Glossa ordinaria

Capitulum 18

Numérotation du verset Gn. 18,1 

Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre
sedenti in ostio tabernaculi sui
in ipso fervore diei.
Numérotation du verset Gn. 18,2 

Cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri
stantes propter eum,
quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum
de ostio
tabernaculi sui. Et adoravit in terra
Numérotation du verset Gn. 18,3 

et dixit: Domine,
si inveni gratiam in oculis tuis
ne transeas servum tuum
Numérotation du verset Gn. 18,4 

sed afferam pauxillum aque et laventur1 pedes vestros et requiescite sub arbore.
1 laventur Rusch ] lavate Weber
Numérotation du verset Gn. 18,5 

Ponamque2 buccellam panis et confortate cor vestrum, postea transibitis, idcirco enim declinastis ad servum vestrum.
2 ponamque Rusch ] ponam Weber
Qui dixerunt:
Fac ut locutus es.
Numérotation du verset Gn. 18,6 

Festinavit Abraham
in tabernaculum ad Saram
dixitque ei: Accelera tria
sata,
simile commisce et fac subcinericios
panes.
Numérotation du verset Gn. 18,7 

Ipse vero ad armentum cucurrit
et tulit inde vitulum tenerrimum
et optimum
deditque puero
qui festinavit et coxit illum.
Numérotation du verset Gn. 18,8 

Tulitque3 butyrum
3 tulitque Rusch ] tulit quoque Weber
et lac
et vitulum
quem coxerat et posuit coram eis.
Ipse vero stabat iuxta eos
sub arbore.
Numérotation du verset Gn. 18,9 

Cumque comedissent dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce, in tabernaculo est .
Numérotation du verset Gn. 18,10 

Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto,
vita comite et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito
Sara risit post ostium tabernaculi.
Numérotation du verset Gn. 18,11 

Erant autem ambo senes provecteque etatis et desierant
Sare fieri muliebria.
Numérotation du verset Gn. 18,12 

Que risit occulte
dicens:
Postquam consenui et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo.
Numérotation du verset Gn. 18,13 

Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara
dicens: Numquid4 paritura sum anus?
4 numquid Rusch ] num vere Weber
Numérotation du verset Gn. 18,14 

Numquid Deo est quicquam difficile?
Iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore,
vita comite,
et habebit Sara filium.
Numérotation du verset Gn. 18,15 

Negavit Sara dicens: Non risi timore
perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita, sed risisti.
Numérotation du verset Gn. 18,16 

Cum ergo surrexissent viri inde5 direxerunt oculos6 contra Sodomam
5 viri inde Rusch ] inv. Weber |
6 oculos Rusch ] + suos Weber |
et Abraham simul gradiebatur deducens eos.
Numérotation du verset Gn. 18,17 

Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham que gesturus sum?
Numérotation du verset Gn. 18,18 

Cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicende sint in illo omnes nationes terre?
Numérotation du verset Gn. 18,19 

Scio enim quod precepturus sit filiis suis
et domui sue post se
ut custodiant
viam Domini
et faciant iustitiam
et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia que locutus est ad eum.
Numérotation du verset Gn. 18,20 

Dixit itaque7 Dominus8: Clamor Sodomorum9 et10 Gomorrheorum11 multiplicatus12 est
7 itaque Rusch Weber ] Dixitque Cava* M Φ ΨDFM ΩM, + Abrahae ΛH ΨDFM |
8 Dominus] Deus ΩM |
9 Sodomorum] Sodomarum Λ |
10 et] + venit ad me ΣM* |
11 Gomorreorum B O P² ΘAM*G ΣO T ΛH Π ΨDFM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Gomorr(ha)e X ΣTM ΩM Cor2 (antiqui iuxta hebr.) Clementina Weber |
12 multiplicatus] multiplicata O |
et peccatum eorum13 aggravatum est14 nimis.
13 eorum Cava ΛH X ΠD Σ B T* M² ΦRI ΦA2 ΦG O ΘAM*G P ΨP Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] earum ΛL ΠC Amiatinus T² M* ΦR+A*ZVP Θ ΨD Ω Weber cum Hilar. de Trin. 4:25; Hier. in Za. 2:8 ; Aug. loc. in Gn. 61 | Cor2 (Antiqui iuxta hebr. : CLAMOR SODOMORUM ET GOMORRAE MULTIPLICATUS EST ET PECCATUM EARUM. Quod dicitur EARUM in genit<ivo> femin<ino> ad nomina duarum refertur civitatum in plurali. Regulariter enim non invenitur ‘Sodomarum’ sed SODOMORUM, quod male putaverunt quidam populos signare, alioquin sicut supra 13° <capitulo> : SODOMITARUM ibi poneretur. Per quam apparentiam mutaverunt quod dicitur GOMORRAE in GOMORREORUM et EARUM in EORUM) |
14 et peccatum... est] om. ΨM |
Numérotation du verset Gn. 18,21 

