Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Act. 10,1 

Vir autem quidam erat in Cesarea
nomine Cornelius
centurio
cohortis
que dicitur Italica.
Numérotation du verset Act. 10,2 

Religiosus
et timens Deum
cum omni familia1 sua
1 familia] domo Weber
faciens eleemosynas multas plebi
et deprecans Dominum2 semper.
2 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Act. 10,3 

Vidit
in visu manifeste quasi nona hora3
3 nona hora] inv. Weber
diei angelum Dei
ANGELUM DEI. R<ABANUS>. Non Satane. In hoc excusantur apostoli gentibus predicantes et eas baptizantes, quomodo enim celaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo.introeuntem ad se
et dicentem sibi : Corneli.
Numérotation du verset Act. 10,4 

At ille intuens eum
timore correptus
dixit : Quis es4, Domine ?
4 Quis es] Quid est Weber
Dixit autem illi : Orationes tue et eleemosyne tue
ascenderunt
in memoriam in conspectu Domini5.
5 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Act. 10,5 

Et nunc
mitte viros
in Ioppen
et accersi Simonem quemdam
qui cognominatur Petrus.
Numérotation du verset Act. 10,6 

Hic hospitatur apud Simonem quemdam
coriarium cuius est domus iuxta mare.
Numérotation du verset Act. 10,7 

Et cum discessisset
angelus qui loquebatur illi vocavit
duos domesticos suos
et militem metuentem Dominum,
ex his qui illi parebant.
Numérotation du verset Act. 10,8 

Quibus cum narrasset omnia
misit illos in Ioppen.
Numérotation du verset Act. 10,9 

Postera autem die
iter illis facientibus et appropinquantibus civitati
ascendit Petrus in superiora
ut oraret circa horam sextam.
Numérotation du verset Act. 10,10 

Et cum esuriret
voluit gustare
parantibus
autem eis cecidit
super eum
mentis excessus.
Numérotation du verset Act. 10,11 

Et videt
celum apertum
et descendens vas quoddam
velut linteum magnum,
quatuor initiis
submitti
de celo in terram,
Numérotation du verset Act. 10,12 

in quo erant omnia quadrupedia
et serpentia terre
et volatilia celi.
Numérotation du verset Act. 10,13 

Et facta est vox ad eum : Surge, Petre.
occide6
6 occide] et praem. Weber
et manduca.
Numérotation du verset Act. 10,14 

Ait autem Petrus : Absit, Domine
quia
numquam manducavi omne commune
et immundum.
Numérotation du verset Act. 10,15 

Et vox iterum
secundo ad eum :
que Deus purificavit
tu ne7 commune dixeris :
7 tu ne] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 10,16 

Hoc autem factum est per ter,
et statim receptum est vas in celum.
Numérotation du verset Act. 10,17 

Et dum intra se hesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant
a Cornelio inquirentes domum Simonis
constiterunt8 ad ianuam.
8 constiterunt] adstiterunt Weber
Numérotation du verset Act. 10,18 

Et cum
vocassent, interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
Numérotation du verset Act. 10,19 

Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus
ei : Ecce viri tres
querunt te.
Numérotation du verset Act. 10,20 

Surge itaque
et descende
et vade cum eis nihil dubitans,
quia ego misi illos.
Numérotation du verset Act. 10,21 

Descendens autem Petrus ad viros
dixit : Ecce ego sum
quem queritis que causa est
propter quam venistis ?
Numérotation du verset Act. 10,22 

Qui dixerunt : Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudeorum
responsum
accepit ab angelo sancto
accersire te in domum suam
et audire
verba abs te.
Numérotation du verset Act. 10,23 

Introducens igitur eos recepit hospitio.
Sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt ut Petro testes sint9.
9 ut...sint] eum Weber
Numérotation du verset Act. 10,24 

Altera autem die
introivit Cesaream Cornelius vero exspectabat illos.
Convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
Et factum est cum introisset Petrus, obvius
ei Cornelius et procidens
ad pedes eius10
10 eius] om. Weber
adoravit.
Numérotation du verset Act. 10,26 

Petrus vero elevavit11 eum dicens : Surge et ego
11 elevavit] levavit Weber
ipse homo sum.
Numérotation du verset Act. 10,27 

Et loquens cum illo intravit
et invenit multos
qui convenerant.
Numérotation du verset Act. 10,28 

Dixitque ad illos : Vos scitis
quomodo abominatum sit viro iudeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Sed12 mihi ostendit
12 Sed] et Weber
Deus neminem
communem,
aut immundum dicere hominem,
Numérotation du verset Act. 10,29 

propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo
ergo quam ob causam accersistis me ?
Numérotation du verset Act. 10,30 

