Glossa ordinaria

<32.473> Prologus ‘Librum Iesu’

Numérotation du verset Sir. Prol.473,1 
prol.|A Librum1 Iesu filii Sirach dicit se Hieronymus apud hebreos repperisse2 non ‘ecclesiasticum’ ut apud latinos sed ‘parabolas’3 prenotatum, cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum, ut Salomonem trinomium non modo librorum numero sed et materiarum genere coequaret4. Librum vero Sapientie non repperisse apud eos, sed magis grecam redolere eloquentiam quem nonnulli Philonis esse affirmant.
A ¶Codd. : (Biblia cum glossa) Nu61 (non contuli) ; om. Rusch. - (Biblia sine glossa) p = Paris, BnF, lat. 164 ; q = Paris, BnF, lat. 14236 («Iste secundus prologus non legitur ad mensam» add. marg. manu s13 ) = ΩA ; ed. Berger, n° 146 ; De Bruyne , Préfaces de la Bible latine , IX.10, p. 122.
¶Nota : Dans les bibles du Moyen Âge tardif ( ΩA ) et chez Hugues de Saint-Cher (Postille Ed1703) ce prologue est placén selon l’ordre d’ancienneté supposé, entre le prologue biblique Multorum nobis et Sir. 1:1. {MM2024}
1 Librum] Incipit secundus prologus praem. ΩA
2 apud hebr. repperisse] om. P164
3 parabolas codd. ] parabulas cacogr. Bruyne
4 coequaret ΩA ] + liber iste P164
Numérotation du verset Sir. Prol.473,2 
prol.| Ecclesiasticus vero sicut et Ecclesiastes Ecclesie utilissimus est, qui congregator uel collector interpretatur, sicut ille concionator. Sed Ecclesiastes ad Christum refertur et ad quemlibet predicatorem.
Numérotation du verset Sir. Prol.473,3 
prol.| Ecclesiasticus qui propter excellentiam virtutum suarum5 panaretos, id est6* omnium virtutum capax appellatur, cuius tanta claritas tanta que latinitas est ut ipse sibi commentator sit.7
5 excellentiam – virtutum suarum ΩA ] inv. p Bruyne
6 id est p ] om. ΩA
7 sit] + Explicit prologus. ΩA



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Prologus ‘Librum Iesu’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 21/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_Prol.473)

Notes :