Glossa ordinaria

Capitulum 31

Numérotation du verset Gn. 31,1 

Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia que fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus.
Numérotation du verset Gn. 31,2 

Animadvertit quoque faciem Laban quod non esset circa1
1 circa Rusch ] erga Weber
se sicut heri et nudius tertius.
Numérotation du verset Gn. 31,3 

Maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam. Eroque tecum.
Numérotation du verset Gn. 31,4 

Misit et vocavit Rachel et Liam in agrum ubi pascebat greges
Numérotation du verset Gn. 31,5 

dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius. Deus autem patris mei fuit mecum
Numérotation du verset Gn. 31,6 

et ipse nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
Numérotation du verset Gn. 31,7 

Sed et2 pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
2 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,8 

Si quando dixit: Varie erunt mercedes tue, pariebant omnes oves varios fetus; quando vero e contrario ait: Alba queque accipies pro mercede, omnes greges alba pepererunt.
Numérotation du verset Gn. 31,9 

Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi.
Numérotation du verset Gn. 31,10 

Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum.
Numérotation du verset Gn. 31,11 

Dixitque angelus Dei
ad me in somnis: Iacob, et ego respondi: Assum.
Numérotation du verset Gn. 31,12 

Qui ait: Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios, maculosos atque respersos3. Vidi enim omnia que fecit tibi Laban.
3 maculosos atque respersos Rusch ] respersos atque maculosos Weber
Numérotation du verset Gn. 31,13 

Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tue.
Numérotation du verset Gn. 31,14 

Responderunt Rachel et Lia: Numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri?
Numérotation du verset Gn. 31,15 

Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum?
Numérotation du verset Gn. 31,16 

Sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris. Unde omnia que precepit tibi Dominus4 fac.
4 tibi Dominus ΨD ΩJ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,17 

Surrexit autem5 Iacob et, impositis liberis ac6 coniugibus suis super camelos, abiit.
5 autem Rusch ] itaque Weber |
6 ac Rusch ] et Weber |
Numérotation du verset Gn. 31,18 

Tulitque omnem substantiam suam7 et greges et quicquid in Mesopotamiam acquesierat8 pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
7 suam Rusch ] om. Weber |
8 acquisierat Rusch ] quisierat Weber |
Numérotation du verset Gn. 31,19 

Eo tempore ierat Laban9 ad tondendas oves et Rachel furata est idola patris sui.
9 ierat Laban Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,20 

Noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
Numérotation du verset Gn. 31,21 

cumque abisset tam ipse quam omnia que sui iuris10 erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad.
10 sui iuris Rusch ] iuris eius Weber
Numérotation du verset Gn. 31,22 

Nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob.
Numérotation du verset Gn. 31,23 

Qui assumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum11 in monte Galaad.
11 eum Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,24 

Viditque in somnis dicentem sibi Dominum: Cave
ne quicquam mali12 loquaris contra Iacob.
12 mali Rusch ] aspere Weber
Numérotation du verset Gn. 31,25 

Iamque Iacob extenderat
in monte
tabernaculum.
Cumque13 ille consecutus fuisse14 eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad, fixit tentorium
13 cumque Rusch ] cum Weber |
14 fuisse Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 31,26 

et dixit ad Iacob: Quare ita egisti
ut clam me abigeres filias meas
quasi captivas
gladio?
Numérotation du verset Gn. 31,27 

Cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis15?
15 citharis Rusch ] cithara Weber
Numérotation du verset Gn. 31,28 

Non es passus ut oscularer filios meos ac filias.
Stulte operatus es
et nunc
Numérotation du verset Gn. 31,29 

quidem valet16 manus mea reddere tibi malum.
16 quidem valet Rusch ] inv. Weber
Sed Deus patris tui17 heri dixit mihi:
17 tui Rusch ] vestri Weber
Cave ne loquaris contra18 Iacob quicquam durius.
18 contra Rusch ] cum Weber
Numérotation du verset Gn. 31,30 

Esto ad tuos ire cupiebas
et desiderio erat tibi19 domus patris tui. Cur furatus es deos meos?
19 erat tibi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,31 

Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas.
Numérotation du verset Gn. 31,32 

Quod autem furti me20
20 me Rusch ] om. Weber
arguis, apud quemcumque inveneris deos tuos
necetur.
Coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris
et aufer. Hec dicens ignorabat
quod Rachel furata esset idola.
Numérotation du verset Gn. 31,33 