Et Cornelius ait : A nudius quarta13 die usque in hanc horam
13 quarta] quartana Weber
orans eram hora nona in domo mea. Et ecce vir
stetit
ante me in veste candida.
et ait :
Numérotation du verset Act. 10,31 

Corneli exaudita est oratio tua
et eleemosyne tue commemorate sunt in conspectu Dei.
Numérotation du verset Act. 10,32 

Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem
qui cognominatur Petrus. Hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare.
Numérotation du verset Act. 10,33 

Confestim igitur
misi ad te et tu benefecisti veniendo.
Nunc ergo
omnes nos
in conspectu tuo assumus audire
omnia
quecumque tibi precepta sunt a Domino.
Numérotation du verset Act. 10,34 

Aperiens
autem Petrus os
dixit : In veritate
comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus,
Numérotation du verset Act. 10,35 

sed in omni gente
qui timet eum,
et operatur iustitiam
acceptus est illi.
Numérotation du verset Act. 10,36 

Verbum
misit Deus14
14 Deus] om. Weber
filiis Israel, annuntians pacem
per Iesum Christum.
Hic
est omnium
Numérotation du verset Act. 10,Deus Deus] Dominus Weber.37 

Vos scitis quod
factum est per universam Iudeam
verbum15.
15 verbum] post factum est Weber
Incipiens enim a Galilea
post baptismum
quod predicavit Ioannes.
Numérotation du verset Act. 10,38 

Iesum a Nazareth quomodo unxit eum
Deus Spiritu sancto et virtute qui
pertransiit
benefaciendo
et sanando
omnes oppressos a diabolo,
quoniam Deus
erat cum illo.
Numérotation du verset Act. 10,39 

Et nos testes omnium sumus16
16 omnium sumus] inv. Weber
que fecit in regione Iudeorum et Hierusalem quem et occiderunt
suspendentes in ligno.
Numérotation du verset Act. 10,40 

Hunc Deus
suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri.
Numérotation du verset Act. 10,41 

Non omni populo sed testibus preordinatis a Deo17
17 Deo] + nobis Weber
qui manducavimus
et bibimus cum illo,
postquam resurrexit a mortuis.
Numérotation du verset Act. 10,42 

Et precepit nobis predicare populo
et testificari,
quia ipse est qui est constitutus18 a Deo
18 est constitutus] inv. Weber
iudex vivorum
et mortuorum.
Numérotation du verset Act. 10,43 

Huic omnes prophete testimonium
perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius
omnes
qui credunt in eum.
Numérotation du verset Act. 10,44 

Adhuc
loquente Petro verba hec cecidit
Spiritus sanctus
super omnes
qui audiebant verbum.
Numérotation du verset Act. 10,45 

Et obstipuerunt
ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes
gratia
Spiritus sancti effusa est.
Numérotation du verset Act. 10,46 

Audiebant enim illos loquentes linguis
et magnificantes Deum.
Numérotation du verset Act. 10,47 

Tunc respondit Petrus :
Numquid aquam quis prohibere
potest ut non baptizentur hii qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos.
Numérotation du verset Act. 10,48 

Et iussit eos baptizari19 in nomine Iesu Christi.
19 baptizari] post Christi Weber
Tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus.

