Capitulum 14

Numérotation du verset Gn. 14,1 

Factum est autem in illo tempore1 ut Amraphel
1 illo tempore] inv. P14417
rex Sennaar
et Arioch
rex Ponti
et Chodorlahomor
rex Elamitarum
et Thadal rex Gentium
Numérotation du verset Gn. 14,2 

inirent bellum contra Bara
regem Sodomorum
et contra Bersa
regem Gomorrhe
et contra Sennaar2
2 Sennaar Rusch cum LXX] Sennaab Weber cum hebr.
regem Adame
et contra Semeber
regem Seboim
contraque regem Bale
ipsa est Segor.
Numérotation du verset Gn. 14,3 

Omnes hii convenerunt in vallem silvestrem
que nunc est mare Salis.
Numérotation du verset Gn. 14,4 

Duodecim enim annis
servierant Chodorlahomor
et tertio decimo anno
recesserunt ab eo.
Numérotation du verset Gn. 14,5 

Igitur anno quarto decimo
venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo. Percusseruntque Raphaim in Astharoth
et Carnaim3
3 Astharoth et Carnaim Rusch ] Astharothcarnaim Weber
et Zuzim
cum eis et Emim
in Savecariathaim4
4 Savecariathaim Weber ] scrips., Sabecariathaim Rusch
Numérotation du verset Gn. 14,6 

et Chorreos in montibus Seir
usque ad campestria Pharan
que est in solitudine.
Numérotation du verset Gn. 14,7 

Reversique sunt et venerunt usque5 ad fontem
5 usque Rusch ] om. Weber
Mephat6sfat.
6 Mephat] Mesfat Weber
Ipsa est Cades
et percusserunt omnem regionem
Amalechitarum
et Amorreorum7
7 Amorreorum Rusch ] Amorreum Weber
qui habitabat in Asasonthamar.
Numérotation du verset Gn. 14,8 

Et egressi sunt rex Sodomorum
et rex Gomorrhe
rexque Adame
et rex Seboim
necnon et rex Bale
que est Segor. Et direxerunt aciem contra eos8 in valle Silvestri.
8 aciem contra – eos Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 14,9 

Scilicet adversus9 Chodorlahomor regem Elamitarum et Thadal regem Gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
9 adversus Rusch ] adversum Weber
Numérotation du verset Gn. 14,10 

Vallis autem Silvestris
habebat puteos multos bituminis, itaque rex Sodomorum et rex10 Gomorrhe
10 rex Rusch ] om. Weber
terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant
fugerunt ad montem.
Numérotation du verset Gn. 14,11 

Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrheorum11
11 Gomorreorum Rusch ] Gomorre Weber
et universa que ad cibum pertinent et abierunt.
Numérotation du verset Gn. 14,12 

Necnon et Loth et substantiam eius,
filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis.
Numérotation du verset Gn. 14,13 

Et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebreo
qui habitabat in convalle Mambre
Amorrei fratris Eschol et fratris Aner, hii enim pepigerant fedus cum Abram.
Numérotation du verset Gn. 14,14 

Quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos
trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan.
Numérotation du verset Gn. 14,15 

Et divisis sociis
irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba12* et Phenicem13 que est ad levam Damasci.
12 (H)oba plerique codd. edd. Ω Clementina Weber ] Oban Amiatinus, Soba cacogr. Rusch |
13 et Phenicem Λ ΩS Rusch ] om. Cor2 ( non est subiungendum) Weber |
Numérotation du verset Gn. 14,16 

Reduxitque
omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque
et populum.
Numérotation du verset Gn. 14,17 

Egressus est autem rex Sodomorum
in occursum eius postquam reversus est a cede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save que est vallis Regis.
Numérotation du verset Gn. 14,18 

At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum
erat enim sacerdos Dei
supremi14.
14 supremi Rusch ] altissimi Weber
Numérotation du verset Gn. 14,19 

Benedixit ei
et ait: Benedictus Abram Deo excelso
qui creavit celum et terram
Numérotation du verset Gn. 14,20 

et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis
sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
Numérotation du verset Gn. 14,21 

Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas,
cetera
tolle tibi.
Numérotation du verset Gn. 14,22 

Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem celi et terre
Numérotation du verset Gn. 14,23 

quod a filo subteminis
usque ad corrigiam calige non accipiam ex omnibus que tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram.
Numérotation du verset Gn. 14,24 

Exceptis his que comederunt iuvenes et partibus virorum
qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre, isti accipient partes suas.