Ingressus itaque Laban
tabernaculum
Iacob et Lie et utriusque famule; non invenit.
Cumque intrasset tentorium Rachelis,
Numérotation du verset Gn. 31,34 

illa festinans abscondit
idola subter stramenta21 cameli et sedit desuper. Scrutantique
21 stramenta Rusch ] stramen Weber
omne tentorium et nihil invenienti
Numérotation du verset Gn. 31,35 

ait: Ne irascatur dominus meus
quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi.
Sic delusa
sollicitudo querentis est.
Numérotation du verset Gn. 31,36 

Tumensque Iacob cum iurgio ait: Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum22 sic exarsisti post me
22 meum Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,37 

et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tue? Pone hoc23 coram fratribus
23 hoc Rusch ] hic Weber
meis
et fratribus tuis
et iudicent inter me et te.
Numérotation du verset Gn. 31,38 

Idcirco viginti annis fui tecum,
oves tue
et capre
steriles
non fuerunt, arietes
gregis tui non comedi
Numérotation du verset Gn. 31,39 

nec captum a bestia ostendi tibi,
ego damnum omne reddebam
quicquid furto perierat a me exigebas.
Numérotation du verset Gn. 31,40 

Die noctuque
estu
urebar
et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis.
Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quatuordecim
pro filiabus et sex
pro gregibus tuis.
Immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
Numérotation du verset Gn. 31,42 

Nisi Deus patris mei Abraham et Timor
Isaac affuisset
mihi forsitan modo nudum
me dimisisses. Afflictionem meam
et laborem manuum mearum
respexit Deus
et arguit te heri.
Numérotation du verset Gn. 31,43 

Respondit ei Laban:
Filie et filii et greges tui et omnia que cernis mea sunt. Quid possum facere filiis et nepotibus meis?
Numérotation du verset Gn. 31,44 

Veni ergo et ineamus fedus ut sit testimonium inter me et te.
Numérotation du verset Gn. 31,45 

Tulit itaque Iacob lapidem
et erexit illum in titulum.
Numérotation du verset Gn. 31,46 

Dixitque fratribus suis:
Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum
comederuntque super eum.
Numérotation du verset Gn. 31,47 

Quem vocavit Laban tumulus Testis
et Iacob acervum
Testimonii
uterque iuxta proprietatem lingue sue.
Numérotation du verset Gn. 31,48 

Dixitque Laban:
Tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est tumulus Testis.
Numérotation du verset Gn. 31,49 

Et adiecit Laban24: Intueatur et iudicet Dominus25 inter nos quando recesserimus a nobis.
24 et adiecit Laban ΩS ΩJ Rusch Clementina ] om. Weber |
25 et iudicet – Dominus Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 31,50 

Si afflixeris filias meas
et si introduxeris uxores alias
super eas, nullus sermonis nostri testis est
absque Deo qui presens respicit.
Numérotation du verset Gn. 31,51 

Dixitque rursus ad Iacob:
En tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
Numérotation du verset Gn. 31,52 

testis erit. Tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio: si autem26 ego transiero illum pergens ad te aut tu preterieris malum mihi cogitans
26 autem Rusch ] aut Weber
Numérotation du verset Gn. 31,53 

Deus Abraham et Deus Nahor
iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit Iacob per Timorem
patris sui Isaac.
Numérotation du verset Gn. 31,54 

Immolatisque victimis
in monte,
vocavit fratres suos ut ederent panem,
qui cum comedissent manserunt ibi.
Numérotation du verset Gn. 31,55 

Laban vero
de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis revertens27
27 revertens Rusch ] reversus Weber
in locum suum