Capitulum 10

Numérotation du verset Act. 10,1 
Vir autem quidam erat in Cesarea
interl.| a Cesare sic vocata in honorem cuius edificata est
marg.| VIR  AUTEM etc. R<ABANUS>. Merito perfectionis et opere virili secundum illud : «Vir erat in terra Hus nomine Iob»a.
a Iob. 1, 1.
nomine Cornelius
marg.| CORNELIUS. B<EDA>. Non virtutibus ad fidem sed fide pertingebat ad virtutes. Gregorius ait : Cornelius cuius eleemosyne ante baptismum angelo testante laudantur, non operibus ad fidem sed fide venit ad opera. Si enim ante baptismum Deo non credebat quomodo orabat aut quomodo hunc Deus exaudiret ? Si profectum boni ab ipso non peteret. Sciebat igitur Deum creatorem omnium sed ignorabat Filium incarnatum fidem habuit cuius eleemosyne et orationes Deo placuerunt bono opere promeruit ut Deum cognosceret, et mysterium incarnationis credens ad baptismum veniret per fidem ergo venit ad opera in fide vero solidatur per opera.
centurio
interl.| princeps perfecti numeri centum habens sub se
cohortis
interl.| militum romanorum
que dicitur Italica.
interl.| missa a Roma que est in Italia
Numérotation du verset Act. 10,2 
Religiosus
interl.| supra gradum timoris
et timens Deum
interl.| infra gradum religionis
cum omni familia1 sua
1 familia] domo Weber
interl.| domus sue
interl.| hic apparet gratia, quia religiosa et timorata erat omnis familia
marg.| RELILGIOSUS  AC  TIMENS  DEO  CUM  OMNI  FAMILIA etc. R<ABANUS>.Et hec omnia bono nature et Iudeorum familiaritate, ac spirituali inspiratione collata creduntur, quia Iudei quamvis dispersi in Synagoga per omne sabbatum legis mandata legebant, tamen hoc plus deputatur divine inspirationi quam bono naturali ut Ecclesia gentium primitiva in similitudinem Marie virginis de Spiritu sine virili semine, id est doctrina magistri concepisse credatur.
faciens eleemosynas multas plebi
interl.| sine discretione personarum
et deprecans Dominum2 semper.
2 Dominum] Deum Weber
interl.| iuxta apostolum dicentem : «Sine intermissione orate»b
b 1Th. 5, 17.
Numérotation du verset Act. 10,3 
Vidit
marg.| VIDIT. R<ABANUS>.Non in nocte non in somnis, quia gentiles grosso sensu spirituales et mysticas visiones videre non consueverant. In hoc etiam declaratur mysterium divinum gentibus sine figura et enigmate manifestandum esse.
in visu manifeste quasi nona hora3
3 nona hora] inv. Weber
marg.| IN  NONA  HORA. B<EDA>. Bene oraculum baptismi petendi nona hora accepit, quia in morte illius baptizandus erat qui spiritum tradidit nona hora.
marg.| R<ABANUS>. Mystice gentiles in fine seculi credentes none hore operarii sunt, hec etiam hora dedicatur orationi, sicut prius in Petri et Ioannis exemplo ostensum fuit.
diei angelum Dei
ANGELUM DEI. R<ABANUS>. Non Satane. In hoc excusantur apostoli gentibus predicantes et eas baptizantes, quomodo enim celaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo.introeuntem ad {t. 4 : Erfurt, f. 1159rb ; facsim., p. 477b} se
marg.| INTROEUNTEM  AD  SE. R<ABANUS>. Ad se forsitan vocantem eum, et datur excusandi {t. 4 : Erfurt, f. 1159rb ; facsim., p. 477b} occasio Petro Iudeis contra eum disceptantibus et dicentibus : «Cur introistis ad viros preputium habentes ?»c etc.
c Act. 11, 2.
et dicentem sibi : Corneli.
marg.| CORNELI. Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitie angelorum est insertum.
Numérotation du verset Act. 10,4 
At ille intuens eum
marg.| INTUENS  EUM. Bona opera et eleemosyne angelicum temperaverunt fulgorem ut posset sustinere.
timore correptus
interl.| quia homo inferior angelo
interl.| non tamen in faciem cecidit
dixit : Quis es4, Domine ?
4 Quis es] Quid est Weber
interl.| ad quid venisti ?
Dixit autem illi : Orationes tue et eleemosyne tue
marg.| ORATIONES  ET  ELEEMOSYNE. B<EDA>. Cum eleemosynis precibusque susceptis mox doctor salutis accersiri iubetur, manifeste innuitur, quod eleemosynis et precibus plenam notitiam sue salutis querebat a Deo.
ascenderunt
interl.| de valle gentilitatis cuius obliviscitur Deus
in memoriam in conspectu Domini5.
5 Domini] Dei Weber
interl.| ut retribuat in celo tibi
interl.| quia omnibus beneficia prebueris
Numérotation du verset Act. 10,5 
Et nunc
interl.| ne differas iussa implere
mitte viros
interl.| sexum principalem
marg.| ET  NUNC  MITTE. R<ABANUS>. Hic incipit retributio ut qui misericors es misereatur tui Deus quia : «Beati misericordes quoniam misericordiam»d etc.