Descendam et videbo
utrum clamorem qui15 venit ad me opere compleverint16 an non est ita ut sciam.
15 qui] quam ΣM |
16 compleverint] compleverunt ΣGMT ΦP* |
Numérotation du verset Gn. 18,22 

Converteruntque se angeli17 inde
17 angeli Rusch ] om. Weber
et abierunt Sodomam. Abraham vero adhuc stabat coram Domino
Numérotation du verset Gn. 18,23 

et appropinquans ait: Numquid perdes iustum cum impio?
Numérotation du verset Gn. 18,24 

Si fuerint quinquaginta iusti
in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
Numérotation du verset Gn. 18,25 

Absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio. Fiatque iustus sicut impius.
Non est hoc tuum qui iudicas
omnem terram nequaquam facies iudicium hoc18 .
18 hoc Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 18,26 

Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
Numérotation du verset Gn. 18,27 

Respondens Abraham dicens: Quia semel cepi, loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis.
Numérotation du verset Gn. 18,28 

Quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint?
Delebis propter quadraginta quinque19 universam urbem?
19 quadraginta quinque Cava... Ω Ed1455 Rusch (quedraginta Erfurt ) Clementina ] quinque Amiatinus... Cor2 ( DELEBIS PROPTER QUINQUE UNISERVAM URBEM : certissime hebr. et antiqui habent QUINQUE non .XLV. que est littera Septuaginta) Weber
Et ait: Non delebo
si invenero ibi quadraginta quinque.
Numérotation du verset Gn. 18,29 

Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta
inventi fuerint, quid facies? Ait: non percutiam propter quadraginta.
Numérotation du verset Gn. 18,30 

Ne queso, inquit, indigneris Domine si loquar;
quid si inventi fuerint ibi triginta? respondit: Non faciam si invenero ibi triginta.
Numérotation du verset Gn. 18,31 

Quia semel, ait, cepi loquar ad Dominum meum, quid si inventi fuerint ibi viginti?
Dixit: Non interficiam propter viginti.
Numérotation du verset Gn. 18,32 

Obsecro, inquit, ne irascaris Domine si loquar adhuc semel, quid si inventi fuerint ibi decem?
Dixit: Non delebo propter decem.
Numérotation du verset Gn. 18,33 

Abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum.

