Capitulum 27
Numérotation du verset
Gn. 27,1
Senuit autem
Isaac
et caligaverunt oculi eius et videre non poterat.
Vocavitque Esau
filium suum maiorem
et dixit ei: Fili mi, qui respondit: Assum.
Numérotation du verset
Gn. 27,2
Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis mee.
Numérotation du verset
Gn. 27,3
Sume arma tua pharetram et arcum et egredere foras. Cumque venatu aliquid apprehenderis,
Numérotation du verset
Gn. 27,4
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et affer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Numérotation du verset
Gn. 27,5
Quod cum audisset Rebecca
et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret,
Numérotation du verset
Gn. 27,6
dixit filio suo Iacob:
Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei:
Numérotation du verset
Gn. 27,7
Affer mihi de venatione tua1 et fac cibos ut comedam et benedicam tibi2 antequam moriar.
1 de venatione tua
Rusch
] venationem tuam
Weber
|
2 tibi
Rusch
] + coram Domino
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 27,8
Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis
Numérotation du verset
Gn. 27,9
et, pergens ad gregem , affer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur,
Numérotation du verset
Gn. 27,10
quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur.
Numérotation du verset
Gn. 27,11
Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis?
Numérotation du verset
Gn. 27,12
Si attrectaverit3 me pater meus et senserit, timeo ne putet me4 sibi voluisse illudere et inducat super me maledictionem pro benedictione.
3 attrectaverit
Rusch
] attractaverit
Weber
|
4 me
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 27,13
Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi. Tantum audi vocem meam et pergens5 afferque que dixi.
5 pergens
Rusch
] perge
Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,14
Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius.
Numérotation du verset
Gn. 27,15
Et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi, induit eum.
Numérotation du verset
Gn. 27,16
Pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit.
Numérotation du verset
Gn. 27,17
Deditque6 pulmentum et panes quos coxerat tradidit.
6 deditque
Rusch
] dedit
Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,18
Quibus illatis dixit: Pater mi. Et ille respondit: Audio, quis es tu7 fili mi?
7 es tu
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,19
Dixitque Iacob: Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut precepisti mihi. Surge, sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua.
Numérotation du verset
Gn. 27,20
Rursum Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas8 Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam.
8 voluntas
Rusch
] voluntatis
Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,21
Dixitque Isaac: Accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non.
Numérotation du verset
Gn. 27,22
Accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac: Vox quidem vox Iacob est, sed manus9 sunt Esau.
9 manus
Rusch
] + manus
Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,23
Et non cognovit eum quia pilose manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi
Numérotation du verset
Gn. 27,24
ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
Numérotation du verset
Gn. 27,25
At ille: Offer, inquit, mihi cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum, quo hausto,
Numérotation du verset
Gn. 27,26
dixit ad eum: Accede ad me et da mihi osculum, fili mi.
Numérotation du verset
Gn. 27,27
Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius flagrantiam, benedicens illi10 ait: Ecce odor filii mei
10 illi
Rusch
]
om. Weber
sicut odor agri pleni11
11 pleni
Rusch
]
om. Weber
cui benedixit Dominus.
Numérotation du verset
Gn. 27,28
Det tibi Deus de rore celi
et de pinguedine terre abundantiam
frumenti12,
12 frumenti
Rusch
] + et
Weber
vini
et olei13.
13 et olei
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,29
Et serviant tibi populi
et adorent te tribus.
Esto dominus fratrum tuorum
et incurventur
ante te filii matris tue.
Qui maledixerit tibi,
sit ille14 maledictus,
14 ille
Rusch
]
om. Weber
et qui benedixerit tibi15,
15 tibi
Rusch
]
om. Weber
benedictionibus repleatur.
Numérotation du verset
Gn. 27,30
Vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras, venit Esau.
Numérotation du verset
Gn. 27,31
Coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: Surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua.
Numérotation du verset
Gn. 27,32
Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu?
Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus16 Esau.
16 filius tuus – primpgenitus
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,33
Expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi
et comedi
ex omnibus priusquam tu venires? Benedixique
ei
et erit benedictus.
