Glossa ordinaria

Capitulum 20

Numérotation du verset Gn. 20,1 

Profectus1 inde Abraham in terram australem,
1 Profectus] + est O P14417 cum hebr. LXX
habitavit inter Cades
et Sur
et peregrinatus est in Geraris.
Numérotation du verset Gn. 20,2 

Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est.
Misit ergo Abimelech rex Gerare et tulit eam.
Numérotation du verset Gn. 20,3 

Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte2
2 nocte Rusch ] noctis Weber
et ait illi3: En morieris propter mulierem quam tulisti.
3 illi Rusch ] ei Weber
Habet enim virum.
Numérotation du verset Gn. 20,4 

Abimelech vero non tetigerat eam et ait: Domine num gentem ignorantem et iustam interficies?
Numérotation du verset Gn. 20,5 

Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est , et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei
et munditia manuum mearum feci hoc.
Numérotation du verset Gn. 20,6 

Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me
et non dimisi ut tangeres eam.
Numérotation du verset Gn. 20,7 

Nunc igitur redde uxorem viro suo
et orabit pro te
quia propheta est4
4 et orabit pro te – quia propheta est Rusch ] inv. Weber
et vives. Si autem nolueris reddere scito
quod morte morieris tu et omnia que tua sunt.
Numérotation du verset Gn. 20,8 

Statimque de nocte consurgens
Abimelech; vocavit omnes servos suos
et locutus est universa verba hec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde.
Numérotation du verset Gn. 20,9 

Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: Quid fecisti nobis? Quid peccavimus in te? Quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande?
Que non debuisti facere fecisti nobis.
Numérotation du verset Gn. 20,10 

Rursusque expostulans
ait: Quid vidisti ut hoc faceres?
Numérotation du verset Gn. 20,11 

Respondit Abraham: Cogitavi mecum dicens:
Forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam.
Numérotation du verset Gn. 20,12 

Alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris mee et duxi eam in5 uxorem.
5 in Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 20,13 

Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
Numérotation du verset Gn. 20,14 

Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos6
6 et servos Rusch ] + et ancilla Weber
et dedit Abraham
reddiditque illi Saram uxorem suam
Numérotation du verset Gn. 20,15 

et ait: Terra coram vobis est. Ubicumque tibi placuerit, habita.
Numérotation du verset Gn. 20,16 

Sarre autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo. Hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris, memento7 te deprehensam.
7 memento Rusch ] mementoque Rusch
Numérotation du verset Gn. 20,17 

Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt.
Numérotation du verset Gn. 20,18 

Concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahe8.
8 Abrahe Rusch ] Abraham Weber