Capitulum 18

Numérotation du verset Gn. 18,1 
{t.   1 : Erfurt, f.   25va ; facsim., p.   52a} Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre
interl.| apparet Deus humilibus
sedenti in ostio tabernaculi sui
interl.| fide per quam intratur in Ecclesiam que est tabernaculum quia in ea Deo militatur
in ipso fervore diei.
interl.| affectu boni desiderii
marg.| APPARUIT  AUTEM  EI  DOMINUS. ISIDORUS. Abraham triplicem figuram gerit. Primam salvatoris qui relicta cognatione venit in mundum. Alteram Patris quia filium unicum immolavit. Tertiam (que in hoc loco apparet) sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum Abrae Hierusalem significat ubi pro tempore prophete et apostoli habitaverunt et Christus adveniens a credentibus exceptus ab incredulis in ligno suspensus est.
Numérotation du verset Gn. 18,2 
Cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri
interl.| quia ita affectis manifestatur fides Trinitatis
stantes propter eum,
marg.| TRES  VIRI.  ALLEGORICE. Tres viri Christi pronunciant adventum quem duo angeli comitantur. Moyses secundum quosdam et Helias unus legislator qui in lege adventum Domini indicavit. Alter qui in fine venturus est secundum adventum Christi nunciaturus et evangelium eius predicaturus. Unde transfigurato Domino in monte cum eo videntur.
marg.| Tres vidit et unum adoravit salvatorem scilicet ostendens cuius adventum prestolabatur.Unde: Abraham vidit diem meum et gavisus est. Previdit enim mysterium futuri sacramenti. Unde pedes eorum lavit ut in fine mundi purificationem lavacri futuram monstraret. Pedes enim novissima significant.
quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum
interl.| studio hospitalitatis hoc in exemplum relinquens nobis
de ostio
interl.| initio fidei
tabernaculi sui. Et adoravit in terra
interl.| unum qui tres viderat
marg.| QUOS  CUM  VIDISSET. GREGORIUS.  MORALITER. Abraham tribus angelis occurrit quia vir et Dominus domus scilicet spiritualis intellectus debet cognitione Trinitatis claustra carnis excedere et quasi habitationis infime ianuam exire. Cura carnis quam Sara signat foris ad iactantiam non appareat sed post tergum viri id est sub discretione spiritus solis necessariis intenta nesciat procaciter detegi sed verecunde moderari.
marg.| GREGORIUS. Abraham non potuisset angelos videre hospitio suscipere et cibos adhibere nisi corpus ex aere assumpsissent. Non enim apparerent, non cibos sumerent nisi solidum corpus ex celesti elemento haberent nec mirum quod modo angeli modo Dominus vocantur quia angeli vocantur qui exterius ministrant et Dominus ostenditur qui interius imperat.
Numérotation du verset Gn. 18,3 
et dixit: Domine,
interl.| Deum in angelis sentiens mavult Domino loqui quam angelis
si inveni gratiam in oculis tuis
interl.| in beneplacito
ne transeas servum tuum
interl.| ne transitorie fruar visione tua
Numérotation du verset Gn. 18,4 
sed afferam pauxillum aque et laventur1 pedes vestros et requiescite sub arbore.
1 laventur Rusch ] lavate Weber
marg.| SED  AFFERAM. Ad hospitalitatis officia revertitur que etiam angelis exhiberi possunt cum ex elementis corpoream formam assumunt quod Abraham intelligens deitatem in unitate adorabat et dispensationi angelice in forma visibili ministrabat.
Numérotation du verset Gn. 18,5 
Ponamque2 buccellam panis et confortate cor vestrum, postea transibitis, {t.   1 : Erfurt, f.   25vb ; facsim., p.   52b} idcirco enim declinastis ad servum vestrum.
2 ponamque Rusch ] ponam Weber
interl.| ut hec officia vobis exhiberem
Qui dixerunt:
interl.| ne caritatis vitare viderentur officia
Fac ut locutus es.
Numérotation du verset Gn. 18,6 
Festinavit Abraham
interl.| ne senex ministrare videretur tepide
in tabernaculum ad Saram
interl.| ut mulier infidelis per virum fidelem salvetur
dixitque ei: Accelera tria
interl.| quasi dicatur Ecclesie congregare de omnibus partibus
sata,
interl.| amphoras idem mysterium hic et in evangelio ubi mulier tria sata fermentat
simile commisce et fac subcinericios
interl.| quia Sancti Spiritus igne decocti sunt Deo cibus acceptabilis
panes.
interl.| in pane unitas credentium significatur quia panis ex multis granis conficitur