Numérotation du verset
Gn. 27,34
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno
et consternatus ait:
Benedic etiam et17 mihi, pater mi.
17 et
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,35
Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter
et accepit benedictionem tuam.
Numérotation du verset
Gn. 27,36
At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice; primogenita mea ante tulit
et nunc secundo subripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
Numérotation du verset
Gn. 27,37
Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi. Frumento et vino stabilivi eum. Et18 tibi post hec, fili mi, ultra quid faciam?
18 et
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,38
Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? Mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret.
Numérotation du verset
Gn. 27,39
Motus Isaac dixit ad eum: In pinguedine terre
et in rore celi desuper
Numérotation du verset
Gn. 27,40
erit benedictio tua. Vives in19 gladio
19 in
Rusch
]
om. Weber
et fratri tuo
servies. Tempusque veniet cum excutias et solvas
iugum eius
de cervicibus tuis.
Numérotation du verset
Gn. 27,41
Oderat
ergo semper Esau
Iacob
pro benedictione qua benedixerat ei pater. Dixitque in corde suo:
Venient20
20 venient
Rusch
] veniant
Weber
dies luctus patris mei et21
21 et
Rusch
]ut
Weber
occidam Iacob fratrem meum.
Numérotation du verset
Gn. 27,42
Nuntiata sunt hec Rebecce,
que mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
Numérotation du verset
Gn. 27,43
Nunc ergo fili mi22 audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Aran.
22 mi
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,44
Habitabisque cum eo dies paucos
donec requiescat furor fratris tui
Numérotation du verset
Gn. 27,45
et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum que fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in una die?
Numérotation du verset
Gn. 27,46
Dixit quoque Rebecca ad Isaac: Tedet me vite mee propter filias Heth. Si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terre, nolo vivere.
Capitulum 27
Numérotation du verset
Gn. 27,1
{t.
1
:
Erfurt, f.
34vb
;
facsim., p.
70b}
Senuit autem
interl.|
consummationem orbis ostendit
Isaac
interl.|
Deus Pater
et caligaverunt oculi eius et videre non poterat.
interl.|
fides de mundo periit et lumen religionis
Vocavitque Esau
interl.|
ad accipiendam legem
filium suum maiorem
interl.|
populum priorem
et dixit ei: Fili mi, qui respondit: Assum.
marg.|
SENUIT
AUTEM
ISAAC. HYPPOLITUS MARTYR. Isaac portat imaginem Dei Patris. Rebecca Spiritus Sancti. Esau populi prioris et Zabuli. Yacob Ecclesie et Christi. Senectus Isaac consummationem mundi. Oculi caligantes perisse fidem de mundo et religionis lumen neglectum esse signifiant. Quod filiusmaior vocatur acceptio est legsi Iudeorum. Quod escas eius et capturam dilexit pater homines sunt ab errore salvati quos per doctrinam iustus quisque venatur sermo Dei repromissionis benedictio et spes regni futuri in quo cum Christo sunt regnaturi et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu Sancto sciens quod audisset antequam pareret quia maior serviet minori hec formam gerit Spiritus Sancti que quod futurum esse noverat in Christo ante meditabatur in Iacob loquitur ad filium minorem. Vade ad gregem et affer mihi duos hedos optimos prefigurans carneum salvatoris adventum in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Hedi enim ubique peccatores significant. Duo afferri iubentur ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et boni docibiles scilicet et innocentis anime. Stola Esau est fides id est scripture Hebreorum que illis primo date sunt quibus populus gentilium postea indutus pelles circumdate brachiis eius peccata utriusque populi qui Christus in extensione manuum cruci secum affixit. Ipse enim in corpore suo non sua sed aliena peccata portabat.
marg.|
VOCAVITQUE
ESAU. ISIDORUS. Esau venator et agricola. Iacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum hebraicum Iacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum qui utrunque populum illum per legem istum per fidem sibi filios fecit. Esau agricola erat quia Iudeus pro terrenis Deo serviebat cui non est dictum ut esset pauper spiritu mitis pacificus misericors persecutionem patiens ut copiosam mercedem haberet in celis. Sed si custodieritis mandata mea dabo vobis pluvias temporibus suis et cetera que pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum et hircorum Deum placabant. Iacob simplex habitabat in tabernaculis quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus.
