Glossa ordinaria

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Rg. 15,1 

Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 15,2 

Hec dicit Dominus exercituum : Recensui quecumque fecit Amalech Israeli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Egypto.
Numérotation du verset 1Rg. 15,3 

Nunc ergo1 vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid2 sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactentem3 bovem et ovem, camelum et asinum.
1 ergo R Σ Rusch Clementina ] igitur Weber |
2 et…aliquid Rusch Clementina ] om. Weber |
3 lactentem Rusch Clementina ] lactantem Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 15,4 

Precepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos, ducenta millia peditum, et decem millia virorum Iuda.
Numérotation du verset 1Rg. 15,5 

Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente.
Numérotation du verset 1Rg. 15,6 

Dixitque4 Saul Cineo :
4 dixit Rusch ] dixitque Weber
Abite, recedite, atque discedite5 ab Amalech, ne forte involvam te cum eo, tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel cum ascenderent de Egypto. Et recessit Cineus de medio Amalech.
5 discedite C Σ Λ Φ Rusch ] descendite Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,7 

Percussitque Saul Amalech
ab Evila
donec venit ad Sur6
6 venit ad Sur Rusch ] venias Sur R A m Weber , veniat Sur D, veniat Assur Λ, venit Assur C Σ Φ
que est e regione Egypti.
Numérotation du verset 1Rg. 15,8 

Et apprehendit Agag
regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
Numérotation du verset 1Rg. 15,9 

Et pepercit Saul et populus Agag
et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus, et arietibus, et universis que pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea, quicquid vero vile fuit et reprobum, hec7 demoliti sunt.
7 hec] hoc Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,10 

Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens :
Numérotation du verset 1Rg. 15,11 

Penitet me,
quod constituerim Saul regem quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte.
Numérotation du verset 1Rg. 15,12 

Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem
et reversus transisset descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis predarum que attulerat ex Amalech. Et dum venisset Samuel ad Saul8
8 Saul offerebat holocaustum… ad Saul Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,13 

dixit ei Saul : Benedictus tu Domino implevi verbum Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 15,14 

Dixitque Samuel : Et que est hec vox gregum que resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,15 

Et ait Saul : De Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus.
Numérotation du verset 1Rg. 15,16 

Ait9 autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi que locutus sit ad me Dominus10 nocte. Dixitque ei : Loquere.
9 ait Λ Φ Rusch Clementina ] dixit Weber |
10 ad me - Dominus Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 15,17 

Et ait Samuel : Nonne cum parvulus esses
in oculis tuis caput in tribubus Israel factus es unxitque te Dominus in regem11 super Israel,
11 in regem Rusch Clementina ] regem Weber (A C m)
Numérotation du verset 1Rg. 15,18 

et misit te Dominus in viam12 et ait : Vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum ?
12 in viam Rusch Clementina ] in via Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,19 

Quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad predam es et fecisti malum in oculis Domini ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,20 

Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini
et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci.
Numérotation du verset 1Rg. 15,21 

Tulit autem populus de preda oves et boves, primitias eorum que cesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
Numérotation du verset 1Rg. 15,22 

Et ait Samuel : Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut obediatur voci Domini ? Melior est enim obedientia quam victime
et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,23 

Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatrie nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te Dominus13 ne sis rex.
13 Dominus Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,24 

Dixitque Saul ad Samuelem14 : Peccavi, quia prevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et obediens voci eorum.
14 Samuelem Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,25 

Sed nunc porta queso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,26 

Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum
quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 15,27 

Et conversus est Samuel ut abiret ille autem apprehendit summitatem pallii eius que et scissa est.
Numérotation du verset 1Rg. 15,28 

Et ait ad eum Samuel : Scidit
Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo
meliori te.
Numérotation du verset 1Rg. 15,29 

Porro Triumphator
in Israel non parcet tibi15 et penitudine non flectetur
15 tibi] om. Weber
neque enim homo est ut agat penitentiam.
Numérotation du verset 1Rg. 15,30 

At ille ait : Peccavi sed nunc honora me coram senioribus16 populi mei et coram Israel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum.
16 senioribus Λ Φ m Rusch Clementina ] senibus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,31 

Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,32 

Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalech. Et oblatus est ei Agag pinguissimus. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,33 

Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel17 coram Domino in Galgalis.
17 eum Samuel Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Agag Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,34 

Abiit autem Samuel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath.
Numérotation du verset 1Rg. 15,35 

Et non vidit Samuel ultra Saul
usque ad diem mortis sue, verumtamen lugebat Samuel Saul quoniam Dominum penitebat quod constituisset regem Saul super Israel.