marg.| TRIA  SATA. Hec in typum Ecclesie dicuntur que de tribus mundi partibus in unitatem fidei congregata est et quasi panis sine fermento igne Spiritus decocta est.
marg.| SATA.  STABUS. Satum genus est mensure tria sata tres filios Noe significant ex quibus omne genus disseminatum est. Significatur ergo Ecclesia vel evangelica doctrina per totum mundum disseminanda et in tribus mundi partibus Asia Africa et Europa multiplicanda.
marg.| TRIA  SATA. De quibus Sara subcinericeos panes facit tres filios significant Noe ex quibus omne genus hominum natum est qui divine Trinitati credentes aqua baptismatis per Saram id est Ecclesiam conspersi sunt et in unum panem corporis Christi redacti. Hec sunt tria sata farine que mulier in evangelio fermentavit. Azimi sunt panes quia sine fermento malitie languore nequitie et fervore perverse doctrine oportet esse credentium unitatem.
marg.| SUBCINERICEOS. Subcinericii sunt ut per penitentiam delictorum Spiritus Sancti vapore decocti esca Deo acceptabilis efficiantur.
Numérotation du verset Gn. 18,7 
Ipse vero ad armentum cucurrit
interl.| ut Ecclesia ex gentibus congregaretur recurrendum erat ad antiquos patres
et tulit inde vitulum tenerrimum
interl.| Christum de patriarchis natum unde: placebit Deo super vitulum novellum etc.
et optimum
interl.| excellentem in genere humano
deditque puero
interl.| commisit ordini prophetarum annunciandum
qui festinavit et coxit illum.
interl.| studiose predixit passione consummandum
marg.| VITULUM  TENERRIMUM. Vitulus tener et saginatus Christi corpus est quod pro salute mundi ad arborem crucis immolatum est. Hic est vitulus qui prodigo filio occiditur.
Numérotation du verset Gn. 18,8 
Tulitque3 butyrum
3 tulitque Rusch ] tulit quoque Weber
interl.| evangelicam pinguedinem vel doctrinam
et lac
interl.| potum parvulorum veterem scilicet legem
et vitulum
interl.| Christum passum
quem coxerat et posuit coram eis.
interl.| his sacramentis aluntur ministri Christi
Ipse vero stabat iuxta eos
interl.| quia sacramentum crucis intuebatur
sub arbore.
interl.| cruce
marg.| BUTIRUM  ET  LAC etc. Cum carne vituli apposuit quia lac veterem legem signat. Unde: lac potum dedi vobis non escam etc. Tradiderat enim illis legis mandatum quasi lac de uberibus duarum tabularum expressum hoc est testamentum fidei quia nondum poterant evangelice doctrine solidam escam sumere.
marg.| Butirum uberrimum et pinguissimum evangelicum est testimonium quod velut oleum fidelibus in signum datur. Vitulum cum lacte et butiro apposuit quia nec corpus Domini sine lacte legis nec hoc sine evangelio esse potest.
marg.| Sub arbore autem sederunt in dominice passionis signum cuius predicatores sunt.
Numérotation du verset Gn. 18,9 
Cumque comedissent dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce, in tabernaculo est .
interl.| quia in Ecclesia mulieri non permittitur docere latet Sara
interl.| quasi non est mulieris in publicum prodire
marg.| ECCE  IN  TABERNACULO etc. STRABO. Abraham foris cum angelis. Sara in tabernaculo est quia fortium et doctorum est aperte predicare exemplis instruere. Infirmorum et insipientium discere et subditos esse.
Numérotation du verset Gn. 18,10 
Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto,
interl.| prius refecti ut homines in unitate deitatis cuius beneficio erant implenda ventura predicunt
vita comite et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito
interl.| hic Sara synagogam significat que in umbra sacramentorum se abscondens Christum venisse non credit
Sara risit post ostium tabernaculi.
interl.| quia nondum fidem adhibuit
marg.| HABEBIT  SARA  FILIUM. Promittit Deus Sare sterili filium dicens: circa hoc tempus veniam non tempus sed qualitatem sui adventus significans quando per filium repromissum fidelis populus erat nasciturus. Unde: letare sterilis que non parturis etc.
marg.| QUO  AUDITO etc. AUGUSTINUS. Arguitur Sara quia risit et non Abraham cum similiter riserit quia illius risus admirationis fuit huius dubitationis quod diiudicare potuit qui corda novit. Negat Sara se risisse cum Deum non possit latere sed forte homines putabat Abraham vero Deum intelligebat sed humanitatis officia prebendo que tantum infirme carni necessaria sunt mirum nisi homines prius arbitratus est sed in quibus Deum loqui intelligeret quibusdam signis divine maiestatis apparentibus sicut in hominibus Deum apparuisse sepe scriptura testatur sed postea angelos fuisse cognoverunt.
