Glossa ordinaria

Capitulum 16

Numérotation du verset Gn. 16,1 

Igitur Sarai
uxor Abram1 non genuerat liberos
1 Abram] Abraham P14417
sed, habens ancillam egyptiam nomine Agar,
Numérotation du verset Gn. 16,2 

dixit marito suo: Ecce conclusit me Dominus ne parerem.
Ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios.
Cumque ille acquiesceret deprecanti
Numérotation du verset Gn. 16,3 

tulit Agar Egyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare ceperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
Numérotation du verset Gn. 16,4 

qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns,
despexit dominam suam.
Numérotation du verset Gn. 16,5 

Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me, ego dedi ancillam meam in sinum tuum que videns quod conceperit
despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te.
Numérotation du verset Gn. 16,6 

Cui respondens Abram: ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet.
Affligente igitur eam
Sarai fugam iniit.
Numérotation du verset Gn. 16,7 

Cumque invenisset illam angelus Domini
iuxta fontem aque
in solitudine
que2est in via Sur
2 que Rusch ] qui Weber
in deserto3,
3 in deserto Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 16,8 

dixit ad eam: Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? Que respondit: A facie Sarai
domine mee ego fugio.
Numérotation du verset Gn. 16,9 

Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manu4 ipsius.
4 manu Rusch ] manibus Weber
Numérotation du verset Gn. 16,10 

Et rursum:
Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum et non numerabitur pre multitudine.
Numérotation du verset Gn. 16,11 

Ac deinceps: Ecce , ait, concepisti et paries filium et vocabis5 nomen eius Ismael,
5 et vocabis Rusch ] vocabisque Weber
eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Numérotation du verset Gn. 16,12 

Hic erit ferus homo, manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
Numérotation du verset Gn. 16,13 

Vocavit autem Agar6 nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.
6 Agar Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 16,14 

Propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis7.
7 videntis Rusch ] + me Weber
Ipse est inter Cades et Barad.
Numérotation du verset Gn. 16,15 

Peperitque Agar8 Abre9 filium
8 Agar Rusch ] om. Weber |
9 Abre Ω Rusch ] Abrae Clementina Weber |
qui vocavit nomen eius Ismael.
Numérotation du verset Gn. 16,16 