Numérotation du verset
Gn. 27,2
Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis mee.
Numérotation du verset
Gn. 27,3
Sume arma tua pharetram et arcum et egredere foras. Cumque venatu aliquid apprehenderis,
interl.|
homines ab errore solvendos iustus venator docendo
marg.|
SUME
ARMA etc. Isaac diligebat Esau quia de venatione eius vescebatur. Rebecca diligebat Iacob. Isaac Deum. Rebecca autem prescientiam Dei figurat quia diligebat Deus populum Iudeorum eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed presciens populum gentium multo meliorem futurum per prescientie sue gratiam amplius diligebat. Esau in venatione morante ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur mater Iacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit quia adhuc Iudei in legalibus morantur et ad fidem Christi tarde occurrunt mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Iudeis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint testantur opera Iacob que pro benedictione suscipienda gessit.
Numérotation du verset
Gn. 27,4
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et affer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Numérotation du verset
Gn. 27,5
Quod cum audisset Rebecca
interl.|
prescientia
interl.|
patientia
interl.|
Spiritus Sanctus
et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret,
Numérotation du verset
Gn. 27,6
dixit filio suo Iacob:
interl.|
quia audierat antequam parer et maior serviet minori
Audivi patrem tuum loquentem
{t.
1
:
Erfurt, f.
35ra
;
facsim., p.
71a}
cum Esau fratre tuo et dicentem ei:
marg.|
DIXIT
FILIO
SUO etc. Per duos hedos confessionem peccatorum gentilis populi et penitentiam possumus accipere. Hedi optimi quia confessio peccatorum et penitentia valde est Deo acceptabilis. Unde: gaudium erit in celo super uno peccatore penitentiam agente etc. Per unum peccatorem populum gentium per nonoginta novem iustos Iudeos intelligit qui sibi videbantur iusti in observantia legis. Unde: ut quid iustificatis vos coram hominibus etc. qui in imperfecto numero ponuntur quia nullum ad perfectum adduxit lex.
Numérotation du verset
Gn. 27,7
Affer mihi de venatione tua1 et fac cibos ut comedam et benedicam tibi2 antequam moriar.
1 de venatione tua
Rusch
] venationem tuam
Weber
2 tibi
Rusch
] + coram Domino
Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,8
Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis
Numérotation du verset
Gn. 27,9
et, pergens ad gregem , affer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur,
Numérotation du verset
Gn. 27,10
quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur.
Numérotation du verset
Gn. 27,11
Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis?
Numérotation du verset
Gn. 27,12
Si attrectaverit3 me pater meus et senserit, timeo ne putet me4 sibi voluisse illudere et inducat super me maledictionem pro benedictione.
3 attrectaverit
Rusch
] attractaverit
Weber
4 me
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,13
Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi. Tantum audi vocem meam et pergens5 afferque que dixi.
5 pergens
Rusch
] perge
Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,14
Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius.
Numérotation du verset
Gn. 27,15
Et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi, induit eum.
marg.|
ET
VESTISBUS
ESAU. HIERONYMUS. Et in hoc loco tradunt hebrei primogenitos functos officio sacerdotum et habuisse vestimentum sacerdotale quo induti victimas offerebant antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.