Numérotation du verset Gn. 18,11 
{t. 1: Erfurt, f. 26ra; facsim., p. 53a} Erant autem ambo senes provecteque etatis et desierant
interl.| quibus deficientibus mulier parere desinit ut commendetur miraculum si sterilis pariat
Sare fieri muliebria.
interl.| menstrua
marg.| ERANT  AUTEM  AMBO etc. Senior etas minor est quam senum et si senes appellentur seniores. Unde si secundum medicos senior vir de muliere seniore filios facere non potest etiam si adhuc muliebria fluant secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii et hoc miraculum posuisse apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat si mulier iuvenilis etatis fuisset. Sed de provecta etate generare non poterat de Cethura enim postea generavit quia iuvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris etatis (et si muliebria contingant ei) generare non possit de iuvencula autem possit. Rursus mulier provecte etatis et si adhuc muliebria contingant ei de seniore parere non potest de iuvene potest. Miraculum ergo fuit quia uterque senex et provecte etatis et desierant muliebria Sare.
Numérotation du verset Gn. 18,12 
Que risit occulte
interl.| disceptando de oraculo
dicens:
interl.| naturalem consequitur rationem
Postquam consenui et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo.
marg.| VOLUPTATI  OPERAM  DABO. GREGORIUS.  MORALITER. Cure carnis cum sepe dicitur ut de se minime presumat et totam se in divine spei fiduciam transferat despicit et cessante studio adesse sibi vite subsidia diffidit. Unde Sara promissiones Dei audiens ridet sed ridens corripitur correpta protinus fecundatur et que iuventute vigens fecundari non potuit annis fracta senilibus concepit quia cum cura carnis sui confidentiam habere desistit contra spem ex divina primissione accipit quod habituram se ex humana ratione dubitavit. Unde: bene qui generatur risus dicitur quia dum superne spei fiduciam concipit quid mens nostra aliud quam gaudium parit.
Numérotation du verset Gn. 18,13 
Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara
interl.| disceptando
dicens: Numquid4 paritura sum anus?
4 numquid Rusch ] num vere Weber
interl.| quasi quare plus acquievit nature quam divine potentie
Numérotation du verset Gn. 18,14 
Numquid Deo est quicquam difficile?
interl.| quasi sicut dixi fiet
Iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore,
interl.| anni futuri quia preterito tempore umbre succedet qui signabatur in umbra
vita comite,
interl.| antropospatos sicut cetera
et habebit Sara filium.
Numérotation du verset Gn. 18,15 
Negavit Sara dicens: Non risi timore
interl.| quia scilicet timuit
perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita, sed risisti.
interl.| adhuc femineam incredulitatem increpat
Numérotation du verset Gn. 18,16 
Cum ergo surrexissent viri inde5 direxerunt oculos6 contra Sodomam
5 viri inde Rusch ] inv. Weber
6 oculos Rusch ] + suos Weber
interl.| quia cum Abraham tractaverant de futura misericordia iam contra Sodomam iudicium intentatur
et Abraham simul gradiebatur deducens eos.
interl.| eventum futurorum ignorans sed Dominus sicut vult pios scire premia iustorum sic non ignorare supplicia impiorum
Numérotation du verset Gn. 18,17 
Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham que gesturus sum?
marg.| NUM  CELARE  POTERO. Bene Dominus Abrae secreta sua committit quem voluntatis sue et secretorum fidelem executorem cognovit de quo in carne nasciturus erat in quo omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Promittit quoque Abrae non solum premia sed obedientie filiorum eius iustitiam et circa eos promissa compleri. Rursumque promittitur Isaac in gentem magnam futurus et quod in eo benedicentur omnes gentes terre. Quibus verbis duo illi promittuntur. Gens iudeorum secundum carnem et omnes gentes per fidem.
Numérotation du verset Gn. 18,18 
Cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicende sint in illo omnes nationes terre?
Numérotation du verset Gn. 18,19 
Scio enim quod precepturus sit filiis suis
interl.| quasi ideo notifico ei iudicia mea ut sequacibus suis nota faciat.
et domui sue post se