Octoginta et sex annorum erat Abram10
10 Abram Rusch ] om. Weber
quando peperit11 Agar Ismaelem.
11 peperit Rusch ] + ei Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Gn. 16,1 
Igitur Sarai
interl.| gratia
uxor Abram1 non genuerat liberos
1 Abram] Abraham P14417
interl.| qui libere servirent Deo
sed, habens ancillam egyptiam nomine Agar,
marg.| IGITUR  SARAI  UXOR etc. RABANUS. Non est adulter Abram si vivente uxore ancille iungitur quia nondum promulgata erat lex evangeliis unius uxoris et genus suum multiplicandum audierat sed per quam mulierem nesciebat quia Saram sterilem noverat nec fuit in coitu libidinosa voluptas sed prolis habende pia caritas uxor quoque hoc voluit et coegit que filios habere non poterat. Ideo ex alia suscipere cupiebat quem in locum proprii adoptaret.
Numérotation du verset Gn. 16,2 
dixit marito suo: Ecce conclusit me Dominus ne parerem.
interl.| datur locus carnali observantie quia nondum venerat gratie tempus
Ingredere ad ancillam meam {t.   1 : Erfurt, f.   24rb ; facsim., p.   49b} si forte saltem ex illa suscipiam filios.
interl.| mihi adoptando
Cumque ille acquiesceret deprecanti
marg.| INGREDERE  AD  ANCILLAM etc. HIERONYMUS. Nota diligenter quod procuratio filiorum in hebreo edificatio dicta est. Legitur enim ibi ingredere ad ancillam meam si quomodo edificer ex ea forte hoc est quod in Exodo dicitur: benedixitque Deus obstetricibus et edificaverunt sibi domos.
marg.| MYSTICE. Agar terrenam Hierusalem significat in qua vetus lex carnaliter et serviliter exercebatur. Sara vero gratiam novi testamenti que cives superne Hierusalem liberos parit. Sed gratia novi testamenti diu in manifesto non fuit et Veteri Testamento quasi ancille generandi licentiam dedit servos scilicet timore non amore servientes tamquam de semine Abrae filios generans quos ad unius Dei culturam astringeret et ab idolis quibus gentes similia sacrificia impendebant revocaret. Sed cum populus ille de operibus carnis inflatus veniente Christo gratiam refutaret et in servitute incredulus perduraret prevalente gratia sic afflictus et attristus est ut regnum et sacerdotium perderet. Unde in solitudinem redactus sedulo scrutando et meditando fontem legis sitiens nihil invenit nisi ut monente lege per Moysen tamquam per angelum lata ad gratiam redeat et se subiiciat.
marg.| RABANUS. MYSTICE. He due mulieres sunt duo testamenta. Agar vetus quod in synagoga iudaicum populum servituti nutriebat obnoxium. Sara novum quod populum christianum in libertatem fidei generavit. Multiplicati sunt ancille filii ut non numerarentur pre multitudine qui supra arene comparantur. Ipse ergo populus ferocitate sua emulus et omnibus bonis contrarius maxime cum christianum populum toto orbe invidia stimulante persequitur et longe lateque dispersus vagando et negociando omnibus et onerosus.
Numérotation du verset Gn. 16,3 
tulit Agar Egyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare ceperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
Numérotation du verset Gn. 16,4 
qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns,
interl.| videns multiplicatum Israel secundum carnem
despexit dominam suam.
interl.| gratiam liberos partituram
Numérotation du verset Gn. 16,5 
Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me, ego dedi ancillam meam in sinum tuum que videns quod conceperit
interl.| quasi de herede presumens
despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te.
Numérotation du verset Gn. 16,6 
Cui respondens Abram: ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet.
interl.| quasi cesset umbra dominetur veritas
Affligente igitur eam
interl.| destruente gratia regnum et sacerdotium non vult subiici superbia Iudeorum
Sarai fugam iniit.
Numérotation du verset Gn. 16,7 
Cumque invenisset illam angelus Domini
interl.| sermo divinus
iuxta fontem aque
interl.| littere legis innitentem
in solitudine
interl.| cerimoniis suis privatam
que2est in via Sur
2 que Rusch ] qui Weber
interl.| consequenter Egyptia in via Sur que per heremum ducit ad Egyptum festinabat ire Egyptum
in deserto3,
3 in deserto Rusch ] om. Weber
interl.| in angustia
Numérotation du verset Gn. 16,8 
dixit ad eam: Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? Que respondit: A facie Sarai
interl.| quasi nolo subiici gratie
domine mee ego fugio.
Numérotation du verset Gn. 16,9 
Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manu4 ipsius.
4 manu Rusch ] manibus Weber
Numérotation du verset Gn. 16,10 
Et rursum:
interl.| ex persona Dei loquitur angelus
Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum et non numerabitur pre multitudine.
Numérotation du verset Gn. 16,11 
Ac deinceps: Ecce , ait, concepisti et paries filium et vocabis5 nomen eius Ismael,
5 et vocabis Rusch ] vocabisque Weber
interl.| exauditio Dei
eo quod audierit Dominus {t.   1 : Erfurt, f.   24va ; facsim., p.   50a} afflictionem tuam.
Numérotation du verset Gn. 16,12 
Hic erit ferus homo, manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
marg.| HIC  ERIT  FERUS  HOMO. Vel rusticus secundum alios.  HIERONYMUS: in hebreo habetur phara quod interpretatur onager significat semen eius habitaturum in deserto id est saracenos vagos incertis sedibus qui omnes gentes quibus desertum ex latere iungitur incursantes impugnantur ab omnibus.
Numérotation du verset Gn. 16,13 
Vocavit autem Agar6 nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.
6 Agar Rusch ] om. Weber
marg.| VOCAVIT  AUTEM  AGAR. Recte nomen eius ita vocavit quia gratuitur consulit miseris et humiles consolatur. Unde: tu laborem et dolorem consideras et tibi derelictus est pauper etc. Profecto hic vidi posteriora videntis me. Tale est illud: videbis posteriora mea nam facies non apparebit tibi. Non enim videbit homo faciem meam et vivet. Illam enim manifestationem sapientie Dei nemo potest videre et vivere. Ipsa est species ad quam suspirat qui Deum diligit toto corde tota anima tota mente ad quam contemplandam etiam proximum diligendo sicut se ipsum quantum potest edificat. Posteriora vero eius id est incarnationem eius quam assumpsit postremis temporibus nunc per fidem et dilectionem desiderando contemplamur in futuro eterna contemplatione fruemur.
Numérotation du verset Gn. 16,14 
Propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis7.
7 videntis Rusch ] + me Weber
marg.| PROPTEREA  APPELAVIT  PUTEUM etc. Usque hodie puteus Agar demonstratur in deserto Arabie inter Cades et Barad qui significat veteris legis et nove scripturam quam conditor noster vita viventium spes morientium intuitu pie miserationis mortalibus dedit ut edocti et a vitiis correcti Dei visione perpetuo digni esse mereantur.
Ipse est inter Cades et Barad.
interl.| Novum et Vetus Testamentum
Numérotation du verset Gn. 16,15 
Peperitque Agar8 Abre9 filium
8 Agar Rusch ] om. Weber
9 Abre Ω Ed1455 Rusch ] Abrae Clementina Weber
interl.| quia et filii carnis reputantur in semen
qui vocavit nomen eius Ismael.
Numérotation du verset Gn. 16,16 
Octoginta et sex annorum erat Abram10
10 Abram Rusch ] om. Weber
interl.| quia nondum pervenerat ad numerum celestium civium recipit carnalem filium
quando peperit11 Agar Ismaelem.
11 peperit Rusch ] + ei Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_16)

Notes :