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Rg. 15,1 
Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 15,2 
Hec dicit Dominus exercituum : Recensui quecumque fecit {t. 2 : Erfurt, f. 12va ; facsim., p. 24a} Amalech Israeli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Egypto.
Numérotation du verset 1Rg. 15,3 
Nunc ergo1 vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid2 sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactentem3 bovem et ovem, camelum et asinum.
1 ergo R Σ Rusch Clementina ] igitur Weber
2 et…aliquid Rusch Clementina ] om. Weber
3 lactentem Rusch Clementina ] lactantem Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 12va ; facsim., p. 24a} BOVEM ET OVEM etc. Ideo iubet Dominus demoliri iumenta Amalech, ut nec in iumentis eius memoria fiat. Dominus enim dixerat se deleturum memoriam Amelech de sub celo et quia eius memoria penitus deleta non fuit. Saul per inobedientiam peccavit. De Amelech vero in Deutronomio dicitur quia : ‘Extremos populi Dei qui lassi residebant cecidit’ a . Lassos vero exponunt Hebrei immundos secundum legem extra castra manentes. Quorum - sicut tradunt - circumcisionem amputaverunt et ad subsamnationem Dei in celum proiecerunt.
a Dt. 25, 18 : « Quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus : et non timuerit Deum ».
Numérotation du verset 1Rg. 15,4 
Precepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos, ducenta millia peditum, et decem millia virorum Iuda.
Numérotation du verset 1Rg. 15,5 
Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente.
Numérotation du verset 1Rg. 15,6 
Dixitque4 Saul Cineo :
4 dixit Rusch ] dixitque Weber
marg.| DIXIT  SAUL  CINEO. Cineus ipse est Iethro cognatus Moysi de quo erant Cinei qui habitabant cum Amalech. Consanguinei enim erant et in terra eius hereditatem habebant. Misericordiam fecit Cineus cum filiis Israel, quia fovit Moysen in terra Madian et consilium dedit ei qualiter gubernaret multitudinem populi.
Abite, recedite, atque discedite5 ab Amalech, ne forte involvam te cum eo, tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel cum ascenderent de Egypto. Et recessit Cineus de medio Amalech.
5 discedite C Σ Λ Φ Rusch ] descendite Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,7 
Percussitque Saul Amalech
interl.| gens bruta populus lambens
ab Evila
interl.| dolens parturiens stolidus aut a principio
donec venit ad Sur6
6 venit ad Sur Rusch ] venias Sur R A m Weber , veniat Sur D, veniat Assur Λ, venit Assur C Σ Φ
interl.| murus robustus continens, directus angustia acerbitas aut continentia
que est e regione Egypti.
Numérotation du verset 1Rg. 15,8 
Et apprehendit Agag
interl.| domus vel tectum seu festive sollemnis
regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
Numérotation du verset 1Rg. 15,9 
Et pepercit Saul et populus Agag
interl.| ad gloriam triumphi sui demonstrandam
et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus, et arietibus, et universis que pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea, quicquid vero vile fuit et reprobum, hec7 demoliti sunt.
7 hec] hoc Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,10 
Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens :
Numérotation du verset 1Rg. 15,11 
Penitet me,
marg.| PAENITET  ME etc. GREGORIUS. Hac increpatione superbia regis abiicitur quod ad correctionem suam convertere potest quisque prelatus. Cum Saul se parvulum in oculis suis estimaret caput in tribus Israel factus est. Quasi : cum te parvulum conspiceres ego te pre ceteris magnum feci. Quia vero te magnum conspicis a me parvulus estimaris. Quod contra David cum regni sui potentiam coram arca Domini saltando despiceret dixit : «Iudam et vilior fiam plusquam factus sum et ero humilis in oculis meis»b. Si ergo sancti etiam cum fortia agunt de semetipsis vilia sentiunt quid dicturi sunt qui sine operibus virtutis intumescunt. Quelibet autem opera nulla sunt nisi humilitate condiantur. Miranda actio cum elatione non elevat sed gravat. Qui { t. 2 : Erfurt, f. 12vb ; facsim., p. 24b} enim sine humilitate virtutes congregat in ventum pulverem portat unde dum aliquid ferre cernitur deterius excecatur. Non ergo aspiciamus quibus iam superiores sed quibus adhuc sumus inferiores, ut ad maiora semper ex humilitate ascendamus.