interl.| non solum premia sed etiam obedientiam iustitie
ut custodiant
interl.| eo fine filiorum eius promisit Deus Abrae ut circa eos etiam promissa compleantur
viam Domini
interl.| precepta
interl.| recedant a malo
et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia que locutus est ad eum.
Numérotation du verset Gn. 18,20 
Dixit itaque7 Dominus8: Clamor Sodomorum9 et10 Gomorrheorum11 multiplicatus12 est
7 itaque Rusch Weber ] Dixitque Cava* M Φ ΨDFM ΩM, + Abrahae ΛH ΨDFM
8 Dominus] Deus ΩM
9 Sodomorum] Sodomarum Λ
10 et] + venit ad me ΣM*
11 Gomorreorum B O P² ΘAM*G ΣO T ΛH Π ΨDFM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Gomorr(ha)e X ΣTM ΩM Cor2 (antiqui iuxta hebr.) Clementina Weber
12 multiplicatus] multiplicata O
interl.| evidentia publicati flagitii que accusatore non eget
et peccatum eorum13 aggravatum est14 nimis.
13 eorum Cava ΛH X ΠD Σ B T* M² ΦRI ΦA2 ΦG O ΘAM*G P ΨP Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] earum ΛL ΠC Amiatinus T² M* ΦR+A*ZVP Θ ΨD Ω Weber cum Hilar. de Trin. 4:25; Hier. in Za. 2:8 ; Aug. loc. in Gn. 61 | Cor2 (Antiqui iuxta hebr. : clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum. Quod dicitur   earum in genit<ivo> femin<ino> ad nomina duarum refertur civitatum in plurali. Regulariter enim non invenitur ‘Sodomarum’ sed   Sodomorum, quod male putaverunt quidam populos signare, alioquin sicut supra 13° <capitulo> :   Sodomitarum ibi poneretur. Per quam apparentiam mutaverunt quod dicitur   Gomorrae in   Gomorreorum et   earum in   eorum)
14 et peccatum... est] om. ΨM
interl.| consuetudine quasi superposito lapide
marg.| CLAMOR  SODOMORUM etc. AUGUSTINUS. Si hec verba non dubitantis sed irascentis et minantis accipiamus nulla et questio. Humano enim more ad homines loquitur Deus et ira eius sine perturbatione est quia immutabilis est. Sepe autem sic minando dicimus: videamus si non tibi facio et si non potero tibi facere vel sciam id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humane locutionis est cui Deus se coaptat ut humane infirmitati conveniat.
marg.| GREGORIUS. MORALITER. Peccatum vero cum voce culpa est in actione. Peccatum vero cum clamore culpa cum libertate. Descendam et videbo etc. Mala hominum non ante credamus quam probemus. Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit et tanto crimine involutos inveniens quasi patientiam pretermisit et eos igne iudicii ante iudicii diem pervenit qui cum tranquillitate iudicat ut maiora crimina tarde credantur et veraciter agnita citius puniantur.
Numérotation du verset Gn. 18,21 
Descendam et videbo
interl.| ut a precipitatione iudicii compesceret mala Sodome prius voluit probare quam iudicare
utrum clamorem qui15 venit ad me opere compleverint16 an non est ita ut sciam.
15 qui] quam ΣM
16 compleverint] compleverunt ΣGMT ΦP*
Numérotation du verset Gn. 18,22 
Converteruntque se angeli17 inde
17 angeli Rusch ] om. Weber
interl.| quia Dominus in angelis loquitur nunc in eius persona nunc in angelorum stilus alternatur
et abierunt Sodomam. Abraham vero adhuc stabat coram Domino
Numérotation du verset Gn. 18,23 
et appropinquans ait: Numquid perdes iustum cum impio?
interl.| per iustitiam paucorum vult impetrare misericordiam multorum
Numérotation du verset Gn. 18,24 
Si fuerint quinquaginta iusti
interl.| aliqui remissione digni quia quinquagesimus remissionis annus est
in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
marg.| SI  FUERINT  QUINQUAGINTA etc. ISIDORUS. Quinquagenarius numerus a quo usque ad decem descendit penitentiam significat. Unde et quinquagesimus psalmus penitentialis est. Si ergo converterentur salvarentur. Sed cum Deus aspicit delinquentes nolle ad penitentiam converti ilico ardorem immoderate luxurie igne gehenne compescit usque ad decem iustos non perire Sodomam dixit quia si in quolibet per decem preceptorum custodiam Christi nomen inveniatur non peribit. Denarii enim numeri figura et crucem Christi significat.
Numérotation du verset Gn. 18,25 
Absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio. Fiatque iustus sicut impius.
interl.| ut innocens pereat
Non est hoc tuum qui iudicas
interl.| iuste disponis
omnem terram nequaquam facies iudicium hoc18 .
18 hoc Rusch ] om. Weber