Capitulum 31

Numérotation du verset Gn. 31,1 
{t.   1 : Erfurt, f.   39ra ; facsim., p.   79a} Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia que fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus.
Numérotation du verset Gn. 31,2 
Animadvertit quoque faciem Laban quod non esset circa1
1 circa Rusch ] erga Weber
interl.| vel erga
se sicut heri et nudius tertius.
Numérotation du verset Gn. 31,3 
Maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam. Eroque tecum.
Numérotation du verset Gn. 31,4 
Misit et vocavit Rachel et Liam in agrum ubi pascebat greges
Numérotation du verset Gn. 31,5 
dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius. Deus autem patris mei fuit mecum
Numérotation du verset Gn. 31,6 
et ipse nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
Numérotation du verset Gn. 31,7 
Sed et2 pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
2 et Rusch ] om. Weber
marg.| MUTAVIT  MERCEDEM. HIERONYMUS. Pro eo quod posuimus mutavi mercedem meam decem vicibus. Septuaginta posuerunt: decem annis cum verbum hebraicum moin numerum magis quam annos sonet et ex sequentibus is sensus probatur quod per singulos fetus Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus dicebat: volo ut in futuro nascantur mihi varia tunc Iacob virgas in cannalibus non ponebat ut fetus unicolor nasceretur quo facto Laban ea pecora sue parti fieri debere dicebat. Sic usque ad decem vices mutata est conditio et quodcumque proposuerat Laban ut sibi nasceretur in contarium colorem vertebatur. Nunc autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles viderentur sed lege Virgilium in quo dicitur: Bis gravide pecudes. Natura autem ytalicarum ovium et mesopotamie eadem esse dicitur.
Numérotation du verset Gn. 31,8 
Si quando dixit: Varie erunt mercedes tue, pariebant omnes oves varios fetus; quando vero e contrario ait: Alba queque accipies pro mercede, omnes greges alba pepererunt.
Numérotation du verset Gn. 31,9 
Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi.
Numérotation du verset Gn. 31,10 
Postquam enim conceptus ovium tempus {t.   1 : Erfurt, f.   39rb ; facsim., p.   79b} advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum.
Numérotation du verset Gn. 31,11 
Dixitque angelus Dei
interl.| vel Domini
ad me in somnis: Iacob, et ego respondi: Assum.
Numérotation du verset Gn. 31,12 
Qui ait: Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios, maculosos atque respersos3. Vidi enim omnia que fecit tibi Laban.
3 maculosos atque respersos Rusch ] respersos atque maculosos Weber
marg.| VIDI  ENIM  OMNIA etc. Ex hoc discimus quod Iacob nullo malo dolo fecit sed divina dispositione vel quia omnia in figura gerebantur. Unde: angelica visione meruit confortari.
Numérotation du verset Gn. 31,13 
Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tue.
marg.| NUNC  ERGO  SURGE. GREGORIUS. Post longam servitutem precepit Dominus Iacob ut reverteretur in patriam tunc ignorante socero cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore idola requirens nec repperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enim dealbatio. Diabolus vero cum tenebrosus sit transfigurat se in angelum lucis.
Numérotation du verset Gn. 31,14 
Responderunt Rachel et Lia: Numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri?
Numérotation du verset Gn. 31,15 
Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum?
Numérotation du verset Gn. 31,16 
Sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris. Unde omnia que precepit tibi Dominus4 fac.
4 tibi Dominus ΨD ΩJ Ed1455 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,17 
Surrexit autem5 Iacob et, impositis liberis ac6 coniugibus suis super camelos, abiit.
5 autem Rusch ] itaque Weber
6 ac Rusch ] et Weber
Numérotation du verset Gn. 31,18 
Tulitque omnem substantiam suam7 et greges et quicquid in Mesopotamiam acquesierat8 pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
7 suam Rusch ] om. Weber
8 acquisierat Rusch ] quisierat Weber
Numérotation du verset Gn. 31,19 
Eo tempore ierat Laban9 ad tondendas oves et Rachel furata est idola patris sui.
9 ierat Laban Rusch ] inv. Weber
marg.| FURATA  EST  IDOLA  PATRIS etc. HIERONYMUS. Ubi nos idola legimus in hebreo therafin scriptum est quod aquila figuras vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo dico ut sciamus quid in Iudicum Libro therafin sonet.
