Capitulum 15

Numérotation du verset Gn. 15,1 

His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem
dicens: Noli timere Abram, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis.
Numérotation du verset Gn. 15,2 

Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis
et filius procuratoris
domus mee iste Damascus
Eliezer.
Numérotation du verset Gn. 15,3 

Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit.
Numérotation du verset Gn. 15,4 

Statimque sermo Domini factus est ad eum dicens: Non enim1 hic erit2 heres tuus, sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem .
1 enim Rusch ] om. Weber |
2 hic erit Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 15,5 

Eduxitque eum foras et ait illi: Suspice celum et numera stellas si potes, et dixit: ei: Sic erit semen tuum.
Numérotation du verset Gn. 15,6 

Credidit Abram3 Deo4 et reputatum est ei ad iustitiam.
3 Abram Rusch ] om. Weber |
4 Deo Rusch ] Domino Weber |
Numérotation du verset Gn. 15,7 

Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur
Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam.
Numérotation du verset Gn. 15,8 

At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sum5 eam?
5 sum Rusch ] sim Weber
Numérotation du verset Gn. 15,9 

Et respondit6 Dominus: Sume, inquit, vaccam7 triennem
6 et respondit Rusch ] respondens Weber |
7 vaccam Rusch ] mihi parem. Weber |
et capram trimam
et arietem annorum trium,
turturem quoque et columbam.
Numérotation du verset Gn. 15,10 

Qui tollens universa hec divisit
ea8
8 ea Rusch ] om. Weber
per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
Numérotation du verset Gn. 15,11 

Descenderuntque volucres
super cadavera et abigebat
eas Abram.
Numérotation du verset Gn. 15,12 

Cumque sol occumberet pavor9
9 pavor ΛH Rusch ] sopor Weber
irruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
Numérotation du verset Gn. 15,13 

Dictumque est ad eum: Scito prenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum
in terra non sua et subicient eos servituti et affligent
quadringentis annis.
Numérotation du verset Gn. 15,14 

Verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post hec egredientur cum multa10
10 multa Rusch ] magna Weber
substantia.
Numérotation du verset Gn. 15,15 

Tu autem ibis
ad patres tuos
in pace sepultus in senectute bona.
Numérotation du verset Gn. 15,16 

Generatione autem quarta
revertentur
huc necdum enim implete11 sunt
11 implete Rusch ] complete Weber
iniquitates Amorreorum usque ad presens tempus.
Numérotation du verset Gn. 15,17 

Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa
et apparuit clibanus fumans
et lampas ignis
transiens inter divisiones illas.
Numérotation du verset Gn. 15,18 

In die illo pepigit Dominus fedus cum Abram12 dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Egypti
12 fedus – cum Abram Rusch ] inv. Weber
usque ad fluvium magnum flumen Euphraten,
Numérotation du verset Gn. 15,19 

Cineos et Cenezeos et Cedmoneos13
13 Cedmoneos plerique codd. Clementina Weber ] Cet(h)m(m)oneos Amiatinus X ΣOM ΩS , Cethinoneos cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. 15,20 

et Etheos et Pherezeos, Raphaim quoque
Numérotation du verset Gn. 15,21 

et Amorreos, Eveos14 et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos.
14 Eveos Rusch ] om. Weber