Capitulum 20

Numérotation du verset Gn. 20,1 
{t.   1 : Erfurt, f.   27vb ; facsim., p.   56b} Profectus1 inde Abraham in terram australem,
1 Profectus] + est O P14417 cum hebr. LXX
interl.| que fervorem tribulationis significat
habitavit inter Cades
interl.| ubi Moises produxit de petra aquam contradictionis
interl.| Cades fons iudicii
et Sur
interl.| Sur angustia
et peregrinatus est in Geraris.
interl.| terra Palestinorum
marg.| CADES. Fons iudicii Sur angustia quibus figuratur patientia.
Numérotation du verset Gn. 20,2 
Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est.
interl.| dum habet homo quid faciat non debet tentare Deum
Misit ergo Abimelech rex Gerare et tulit eam.
interl.| ex priori pharaonis correctione certus erat quia violari non poterat
marg.| DIXITQUE  DE  SARA etc. AUGUSTINUS. Queri solet quomodo in illa etate Abraham pro Sare pulcritudine periclitari timuerit. Sed forme illius vis miranda est que adhuc amari poterat.
marg.| ISIDORUS. Dicitque de Sara etc. Tacuit uxorem dixit sororem ne ipse occideretur et illa captiva ab alienigenis possideretur certus quod a Deo inviolata servaretur sicut apud pharaonem. Unde Abimelech somno commonitus intactam reddidit. Abraham Christum Sara significat Ecclesiam que in hac peregrinatione inter alienigenas sine macula vivit et ruga in gloriam Christi viri sui cuius pulcritudo honor Christi cuius pulcritudini reges offerunt munera sicut Abimelech Sare. Plus in ea admirans forme decus quod amare potuit non violare. Est enim Ecclesia Christi uxor in occulto abscondito quippe secreto inheret anima Dei Verbo in carne una. Hoc magni coniugii sacramentum in Christo et in Ecclesia apostolus commendat. Regnum vero terrenum quod reges significant qui non permittuntur violare Saram non expertum est Ecclesiam esse coniugem Christi nisi cum violare tentavit. Divino enim testimonio per fidem martirum cessit correptumque in posterioribus munere honoravit quam in prioribus corrumpere non valuit. Quod enim in uno rege prius et posterius figuratum est hoc in isto regno uno prioribus et posterioribus regibus impletum est.
marg.| Cuius uxor sit Ecclesia occultatur alienigenis non cuius soror quia intellectu difficile est quomodo anima humana verbo Dei copuletur. Cum ille sit Deus hec creatura secundum hoc enim sponsus et sponsa vel vir et uxor. Quod vero cognatione fratres sint Christus et omnes sancti gratia divina non consanguinitate terrena. Hoc est de patre non de matre et affabilius dicitur et capacius auditur. Inter se enim sancti omnes per eandem gratiam fratres. Sponsus autem ceterorum societate nullus illorum est.
Dicitur Ecclesia soror Christi de patre non de matre nec terrena generatio que evacuatur sed gratie celestis que eterna est cognatio commendatur qua accepta mortales non erimus sed filii Dei. Neque enim hanc gratiam de synagoga matre Christi secundum carnem sed de Deo Patre percipimus. Unde: nolite vocare patrem super terram. Unus est enim Pater vester qui in celis est.
Numérotation du verset Gn. 20,3 
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte2
2 nocte Rusch ] noctis Weber
interl.| quamvis Abraham humana ratione usus tamen totum se Deo commisit
et ait illi3: {t.   1 : Erfurt, f.   28ra ; facsim., p.   57a} En morieris propter mulierem quam tulisti.
3 illi Rusch ] ei Weber
interl.| admonendo dicit ut caveat non affirmando
Habet enim virum.
Numérotation du verset Gn. 20,4 
Abimelech vero non tetigerat eam et ait: Domine num gentem ignorantem et iustam interficies?
interl.| non putat se adulterium committere volens sororem Abrae in coniugium ducere
Numérotation du verset Gn. 20,5 
Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est , et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei
interl.| putans verum esse quod dicebatur
et munditia manuum mearum feci hoc.
interl.| coniugii fidem conservare volens non concubinam querens
Numérotation du verset Gn. 20,6 
Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me
interl.| peccantes in proximum in Deum peccamus
et non dimisi ut tangeres eam.
interl.| ut pervenires ad flagitium
marg.| DIXITQUE  AD  EUM etc. AUGUSTINUS. Quod dicitur Abimelech pro Sara. Et peperci tibi ne peccares in me advertendum est Deum fecisse quando admonuit uxorem esse Abrae quamputabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur cum talia committuntur que putant homines vel non esse peccata vel levia haberi tamquam in carne peccata.
