Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Th. 2,1 

Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit,
Numérotation du verset 1Th. 2,2 

sed ante passi multa1 et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis
1 multa] om. Weber
fiduciam habuimus in Deo nostro
Numérotation du verset 1Th. 2,3 

loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio
enim nostra non de errore,
neque de immunditia,
neque in dolo,
Numérotation du verset 1Th. 2,4 

sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur
nobis
evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes,
sed Deo
qui probat
corda nostra.
Numérotation du verset 1Th. 2,5 

Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis
sicut scitis.
Neque in occasione avaritie,
Deus testis est,
Numérotation du verset 1Th. 2,6 

nec querentes
ab hominibus
gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
Numérotation du verset 1Th. 2,7 

Cum
possemus2
2 possemus] possimus Weber
oneri vobis3 esse
3 vobis] om. Weber
ut Christi apostoli, sed
facti sumus parvuli4
4 parvuli] lenes Weber
in medio vestrum,
tamquam
si nutrix
foveat filios suos.
Numérotation du verset 1Th. 2,8 

Ita
desiderantes
vos,
cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei,
sed etiam animas nostras,
quoniam carissimi nobis facti estis.
Numérotation du verset 1Th. 2,9 

Memores enim estis fratres laboris nostri et fatigationis5.
5 laboris nostri et fatigationis] laborem nostrum et fatigationem Weber
Nocte ac6 die operantes,
6 ac] et Weber
ne quem vestrum gravaremus,
predicavimus in vobis evangelium Dei.
Numérotation du verset 1Th. 2,10 

Vos testes estis et Deus, quam sancte
et iuste
et sine querela
vobis qui credidistis affuimus7,
7 affuimus] fuimus Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,11 

sicut scitis
qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
Numérotation du verset 1Th. 2,12 

deprecantes vos et consolantes
testificati sumus,
ut ambularetis
digne Deo
qui
vocavit vos
in suum regnum et gloriam.
Numérotation du verset 1Th. 2,13 

Ideo
et nos non solum vosgratias agimus Deo
sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus
Dei
accepistis illud8 non ut verbum hominum,
8 illud] om. Weber
sed sicut est9 verbum Dei qui
9 est] est vere Weber
qui operatur in vobis
qui credidistis in ipsum10.
10 in ipsum] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,14 

Vos enim
imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei que sunt in Iudea in Christo Iesu,
quia eadem passi estis
et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudeis
Numérotation du verset 1Th. 2,15 

qui
et Dominum occiderunt Iesum
et prophetas et nos
persecuti sunt, et Deo non placent
et omnibus hominibus
adversantur
Numérotation du verset 1Th. 2,16 

prohibentes nos gentibus loqui ut salve fiant,
ut impleant
peccata sua semper.
Pervenit11
11 pervenit] prevenit Weber
enim12 ira
12 enim] autem Weber
Dei super illos
usque
in finem.
Numérotation du verset 1Th. 2,17 

Nos
autem fratres desolati a vobis
ad tempus
ore13,
13 ore CorS3] hore CorS3* Weber
conspectu14,
14 conspectu] aspectu Weber
non corde,
abundantius
festinavimus
faciem vestram videre
cum multo
desiderio.
Numérotation du verset 1Th. 2,18 

Quoniam quidem15
15 quidem] om. Weber
voluimus venire ad vos,
ego quidem Paulus
et semel et iterum, sed16 impedivit nos
16 sed] et Weber
Satanas.
Numérotation du verset 1Th. 2,19 

Que est enim nostra spes
aut gaudium
aut corona glorie
Nonne vos
ante Dominum nostrum Iesum Christum17 estis in adventu eius.
17 Christum] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,20 