b 2Rg. (2Sm.) 6, 22.
quod constituerim Saul regem quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte.
Numérotation du verset 1Rg. 15,12 
Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset {t. 2 : Erfurt, f. 12vb ; facsim., p. 24b} Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem
interl.| arcum ubi describeret triumphum glorie tue
et reversus transisset descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis predarum que attulerat ex Amalech. Et dum venisset Samuel ad Saul8
8 Saul offerebat holocaustum… ad Saul Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,13 
dixit ei Saul : Benedictus tu Domino implevi verbum Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 15,14 
Dixitque Samuel : Et que est hec vox gregum que resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,15 
Et ait Saul : De Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus.
Numérotation du verset 1Rg. 15,16 
Ait9 autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi que locutus sit ad me Dominus10 nocte. Dixitque ei : Loquere.
9 ait Λ Φ Rusch Clementina ] dixit Weber
10 ad me - Dominus Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,17 
Et ait Samuel : Nonne cum parvulus esses
marg.| NONNE  CUM  PARVULUS  ESSES. GREGORIUS. Parvulus est in oculis suis qui dum se considerat imparem alienis meritis pensat. Nam grandem se conspicit qui super aliena merita se extendit. Saul autem in bono quod ceperat non permansit, quia fastu potestatis intumuit. David vero semper de se humilia sentiens et eidem Saul se comparatione post ponens postquam feriendi locum reperit pepercit et sevienti adversario se humiliter prostravit dicens : «Quem persequeris rex Israel quem persequeris ? Canem mortuum et pulicem vivum»c. Iam tamen in regem unctus fuerat iam didicerat quod Saule reprobato servabatur ad regni gubernacula. Discant ergo quomodo humiliari proximis debent qui adhuc in quo loco habeantur apud Deum nesciunt si electi se illis humiliant quibus se iam ante positos sciunt hoc autem proprium est electorum de se sentire infra quam sunt. Unde : «Si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam»d. Et alibi : «Si quis parvulus est veniat ad me»e etc. Qui enim humilem se non sentit, sapientiam Dei non apprehendit.
c 1Rg. (1Sm.), 24, 15.
d Ps. 130, 2.
e Prv. 9, 4.
marg.| PARVULUS. Parvulum se Saul prius vidit sed elatus potentia iam se parvulum non videbat ceterorum comparatione se preferens quia plus poterat magnum se pre omnibus estimabat. Sed cum apud se parvulus apud Deum magnus. Cum apud se magnus apud Deum parvulus fuit. Unde : ‘Ducem te constituerunt noli extolli sed esto quasi unus ex illis’f.
f Cf. Sir. (Eccli.) 32, 1 : « Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis ».
in oculis tuis caput in tribubus Israel factus es unxitque te Dominus in regem11 super Israel,
11 in regem Rusch Clementina ] regem Weber (A C m)
Numérotation du verset 1Rg. 15,18 
et misit te Dominus in viam12 et ait : Vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum ?
12 in viam Rusch Clementina ] in via Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,19 
Quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad predam es et fecisti malum in oculis Domini ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,20 
Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini
interl.| superbe respondit malum malo adiecit quia culpam defendere studuit ac per hoc accumulavit
et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci.
Numérotation du verset 1Rg. 15,21 
Tulit autem populus de preda oves et boves, primitias eorum que cesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
Numérotation du verset 1Rg. 15,22 
Et ait Samuel : Numquid vult Dominus {t. 2 : Erfurt, f. 13ra ; facsim., p. 25a} holocausta aut victimas et non potius ut obediatur voci Domini ? Melior est enim obedientia quam victime