d Mt. 5, 7.
in Ioppen
marg.| IN  IOPPEN. B<EDA>. Non ipse Cornelius ad Petrum mittitur, quia baptizanda erat tota familia eius.
marg.| IOPPE. R<ABANUS>.Civitas est terre promissionis mari Tyrrheno proxima et in ipsius orientali litore sita, in quam Ionas descendens intravit navim ut fugerete.
e Cfr. Ion. 1, 3 : « Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Ioppen : et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum eius, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini ».
et accersi Simonem quemdam
interl.| hactenus ignotum tibi
qui cognominatur Petrus.
interl.| ad distinctionem coriarii in cuius domo hospitabatur
Numérotation du verset Act. 10,6 
Hic hospitatur apud Simonem quemdam
interl.| ad cuius differentiam Petri cognomen positum est
marg.| HIC  HOSPITATUR  APUD  SIMONEM etc.B<EDA>. Hospitatur Petrus in domo Simonis, id est obedientis qui est coriarius, quia doctor Ecclesie ibi libenter habitat ubi sunt obedientes qui castigant corpus et servituti subiiciunt, transgressi fluctus seculi libertate mentis, constantia enim fidei fluxam gloriam mundi et terrores contemnunt.
coriarium cuius est domus iuxta mare.
interl.| Tyrrhenum
Numérotation du verset Act. 10,7 
Et cum discessisset
marg.| CUM  DISCESSISSET. R<ABANUS>. Non ait cum evigilasset Cornelius cui nec per somnium nec in extasi, sed manifeste angelus visus est.
angelus qui loquebatur illi vocavit
interl.| non distulit obedire
duos domesticos suos
interl.| ampliorem numerum mittit testium et testes idoneos
marg.| DUOS  DOMESTICOS  SUOS  ET  MILITEM. B<EDA>.Tres misit Cornelius ad Petrum, quia credens gentilitas apostolice fidei Europam Asiam Africamque subegit partim studiis militaribus, hoc est instantia predicandi partim domesticis negotiis occupando. Notandum autem quod unus miles et duo domestici mittuntur, quanto enim fortiores tanto pauciores in Ecclesie membris. Invenies plures qui audire quam qui sciant verbum dicere.
et militem metuentem Dominum,
marg.| MILITEM  METUENTEM. R<ABANUS>. Non dicit domesticos metuentes Dominum, quia dixerat eum religiosum fuisse et timentem Dominum cum omni domo sua.
ex his qui illi parebant.
interl.| ex centum militibus subditis sibi
Numérotation du verset Act. 10,8 
Quibus cum narrasset omnia
interl.| que sibi angelus dixerat
misit illos in Ioppen.
Numérotation du verset Act. 10,9 
Postera autem die
interl.| post visionem Cornelii
iter illis facientibus et appropinquantibus civitati
interl.| Ioppe
marg.| APPROPINQUANTIBUS. B<EDA>. Alia littera apparentibus illis, scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est tantum propinquantibus ut videri possent a domo Simonis coriarii.
ascendit Petrus in superiora
interl.| superiora mysteria visurus quasi obviam ascendit visioni
marg.| IN  SUPERIORA. R<ABANUS>. Alia littera : In cenaculum etiam videtur, quia gentilis populus est quasi superior domus. Synagoga vero est infra quia mundo immersa.
marg.| IN  SUPERIORA. B<EDA>. Significans Ecclesiam relicta cupiditate terrenorum {t. 4 : Erfurt, f. 1159va ; facsim., p. 478a} conversationem in celis habituramf, sexta hora Petrus inter preces esurit salutem itaque mundi quem Iesus sexta etate seculi querere et salvare venit, quod indicavit cum eadem hora super puteum Samarie seditg.
f Cf. Phil. 3, 20 : « Nostra autem conversatio in caelis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem, qua etiam possit subiicere sibi omnia ».
g Cf. Io. 4, 6 : « Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta ».
ut oraret circa horam sextam.
interl.| datur exemplum orandi illa hora
Numérotation du verset Act. 10,10 
interl.| ieiuniii et orationis simul dantur exempla
marg.| CUM  ESURIRET etc. R<ABANUS>.Salutem gentium compatiendo esurit que nunc in visione ostenditur, que ideo sexta hora est visa, quia sexta etate seculi est facta.
voluit gustare
interl.| historice vel gentibus predicare
parantibus
interl.| ministris prandium parantibus
autem eis cecidit
interl.| desursum de celo vel a Deo
super eum
interl.| humanam naturam
mentis excessus.
interl.| elevatio a terrenis
Numérotation du verset Act. 10,11 
Et videt
interl.| esuriens corpore spiritu satiatur salute gentium quas convertere iubetur
celum apertum
interl.| non reseratione elementi sed divina revelatione et spirituali
marg.| CELUM  APERTUM. B<EDA>. Apertio celi revelatio est sacramentorum celestium proximo futura gentibus.