Numérotation du verset Gn. 31,20 
Noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
Numérotation du verset Gn. 31,21 
cumque abisset tam ipse quam omnia que sui iuris10 erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad.
10 sui iuris Rusch ] iuris eius Weber
interl.| per anticipationem
marg.| CONTRA  MONTEM etc. Non quod eo tempore mons Galaad diceretur sed per anticipationem illo nomine vocatur quo postea nuncupatus est.
Numérotation du verset Gn. 31,22 
Nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret {t.   1 : Erfurt, f.   39va ; facsim., p.   80a} Iacob.
Numérotation du verset Gn. 31,23 
Qui assumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum11 in monte Galaad.
11 eum Rusch ] om. Weber
marg.| QUI  ASSUMPTIS etc. Potest per Laban mundus exprimi qui cum furore Iacob sequitur quia electos qui sunt membra Christi opprimere conatur. Filiam mundi vel diaboli Iacob abstulit cum sibi Christus Ecclesiam ex gentibus coniunxit cui per prophetam dicitur: Obliviscere populum tuum et domum patris tui. In idolis avaritia signatur que est idolorum servitus. Laban veniens apud Iacob idolum non repperit quia ostensis mundi divitiis redemptori nostro diabolus vestigia concupiscentie non repperit. Sed que Iacob non habuit Rachel sedendo operuit que interpretatur ovis et Ecclesiam significat. Sedere autem est humilitatem penitentie appetere. Unde: surgite postquam sederitis. Rachel ergo idola sedendo operit quia Ecclesia Christum sequens vicium terrene concupiscentie per humilitatem penitentie cooperuit. Unde: beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Nos igitur Rachel significat qui idola se dendo premimus si culpas avaritie penitendo damnamus que avaritie immunidicia non viriliter currentes impedit sed effeminate gradientes per blandimenta seculi resolvuntur quod his verbis significatur. Iuxta consuetudinem feminarum accidit mihi. Quasi enim muliebria pati se innotuit.
Numérotation du verset Gn. 31,24 
Viditque in somnis dicentem sibi Dominum: Cave
interl.| non est timendus qui nihil potest nisi permissus
ne quicquam mali12 loquaris contra Iacob.
12 mali Rusch ] aspere Weber
Numérotation du verset Gn. 31,25 
Iamque Iacob extenderat
interl.| dilataverat
in monte
interl.| eminentia preceptorum
tabernaculum.
interl.| transitorum habitaculum
Cumque13 ille consecutus fuisse14 eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad, fixit tentorium
13 cumque Rusch ] cum Weber
14 fuisse Rusch ] om. Weber
interl.| diabolus persequitur Christum qui ait: ponam sedem meam in monte testamenti etc.
Numérotation du verset Gn. 31,26 
et dixit ad Iacob: Quare ita egisti
interl.| quasi: quid tibi et nobis Iesu fili Dei vivi etc.
ut clam me abigeres filias meas
interl.| animas de servitute ereptas
quasi captivas
interl.| «captivam duxit captivitatem»a
a Cf. Eph. 4, 8.
gladio?
interl.| Verbi Dei
Numérotation du verset Gn. 31,27 
Cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis15?
15 citharis Rusch ] cithara Weber
interl.| quasi cur tuum adventum me celasti si te cognovissem non crucifixissem sed cum insignibus regalis triumphi gloriam tuam celebrassem
Numérotation du verset Gn. 31,28 
Non es passus ut oscularer filios meos ac filias.
interl.| non veni mittere pacem sed gladium
Stulte operatus es
interl.| dum consputus colaphizatus et ideo ignotus
et nunc
marg.| UT  OSCULARER etc. More scripture filios ac filias suas Iacob appellat que filios vel fratres cognatos appellat. Unde sequentibus dixitque iacob fratribus suis: afferte lapides. In evangelio quoque filii Marie matertere Domini fratres eius vocantur.
Numérotation du verset Gn. 31,29 
quidem valet16 manus mea reddere tibi malum.
16 quidem valet Rusch ] inv. Weber
interl.| quasi possum persequi membra tua
Sed Deus patris tui17 heri dixit mihi:
17 tui Rusch ] vestri Weber
interl.| hoc est non possum nisi quantum permissus sum
Cave ne loquaris contra18 Iacob quicquam durius.
18 contra Rusch ] cum Weber
interl.| concedatur
Numérotation du verset Gn. 31,30 
Esto ad tuos ire cupiebas
interl.| redire in Iudeam
et desiderio erat tibi19 domus patris tui. Cur furatus es deos meos?
19 erat tibi Rusch ] inv. Weber
interl.| sicut gentilis loquitur et notandum quod hic primo invenimus deos gentium. In superioribus enim scriptura Deum nominavit.