Vos
enim estis gloria nostra

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Th. 2,1 
Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit,
interl.| ideo dico qualem introitum et eius qualitatem non expono nam ipsi
interl.| facilis
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1118rb ; facsim., p. 395b} QUIA  NON  INANIS. Hoc de illo scitis quia non fuit in prosperitate seculari que inanis, sed in multa sollicitudine pro adversis et propterea habuimus fiduciam non in nobis qui fragiles, sed in Domino. Nos dico antequam ad vos veniremus passi in Philippis. Ecce antequam veniremus ad vos et post etiam passi ut non liceret confidere in nobis et ita esset labor noster inanis. Vel non fuit inanis id est propter nulla mala cessavi loqui, sed licet ante passi et apud vos solliciti non estimuimus, sed habuimus fiduciam in Deo loqui vobis. Per hec de se relata et per illorum bene cepta, monet permanere in patientia.
Numérotation du verset 1Th. 2,2 
sed ante passi multa1 et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis
1 multa] om. Weber
marg.| IN  PHILIPPIS. AMBROSIUS. Pressuram quam hic commemorat passus est propter spiritum pythonem quem a puella eiecerat.
fiduciam habuimus in Deo nostro
interl.| sic et vos facite
Numérotation du verset 1Th. 2,3 
loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio
interl.| habuimus fiduciam in Deo
interl.| predicatio qua hortamur
enim nostra non de errore,
interl.| sed de veritate
marg.| EXHORTATIO  ENIM  NOSTRA. Hic contra pseudo apostolos videtur incipere, commemorans de evangelii veritate, deinde de sua intus eos prudenti conversatione.
neque de immunditia,
interl.| sicut carnales observantie post Christum vel usus mulierum et aliorum que quidam predicabant
neque in dolo,
interl.| fraude astucia hypocrisi
marg.| IN  DOLO. Etiam veritas est in dolo, quando non pro amore veritatis et utilitate auditorum predicatur, sed ut gloria vel aliud lucrum acquiratur.
Numérotation du verset 1Th. 2,4 
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur
interl.| ita vere et pura intentione sicut probati et electi a Deo ad hoc ut crederetur
nobis
interl.| quasi fidelibus
evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes,
interl.| nec speciem placentis habemus
sed Deo
interl.| ut sibi non hominibus placeamus
marg.| SED  DEO. Placeamus. AUGUSTINUS. IN LIBRO SENTENTIARUM PROSPERI. Quod nisi ipse operetur in nobis vitare nequimus. Quas enim vires nocendi habeat humane glorie amor non sentit nisi qui ei bellum indixerit quia si cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur.a
a ¶Fons : Cf. AUGUSTINUS HIPPONENSIS, Epistulae, Ep. 22.2, CSEL 34.1, p. 60.16 : « non enim huius hostis uires sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia, etsi cuiquam facile est laude carere , dum denegatur, difficile est ea non delectari, cum offertur ». <Non hab.> Prosper Aquitanus , Liber sententiarum, CCSL 68A.
qui probat
interl.| probata facit
corda nostra.
interl.| non querimus placere hominibus
Numérotation du verset 1Th. 2,5 
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis
interl.| per quod alii placent hominibus
marg.| NEQUE  ENIM  ALIQUANDO etc. AUGUSTINUS. In hoc tangit pseudo apostolos qui se potius quam Dei doctrinam commendari volebant. Apostolus autem qui gloriam non ad presens sed in futuro querebat se humilem faciebat ut Dei predicatio exaltaretur
sicut scitis.
interl.| non in dolo
Neque in occasione avaritie,
marg.| IN  OCCASIONE. Non dico in avaritia, sed nec feci vel dixi in quo esset occasio avaritie. Inde est Deus testis qui novit cor. Hoc enim non itat patet.
Deus testis est,
marg.| TESTIS  EST  DEUS. 2 AUGUSTINUS. Ita ne vero quisquis es pravi cordis vel perversi. {t. 4 : Erfurt, f. 1118va ; facsim., p. 396a} Si dicas per Deum, iuras, si dicis testis est Deus, non iuras ? Quid est per Deum nisi testis est Deus. Quid est testis est Deus nisi per Deum ? Quid autem est iurare, nisi ius Deo reddere, quando per Deum iuras. Ius saluti tue reddere quando per salutem tuam iuras. Ius filiis tuis reddete, quando per filios tuos iuras ? Quid autem debemus Deo, saluti nostre, filiis nostris, nisi ius caritatis, veritatis et non falsitatis ? Maxime per Deum cum sit, ipsa est vera iuratio.
