<29.462b Prologus ‘Memini me’>

prol.|1 {Erfurt, t. 3, f. 21ra ; facsim., t. 2, p. 693a} Incipit prologus sancti Hieronymi in librum Ecclesiasten. - Memini me ante hoc2* ferme quinquennio3 cum adhuc Rome essem4 et5 Ecclesiasten sancte Blesille legerem, ut eam ad contemptum huius mundi6 provocarem et omne quod in mundo {Erfurt, t. 3, f. 21rb ; facsim., t. 2, p. 693b} cerneret, putaret7 esse pro nihilo rogatum ab ea ut in morem8 commentarioli obscura queque dissererem, ut absque me posset9 intelligere que10 legebat. Itaque quoniam in procinctu nostri operis subita morte subtracta est, et11 non meruimus, o12 Paula et Eustochium, talem vite nostre habere consortem13, tantoque14 vulnere tunc percussus obmutui ; nunc15 in Bethleem positus, augustiore16* videlicet civitate, et illius memorie et17 vobis reddo quod debeo, hoc breviter admonens, quod18 nullius auctoritatem secutus sum; sed de hebreo transferens, maxime19 septuaginta interpretum consuetudini20* coaptavi, in his dumtaxat, que non multum ab hebraicis discrepabant. Interdum Aquile quoque et Symmachi et Theodotionis recordatus sum, ut nec novitate nimia lectoris studium deterrerem, nec rursum contra conscientiam meam, fonte veritatis omisso, opinionum rivulos21 ferme consectarer22A a
a ¶Fons : Hieronymus, In Ecclesiasten, praef., CCSL 172.
1 Incipit... Ecclesiasten] Ιncipit prologus sancti Ieronimi presbiteri in Coeleth id est Ecclesiastes ΩΝ, Incipit prologus in Ecclesiasten P18 Ed1455
2 ante hoc Hieron. P18 Ed1455 ] ante hec ΩΝ, hoc Rusch
3 quinquennio ΩΝ² Rusch (=Rogerus Bacon, Compendium studii philosophiae, c. 8, ed. J. S. Brewer, 1859, p. 469.35)] quinquennium Hieron. ΩΝ* P18 Ed1455
4 Rome essem Ed1455 Rusch ] inv. P18
5 et P18 Ed1455 Rusch ] om. ΩΝ
6 huius mundi] inv. Ed1455, huius seculi ΩΝ, istius seculi P18 cum Hieron.
7 putaret] putari ΩΝ
8 morem] more ΩΝ
9 posset ΩΝ² Ed1455 Rusch ] possit ΩΝ*, posse P18
10 que] quod P18
11 et] + ubi Ed1455
12 o] a cacogr. Rusch
13 consortem] cum sortem ΩΝ
14 tantoque P18 Rusch ] tanto Ed1455
15 nunc] non ΩΝ
16 augustiore ΩΝ P18 Ed1455 ] augustiori Rusch
17 et] om. ΩΝ
18 quod P18 Rusch ] quia Edmaior.
19 maxime] magis me P18 cum Hieron.
20 consuetudini ΩΝ P18 ] + me Ed1455 Rusch
21 ribulos] om. ΩΝ
22 consectarer] consecrare P18 ΩΝ* (?)



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina ( ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=29&chapitre=29_Prol.462b Prologus Memini me)

Notes :