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 13ra ; facsim., p. 25a} MELIOR EST OBEDIENTIA etc. Quia per victimas aliena caro per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto ergo quisque Deum citius placat quanto repressa arbitrii sui superbia gladio precepti se immolat. Ariolandi vero peccatum inobedientia dicitur ut quanta sit virtus obedientie et adverso demonstretur. Si enim quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatrie nolle acquiescere, sola est obedientia que fidei meritum possidet, qua sine quisque infidelis convincitur. Unde Salomon : «Vir obediens loquitur victorias»g . Dum enim aliene voci humilitis subdimur nos ipsos in corde superamus. Sciendum ante quod numquam per obedientiam, malum fieri aliquando autem bonum quod agitur debet intermitti. Non enim mala erat arbor in paradiso quam Deus contingere vetuit ut per obedientie meritum homo bene conditus cresceret dignum fuit ut hunc etiam a bono prohiberet. Notandum etiam quod ibi dicitur. Ex omni ligno paradisi edite etc. Qui enim ab uno bono subditos vetat necesse est ut multa concedat ne mens ab omnibus repulsa quasi ieiuna intereat. Sciendum etiam quod obedientia aliquando si de suo aliquid habet nulla est. Aliquando autem minima si etiam suum aliquid non habet. Cum enim locus superior imperatur obdientie sibi virtutem evacuat qui adhuc proprio desiderio anhelat. Cum vero opprobria vel contumelie imperantur nisi ex semetipso hoc animus appetat obedientie sibi meritum minuit quia ad hoc invitus descendit. Hinc Moyses principatum populi humiliter recusat. Paulus autem audacter dicit : «Ego non solum ligari in Hierusalem sed etiam mori paratus sum»h .
g Prv. 21, 28.
h Act. 21, 13.
et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,23 
Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatrie nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te Dominus13 ne sis rex.
13 Dominus Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,24 
Dixitque Saul ad Samuelem14 : Peccavi, quia prevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et obediens voci eorum.
14 Samuelem Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,25 
Sed nunc porta queso peccatum meum {t. 2 : Erfurt, f. 13rb ; facsim., p. 25b} et revertere mecum ut adorem Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,26 
Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum
marg.| NON  REVERTAR  TECUM etc. Alia editio : Non revertar inquit Samuel tecum quia sprevisti verbum Domini et sprevit te Dominus ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret et tenuit Saul pnnulam diploidis eius et dirupit eam. Et dixit ad eum Samuel : Dirupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie et dabit proximo tuo bono super te et dividetur Israel in duo et non convertetur neque penitebit eum, quia non est sicut homo ut peniteat eum hic minatur et non permanet.
quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 15,27 
Et conversus est Samuel ut abiret ille autem apprehendit summitatem pallii eius que et scissa est.
marg.| ILLE  AUTEM  APPREHENDIT  SUMMITATEM  PALLII  EIUS  QUAE  SCISSA. Sicut in passione Domini pontifex vestimentum scidit, ita et Saul vestem prophete. Per utramque enim potestatem regalem scilicet et sacerdotalem, scissio facta monstrat regnum Iudeorum et sacerdotium stare non posse, quia {t. 2 : Erfurt, f. 13rb ; facsim., p. 25b} verum regem et sacerdotem, id est Christum noluerunt recipere.