Capitulum 15

Numérotation du verset Gn. 15,1 
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem
interl.| per occultam inspirationem
dicens: Noli timere Abram, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis.
marg.| HIS  ITAQUE etc.  NOLI  TIMERE.  MYSTICE. Triumphata multitudine vitiorum confortatur spes cuiusque fidelis a Domino ne titubet sed mercedem exspectet.
Numérotation du verset Gn. 15,2 
Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis
interl.| qui vitia vicit boni operisfructum quasi multiplicati seminis fecunditatem querit
et filius procuratoris
interl.| qui omnia dispensat et distribuit familie cibaria
domus mee iste Damascus
interl.| Ab hoc aiunt Damascum nominatam et conditam et ipsum ibi regnasse.
Eliezer.
interl.| Deus meus adiutor
marg.| DIXIT  ABRAM.  MYSTICE. Murmurationem significat antiquorum qui longa exspectatione suspensiam quasi de adventu eius hesitabant qui tamquam Dominus eternam hereditatem accepturus multiplicato semine credentium sterilem legem tamquam vernaculi dispensationem erat exclusurus. Quorum hesitatio prophetico spiritu removetur et fides confirmata iustitiam promeretur. Unde: «Credidit Abram Deo et reputatum est illi ad iustitiam».
Numérotation du verset Gn. 15,3 
Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit.
Numérotation du verset Gn. 15,4 
Statimque sermo Domini factus est ad eum dicens: Non enim1 hic erit2 heres {t.   1 : Erfurt, f.   23vb ; facsim., p.   48b} tuus, sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem .
1 enim Rusch ] om. Weber
2 hic erit Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 15,5 
Eduxitque eum foras et ait illi: Suspice celum et numera stellas si potes, et dixit: ei: Sic erit semen tuum.
interl.| celeste scilicet
interl.| christianus populus choruscans lumine resurrectionis
marg.| SUSPICE  CELUM etc. Superius dixit: erit semen tuum sicut arena maris quia in illa plebe quidam carnales et terreni qui arene comparantur quia aridi et a bonis operibus infecundi alii quasi stelle fulgentes.
marg.| RABANUS. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei sic faciam semen tuum id est gentem christianam cuius tu pater futurus es in fide scilicet resurrectionis lumine choruscare. Ostensa vero arena dicitur sic erit semen tuum etc. id est copiosa erit gens Iudeorum sed arida et infecunda.
Numérotation du verset Gn. 15,6 
Credidit Abram3 Deo4 et reputatum est ei ad iustitiam.
3 Abram Rusch ] om. Weber
4 Deo Rusch ] Domino Weber
interl.| quia iustus ex fide vivit
Numérotation du verset Gn. 15,7 
Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur
interl.| igne, mystice. Ignis Chaldeorum incentiva vitiorum
Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam.
interl.| signum querit non tentando sed sperando et modum querendo hinc mos inolevit Iudeis ut signa petant
Numérotation du verset Gn. 15,8 
At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sum5 eam?
5 sum Rusch ] sim Weber
Numérotation du verset Gn. 15,9 
Et respondit6 Dominus: Sume, inquit, vaccam7 triennem
6 et respondit Rusch ] respondens Weber
7 vaccam Rusch ] mihi parem. Weber
interl.| plebem iudaicam iugo legis pressam
et capram trimam
interl.| eandem peccatricem futuram
et arietem annorum trium,
interl.| regnaturam
turturem quoque et columbam.
interl.| simplices innocentes utraque enim avis simplicitatem habet et innocentiam
marg.| SUME  INQUIT  VACCAM etc. ISIDORUS. Vacca triennis plebs posita sub iugo legis capra eadem futura peccatrix aries regnaturam significat hec trima dicuntur quia per articulos temporum ad Adam usque ad Noe et inde usque ad Abram et inde usque ad David tamquam trimam etatem gens adolevit. Per turturem et columbam spirituales populi figurantur filii promissionis et heredes regni futuri quorum etas tacetur qui eterna meditantes temporalia transgrediuntur. Animalia trima contra se partibus constitutis dividuntur quia carnales et in veteri populo et nunc ab invicem separantur. Aves non dividuntur quia spirituales nec scismate nec heresi seducuntur sed pace fruuntur Sive solitarii ut turtur sive cum aliis ut columba conversantur. Volucres descendentes super corpora divisa significant demones pastum sibi de carnalium divisione querentes Abram aves abigens significat multos carnales merito sanctorum in fine mundi liberandos. Circa solis occasum pavor irruit in Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum quia circa finem seculi magna perturbatio ab antichristo invadet sanctos. Unde: erit tribulatio qualis non fit iab initio. Cum ergo occubuisset sol etc. significat post finem seculi futuram diem iudicii quando per ignem separabuntur boni a malis.
marg.| VACCAM  TRIENNEM  ET  CAPRAM  TRIMAM  ET  ARIETEM  ANNORUM  TRIUM. Quia ab Adam usque ad Noe et inde usque ab Abram deinde usque ad David populus adolevit.
Numérotation du verset Gn. 15,10 
Qui tollens universa hec divisit
interl.| quia carnales ab invicem dividuntur
ea8
8 ea Rusch ] om. Weber
interl.| animalia
per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
interl.| quia spirituales servant unitatem spiritus in vincula pacis
Numérotation du verset Gn. 15,11 
Descenderuntque volucres
interl.| demones importune cogitationes
super cadavera et abigebat
interl.| quia multi carnales merito sanctorum in fine liberabuntur
eas Abram.
interl.| illius merito de angustiis liberatus est Israel
marg.| DESCENDERUNTQUE  VOLUCRES etc. GREGORIUS.  TROPOLOGICE. In ipso orationis sacrificio ingerunt se importune cogitationes rapere vel violare cupientes sed manu sancte discretionis debemus custodire quod foris offerimus ne maligni spiritus et perverse cogitationes rapiant.
Numérotation du verset Gn. 15,12 
Cumque sol occumberet pavor9