Capitulum 14

Numérotation du verset Gn. 14,1 
{t. 1: Erfurt, f. 22vb; facsim., p. 46b} Factum est autem in illo tempore1 ut Amraphel
1 illo tempore] inv. P14417
interl.| dixit ut caderet hi sunt qui contra Dominum loquentes cadunt
rex Sennaar
interl.| fetor dentium eorum scilicet qui fetidam doctrinam spargunt
et Arioch
interl.| ebrius qui scilicet Dei cultus oblitus creaturam colit
rex Ponti
interl.| gentium omni errore circumdatarum
et Chodorlahomor
interl.| decorus manipulus hi sunt hypocrite qui decori virtutibus volunt videri
rex Elamitarum
interl.| secularium
et Thadal rex Gentium
interl.| sciens iugum avaritiam significat dominam gentium
marg.| Amraphel interpretatur ‘dixit ut caderet’ et est rex Sennaar que excussio dentium vel fetor eorum interpretatur. Hic significat hereticos qui ad casum tendunt et verbis dolosis fetidum sensum evomunt.   Arioch . Ebrius vel ebrietas interpretatur. Stulticiam gentiu significat qui iniquitate ebrii creaturam pro creatore colunt et seculi illecebris volvuntur.   Chodorlahomor . Decorus manipulus interpretatur qui est rex Elam id est huius seculi hypocrisim significat que licet vana sit et perniciosa tamen decora in superficie videtur sed in futuro quid fuerit apparebit.   Thadal . sciens iugum vel explorator qui est rex gentium avaritiam significat que sagax et versuta multos sibi subiugat.
marg.| AMRAPHEL  REX  SENNAAR etc. Hi quatuor reges figurant quatuor principalia vitia quatuor virtutibus principalibus contraria que quinque sensus per quinque reges significatos subiugare nituntur per concupiscentiam carnis per concupiscentiam oculorum per ambitionem seculi.
Numérotation du verset Gn. 14,2 
inirent bellum contra Bara
interl.| malitiam
regem Sodomorum
interl.| pecudis silentis
et contra Bersa
interl.| in angustiis
regem Gomorrhe
interl.| populi tumentis
et contra Sennaar2
2 Sennaar Rusch cum LXX] Sennaab Weber cum hebr.
interl.| qui interpretatur excussio vel fetor dentium
regem Adame
interl.| terrenorum
et contra Semeber
interl.| perditionem
regem Seboim
interl.| quod est viculum morti vel meroris
contraque regem Bale
interl.| devoratio vel precipitatio
ipsa est Segor.
interl.| parvula
marg.| BALE. HIERONYMUS. Hebraice devoratio dicitur. Tradunt Hebrei hanc alibi salissam dici et vitulam conternantem quia tertio terre motu absorpta sit. Ex quo Sodoma et Gomorrha   Adame et   Seboim divino igne sunt subverse. Illa parvula nuncupatur.   Segor enim transfertur in parvulam que Sira lingua Zoara dicitur vallis autem salinarum in qua fuerunt putei bituminis post Dei iram et sulphuris pluviam in mare mortuum versa est quod a Grecis stagnum asphalti id est bituminis dicitur.
marg.| MYSTICE. Quatuor reges quinque superant dum contrarie potestates quinque sensibus corporis ab utentes vitiis illaqueant et captivant.
marg.| ALLEGORICE. Tales reges superant primum Bara qui interpretatur malitia vel creatura et est rex Sodomorum id est cecitatis vel pecudis silentis cum eis qui in vetusta malitia perseverant more pecudum cecitatem libidinis sequi persuadent. Vincunt et Bersa id est in angustia contitutum regem Gomorrhe id est populi tumentis et seditiosi cum eos qui curis seculi angustiantur ac Nephas rapine agere non formidant obruunt et prosternunt. Vincunt quoque Sennaar regem Adame id est terrene cum eos qui terrena tantum sapiunt in luxuria permanere hortantur ut dicant comedamus et bibamus cras enim moriemur. Vincunt Semeber qui interpretatur ibi perditio et est rex Seboim id est cinguli meroris cum per iracundiam et invidiam incautos decipiunt. Unde: stultum interficit iracundia parvulum occidit invidia. Regem quoque   Bale vincunt cum pusillamines in desperationem mittunt.   Bale namque interpretatur precipitatio vel absorbitio ad hoc maxime diabolus certat ut post lapsum peccati in desperationem mittat.
Numérotation du verset Gn. 14,3 
Omnes hii convenerunt in vallem silvestrem