marg.|
PARVIT
ILLA
CIBOS. ISIDORUS. Per delectabiles escas que de hedis preparantur Isaac intelligumus penitentie opera de quibus dicitur: facite fructus dignos penitentie vestes valde bone quas Esau id est Iudei domi reliquerat optima legis precepta (verbi gratia ). Diliges Dominum Deum tuum etc. et alia sine quibus nemo potest esse iustus. Has Iudei domi id est in Veteri Testamento reliquerant quia servare nolebant. His gentilis ornatus ad Deum Patrem cum cibis bonorum operum perexit cum cibis autem panes obtulit per panes sepe verbum Dei intelligimus. Bene autem ad Deum cum cibis bonorum operum pergit qui alios quoscumque potest ad bona opera monere non desinit. Mater hedinis pellibus manus Iacob et colli nuda protexit pellis enim cum ab hedo subrahitur remanet caro unde cibus delectabilis conficitur et cum a peccatore vitia detrahuntur bonum nature cum ratione apparet que si fide coquantur delectabiles cibi ex bono nature Deo preparantur. Per collum in quo superbia apparet mentis elatio signatur. Per manus opera. Collum hedinis pellibus circumdat qui ad elationem deponendam et humilitatis custodiam habendam peccata preterita ante oculos mentis sepe producit.
Numérotation du verset
Gn. 27,16
Pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit.
Numérotation du verset
Gn. 27,17
Deditque6 pulmentum et panes quos coxerat tradidit.
6 deditque
Rusch
] dedit
Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,18
Quibus illatis dixit: Pater mi. Et ille respondit: Audio,
{t.
1
:
Erfurt, f.
35rb
;
facsim., p.
71b}
quis es tu7 fili mi?
7 es tu
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,19
Dixitque Iacob: Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut precepisti mihi. Surge, sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua.
Numérotation du verset
Gn. 27,20
Rursum Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas8 Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam.
8 voluntas
Rusch
] voluntatis
Weber
marg.|
QUOMODO
INQUIT
TAM
CITO etc. HYPPOLITUS. Querit Isaac a Iacob cur tam cito venerit admiratus scilicet velocem credentium fidem. Cibi delectabiles offeruntur quia hostia Deo placens salus peccatorum. Quod post esum sequitur benedictio et eius odore perfruitur virtutem resurrectionis et regni aperte pronunciat. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni hec est benedictio.Odore nominis Christi sicut ager mundus impletur. Benedictio est de rore celi id est pluvia divini verbi et de pinguedine terrei congregatione populorum multitudine frumenti et vini hec est multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi id est gentiles conversi. Ipsum adorant tribus populi per circumcisionem credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum id est Iudeorum. Ipsum adorant filii matris eius quia secundum carnem natus est ex ea. Ipsum qui maledixerit maledicetur et qui benedixerit benedicetur. Christus ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur id est veraciter dicitur sed a Iudeis alius benedici putatur qui ab errantibus exspectatur.
Numérotation du verset
Gn. 27,21
Dixitque Isaac: Accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non.
Numérotation du verset
Gn. 27,22
Accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac: Vox quidem vox Iacob est, sed manus9 sunt Esau.
9 manus
Rusch
] + manus
Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,23
Et non cognovit eum quia pilose manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi
Numérotation du verset
Gn. 27,24
ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
Numérotation du verset
Gn. 27,25
At ille: Offer, inquit, mihi cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum, quo hausto,
marg.|
QUOS
CUM
OBLATOS etc. Postquam Isaac cibum sumpsit Iacob obtulit ei vinum. Si per cibum active vite opera designantur per vinum quod mentes alienat contemplativa accipitur que ab amore seculi mentes electorum alienas facit. Post cibum et potum Iacob benedicitur quia illi benedictionem celestem a Deo precipiunt qui eum usque in finem bonis operibus placare student.
Numérotation du verset
Gn. 27,26
dixit ad eum: Accede ad me et da mihi osculum, fili mi.
Numérotation du verset
Gn. 27,27
Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius flagrantiam, benedicens illi10 ait:
{t.
1
:
Erfurt, f.
35va
;
facsim., p.
