Glossa ordinaria

Capitulum 34

Numérotation du verset Gn. 34,1 

Egressa est autem Dina
filia Lie1 ut videret mulieres regionis illius;
1 Lie] regis P14417
Numérotation du verset Gn. 34,2 

Quam cum vidisset2 Sichem, filius Emor Evei
2 vidisset] videret G* ΣO
princeps terre illius, adamavit
eam3 et rapuit et dormivit cum illa
3 eam Rusch ] om. Weber
vi opprimens virginem.
Numérotation du verset Gn. 34,3 

Et conglutinata
est anima eius cum ea
tristemque blanditiis delinivit.
Numérotation du verset Gn. 34,4 

Et pergens ad Emor patrem suum: Accipe mihi, inquit, puellam hanc coniugem.
Numérotation du verset Gn. 34,5 

Quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis4 siluit donec redirent.
4 pecorum occupatis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 34,6 

Egresso autem Emor patre Sichem ut loqueretur ad Iacob
Numérotation du verset Gn. 34,7 

ecce filii eius veniebant de agro.
Auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fedam rem esset operatus in Israel et violata filia Iacob rem illicitam perpetrasset.
Numérotation du verset Gn. 34,8 

Locutus est itaque Emor ad eos:
Sichem filii mei adhesit anima filie vestre. Date eam illi uxorem
Numérotation du verset Gn. 34,9 

et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
Numérotation du verset Gn. 34,10 

et habitate nobiscum.
Terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini et possidete eam.
Numérotation du verset Gn. 34,11 

Sed et Sichem ad patrem et5 fratres eius ait: Inveniam gratiam coram vobis et quecumque statueritis dabo.
5 et Rusch ] + ad Weber
Numérotation du verset Gn. 34,12 

Augete dotem munera postulate,
libens tribuam quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem.
Numérotation du verset Gn. 34,13 

Responderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo, sevientes ob stuprum sororis:
Numérotation du verset Gn. 34,14 

Non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod illicitum et nefarium est apud nos.
Numérotation du verset Gn. 34,15 

Sed in hoc valebimus federari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omnis6 masculini sexus
6 omnis Rusch ] omne Weber
Numérotation du verset Gn. 34,16 

tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.
Numérotation du verset Gn. 34,17 

Si7 autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus.
7 si Rusch ] sin Weber
Numérotation du verset Gn. 34,18 

Placuit oblatio eorum Emor et Sichem filio eius
Numérotation du verset Gn. 34,19 

nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret. Amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
Numérotation du verset Gn. 34,20 

Ingressique portam urbis, locuti sunt populo:
Numérotation du verset Gn. 34,21 

Viri isti pacifici sunt
et volunt habitare nobiscum. Negotientur in terra et exerceant eam que spatiosa et lata indiget cultoribus8. Filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
8 indiget cultoribus Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 34,22 

Unum est quod differtur tantum bonum, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
Numérotation du verset Gn. 34,23 

et substantia eorum et pecora et cuncta que possident nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus et habitantes simul unum efficiamus9 populum.
9 efficiamus Rusch ] efficiemus Weber
Numérotation du verset Gn. 34,24 

Assensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus.
Numérotation du verset Gn. 34,25 

Et ecce die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob10 Simeon et Levi fratres Dine gladiis, ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis.
10 filii Iacob Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 34,26 

Emor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
Numérotation du verset Gn. 34,27 

Quibus egressis irruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Numérotation du verset Gn. 34,28 

Oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes que in domibus et in agris erant,
Numérotation du verset Gn. 34,29 

parvulos quoque et uxores eorum duxerunt11 captivas.
11 duxerunt Rusch Edmaior. ] duxere Weber
Numérotation du verset Gn. 34,30 

Quibus perpetratis12 audacter Iacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Pherezeis habitatoribus terre huius. Nos pauci sumus, illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea.
12 perpetratis Rusch ] patratis Weber
Numérotation du verset Gn. 34,31 

Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?