marg.| Designatur in hoc celos gentibus esse apertos et introitum esse pandendum.
et descendens vas quoddam
interl.| corpus Christi
marg.| VAS  QUODDAM. B<EDA>. Ecclesia incorruptibili veritate et fide predita. Linteum autem tinea non consumit que vestes alias corrumpit. Ideo fidelis excludit de corde corruptionem male cogitationis, sic incorruptibiliter firmatus fide, ut prava cogitatione quasi a tinea non rodatur in mente. Aliter. Tinea hereticus vestem Domini corrumpere volens, sed non valens quod in illa tunica Domini est significatum quam milites non diviserunth. Quatuor initia quibus linteum dependebat, quatuor sunt plage orbis quibus extenditur Ecclesia, vel quatuor initia evangeliste quatuor sunt per quos Ecclesia celesti dono imbuta sublimatur.
h Cf. Io. 19, 23-24 : « Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt ».
velut linteum magnum,
interl.| quia sine semine conceptum candorem castitis custodit
interl.| quia mortuum
interl.| quia resurrexit
interl.| propter deitatis consortium
marg.| LINTEUM. Pro Ecclesia, pro candore sanctitatis et mortificatione carnis.
quatuor initiis
interl.| evangeliis que de Christo sunt scripta
interl.| id est quatuor angelis
submitti
interl.| quia de celo descendit
de celo in terram,
interl.| quia Ecclesia gratia supervenientis spiritus conservatur et augetur
marg.| DE  CELO  IN  TERRAM. R<ABANUS>. Inde monemur ut ubi caput nostrum est et radix cuius rami sumus, illuc penetret ancora spei nostre.
Numérotation du verset Act. 10,12 
in quo erant omnia quadrupedia
interl.| animalium genera
marg.| OMNIA  QUADRUPEDIA. B<EDA>. Omnes gentes crediture et in unitatem corporis Christi assumende, ut omnes efficiantur membra eius.
marg.| OMNIA  QUADRUPEDIA  SERPENTIA  VOLATILIA. B<EDA>. Animalia illa gentes sunt in erroribus immunde sed trina submissione, id est mysterio Trinitatis in baptismo mundate que relicta hominis imagine bestiarum et serpentium figuras sumpserunt.
marg.| B<EDA>. De omnibus malis dicitur, homo cum in honore esset non intellexit comparatus est iumentis insipientibus. Virum autem, id est incorruptum hominem Salomon ostendit dicens : «Deum time et mandata eius observa»i, hoc est omnis homo.
i Qo. (Ecl.) 12, 13.
et serpentia terre
interl.| herentes terrenis
interl.| virulenti et dolosi
interl.| tria gentium genera que in unitatem redacta fiunt Ecclesia
et volatilia celi.
interl.| superbi
Numérotation du verset Act. 10,13 
Et facta est vox ad eum : Surge, Petre.
interl.| ad evangelizandum
interl.| «Ite baptizate omnes»j etc.
j Mt. 28, 19.
occide6
6 occide] et praem. Weber
marg.| OCCIDE. Munda, mortifica et macta ut hostiam Deo facias, ut eruti de vetustate in novitatem transeant.
et manduca.
interl.| in gentibus quod fuerant et fac quod es
interl.| recipe in unitatem corporis Ecclesie cuius Petrus princeps
marg.| MANDUCA. B<EDA>.Qui manducat cibum foris positum in suum traiicit corpus. Precepit ergo gentes per incredulitatem foris positas societati Ecclesie quam Petrus significat inseri.
Numérotation du verset Act. 10,14 
Ait autem Petrus : Absit, Domine
interl.| significat fastidium contra gentes futurum
quia
interl.| designat metum eundi in gentes propter scandalum Iudeorum, vel propter immunditiam et crudelitatem gentium
numquam manducavi omne commune
interl.| apud gentes
marg.| MANDUCAVI  OMNE  COMMUNE etc. Iudei cibos communes vocant quibus {t. 4 : Erfurt, f. 1159vb ; facsim., p. 478b} omnes homines utuntur. Et illa animalia immunda que ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt. Immundi vero cibi dicuntur bestiarum vel reptilium carnes nulli hominum commestibiles. Ungulam non dividit qui litteram a Spiritu vel Trinitatis personas non distinguit. Non ruminat qui verbum Dei quod audit in memoria non retractat nec opere servat.
marg.| B<EDA>. Congrue Petro ostensa sunt hec, cum Cornelius gentilis ad eum misit, ne dubitaret incircumsiso tradere fidem, erat enim ipse de animalibus in vase ostensis, unde et Spiritu Sancto ad faciendum confirmatur.
marg.| B<EDA>. Gentiles Petrus immundos putabat, sed provisio Dei iam intermundos computat. Commune pro immundo ponitur, quia qui variis servit illecebris mundus non est secundum illud : ‘Nemo potest duobus dominis servire Deo et mammone’k. Qui mundus esse desiderat mentem non dividat, sed in sola Dei dilectione constringat.