72a}
Ecce odor filii mei
10 illi
Rusch
]
om. Weber
interl.|
odore nominis Christi mundus impletur
sicut odor agri pleni11
11 pleni
Rusch
]
om. Weber
interl.|
sanctorum virtutibus mundus impletur
cui benedixit Dominus.
marg.|
BENEDICENS
ILLI
AIT. GREGORIUS. Alter ad venandum mittitur ut benedicatur alter per suppositionem matris a patre benedicitur. Quis parvulorum in facto iustorum non iuxta sacre lectionis historiam pascitur? Videri autem potest quia Iacob primogeniti benedictionem non per fraudem surripuit sed debitam acceperit quam a fratre comparavit. Allegorice vero Isaac maioris filii venatione vesci cupit quia omnipotens Deus Iudeorum bona operatione pasci voluit sed illo tardante minorem Rebecca supposuit quia dum iudaicus populus bona opera foris querit gentilem mater gratia introduxit ut omnipotenti Patri cibum boni operis offerret et benedictionem maioris acciperet. Cibum ex domesticis animalibus prebuit quia gentilis populus de exterioribus sacrificiis placere non querens dicit: in me sunt Deus vota tua que reddam laudationes tibi. Iacob manus brachia et collum hedinis pellibus texit quia hedus solet pro peccato offerri et gentilis populus dum se peccatorem confiteri non erubescit carnis in se peccata mactavit. Vestimentis maioris induitur quia qui sacre scripture preceptis (qua maiori populo data sunt) in bona operatione vestitur et eis minor in domo utitur que maior foras exiens reliquit intus.
marg.|
GREGORIUS.
ALLEGORICE. Isaac caligantibus oculis Iacob filium nesciens benedixit que ventura erant previdit et qui presens assisteret nescivit. Constat enim quia Iudei qui plene legem didicerunt adventum Christi cognoverunt. Unde Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur? cui protinus responderunt: in Bethleem Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent ignorabant quorum notitia prior et ignorantia posterior Isaac caligante signatur qui dum Iacob benediceret quid in futuro ei eveniret previdebat sed quod presens assisteret nesciebat. Sic Iudeorum populus prophetie mysteria accepit sed cecos oculos in contemplatione tenuit quia presentem non vidit de quo multa in futuro previdit. Ante se enim positum cernere non valuit cuius adventus potentiam longe ante nunciavit.
marg.|
GREGORIUS. Isaac filium nescit quem benedixit secundum illud: populus quem non cognovi servit mihi etc. presentem non vidit et ventura ei previdit quia omnipotens Deus cum per prophetas prediceret gentilitati prerogandam gratiam in presenti per gratiam non vidit quam tunc in errore reliquit et tamen quia hanc per gratiam benedictionis collecturus erat previdit. Unde: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus. Ager enim mundus est. Et quia electorum populus in toto mundo virtutibus redolet odor filii odor est agri pleni. Aliter enim olet flos uve quia magna est virtus et opinio predicatorum qui debriant mentes audientium. Aliter flos olive quia suave est opus misericordie quod refovet et lucet. Aliter flos rose quia mira est flagrantia que rutilat et redolet ex cruore martirum . Aliter flos lylii quia candida vita carnis de incorruptione virginitatis. Aliter flos viole quia magna est virtus humilium qui ultima loca tenentes per humilitatem se a terra in altum non sublevant et celestis regni purpuram in mente servant. Aliter redolet spica cum ad maturitatem perducitur quia bonorum operum perfectio ad satietatem eorum qui iustitiam esuriunt preparatur. Quia vero gentilis populus in electis per mundum sparsus virtutibus suis omnes qui intelligunt replet odore bone opinionis recte dicitur: odor filii mei sicut odor agri pleni cui etc. Sed quia virtutes ex se non habet recte additur: cui benedixit Dominus. Et quia per quosdam in contemplationem surgit per quosdam in active vite opera pinguescit sequitur: det tibi Deus de rore celi etc. Ros desuper et subtiliter cadit et totiens de rore celi accipimus quotiens per infusionem contemplationis intime de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera per corpus agimus de terre pinguedine ditamur.