interl.| vel illustrem
que nunc est mare Salis.
interl.| post subversionem Sodomorum
Numérotation du verset Gn. 14,4 
Duodecim enim annis
interl.| causam belli exponit
servierant Chodorlahomor
interl.| generatio manipuli vel habens decorum manipulum
interl.| impar numerus concordiam significat Trinitatis
recesserunt ab eo.
marg.| DUODECIM  ENIM etc. Duodenarius superfluus est numerus in qua superfluitate serviunt quinque sensus nostri vane superstitioni quam significat Chordorlaomor et quatuor vitiis sibi adiacentibus et recedere volentes gravem persecutionem patiuntur et sepe superantur.
Numérotation du verset Gn. 14,5 
Igitur anno quarto decimo
interl.| redeunte fragilitate quaternarii nituntur vicis superare
venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo. Percusseruntque Raphaim in Astharoth
interl.| gigantes id est de se presumentes
et Carnaim3
3 Astharoth et Carnaim Rusch ] Astharothcarnaim Weber
interl.| cornua vel defensiones conscindens fluctum seu divisio commotionis
et Zuzim
interl.| terribiles
cum eis et Emim
interl.| horrendi
in Savecariathaim4
4 Savecariathaim Weber ] scrips., Sabecariathaim Rusch
interl.| saturitas perfecta vocatio septies5 vel abundansa
a ¶Fons :Cf. Interpretationes nominum hebraicorum Aaz apprehendens, ΩS (615va)  : « Sabe : septies vel habundans sive saturitas ». Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 26.5 : « cariatham ciuitas eorum uel uocatio perfecta ». [MM2022]
5 septies] spês Rusch
marg.| PERCUSSERUNTQUE. HIERONYMUS. Alia editio habet: et ceciderunt gigantes in Astaroth Carnaim et gentes fortes simil cum eis et homines in Sabe civitate antequam Sodomam pervenirent. Quatuor reges profecti de Babilone interfecerunt gigantes hoc est Raphaim. Robustos quoque Arabie et Zuzim et Emin in civitate Sabe que usque hodie sic vocatus Zuziz autem et Emin terribiles et horrendi interpretantur pro quo Septuaginta magis sensum sequentes gentes fortissimas posuerunt et revertentes venerunt ad fontem iudicii hoc est Cades per anticipationem dicitur quia postea sic vocatum significat autem locum apud petram qui fons iudicii nominatur quia ibi populum Deus iudicavit.
marg.| RAPHAYM  IN  ASTAROTH etc. Nomina locorum et gentium significant carnaliter viventes quos facile vitia vincunt.
Numérotation du verset Gn. 14,6 
et Chorreos in montibus Seir
interl.| in tumore eorum qui moribus hispidi
usque ad campestria Pharan
interl.| ferocitas eorum
que est in solitudine.
Numérotation du verset Gn. 14,7 
Reversique sunt et venerunt usque6 ad fontem
6 usque Rusch ] om. Weber
interl.| petram de qua Moyses produxit aquam
interl.| impetus aquarum
Mephat7sfat.
7 Mephat] Mesfat Weber
interl.| ubi postea populus murmurans iudicatus est
Ipsa est Cades
interl.| iudicium
et percusserunt omnem regionem
interl.| interpretatur etiam sancta per antiphrasim
Amalechitarum
interl.| terram lingentium
et Amorreorum8
8 Amorreorum Rusch ] Amorreum Weber
interl.| amaricantem
qui habitabat in Asasonthamar.
interl.| id est in urbe palmarum ubi superbi reges victoriam adepti sunt hoc est opidum Engaddi balsami et palmarum fertile sed Asasonthamar urbs palmorum interpretat
ur.
Numérotation du verset Gn. 14,8 
Et egressi sunt rex Sodomorum
interl.| pecudum silentium
et rex Gomorrhe
interl.| populi tumentis
rexque Adame
interl.| terrenorum
et rex Seboim
interl.| merentium
necnon et rex Bale
interl.| voratorum
que est Segor. Et direxerunt aciem contra eos9 in valle Silvestri.
9 aciem contra – eos Rusch ] inv. Weber
interl.| in vilitate morum incultorum
Numérotation du verset Gn. 14,9 
Scilicet adversus10 Chodorlahomor regem Elamitarum et Thadal regem Gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
10 adversus Rusch ] adversum Weber
Numérotation du verset Gn. 14,10 
Vallis autem Silvestris
interl.| quia inculti mores in profundum malorum pertinaces trahunt
habebat puteos multos bituminis, itaque rex Sodomorum et rex11 Gomorrhe