Capitulum 34

Numérotation du verset Gn. 34,1 
interl.| infirma anima que postpositis propriis aliena negocia curat
filia Lie1 ut videret mulieres regionis illius;
1 Lie] regis P14417
interl.| negligenter se habentem
marg.| EGRESSA  EST  AUTEM. GREGORIUS. Dina ut mulieres extranee regionis videat egreditur cum mens sua studia negligens actiones alienas curans extra ordinem proprium evagatur quam Sichem princeps terre opprimit quia inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit et conglutinata est anima eius cum ea quia unitam sibi per iniquitatem respicit et quia mens a culpa resipiscens afficitur et admissum flere conatur corruptor spem ac securitatem vacuam ante oculos vocat quatenus utilitatem tristitie subtrahat. Unde additur: tristemque blandiciis delini. Modo enim aliorum facta graviora modo nihil esse quod factum est modo misericordem Deum loquitur et tempus ad penitentiam pollicetur ut dum per hec decepta mens ducitur penitentia differatur ut tunc bona nulla percipiat quam nunc mala nulla contristant et tunc plenius absorbeatur suppliciis que nunc gaudet in deliciis.
marg.| DINA. Que interpretatur iudicium istud hoc est enim iudicium ut quia sponte negligens vagatur mox a diabolo corrumpatur.
Numérotation du verset Gn. 34,2 
Quam cum vidisset2 Sichem, filius Emor Evei
2 vidisset] videret G* ΣO
interl.| diabolus vel hereticus
princeps terre illius, adamavit
interl.| seducere
eam3 et rapuit et dormivit cum illa
3 eam Rusch ] om. Weber
interl.| ut tentationis et prave persuasionis ad studia sua secundum illud: corrumpunt mores bonos colloquia mala
vi opprimens virginem.
marg.| DORMIVIT  CUM  EA. AUGUSTINUS. Et intendit anime Dine filie Iacob et adamavit virginem et locutus est secundum sensum virginis. Quomodo virgo dicitur si iam dormivit cum ea nisi forte virgo nomen etatis est secundum hebreum eloquium an potius per recapitulationem post commemoratur quod ante factum est prius enim potuit intendere anime ipsius et amare virginem et loqui secundum sensum virginis deinde dormire cum illa.
Numérotation du verset Gn. 34,3 
Et conglutinata
interl.| consuetudine
est anima eius cum ea
interl.| factus est unus in pravitate consensus
tristemque blanditiis delinivit.
interl.| impunitatem promittendo
Numérotation du verset Gn. 34,4 
Et pergens ad Emor patrem suum: Accipe mihi, inquit, puellam hanc coniugem.
Numérotation du verset Gn. 34,5 
Quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis4 siluit donec redirent.
4 pecorum occupatis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 34,6 
Egresso autem Emor patre Sichem ut loqueretur ad Iacob
Numérotation du verset Gn. 34,7 
ecce filii eius veniebant de agro.
interl.| immunes germane corruptionis
Auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fedam rem esset operatus in Israel et violata filia Iacob rem illicitam perpetrasset.
Numérotation du verset Gn. 34,8 
Locutus est itaque Emor ad eos:
interl.| sic maligni spiritus vel pravi dogmatis auctores per unius anime corruptionem multas corrumpere moliuntur
Sichem filii mei adhesit {t.   1 : Erfurt, f.   41vb ; facsim., p.   84b} anima filie vestre. Date eam illi uxorem
Numérotation du verset Gn. 34,9 
et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
Numérotation du verset Gn. 34,10 
et habitate nobiscum.
interl.| mutua filiarum cum discolis copulatio seductarum et seducentium animarum ad diversa scismata prostitutio est
Terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini et possidete eam.
Numérotation du verset Gn. 34,11 
Sed et Sichem ad patrem et5 fratres eius ait: Inveniam gratiam coram vobis et quecumque statueritis dabo.
5 et Rusch ] + ad Weber
Numérotation du verset Gn. 34,12 
Augete dotem munera postulate,
interl.| carnalibus commerciis carnalia munera promittuntur quibus delectata corrupta anima partius correptioni instatur
libens tribuam quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem.
Numérotation du verset Gn. 34,13 
Responderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo, sevientes ob stuprum sororis:
Numérotation du verset Gn. 34,14 
Non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod illicitum et nefarium est apud nos.
interl.| quasi: que societas Christi ad belial quis consensus templo Dei cum idolis
Numérotation du verset Gn. 34,15 
Sed in hoc valebimus federari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omnis6 masculini sexus
6 omnis Rusch ] omne Weber
interl.| non aliter alienigene in societate Ecclesie admittuntur nisi diabolo renuncient et sacramentis Ecclesie communicent
Numérotation du verset Gn. 34,16 
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.
Numérotation du verset Gn. 34,17 
Si7 autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus.
7 si Rusch ] sin Weber
Numérotation du verset Gn. 34,18 