Numérotation du verset
Gn. 27,28
Det tibi Deus de rore celi
interl.|
pluvia divini verbi
interl.|
contemplatione
et de pinguedine terre abundantiam
interl.|
bonis operibus
frumenti12,
12 frumenti
Rusch
] + et
Weber
interl.|
caritatis
vini
interl.|
fervoris in nova conversatione
et olei13.
13 et olei
Rusch
]
om. Weber
interl.|
misericordie
marg.|
ABUNDANTIAM
FRUMENTI etc. ISIDORUS. Hec est multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui.
Numérotation du verset
Gn. 27,29
Et serviant tibi populi
interl.|
gentiles conversi
et adorent te tribus.
interl.|
Iudei
Esto dominus fratrum tuorum
interl.|
Iudeorum vel hereticorum de quibus dicitur filii matris mee pugnaverunt contra me
et incurventur
interl.|
adorando
ante te filii matris tue.
interl.|
plebis iudaice
Qui maledixerit tibi,
sit ille14 maledictus,
14 ille
Rusch
]
om. Weber
interl.|
eterna hereditate privatus
et qui benedixerit tibi15,
15 tibi
Rusch
]
om. Weber
interl.|
qui corde et ore dixerit: benedictus qui venit in nomine Domini
benedictionibus repleatur.
interl.|
presentibus et futuris
Numérotation du verset
Gn. 27,30
Vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras, venit Esau.
marg.|
VENIT
ESAU etc. Sero Esau ad patrem revertitur quia prior populus in fine convertetur. Unde: convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes. Et alibi: aperuerunt ora sua sicut comedens in abscondito.
Numérotation du verset
Gn. 27,31
Coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: Surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua.
Numérotation du verset
Gn. 27,32
Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu?
interl.|
manifestato enim et confirmato Novo Testamento iam ignoratur veteris umbre cultor
Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus16 Esau.
16 filius tuus – primpgenitus
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,33
Expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi
interl.|
quantus quam prudens qui in nullo labore suo de meritis gloriatus est
interl.|
gratanter accepi omnia bona qua mihi retulit
ex omnibus priusquam tu venires? Benedixique
interl.|
revelato sibi sacramento benedictionem confirmat
ei
interl.|
benedicenti me
et erit benedictus.
interl.|
immobiliter
marg.|
EXPAVIT
ISAAC. Benedictionem repromissam repetente maiore filio expavit Isaac et alium pro alio se benedixisse cognovit nec indignatur cognito sacramento dicens: et benedixi eum et benedictus est. Hec est prima benedictio Isaac minori populo christianorum data. Sed nec maior filius omnino despectus quia cum intraverit plenitudo gentium tunc omnis Israel salvus erit. Cuius secunde benedictionis prophetia est. In pinguedine terre et in rore celi desuper erit benedictio tua. In pinguedine terre id est in fecunditate rerum et potentia regni que in illo populo fuit et in rore celi eloquiis Dei. Ipsis eloquia Dei credita sunt et legis testamenta. Vives gladio quia sanguini populus ille deditus necem in Christo et prophetis exercuit. Et servies fratri tuo minori id est populo christiano tempusque veniet cum excuties et solves iugum eius de collo tuo cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus deposueris onus legis quando iam tunc non servies minor sed per fidem frater vocaberis.
marg.|
EXPAVIT
ISAAC. Ut quedam mentis alienatio sequeretur que extasis dicitur que in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac ut confirmaret benedictionem in Iacob qui potius irascendum fuit quia patrem fefellit. In Adam quoque et extasis precessit antequam diceret: erunt duo in carne una quod est magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia.
marg.|
BENEDIXIQUE
EI etc. ALCUINUS. Si iusti viri voluntas bona est quid est quod Isaac non Esau quem voluit sed Iacob quem noluit benedixit. Iusti hominis quantum ad conscientiam voluntas bona est Deus vero solus de futuris iudicat. Isaac humano more filium maiorem benedicendum putavit sed Deus qui occultorum est cognitor minorem dignum benedictione ostendit ut non hominis ostenderet esse benedictionem sed Dei. Ideo in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes dicitur: ponite nomen meum super filios Israel ego Dominus benedicam eos. Sacerdotis est benedicere Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetie benedictione minori destinatam ait: benedixi et erit benedictus.