marg.| AUGUSTINUS. Iste cui dixit : Spernit te Dominus, ne sis rex super Israel. Et dirumpi Dominus regnum Israel de manu tua hodie quadraginta annis regnavit, quantum scilicet regnavit et David et audivit hoc primo tempore regni sui. Intelligimus ergo ideo dictum quia nullus de stirpe eius fuerat regnaturus et respicimus ad stirpem David de quo secundum carnem natus est Christus. Populi quoque Israel figura est Saul qui regnum fuerat amissurus Christo per Novum Testamentum spiritualiter regnaturo. De quo dicitur : «Dabit illud proximo tuo bono»i super te, id est meliori vel ideo super te quia bonus unde donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis in quibus est et Israel. Cui suo persecutori regnum abstulit Christus quamvis et ibi esset Israel in quo non erat dolus quasi frumentum illarum palearum. Inde enim apostoli inde martyres quorum primus Stephanus. Inde Ecclesie magnificantes Deum unde sequitur et dividetur Israel in duo in Israel scilicet inimicum Christo et in Israel adherentem Christo. In Israel ad ancillam et in Israel pertinentem ad liberam hec duo simul primum erant donec sterilis per gratiam fecundata clamaret : «Eiice ancillam et filium eius»j. Propter peccatum quidem Salomonis regnante filio eius Roboam Israel in duo divisus est donec illa gens tota a Chaldeis subversa est. Sed hoc quid ad Saulem cum ipsi David fuerit potius comminandum cuius filius Salomon ? Postremo vero inter se gens Hebrea divisa non est, sed in eodem errore dispersa per terras. Divisio vero quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi figuram gerentis, eidem regno et populo minatus est, eterna et immutabilis significata est per hoc, quod adiunctum est : Et non convertetur neque penitebit eum quoniam non est sicut homo ut peniteat eum hic minatur et non permanet ubi evim legitur quod peniteat eum mutatio rerum significatur, divina prescientia immutabiliter permanente ubi ergo non penitere dicitur non mutare intelligitur. Quicumque enim ad Christum transierunt vel transibunt inde non erant secundum Dei prescientiam non secundum humani generis unam eamdemque naturam.
i Io. 1, 47.
j Gn. 21, 10.
Numérotation du verset 1Rg. 15,28 
Et ait ad eum Samuel : Scidit
marg.| SCIDIT. Quamvis postea regnaverit quadraginta annis, sed tunc promeruit ut a stirpe sua scinderetur et traderetur meliori id dest David et a Saul, id est iudeis aufertur regnum et traditur Christo.
marg.| Corrigit regem de inobedientia, quia mandatum Domini non implevit et predicit amissionem regni. Merito autem regnum perdit qui tenere nescit ille autem bene regit, qui superiori obedit et inferioribus auctoritatem suam anteponit.
Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo
interl.| Christo qui de iudeis est secundum carnem sicut et Saul
meliori te.
Numérotation du verset 1Rg. 15,29 
Porro Triumphator
interl.| dominus cui omnis victoria ascribitur
in Israel non parcet tibi15 et penitudine non flectetur
15 tibi] om. Weber
interl.| quia immutabilis est et secundum iustitiam et veritatem omnia iudicat
neque enim homo est ut agat penitentiam.
Numérotation du verset 1Rg. 15,30 
At ille ait : Peccavi sed nunc honora me coram senioribus16 populi mei et coram Israel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum.
16 senioribus Λ Φ m Rusch Clementina ] senibus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,31 
Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,32 
Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalech. Et oblatus est ei Agag pinguissimus. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,33 
Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel17 coram Domino in Galgalis.
17 eum Samuel Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Agag Weber
marg.| ET IN FRUSTA CONCIDIT etc. Cum legunt quidam in Scripturis quod sancti nulli hostium parcant {t. 2 : Erfurt, f. 13va ; facsim., p. 26a} dicunt eos crudeles, nec intelligunt in his verbis obumbrata mysteria ut pugnantes scilicet adversus vitia nullum penitus relinquamus. Si enim pepercerimus reputabitur nobis in culpam sicut Sauli qui regem Amalech vivum reservavit. Sancti vero sicut Samuel nullum peccatum dimittunt impunitum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,34 
Abiit autem Samuel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath.
Numérotation du verset 1Rg. 15,35 
Et non vidit Samuel ultra Saul
interl.| subauditur in habitu regnantis
usque ad diem mortis sue, verumtamen lugebat Samuel Saul quoniam Dominum penitebat quod constituisset regem Saul super Israel.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_15)

Notes :