11 rex Rusch ] om. Weber
interl.| canes muti non valentes latrare et elati cedunt vitiis
terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant
interl.| vitiis non cedentes
fugerunt ad montem.
interl.| virtutum eminentiam
Numérotation du verset Gn. 14,11 
Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrheorum12
12 Gomorreorum Rusch ] Gomorre Weber
interl.| hoc fit cum vitia vincunt rationem et immittunt famem verbi quo anima pasci debuit
et universa que ad cibum pertinent et abierunt.
interl.| occultando insidias
Numérotation du verset Gn. 14,12 
Necnon et Loth et substantiam eius,
interl.| ex societate malorum penas temporales sustinent aliquando iusti
filium {t.   1 : Erfurt, f.   23rb ; facsim., p.   47b} fratris Abram qui habitabat in Sodomis.
Numérotation du verset Gn. 14,13 
Et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebreo
interl.| in hebreo transitori
qui habitabat in convalle Mambre
interl.| proprium nomen
Amorrei fratris Eschol et fratris Aner, hii enim pepigerant fedus cum Abram.
marg.| HEBREO. Septuaginta: transfluviali quia scilicet de Mesopotamia veniens transito fluvio Euphrate sedem posuit in terra Chanaan. Unde Iesus Nave: quid vultis servire diis patrum vestrorum qui sunt trans flumen.
Numérotation du verset Gn. 14,14 
Quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos
interl.| non uxoratos de quibus dicitur in sequentibus exceptis his que comederunt iuvenes
trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan.
interl.| ubi unus de fontibus Iordanis oritur qui nunc dicitur Dan
interl.| Hieronymus: opidum Phenicis quod nunc Paneas dicitur
marg.| QUOD  CUM  AUDISSET. ISIDORUS. Similiter fides nostra cum firmata est spiritu principali quinque sensus corporis quasi quinque reges subiicit verbo Dei triumphans de homine exteriori. Ille in trecentis decem et octo adversarios debellavit quia nos in sacramento crucis quam thau littera significat que trecenta significat quinque sensus carnales nos antea variis vitiis captivantes superamus. Decem et octo ex ternario et senario multiplicatus fidem Trinitatis et perfectionem significat operis quibus virtutum contra vitia plena victoria perficitur.
marg.| STRABUS. ALLEGORICE. Bellum Abrae cum quatuor regibus significat bellum virtutum et vitiorum. Pater ergo fidei et prima via credendi pro fratre suo Loth dimicavit et vicit non in multitudine exercitus sed in trecentis decem et octo expeditis vernaculis. Sic quisque pro anima sua contra spirituales nequitias bellum gerat cum trecentis decem et octo vernaculis id est cum auxilio sancte crucis. Thau enim littera que habet figuram crucis trecenti exprimit.
marg.| DAN. Autem unus est de fontibus Iordanis. Alter enim Ior vocatur quod interpretatur rivus duobus ergo fontibus qui non procul a se distant in unum rivulum federatis Iordanis appellatur.
Numérotation du verset Gn. 14,15 
Et divisis sociis
interl.| socii Abre id est fidei sunt caritas et spes que suis vicibus quasi separatim occulta inspiratione vitiosas infundunt mentes
interl.| fides cum spe et caritate vitia persequitur
irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba13* et Phenicem14 que est ad levam Damasci.
13 (H)oba plerique codd. edd. Ω Ed1455 Clementina Weber ] Oban Amiatinus, Soba cacogr. Rusch
14 et Phenicem Λ ΩS Rusch ] om. Cor2 ( non est subiungendum) Weber
interl.| id est usque ad adversitatem effundendi sanguinis Damascus enim potus sanguinis interpretatur
Numérotation du verset Gn. 14,16 
Reduxitque
interl.| a captivitate vitiorum liberat fides rationem et intellectum quasi fratrem et substantiam fratris cum virtutibus purgati animi
omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque
interl.| virtutes politicas
et populum.
interl.| omnium virtutum species
Numérotation du verset Gn. 14,17 
Egressus est autem rex Sodomorum
interl.| victis vitiis alias insidias moliuntur maxime luxuria que Sodomitis dominatur
