Glossa ordinaria

<73.798b> Prologus ‘In primis dicendum’

Numérotation du verset Hbr. Prol.798b,1 

Paulus doctor egregius gentium apostolus ministerium suum volens honorificare, iuxta quod in epistola ad Romanos ait : 'Quamdiu quidem sum apostolus gentium honorificabo ministerium meum, temptans si quomodo ad emulandum1 provocem carnem meam'a. Ecclesiis Hebreorum scripsit de eminentia Christi secundum utranque naturam2 et inutilitate legis mosaice astruens multis modis fidem Iesu Christi absque legalibus sufficere ad iustitiam et salutem legalia vero post passionem Christi non modo non proficere verum etiam officere quorumdam Hebreorum superstitiosam traditionem excludens qui Christum confidentes legales observantias tenendas putabant. Et in hunc errorem quosdam etiam qui de gentilitate venerant ad Christum sua auctoritate induxerant. Ideo Apostolus providens gentibus, ne deinceps in hunc errorem Hebreorum auctoritate trahantur, Iudeos quoque ad emulandum provocans, quod est honor ministerii sui, gratiam Dei hic commendat per Christum verum pontificem hoc tempore fidelibus factam, legem ostendens reprobatam, ad ultimum etiam de moribus instruit. Presentis igitur temporis eminentiam ostendit dicens Deum unigenitum suum nobis misisse et in eo nobis locutum ut auditorum mentes erigeret, id est fidelium quibus scribit Iudeorum. Ne quia multis malis que illis acciderant valde afflicti et contriti erant, putarent ex hoc se inferiores esse ceteris ac miseriores. Ideoque ut eos consoletur atque erigat maiori gratia preditos in initio epistole sue declarat, quia antiquis quidem prophete missi sunt nobis autem Filius et illis servi et conservi locuti sunt nobis autem Dominus.
a Cf. Rm. 11, 13 : « Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, si quomodo ad emulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis ».
¶Codd. Rusch. RB-798 ; De Bruyne, Préfaces, XV.22, p. 247
1 emulandum] emulationem Bruyne |
2 Paulus... naturam Bruyne Rusch ] ab hinc Rusch tantum |
Numérotation du verset Hbr. Prol.798b,2 

Modus tractandi : primum proponit audienda esse verba Christi conferendo eum prophetis quia in eo locutus est Dominus ut in prophetis et maior est eis. Deinde commendat eum alternatim secundum utramque naturam, humanam scilicet et divinam. Postea comparat eum angelis et prefert, multa interferens de excellentia eius secundum utramque naturam. Deinde comparat eum Moysi et prefert. Deinde multis rationibus et auctoritatibus gratiam fidei umbre legis preferendam declarat. Et sacerdotium Christi levitico sacerdotio et Testamentum novum veteri eiusque sacrificium unum multis illius sacrificiis preponendum ostendit, quia ibi umbra hic veritas. Tandem ponit fidei descriptionem eam multis testimoniis commendans. Circa finem vero moralem subdit instructionem.
ARGUMENTUM FINIT. EPISTOLA PAULI AD HEBREOS INCIPIT3.
3 Argumentum... incipit] Prologus ad Hebreos ΩS

<73.798b> Prologus ‘In primis dicendum’

Numérotation du verset Hbr. Prol.798b,1 
prol.| APaulus doctor egregius gentium apostolus ministerium suum volens honorificare, iuxta quod in epistola ad Romanos ait : 'Quamdiu quidem sum apostolus gentium honorificabo ministerium meum, temptans si quomodo ad emulandum1 provocem carnem meam'a. Ecclesiis Hebreorum scripsit de eminentia Christi secundum utranque naturam2 et inutilitate legis mosaice astruens multis modis fidem Iesu Christi absque legalibus sufficere ad iustitiam et salutem legalia vero post passionem Christi non modo non proficere verum etiam officere quorumdam Hebreorum superstitiosam traditionem excludens qui Christum confidentes legales observantias tenendas putabant. Et in hunc errorem quosdam etiam qui de gentilitate venerant ad Christum sua auctoritate induxerant. Ideo Apostolus providens gentibus, ne deinceps in hunc errorem Hebreorum auctoritate trahantur, Iudeos quoque ad emulandum provocans, quod est honor ministerii sui, gratiam Dei hic commendat per Christum verum pontificem hoc tempore fidelibus factam, legem ostendens reprobatam, ad ultimum etiam de moribus instruit. Presentis igitur temporis eminentiam ostendit dicens Deum unigenitum suum nobis misisse et in eo nobis locutum ut auditorum mentes erigeret, id est fidelium quibus scribit Iudeorum. Ne quia multis malis que illis acciderant valde afflicti et contriti erant, putarent ex hoc se inferiores esse ceteris ac miseriores. Ideoque ut eos consoletur atque erigat maiori gratia preditos in initio epistole sue declarat, quia antiquis quidem prophete missi sunt nobis autem Filius et illis servi et conservi locuti sunt nobis autem Dominus.
a Cf. Rm. 11, 13 : « Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, si quomodo ad emulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis ».
A ¶Codd. Rusch. RB-798 ; De Bruyne, Préfaces, XV.22, p. 247
1 emulandum] emulationem Bruyne
2 Paulus... naturam Bruyne Rusch ] ab hinc Rusch tantum
Numérotation du verset Hbr. Prol.798b,2 
prol.| Modus tractandi : primum proponit audienda esse verba Christi conferendo eum prophetis quia in eo locutus est Dominus ut in prophetis et maior est eis. Deinde commendat eum alternatim secundum utramque naturam, humanam scilicet et divinam. Postea comparat eum angelis et prefert, multa {t. 4 : Erfurt, f. 1132ra ; facsim., p. 423a} interferens de excellentia eius secundum utramque naturam. Deinde comparat eum Moysi et prefert. Deinde multis rationibus et auctoritatibus gratiam fidei umbre legis preferendam declarat. Et sacerdotium Christi levitico sacerdotio et Testamentum novum veteri eiusque sacrificium unum multis illius sacrificiis preponendum ostendit, quia ibi umbra hic veritas. Tandem ponit fidei descriptionem eam multis testimoniis commendans. Circa finem vero moralem subdit instructionem.
prol.| ARGUMENTUM FINIT. EPISTOLA PAULI AD HEBREOS INCIPIT3.
3 Argumentum... incipit] Prologus ad Hebreos ΩS



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Prologus ‘In primis dicendum’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_Prol.798b)

Notes :