Numérotation du verset Gn. 20,7 
Nunc igitur redde uxorem viro suo
interl.| solvitur commissum cum restituitur amissum
et orabit pro te
interl.| ut dimittatur tibi illicita iniuria
quia propheta est4
4 et orabit pro te – quia propheta est Rusch ] inv. Weber
interl.| futurorum presagus
et vives. Si autem nolueris reddere scito
interl.| quia peccatum incorrectum non remanebit inultum
quod morte morieris tu et omnia que tua sunt.
Numérotation du verset Gn. 20,8 
Statimque de nocte consurgens
interl.| visione perterritus
Abimelech; vocavit omnes servos suos
interl.| ne temere videretur repudiare coniugium
et locutus est universa verba hec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde.
Numérotation du verset Gn. 20,9 
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: Quid fecisti nobis? Quid peccavimus in te? Quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande?
interl.| quicquid hoc facto commisit in eum reflectit qui veritatem suppressit parum enim distat utrum facinus committas an admittas
Que non debuisti facere fecisti nobis.
Numérotation du verset Gn. 20,10 
Rursusque expostulans
interl.| vel explorans
ait: Quid vidisti ut hoc faceres?
Numérotation du verset Gn. 20,11 
Respondit Abraham: {t.   1 : Erfurt, f.   28rb ; facsim., p.   57b} Cogitavi mecum dicens:
interl.| quasi nolui tentare Deum
Forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam.
interl.| sic Iudei Christum occiderunt propter Ecclesiam que est soror Christi de Patre celesti non de matre terrestri
Numérotation du verset Gn. 20,12 
Alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris mee et duxi eam in5 uxorem.
5 in Rusch ] om. Weber
marg.| ALIAS  AUTEM  VERE  SOROR. HIERONYMUS. Quoniam in hebreo habetur preterea vere soror mea est filia patris mei sed non filia matris mee et sonat magis quod soror Abrae fuerit. In excusationem eius dicimus nondum tales nuptias lege prohibitas.
marg.| FILIA  PATRIS. Alia translatio apertius a pater et non ex matre erat enim filia Aran fratris Abrae soror Loth.
Numérotation du verset Gn. 20,13 
Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
Numérotation du verset Gn. 20,14 
Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos6
6 et servos Rusch ] + et ancilla Weber
interl.| alias et ancillas
et dedit Abraham
interl.| quia principes terre pulcritudinem Ecclesie dilexerunt omnia que habebant in obsequium Christi dederunt
reddiditque illi Saram uxorem suam
marg.| TULIT  IGITUR.  ALLEGORICE. Abraham significat Christum. Sara Ecclesiam. Abraham honoratur propter Sare pulcritudinem et Christus propter Ecclesiam. Unde: mirabilis Deus in sanctis suis. Habebat Sara virum sed latebat. Habet Ecclesia Christum qui in seculo non videtur in celo receptus.
marg.| POSTQUAM  AUTEM etc. Postquam sermo Dei repulsus est a Iudea omnes fideles soror Christi et fratres. Unde: quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in celis est ipse frater meus et soror et mater.
Numérotation du verset Gn. 20,15 
et ait: Terra coram vobis est. Ubicumque tibi placuerit, habita.
marg.| UBICUMQUE  TIBI  PACUERIT etc. Qui aliquando terrore principum credere distulerant eisdem iubentibus ad Ecclesiam que Christi soror et uxor est sese contulerunt et per omnes mundi partes gloriam Christi et Ecclesie dilataverunt.
Numérotation du verset Gn. 20,16 
Sarre autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo. Hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris, memento7 te deprehensam.
7 memento Rusch ] mementoque Rusch
marg.| MILLE  ARGENTEOS etc. Quasi iocando loquitur quia illa dixit fratrem suum esse qui maritus erat et hortatur ut in posterum hoc meminerit ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat.
marg.| Mille argentei dantur Christo cum eloquio doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et predicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus stabilem et solidam designat evangelice predicationis doctrinam.
Numérotation du verset Gn. 20,17 
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt.
marg.| ORANTE  AUTEM  ABRAHAM. Orante filio patrem sanatur infecunditas mundanorum principum et subditorum populorum.
Numérotation du verset Gn. 20,18 
Concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahe8.
8 Abrahe Rusch ] Abraham Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_20)

Notes :