2 sic Rusch
Numérotation du verset 1Th. 2,6 
nec querentes
interl.| nec avaritiam nec gloriam
ab hominibus
interl.| sed a Deo tantum
gloriam, neque a vobis, {t. 4 : Erfurt, f. 1118va ; facsim., p. 396a} neque ab aliis.
Numérotation du verset 1Th. 2,7 
Cum
interl.| quamvis
possemus3
3 possemus] possimus Weber
interl.| quod non pseudo
oneri vobis4 esse
4 vobis] om. Weber
interl.| ut nobis ministraretis
ut Christi apostoli, sed
interl.| nihil horum querimus
facti sumus parvuli5
5 parvuli] lenes Weber
interl.| in hoc notatur labor et humilitatio
interl.| humiles
in medio vestrum,
interl.| ad omnes
marg.| POSSEMUS  ONERI  ESSE etc. In tantum gravat pseudo causam, ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos quibus nec facultas erat nec pudor poscendi. Apostolice autem potestatis debitum vocat onus propter pseudo apostolos qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebant.
tamquam
interl.| et hoc pro bono
interl.| ita sollicite
si nutrix
interl.| in hoc dilectio est non pro mercede
foveat filios suos.
interl.| non alienos
marg.| SUOS. AUGUSTINUS. Quia alienos quandoque nutrit mulier pro mercede non ex amore, proprios vero ex dilectione.
Numérotation du verset 1Th. 2,8 
Ita
interl.| ita et nos non requisivimus ex labore, nisi vestram salutem
desiderantes
interl.| in toto labore
vos,
interl.| non vestra
cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei,
interl.| pro assertione evangelii
sed etiam animas nostras,
interl.| pro vobis
quoniam carissimi nobis facti estis.
interl.| fidem Dei recipiendo bene vos nobis applicando
marg.| facti sumus parvuli et ut nutrix. Memores enim.
Numérotation du verset 1Th. 2,9 
Memores enim estis fratres laboris nostri et fatigationis6.
6 laboris nostri et fatigationis] laborem nostrum et fatigationem Weber
interl.| est enim et labor sine fatigatione
Nocte ac7 die operantes,
7 ac] et Weber
interl.| manibus nostris
ne quem vestrum gravaremus,
interl.| ut repelleret pseudo
predicavimus in vobis evangelium Dei.
interl.| ita ante, sicut post conversionem, ut eos informaret
Numérotation du verset 1Th. 2,10 
Vos testes estis et Deus, quam sancte
interl.| ad nos
et iuste
interl.| ad proximum faciendo debita
et sine querela
interl.| non faciendo indebita
vobis qui credidistis affuimus8,
8 affuimus] fuimus Weber
interl.| quando ad huc erant educandi
Numérotation du verset 1Th. 2,11 
sicut scitis
interl.| ita et hoc scitis sicut et hoc aliud
qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
interl.| tanto affectu
Numérotation du verset 1Th. 2,12 
deprecantes vos et consolantes
interl.| si quis de peccato vel alio desolatus erat
testificati sumus,
interl.| vel sub testimonio sanctorum adiuravimus
ut ambularetis
interl.| proficiendo
digne Deo
interl.| sequentes in operibus voluntatem eius
qui
interl.| quod debetis
vocavit vos
interl.| cum essetis aversi
marg.| VOCAVIT. Vocatione que est secundum propositum.
in suum regnum et gloriam.
interl.| ut essetis de regno quos hic regeret et post in gloria coronaret
Numérotation du verset 1Th. 2,13 
Ideo
marg.| IDEO. Quia vos vocavit gratias agimus. Vocavit dico quia hoc inde apparet quia vos cito et firmiter recepistis.
et nos non solum vosgratias agimus Deo
interl.| quia hoc fecit Deus
sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus
interl.| solo auditu
Dei
interl.| de Deo
marg.| AUDITUS  DEI. Quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus.
accepistis illud9 non ut verbum hominum,
9 illud] om. Weber
interl.| quasi a sapientibus esset
sed sicut est10 verbum Dei qui
10 est] est vere Weber
interl.| Deus
marg.| SICUT  EST  VERBUM  DEI. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.
qui operatur in vobis
interl.| quotidie opera bona
qui credidistis in ipsum11.
11 in ipsum] om. Weber
interl.| venturi per fidem in ipsum
Numérotation du verset 1Th. 2,14 
Vos enim
interl.| et quod in vobis operatur effectus indicat
imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei que sunt in Iudea in Christo Iesu,
interl.| in institutione ipsius Christi