k Cf. Mt. 6, 24 : « Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae » ; Lc. 16, 13 : « Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ».
marg.| B<EDA>. Quia per quatuor partes mundi mysterium Trinitatis a duodecim apostolis erat predicandum, ideo quatuor linee tertia vice de celo sunt emisse. Vel, iuxta Ambrosium tertio repetita figura operationem Trinitatis expressit, et ideo in ministeriis interrogatio trina defertur. Et confirmatio trina celebratur, nec aliquis nisi trina confessione purgatur. Ideo et Petrus tertio interrogatus de dilectione Dei trina correxit responsione quod ter negando peccavitl.
l Cf. Io. 21, 15-19 : « Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus : Simon Ioannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. Dicit ei iterum : Simon Ioannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. Dicit ei tertio : Simon Ioannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi : cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me ».
et immundum.
interl.| apud Iudeos
Numérotation du verset Act. 10,15 
Et vox iterum
interl.| prius in veteri secundo in novo Testamento precipitur salus predicari in gentibus
secundo ad eum :
interl.| facta est de gentibus dicendo : Occide et manduca
que Deus purificavit
interl.| per crucem Christi purificantur salvi de gentibus
tu ne7 commune dixeris :
7 tu ne] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 10,16 
interl.| id est vas ostensum pro commendanda veritate visionis vel pro fide Trinitatis in qua gentes bapizande sunt
et statim receptum est vas in celum.
marg.| STATIM  RECEPTUM  EST  IN  CELUM. B<EDA>. Post trinam emissionem, linteum celo recipitur, quia post seculi conversationem qua fide et baptismo mundata Ecclesia peregrinatur ad celestem habitationem feliciter suscipietur.
marg.| VAS  IN  CELUM. B<EDA>. Corpus Christi in ascensione ? Vel Ecclesia in extremis ascensura est quando congregabuntur electi a quatuor ventis.
Numérotation du verset Act. 10,17 
Et dum intra se hesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant
interl.| quasi ad reserationem occulti mysterii
a Cornelio inquirentes domum Simonis
interl.| coriarii
constiterunt8 ad ianuam.
8 constiterunt] adstiterunt Weber
Numérotation du verset Act. 10,18 
Et cum
interl.| quemdam
vocassent, interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
Numérotation du verset Act. 10,19 
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus
interl.| Sanctus interius loquens vel angelus qui Cornelio visus fuerat
interl.| in mente non aure carnis
ei : Ecce viri tres
interl.| in figura horum trium tibi fuerat ontensa visio
interl.| numerus testium et principalis sexus
querunt te.
Numérotation du verset Act. 10,20 
Surge itaque
interl.| explanat quod dictum est surge occide et manduca
et descende
marg.| DESCENDE. B<EDA>.Descendere de tecto et ad predicandum ire iubetur, ut Ecclesia Dominum non solum alta subeundo speculetur, sed etiam in infimis et quasi adhuc exterius positis si tamen ostium Simonis id est obedientie pulsantibus ad activam redeundo velut ex lecto surgendo predicet. Domus Simonis iuxta mare esse dicitur, id est fluctus seculi et furores, ubi improbi homines quasi pisces se devorant. Sanctorum vero conversatio est in celis.
et vade cum eis nihil dubitans,
interl.| ad hoc respicit quod dictum erat absit Domine
quia ego misi illos.
interl.| propterea dictum erat : Qua Deus purificavit etc.
Numérotation du verset Act. 10,21 
Descendens autem Petrus ad viros
interl.| quia Spiritus dixerat descende non exspectat nuntium ad se ab illis mittendum
dixit : Ecce ego sum
marg.| ECCE  EGO etc. Ostendit se scire adventum illorum, humilitatis etiam dat exemplum dimittens circuitum verborum.
quem queritis que causa est
interl.| non quod ignoret interrogat sed ut confiteantur et iactantie vitande relinquit exemplum
propter quam venistis ?
marg.| QUE  CAUSA  EST  PROPTER  QUAM  VENISTIS ? Spiritus adesse milites dixit, et que causa venerant tacuit, quia ad conservandam humilitatem aliquando prophetie Spiritus ex parte {t. 4 : Erfurt, f. 1160ra ; facsim., p. 479a} animum tangit, et ex parte non tangit.
Numérotation du verset Act. 10,22 
Qui dixerunt : Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudeorum
interl.| vestra quia et tu Iudeus es hoc additum est ad persuadendum
responsum
marg.| RESPONSUM. Eleemosynis et orationibus eius per angelum respondit Dominus.
interl.| non a spiritu immundo