in occursum eius postquam reversus est a cede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save que est vallis Regis.
Numérotation du verset Gn. 14,18 
At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum
interl.| hec sacramenta nostrorum sacramentorum figura fuerunt
erat enim sacerdos Dei
interl.| summum sacerdotem significans
supremi15.
15 supremi Rusch ] altissimi Weber
interl.| vel altissimi
marg.| AT  VERO  MELCHISEDECH etc. HIERONYMUS. Hunc aiunt Hebrei esse Sem filium Noe et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse et omnes primogenitos a Noe usque ad Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem. Apostolus memorans Melchisedech sine patre et matre refert ad Christum et per eum ad Ecclesiam gentium quia gloria capitis ad menbra refertur. Quoniam benedixit Abrae circumciso et in eo Levi sic et Aaron de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesie habentis preputium benedixisse circumciso sacerdotio synagoge. Quod autem ait: tu es sacerdos ineternum secundum ordinem Melchisedech ministerium nostrum verbo ordinis signatur non per Aaron irrationalibus victimis immolandis sed oblato pane et vino id est corpore Domini et sanguine consecrari.
marg.| STRABO. Melchisedech. Qui interpretatur rex iustitie et dicitur rex pacis Christum significat per quem reconciliati sumus et qui in fine seculi iuste iudicaturus est.
Numérotation du verset Gn. 14,19 
Benedixit ei
interl.| sicut maior minorem
et ait: Benedictus Abram Deo excelso
interl.| quasi hec victoria Deo excelso est assignanda et ei gratiarum actio pro beneficiis exhibenda
qui creavit celum et terram
Numérotation du verset Gn. 14,20 
et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis
interl.| vel suis
sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
interl.| moraliter: decime dantur cum bono operi perseverantia additur
interl.| in quo levi tamquam minor decimatus est
marg.| DEDIT  EI  DECIMAS. ISIDORUS. Sciens ergo patriarcha melius sacerdotium fuisse in populo gentium quam leviticum quod de ipso erat nasciturum et a meliore benedicendum decimas substantie post benedictionem dedit Melchisedech sicut sacerdotibus benedicentibus sibi populus secundum leges decimas dabat. Melchisedech interpretatur rex pacis vel iustitie. Per Christum enim reconciliamur Deo qui venturus est discernere bonos a malis. Ipse est sacerdos qui pro omnibus Deo Patri se ipsum obtulit et verus rex qui in presenti suos regit et in futuro iuste iudicabit.
Numérotation du verset Gn. 14,21 
Dixit autem {t.   1 : Erfurt, f.   23va ; facsim., p.   48a} rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas,
interl.| vitia solas animas querunt
cetera
interl.| spolia
tolle tibi.
interl.| per cupiditatem fallere molitur
Numérotation du verset Gn. 14,22 
Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem celi et terre
Numérotation du verset Gn. 14,23 
quod a filo subteminis
interl.| quasi nec minimum. Excutit manus suas ab omni munere
usque ad corrigiam calige non accipiam ex omnibus que tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram.
marg.| A FILO  SUBTEMINIS etc. Vir iustus manus suas excutit ab omni munere in quo ostenditur quia bella a fidelibus non cupiditate sed caritate committenda sunt. Stipendia militantium excipit et partes eorum qui pariter cum eo pugnaverant partim iustitiam suam demonstrans partim stipendia legittime pugnantibus debita non abnegans.
Numérotation du verset Gn. 14,24 
Exceptis his que comederunt iuvenes et partibus virorum
interl.| iuste cuique tribuit quod suum est
qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre, isti accipient partes suas.
marg.| QUI  VENERUNT  MECUM  ANER  ESCHOL etc. Utitur enim aliquando fides testimoniis infidelium. Unde apostolus: male bestie pigri ventris sed ad utilitatem fidelium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_14)

Notes :