interl.| cur apud te latet avaritia que sit idolorum servitus
Numérotation du verset Gn. 31,31 
Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas.
marg.| TIMUI  NE  VIOLENTER etc. Quasi ideo me non tibi manifestavi ne acerbitate persecutionis superares animas infirmas novitur tibi ereptas.
Numérotation du verset Gn. 31,32 
Quod autem furti me20
20 me Rusch ] om. Weber
interl.| avaritie
arguis, apud quemcumque inveneris deos tuos
interl.| idolatriam
necetur.
interl.| communi iudicio de nostra societate proscribatur
Coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris
interl.| que enim societas Christi ad belial que communicatio templi cum idolis
et aufer. Hec dicens ignorabat
interl.| non amabat vendentes et ementes in templo unde eiiciebat
quod Rachel furata esset idola.
Numérotation du verset Gn. 31,33 
Ingressus itaque Laban
interl.| tamquam leo rugiens circumit querens quem devoret
tabernaculum
interl.| mundi
Iacob et Lie et utriusque famule; non {t.   1 : Erfurt, f.   39vb ; facsim., p.   80b} invenit.
interl.| unde: venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
Cumque intrasset tentorium Rachelis,
interl.| quod non invenit apud maiores invenire molitur apud minores. Sed Rachel id est Ecclesia que Laban reputat lucra contemnit ut stultorum onera
Numérotation du verset Gn. 31,34 
illa festinans abscondit
interl.| avaritiam humilitate penitentie tegens
idola subter stramenta21 cameli et sedit desuper. Scrutantique
21 stramenta Rusch ] stramen Weber
interl.| intentanti omnimodos laqueos tentationum
omne tentorium et nihil invenienti
interl.| id est non prevalenti
Numérotation du verset Gn. 31,35 
ait: Ne irascatur dominus meus
interl.| naturalis consuetudo est assurgere maioribus sed tibi non assurgo quia sectatorem avaritie non honoro
quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi.
interl.| qui immundiciam avaritie sequitur quasi muliebria patitur
Sic delusa
interl.| frustrata
sollicitudo querentis est.
interl.| tentantis
Numérotation du verset Gn. 31,36 
Tumensque Iacob cum iurgio ait: Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum22 sic exarsisti post me
22 meum Rusch ] om. Weber
interl.| callidus exactor arguitur qui omni genere tentationum adversus Christum se erexit sed quod in eo reprehenderet non invenit
Numérotation du verset Gn. 31,37 
et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tue? Pone hoc23 coram fratribus
23 hoc Rusch ] hic Weber
interl.| filiis
meis
interl.| per gratiam
et fratribus tuis
interl.| per naturam
et iudicent inter me et te.
interl.| iudicabunt sancti nationes
Numérotation du verset Gn. 31,38 
Idcirco viginti annis fui tecum,
interl.| in observantia decem mandatorum cum gemina caritate
oves tue
interl.| innocentes
et capre
interl.| penitentes
steriles
interl.| vacui bono opere
non fuerunt, arietes
interl.| fortes
gregis tui non comedi
interl.| confregi
Numérotation du verset Gn. 31,39 
nec captum a bestia ostendi tibi,
interl.| quasi: ab incursibus invisibilium luporum greges mihi commissos defendi
ego damnum omne reddebam
interl.| oves perditas restituebam
quicquid furto perierat a me exigebas.
interl.| quiquid per ignorantiam delinquebatur mihi imputabas quod non fit pastoribus Ecclesie
Numérotation du verset Gn. 31,40 
Die noctuque
interl.| instantia quodidiana afficiebar
estu
interl.| scandalis fratrum
urebar
interl.| vel urgebar
et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis.
interl.| non dormitat qui custodit Israel
Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quatuordecim
interl.| observavi septem precepta de dilectione proximi et septem evangelica de dilectione Dei
pro filiabus et sex
interl.| opera admiranda
pro gregibus tuis.
interl.| populis in fide tuendis
Immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
interl.| ingratus beneficiis contraria decem preceptis meo labori obiecisti
marg.| UREBAR. Unus effectus est caloris et frigoris
Numérotation du verset Gn. 31,42 
Nisi Deus patris mei Abraham et Timor
interl.| Deus qui omnibus timendus
Isaac affuisset
interl.| subvenisset
mihi forsitan modo nudum
interl.| nullo mihi adherente
me dimisisses. Afflictionem meam
interl.| quam passus sum in mundo
et laborem manuum mearum
interl.| cooperatorum