accersire te in domum suam
marg.| IN  DOMUM. Per hoc suadent, quia angelus iussit introire in domum eius quamvis gentilis.
et audire
interl.| obedire iubenti
verba abs te.
interl.| in his verbis apparet quia visionem narraverat eis Cornelius
Numérotation du verset Act. 10,23 
Introducens igitur eos recepit hospitio.
interl.| nocte illa manserunt
marg.| INTRODUCENS  IGITUR etc. Hic incipit communio apostolorum cum gentibus. Quia descenderat ad eos qui audierat ab angelo preceptum, ut intraret in domum gentilis ideo gentiles hospitio recipit.
Sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt ut Petro testes sint9.
9 ut...sint] eum Weber
interl.| quia Spiritus in Cornelium et suos ante baptismum decendit
Numérotation du verset Act. 10,24 
Altera autem die
interl.| nocte illam manserunt in via
introivit Cesaream Cornelius vero exspectabat illos.
interl.| desiderium et diligentiam eius ostendit
Convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
interl.| necessarii dicuntur inseparabiles amici qui nec in necessitate discedunt
marg.| CONVOCATIS  COGNATIS etc. Duplex causa convocationis proximitas cognationis et amicitia.25
Et factum est cum introisset Petrus, obvius
interl.| promptus obedire
marg.| OBVIUS  VENIT. B<EDA>. Doctori obviam venit auditor qui mundo corde et intenta aure cum desiderio verbum fidei suscepit. Nam qui ad credendum pertrahitur quasi a doctore iacens erigitur. Si quis maculas suas erubescens procidendo in faciem humilitatis et pudoris indicia profert iure a suo preceptore meretur erigi.
ei Cornelius et procidens
interl.| gestu corporis demonstrat devotionem quam intus habebat
ad pedes eius10
10 eius] om. Weber
interl.| iuxta consuetudinem orandi
adoravit.
interl.| ut Deum quod fuit imperitia non nequitia non enim angelus eum Deum docuit sed doctorem demonstravit ut de Saulo dictum est
Numérotation du verset Act. 10,26 
Petrus vero elevavit11 eum dicens : Surge et ego
11 elevavit] levavit Weber
interl.| ut tu
ipse homo sum.
interl.| verus et non Deus
Numérotation du verset Act. 10,27 
Et loquens cum illo intravit
interl.| domum
marg.| LOQUENS  INTROIVIT etc. B<EDA>. Communionem equalitatis meruit sanctitas actionis sicut in Ananie et Saphire culpa zelus ultionis ius aperuit potestatis.
et invenit multos
interl.| cognatos et amicos quos convocaverat
qui convenerant.
Numérotation du verset Act. 10,28 
Dixitque ad illos : Vos scitis
interl.| interrogatio est vel affirmatio
quomodo abominatum sit viro iudeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Sed12 mihi ostendit
12 Sed] et Weber
interl.| in vase
interl.| sine dubitatione
marg.| OSTENDIT. R<ABANUS>. Ubi dixit :   Vade cum illis, nihil dubitans, vel ibi que Deus purificavit tu ne commune dixeris.
Deus neminem
interl.| hominem
communem,
interl.| intellexit Petrus de omnibus gentibus dictum esse
interl.| quia nullus homo discernendus est
aut immundum dicere hominem,
interl.| quia nullus homo discernendus est cum : «Apud Deum non sit personarum acceptio»m
m Eph. 6, 9.
Numérotation du verset Act. 10,29 
propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo
interl.| non interrogat pro ignorantia sed propter confessionem eorum
ergo quam ob causam accersistis me ?
Numérotation du verset Act. 10,30 
Et Cornelius ait : A nudius quarta13 die usque in hanc horam
13 quarta] quartana Weber
interl.| ieiunium et oratio digna opera sunt visione angeli
marg.| A NUDIUS  QUARTA  DIE  USQUE  AD  HANC  HORAM. B<EDA>. In grecis et in quibusdam codicibus ita scriptum est : A quarta die usque in hanc horam ieiunans et adorans a sexta usque ad nonam et ecce vir etc. Decebat illum exaudiri qui instantiam deprecandi tribus horis continuis a sexta properabat, vel protrahebat ad nonam quo tempore Dominus qui rogabatur pro salute mundi oravit extensis in cruce manibus.
marg.| R<ABANUS>. Prima die vidit angelum et misit nuntios. Secunda nuntii pervenerunt Ioppen. Tertia profectus est cum eis. Quarta venerunt Cesaream.
orans eram hora nona in domo {t. 4 : Erfurt, f. 1160rb ; facsim., p. 479b} mea. Et ecce vir
interl.| in forma viri semper angeli pene videntur propter excellentiam sexus
stetit
interl.| stare angeli est non cadere
ante me in veste candida.
interl.| quia nuntiabatur prospera
et ait :
Numérotation du verset Act. 10,31 
Corneli exaudita est oratio tua
interl.| instantia tanti ieiunii et orationis promeruit obtinere quod querebat