interl.| orando hec dicit non invehendo
Numérotation du verset Gn. 18,26 
Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
Numérotation du verset Gn. 18,27 
Respondens Abraham dicens: Quia semel cepi, loquar ad Dominum meum {t.   1 : Erfurt, f.   26va ; facsim., p.   54a} cum sim pulvis et cinis.
interl.| sublimitatem promissionis temperat subiectione humilitatis
marg.| LOQUAR  AD  DOMINUM etc. GREGORIUS.  MORALITER. Sancti quanto magis divinitatis interna prospiciunt tanto magis se nihil esse perspiciunt. Nusquam legitur Abraham se cinerem et pulverem professum esse nisi cum meruit Dei locutionem habere et ait: loquar ad Dominum meum cum sim pulvis etc. Fortasse enim aliquid se esse crederet si veram essentiam que super ipsum est non sensisset. Unde et David exclamat: memento Domine quoniam pulvis sumus etc.
marg.| GREGORIUS. MORALITER. Quosdam per tumorem census non elevat sed per misericordie opera. Quidam dum se terrenis abundare conspiciunt veras divitias non requirunt et eternum regnum non amant quia temporalia sufficere putant. Non est ergo census in crimine sed affectus cuncta enim que Deus condidit bona sunt. Sed qui bonis male utitur hic agit ut per edacitatis ingluviem eo quo vivere debuit pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat superbum divitem cruciabant tormenta. Dives Abraham fuerat qui Lazarum in sinu tenebat. Ait tamen: loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis. Quid divitias suas estimabat qui se ipsum pulverum cineremque putabat. Aperte cernimus in quo loco se posuerat qui se pulverem et cinerem etiam cum Deo loqueretur estimabat. Qua ergo pena feriendi sunt qui ad summa non proficiunt et de minimis se extollunt.
Numérotation du verset Gn. 18,28 
Quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint?
interl.| quinque sensibus dediti et remissione indigni
marg.| QUINQUE  FUERINT. Quinque civitates igneis imbribus combuste omnes enim qui quinque corporis sensus libidinose tractaverunt futuro incendio sunt cremandi.
Delebis propter quadraginta quinque19 universam urbem?
19 quadraginta quinque Cava... Ω Ed1455 Rusch (quedraginta Erfurt ) Clementina ] quinque Amiatinus... Cor2 ( delebis propter quinque uniservam urbem : certissime hebr. et antiqui habent   quinque non .XLV. que est littera Septuaginta) Weber
interl.| id est propter eos qui corpus quadragenaria abstinentia domant et sensibus quinque ordinate utuntur non parces omnibus
Et ait: Non delebo
interl.| parcam
si invenero ibi quadraginta quinque.
Numérotation du verset Gn. 18,29 
Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta
interl.| legis et evangelii precepta servantes quater enim decem quadraginta fiunt
inventi fuerint, quid facies? Ait: non percutiam propter quadraginta.
Numérotation du verset Gn. 18,30 
Ne queso, inquit, indigneris Domine si loquar;
interl.| quia videbatur Dominum interrogans artare responso temperat prefatione quod querit
quid si inventi fuerint ibi triginta? respondit: Non faciam si invenero ibi triginta.
interl.| legem cum fide Trinitatis servantes ter enim decem triginta fiunt
marg.| SI  INVENTI  FUERINT etc. ALCUINUS. Non necesse est hoc de omni loco accipere de Sodomis autem potuit dici quia sciebat Deus nec decem esse ibi et ideo sic respondebatur Abrae ad exaggerationem iniquitatis Sodomorum
Numérotation du verset Gn. 18,31 
Quia semel, ait, cepi loquar ad Dominum meum, quid si inventi fuerint ibi viginti?
interl.| servantes mandata cum dilectione Dei et proximi propter denarium et binarium
Dixit: Non interficiam propter viginti.
Numérotation du verset Gn. 18,32 
Obsecro, inquit, ne irascaris Domine si loquar adhuc semel, quid si inventi fuerint ibi decem?
interl.| decalogi mandata servantesA
A ¶Codd. : P14398 Rusch {MM2023}
Dixit: Non delebo propter decem.
interl.| <A>Sciebat enim nec unum ibi esse preter LothB
B ¶Codd. : P14398 , om. Rusch {MM2023}
marg.| DECEM. Sciebat enim nec unum ibi esse preter Loth ad exaggerandam iniquitatem hoc dicitur sicut apud Hieremiam: Videte si inveniatis hominem facientem iustitiam quasi invenite vel unum et parco eis.C
C ¶Codd. : Rusch, om. P14398 {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 18,33 
Abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_18)

Notes :