Numérotation du verset
Gn. 27,34
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno
interl.|
adhuc dolet prior populus primatum sibi esse prereptum
et consternatus ait:
interl.|
et si non eterna vel presenti benedictione
Benedic etiam et17 mihi, pater mi.
17 et
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,35
Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter
interl.|
in figura et sacramento
et accepit benedictionem tuam.
Numérotation du verset
Gn. 27,36
At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice; primogenita mea ante tulit
interl.|
primogenita nostra sunt fide spes caritas in quibus dolet iudaicus populous christianum populum sibi esse prelatum et quod ei perminet in altitudine temporalium
et nunc secundo subripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
marg.|
IUSTE
VOCATUM
EST etc. HIERONYMUS. Iacob supplantator interpretatur. Ab eo igitur quod fratrem arte deceperit allusit ad nomen qui ideo ante Iacob vocatus est quod in ortu plantam fratris apprehendit.
Numérotation du verset
Gn. 27,37
Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi. Frumento et vino stabilivi eum. Et18 tibi post hec, fili mi, ultra quid faciam?
18 et
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 27,38
Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? Mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret.
Numérotation du verset
Gn. 27,39
Motus Isaac dixit ad eum: In pinguedine terre
interl.|
rerum omnium copia
et in rore celi
{t.
1
:
Erfurt, f.
36ra
;
facsim., p.
73a}
desuper
interl.|
scripturarum scientia qua compluitur adhuc ille populus
Numérotation du verset
Gn. 27,40
erit benedictio tua. Vives in19 gladio
19 in
Rusch
]
om. Weber
interl.|
crudeliter prophetas et apostolos persequendo
et fratri tuo
interl.|
christiano populo
servies. Tempusque veniet cum excutias et solvas
interl.|
per agnitionem fidei
iugum eius
interl.|
legis
de cervicibus tuis.
marg.|
ET
FRATRI
TUO etc. Quia Idumei tributarii fureunt Israel qui Iacob vocatur.
marg.|
TEMPUSQUE
VENIET. Hoc impletum est quando rebellaverunt Ydumei ne essent sub Iuda.
Numérotation du verset
Gn. 27,41
Oderat
interl.|
interim
ergo semper Esau
interl.|
iudaicus populus
Iacob
interl.|
Christum et suos
pro benedictione qua benedixerat ei pater. Dixitque in corde suo:
interl.|
Deo qui omnia videt
Venient20
20 venient
Rusch
] veniant
Weber
interl.|
vel veniant
dies luctus patris mei et21
21 et
Rusch
]ut
Weber
interl.|
ut
occidam Iacob fratrem meum.
interl.|
Christum quem crucifixit et discipulos eius
marg.|
DIXITQUE
IN
CORDE. Cum Scriptura dicat Esau in corde suo de morte fratris tractasse quomodo vel a quo sunt hec nuntiata Rebecce. Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur.
marg.|
Propter insanabile odium Iudeorum per Spiritum consilii preceptum est apostolis ut relicta Iudea transirent ad gentes.
Numérotation du verset
Gn. 27,42
Nuntiata sunt hec Rebecce,
interl.|
divinitus quamvis in cogitatione dicta unde ad magnum pertinet mysterium quod minorem pro maiore benedici voluit
que mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
Numérotation du verset
Gn. 27,43
Nunc ergo fili mi22 audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Aran.
22 mi
Rusch
]
om. Weber
interl.|
Siriam
Numérotation du verset
Gn. 27,44
Habitabisque cum eo dies paucos
interl.|
propter predicationem evangelii in gentibus
donec requiescat furor fratris tui
Numérotation du verset
Gn. 27,45
et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum que fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in una die?
Numérotation du verset
Gn. 27,46
Dixit quoque Rebecca ad Isaac: Tedet me vite mee propter filias Heth. Si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terre, nolo vivere.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_27)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_27)
Notes :