9 pavor ΛH Rusch ] sopor Weber
interl.| vel sopor
interl.| quia circa finem mundi perturbatio magna ab antichristo inferetur sanctis
irruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
marg.| PAVOR  IRRUIT etc. AUGUSTINUS. Tractanda est ista questio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis. Utrum tale sit quale memorat Agellius a quemdam scilicet philosophum in magna maris tempestate turbatum et animadversum a quodam luxurioso adolescente qui cum ei post periculum insultaret quod philosophus cito perturbatus esset. Respondit: Ideo illum non perturbatum quia nequissime anime sue nihil timere deberet quod nec digna esset pro qua aliquid timeret. Ceteris autem protulit librum in quo legebatur non placuisse stoicis nullam talem perturbationem cadere in animam sapientis quasi nihil tale in eorum appareret affectibus sed perturbationem ab eis definiri cum ratio talibus motibus cederet. Cum autem non cederet non dicendam perturbationem.
a Revera Aulus Gellius, Agellius nuncupatus v. g. apud Priscianum.
Numérotation du verset Gn. 15,13 
Dictumque est ad eum: Scito prenoscens quod {t.   1 : Erfurt, f.   24ra ; facsim., p.   49a} peregrinum futurum sit semen tuum
interl.| populus Israel
in terra non sua et subicient eos servituti et affligent
interl.| extranei
quadringentis annis.
interl.| Isidorus: in afflictione trecenti anni complebuntur
interl.| ultima parte huius temporis
marg.| Scito prenoscens etc. ISIDORUS. Populus Israel in Egypto serviturus prophetatur non quod Egyptiis annis quadringentis servierit sed quia hic numerus in illa afflictione completus est quia ab illo tempore computatur quo ista Abrae promittuntur.
marg.| AUGUSTINUS. Scito prenoscens etc. Non sic accipiendum est tamquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei fuerit. Sed quia dictum est in Isaac vocabitur tibi semen. Ab initio nativitatis Isaac usque ad annum egressionis Israel ex Egypto computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringenti triginta detraxeris viginti quinque qui sunt a promissione usque ad natum Isaac non mirum est si quadringentos quinque annos summa solida vouluit appellare scriptura que solet ita numerare tempora ut quod summa numeri paululum excrescit aut infra est non computetur. Non ergo quod ait in servitutem redigent eos et affigent ad trecentos annos referendum est tamquam per tot annos in servitutem habuerint eos. Sed referendi sunt anni tricenti ad id quod dictum est peregrinum futurum est semen tuum in terra non sua. Sive enim in terra Chanaan sive in Egypto peregrinum erat tamquam hereditatem haberet ex promissione Dei quod factum est postquam ab Egypto liberati sunt. Ut per hyperbaton sit ordo verborum. Sciendo scias quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua quadringentis annis. Illud autem sit interpositum et subiicient eos servituti et affligent ita ut ad quadringentos annos hec interpositio non pertineat. In extrema enim parte summe huius id est post mortem Ioseph populus Dei in Egypto dura servitute afflictus est.
Numérotation du verset Gn. 15,14 
Verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post hec egredientur cum multa10
10 multa Rusch ] magna Weber
interl.| alias magna
substantia.
Numérotation du verset Gn. 15,15 
Tu autem ibis
interl.| moriendo
ad patres tuos
interl.| sanctos predecessores
in pace sepultus in senectute bona.
Numérotation du verset Gn. 15,16 
Generatione autem quarta
interl.| a Chaat filio Levi usque ad Eleazar generationes quatuor et ab Abram usque ad Finees
revertentur
interl.| filii Abrae
huc necdum enim implete11 sunt
11 implete Rusch ] complete Weber
interl.| ut iam debeant amittere terram suam
iniquitates Amorreorum usque ad presens tempus.
marg.| GENERATIONE  AUTEM  QUARTA etc. HIERONYMUS. Moyses vero alibi dicit quinta progenie ascenderunt filii Israel de terra Egypti sed quarta generatione egressi sunt. Levi enim genuit Chaath Chaath genuit Amram ille Aaron Aaron Eleazar et ille genuit Phinees. Chaath cum patre suo Levi ingressus est in Egyptum. Eleazar vero num Aaron egressus est. A Chaath usque ad Eleazar generatione quatuor. Quidam tamen ab Amram incipiunt et ad Phinees perveniunt. Quinta vero generatione egressi sunt quia Iudas genuit Phares Phares genuit Esrom Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab Aminadab genuit Naason qui genuit Salmon. Phares cum Iuda patre suo ingressus est Egyptum. Naason princeps tribus Iude in deserto subscribitur cuius filius Salmon in terram promissionis intravit. A Phares usque Naason generationes quinque. Quidam tamen ab Esrom incipiunt et ad Salmon perveniunt.
Numérotation du verset Gn. 15,17 
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa
interl.| tribulationem et angustiam futuram significat
et apparuit clibanus fumans
interl.| iudicium per ignem12* significat quo separandi sunt mali a bonis
12 ignem] coniec., g.nem Rusch
et lampas ignis
interl.| ignis iudicii separabit bonos a malis
transiens inter divisiones illas.
Numérotation du verset Gn. 15,18 
In die illo pepigit Dominus fedus cum Abram13 dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Egypti
13 fedus – cum Abram Rusch ] inv. Weber
interl.| Rinochorula qui dividit Palestinam et Egyptum
usque ad fluvium magnum flumen Euphraten,
Numérotation du verset Gn. 15,19 
Cineos et Cenezeos et Cedmoneos14
14 Cedmoneos plerique codd. Clementina Weber ] Cet(h)m(m)oneos Amiatinus X ΣOM Ed1455 ΩS , Cethinoneos cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. 15,20 
et Etheos et Pherezeos, Raphaim quoque
Numérotation du verset Gn. 15,21 
et Amorreos, Eveos15 et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos.
15 Eveos Rusch ] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_15)

Notes :