interl.| qui non reliquit me solum
et arguit te heri.
interl.| repressit antequam nocere posses
Numérotation du verset Gn. 31,43 
Respondit ei Laban:
interl.| quod non fecit Dei timore compressus dicit se dimisisse causa carnalis affectus
Filie et filii et greges tui et omnia que cernis mea sunt. Quid possum facere filiis et nepotibus meis?
Numérotation du verset Gn. 31,44 
Veni ergo et ineamus fedus ut sit testimonium inter me et te.
interl.| hic Laban gentilis populi ad fidem venientis typum gerit. Iacob vero iudaici fidelis
Numérotation du verset Gn. 31,45 
Tulit itaque Iacob lapidem
interl.| non ut pro Deo coleret sed ut in eo aliquid significaret
et erexit illum in titulum.
interl.| angularem qui fecit utraque unum
Numérotation du verset Gn. 31,46 
Dixitque fratribus suis:
interl.| cognatis
Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum
interl.| congregatio lapidum conventus fidelium
comederuntque super eum.
interl.| significantes communionem sacramentorum
marg.| AFFERTE  LAPIDES etc. HIERONYMUS. Acervus lingua hebrea gal dicitur. Aad vero testimonium. Lingua Syria acervus ygar testimonii sedutha. Iacob ergo acervum testimonii id est galaad hebraice vocavit. Laban acervum testimonii ygar sedutha gentis sue sermone. Erat enim syrus et parentum linguam provincie in qua habitabat sermone mutaverat.
marg.| ISIDORUS. Mystice inter fideles tam iudeos quam gentiles testis est lapis eminens in similitudinem Christi et acervus lapidum que est multitudo credentium.
Numérotation du verset Gn. 31,47 
Quem vocavit Laban tumulus Testis
interl.| ygar sedutha
et Iacob acervum
interl.| Gal-
Testimonii
interl.| -aadb
b <Nota>Intellige : acervum id est ‘Gal-‘ et   Testimonii id est ‘-aad’, unde   acervum testimonium id est   Galaad .
uterque iuxta proprietatem lingue sue.
Numérotation du verset Gn. 31,48 
Dixitque Laban:
interl.| conventus fidelium testis est inter gentilem credentem et Iudeum
Tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est tumulus Testis.
Numérotation du verset Gn. 31,49 
Et adiecit Laban24: Intueatur et iudicet Dominus25 inter nos quando recesserimus a nobis.
24 et adiecit Laban ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
25 et iudicet – Dominus Rusch ] inv. Weber
interl.| si initum pactum violaverimus etiam absentes corpore
Numérotation du verset Gn. 31,50 
Si afflixeris filias meas
interl.| deos alienos suadendo
et si introduxeris uxores alias
interl.| sectas hereticas
super eas, nullus sermonis nostri testis est
interl.| extraneorum aut propter testificationem Dei quam ita habere debent tamquam nemo cum eis esset qui testis esset
absque Deo qui presens respicit.
interl.| quasi: ipse erit iudex qui conscius
Numérotation du verset Gn. 31,51 
Dixitque rursus ad Iacob:
interl.| repetendo confirmat
En tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
Numérotation du verset Gn. 31,52 
testis erit. Tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio: si autem26 ego transiero illum pergens ad te aut tu preterieris malum mihi cogitans
26 autem Rusch ] aut Weber
Numérotation du verset Gn. 31,53 
Deus Abraham et Deus Nahor
interl.| non recens
iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit Iacob per Timorem
interl.| Domini
patris sui Isaac.
marg.| IURAVIT  IACOB etc. Per timorem scilicet quo timebat Deum quem commendavit supra dicens et timor patris mei etc.
Numérotation du verset Gn. 31,54 
Immolatisque victimis
interl.| communicatis sacramentis
in monte,
interl.| auditus spiritualis intelligentie
vocavit fratres suos ut {t.   1 : Erfurt, f.   40rb ; facsim., p.   81b} ederent panem,
interl.| comestio panis significatio unitatis est
qui cum comedissent manserunt ibi.
Numérotation du verset Gn. 31,55 
Laban vero
interl.| qui supra credentes nunc apostatas significat
de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis revertens27
27 revertens Rusch ] reversus Weber
interl.| alias reversusque est
in locum suum
marg.| LABAN  VERO  DE etc. Quod Laban et Iacob trans fluvium perrexerunt significare potest duos populos per baptimum ad Ecclesiam venientes. Sed Iacob ultra progrediente Laban reversus est quia filiis lucis in profectu virtutum post baptismum meantibus reprobi de precepta dignitate post Satanam in apostasiam redeunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_31)

Notes :