Placuit oblatio eorum Emor et Sichem filio eius
interl.| ministri Satane sicut princeps eorum transfigurant se in ministros iustitie ut decipiant animas superstitione sua
Numérotation du verset Gn. 34,19 
nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret. Amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
Numérotation du verset Gn. 34,20 
Ingressique portam urbis, locuti sunt populo:
interl.| vel ad populum
Numérotation du verset Gn. 34,21 
Viri isti pacifici sunt
interl.| in hebreo salamim unde patet verum quod supra de Salem diximus
et volunt habitare nobiscum. Negotientur in terra {t.   1 : Erfurt, f.   42ra ; facsim., p.   85a} et exerceant eam que spatiosa et lata indiget cultoribus8. Filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
8 indiget cultoribus Rusch ] inv. Weber
marg.| PACIFICI. ubi Septuaginta interpretati sunt pacificos Aquila transtulit consummato atque perfectos pro quo in hebreo legitur salamim. Ex quo apparet illud esse verum quod supra de Salem diximus.
Numérotation du verset Gn. 34,22 
Unum est quod differtur tantum bonum, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
Numérotation du verset Gn. 34,23 
et substantia eorum et pecora et cuncta que possident nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus et habitantes simul unum efficiamus9 populum.
9 efficiamus Rusch ] efficiemus Weber
Numérotation du verset Gn. 34,24 
Assensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus.
interl.| tales fuerunt quidam in primitiva Ecclesia qui circumcisionem et ritus iudaicos religioni christiane necessarios esse dicerent quibus dicitur: si circumcidamini Christus vobis non proderit hos Paulus celebrato conventu quasi in dolore circumcisionis occidit cum eos gladio spiritus a societate fidelium sequestravit
marg.| ASSENSI  SUNT  OMNES etc. AUGUSTINUS. Paulo ante Iacob loquens cum Esau filios suos infantes esse significat. Queri ergo potest quomodo potuerunt tantam stragem facere? Quamvis illis in circumcisionis dolore constitutis? Sed intelligendum est diu hic habitasse Iacob donec filia eius grandior fieret et filii iuvenes. Scriptum est enim et habitavit iuxta populum emitque partem agri in quam fixerat tabernacula a filiis Emor patris Sichem centum agnis et erecto ibi altari invocavit super illud fortissimum Deum Israel. Egressa est autem Dina filia Lye ut videret mulieres regionis istius etc. Apparet ergo his verbis non transeuntem ibi mansisse Iacob sed agrum emisse tabernaculum et aram constituisse et sic diutius habitasse. Filiam vero eius cum iam amicas habere posset condiscere voluisse filias civium loci et ita factam esse pro illa cedem et depredationem. Multitudo enim non parva erat cum Iacob plurimum ditato sed filii eius in hoc facto nominantur quasi principes et auctores.
Numérotation du verset Gn. 34,25 
Et ecce die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob10 Simeon et Levi fratres Dine gladiis, ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis.
10 filii Iacob Rusch ] inv. Weber
marg.| ARREPTIS  DUO etc. STRABO. Sic pastores Ecclesie peccatum carnis vel anime ulcisci debent gladio spiritus qui est verbum Dei parati ulcisci omnem inobedientiam.
Numérotation du verset Gn. 34,26 
Emor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
interl.| auferentes animam heretica pravitate deceptam de societate diaboli factum tamen hoc per se facinus est quod etiam Iacob displicuit sed in Ecclesia prophetia fuit
Numérotation du verset Gn. 34,27 
Quibus egressis irruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Numérotation du verset Gn. 34,28 
Oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes que in domibus et in agris erant,
Numérotation du verset Gn. 34,29 
parvulos quoque et uxores eorum duxerunt11 captivas.
11 duxerunt Rusch Edmaior. ] duxere Weber
Numérotation du verset Gn. 34,30 
Quibus perpetratis12 audacter Iacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Pherezeis habitatoribus terre huius. Nos pauci sumus, illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea.
12 perpetratis Rusch ] patratis Weber
marg.| NOS  ENIM  PAUCI etc. AUGUSTINUS. Hoc dicit quia plurimum bella poterant surgere non quod multominus haberet quam possent expugnationi civitatis sufficere.
Numérotation du verset Gn. 34,31 
Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?
marg.| NUMQUID  UT  SCORTO etc. AUGUSTINUS. Zelus filiorum Iacob in ultionem sororis moraliter commonet pastores fidelium curam habere animarum sibi commissarum ne violentur corporali delicto aut fornicatione spirituali.Paratique sint ulcisci omnem inobedientiam et excommunicationis gladio feriant stupratorem ne impunitus evadat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gn. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=03&chapitre=03_34)

Notes :