marg.| VOS  ENIM  IMITATORES etc. Multa dixit contra pseudo. Iam ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur.
quia eadem passi estis
interl.| in hoc imitatores
et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudeis
interl.| qui in Iudea
Numérotation du verset 1Th. 2,15 
qui
interl.| Iudei
et Dominum occiderunt Iesum
marg.| ADEO  ASPERI  FUERUNT. Quasi tam asperos vos sustinere debetis
et prophetas et nos
interl.| apostolos Christi
persecuti {t. 4 : Erfurt, f. 1118vb ; facsim., p. 396b} sunt, et Deo non placent
interl.| in quo putant se placere Deo, quod non est
et omnibus hominibus
interl.| saluti omnium
adversantur
Numérotation du verset 1Th. 2,16 
prohibentes nos gentibus loqui ut salve fiant,
interl.| ideo hoc faciunt
ut impleant
interl.| consumment, ut qui in sordibus est sordescat adhuc
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1118vb ; facsim., p. 396b} UT  IMPLEANT. HAIMO. Quadraginta annos post passionem dedit Deus Iudeis ad penitentiam. Illis transactis cum nollent credere completa sunt peccata eorum. Unde Dominusb : «Implete mensuram patrum vestrorum». Quando hec dixit Apostolus, stabat Hierusalem necdum erant completa peccata, sed completa sunt venientibus Romanis. Unde subdit :   Pervenit ira Dei . Ira est adventus Romanorum, que ira durat eis captivis usque in finem seculi. Vel prevenit que durabit in finem, quia hec temporalis pena prevenit sequetur eterna.
b Mt. 23, 32.
peccata sua semper.
Pervenit12
12 pervenit] prevenit Weber
interl.| ut excecentur
marg.| PERVENIT. Ideo semper implent peccata, quia ira Dei pervenit ut excecentur.
enim13 ira
13 enim] autem Weber
interl.| vindicta
interl.| vel peccatum vel pena temporalis
Dei super illos
interl.| opprimens
usque
interl.| et hoc usque
in finem.
interl.| penam eternam vel in fine reliquie salve erunt
marg.| Vel usque in finem quia in fine seculi convertentur Iudei.
Numérotation du verset 1Th. 2,17 
Nos
interl.| vos multa passi
autem fratres desolati a vobis
interl.| causa vestra non nostra
ad tempus
interl.| antequam sciremus constantiam
ore14,
14 ore CorS3] hore CorS3* Weber
interl.| remoti
interl.| sermone
conspectu15,
15 conspectu] aspectu Weber
interl.| presentia corporis
non corde,
interl.| dilectionis affectu
marg.| ORE,  ASPECTU 16 etc. Os et aspectus cessant quia alloqui non possum sed cor et sollicitudo non quiescit.
16 sic Rusch
abundantius
interl.| quam si nihil pateremini
festinavimus
interl.| ideo state
faciem vestram videre
interl.| propter maiorem instructionem scilicet compatiendo17 vobis
17 compatiendo] conpatiendo Rusch
interl.| in quo mala nobis fierent
cum multo
interl.| vel magno
desiderio.
interl.| exhortandi vos
Numérotation du verset 1Th. 2,18 
Quoniam quidem18
18 quidem] om. Weber
interl.| festinavimus
voluimus venire ad vos,
interl.| omnes
ego quidem Paulus
interl.| qui plus aliis curo
et semel et iterum, sed19 impedivit nos
19 sed] et Weber
interl.| ideo magis cavete
Satanas.
interl.| qui saluti adversatur
interl.| ideo volui venire vel ideo impedivit nos Satanas
marg.| SED  IMPEDIVIT. Quod Deus impediri permisit ad maiorem coronam istorum est, quia steterunt eo absente.
Numérotation du verset 1Th. 2,19 
Que est enim nostra spes
interl.| hec
aut gaudium
interl.| quod commune omnium bonorum
aut corona glorie
interl.| quod victorum
marg.| AUT  CORONA  GLORIE etc. Si modo gloria, quid apud verum iudicem ?
Nonne vos
interl.| si steteritis in beneplacito Dei vel vos qui estis ante Dominum bene confirmati
marg.| NONNE  VOS etc. AMBROSIUS. Manifestum est enim quia perfectio discipulorum gaudium et corona est magistrorum. Hi enim sunt qui labores fructuum suorum edituri sunt. Fructus enim magistri est obedientia discipuli cuius bona conversatio dat coronam magistro.
ante Dominum nostrum Iesum Christum20 estis in adventu eius.
20 Christum] om. Weber
interl.| corona utique quando Deus venerit
Numérotation du verset 1Th. 2,20 
Vos
interl.| tunc vere, quia et modo apud Ecclesias
enim estis gloria nostra
interl.| apud nos
interl.| et gaudium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Th. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=67&chapitre=67_2)

Notes :