et eleemosyne tue commemorate sunt in conspectu Dei.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1160rb ; facsim., p. 479b} IN  CONSPECTU  DEI. R<ABANUS>. In greco in conspectu Dei assumus quod recte dicitur ab eo qui Deo promptus erat obtemperare, credens eum ubique presentem esse.
Numérotation du verset Act. 10,32 
Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem
interl.| qui loquetur necessaria tibi
qui cognominatur Petrus. Hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare.
Numérotation du verset Act. 10,33 
Confestim igitur
interl.| quasi obediens
misi ad te et tu benefecisti veniendo.
interl.| sicut et ego ad te mittendo
interl.| non male, ut in Dei putabant
Nunc ergo
interl.| dum benefecisti veniendo
omnes nos
interl.| ego et amici et cognati mei quos ante adventum tuum collegi
in conspectu tuo assumus audire
interl.| obedire
omnia
interl.| nihil addemus
interl.| nihil dimittemus
quecumque tibi precepta sunt a Domino.
interl.| doctus a Petro non putat eum Deum sed Dei apostolum
Numérotation du verset Act. 10,34 
Aperiens
interl.| gentibus
autem Petrus os
interl.| qui patienter audierat quasi clauso ore
dixit : In veritate
interl.| non solum in visione sed manifestis signis Cornelio narrante que ei angelus revelavit
comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus,
interl.| non discernit inter gentiles et Iudeos
marg.| NON  EST  PERSONARUM  ACCEPTOR  DEUS. B<EDA>. Patet Deum non esse personarum acceptorem quia Filium unigenitum qui omnium conditor et Dominus est, misit facere pacem humano generi in cuius nomine testantibus prophetis remissionem peccatorum, non Iudei tantum sed omnes credentes acciperent.
Numérotation du verset Act. 10,35 
sed in omni gente
interl.| tam iudea quam gentili
qui timet eum,
interl.| ut tu times
et operatur iustitiam
interl.| eleemosynas, orationes, ieiunia que tu operatus es
acceptus est illi.
interl.| sicut et te accepit
Numérotation du verset Act. 10,36 
Verbum
interl.| evangelii
interl.| Filium incarnari fecit qui est Verbum Patris
misit Deus14
14 Deus] om. Weber
interl.| «Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel»n
n Mt. 15, 24.
filiis Israel, annuntians pacem
interl.| Deus per Verbum suum Iesum Christum
interl.| id est reconcilians
per Iesum Christum.
interl.| non per alium nuntium
interl.| quia
Hic
interl.| Iesus qui Verbum Patris : «Et Verbum caro factum est»o
o Io. 1, 14.
est omnium
interl.| non unius gentis
Numérotation du verset Act. 10,Deus Deus] Dominus Weber.37 
Vos scitis quod
interl.| vel quod
marg.| VOS  SCITIS etc. B<EDA>. Omnia que in symbolo dicuntur breviter complectitur, quod Iesus sit Christus, quod omnium Dominus ad reconciliationem mundi missus, Ioannis voce preconizatus Spiritu sancto perunctus, Deo inhabitante per miracula declaratus crucifixus, mortuus, suscitatus, suis manifestatus iudex omnium venturus, Ecclesiam per totum orbem dilataturus fide.
marg.| R<ABANUS>. Sic legendum scitis Iesum et predicavit Ioannes Iesum a Nazareth quomodo unxit eum etc. Vel hoc predicavit Ioannes quod unxit eum sed non terreno more, sed Spiritu et virtute signorum.
marg.| B<EDA>. Alia editio. Sicut unxit eum Deus predicavit ergo Ioannes Iesum, sicut unxit eum Deus Spiritu sancto dicens : ‘Ipse baptizabit in Spiritu sancto’p. Et iterum : ‘Vidi Spiritum descendentem super eum sicut columbam’q etc.
p Cf. Mt. 3, 11 : « Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni ».
q Cf. Mt. 3, 16 : « Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se ».
factum est per universam Iudeam
interl.| non alibi predicaverat Iesus
verbum15.
15 verbum] post factum est Weber
interl.| predicatio evangelii
Incipiens enim a Galilea
interl.| de hoc Mattheus ait : «Exinde cepit Iesus predicare»r
r Mt. 1, 17.
post baptismum
interl.| quo baptizatus est Iesus
quod predicavit Ioannes.
Numérotation du verset Act. 10,38 
Iesum a Nazareth quomodo unxit eum
marg.| UNXIT  EUM etc. B<EDA>. Non oleo visibili sed dono gratie, quod significat oleum visibile quo inunguntur baptizati, nec tunc inunctus fuit Spiritu sancto. Quando columba descendit super eum tunc enim Ecclesiam prefiguravit, in qua baptizati Spiritum sanctum accipiunt, sed mystica et invisibili unctione perunctus est quando Verbum caro factum est id est humana natura Verbo Dei in utero virginis copulata facta est cum eo {t. 4 : Erfurt, f. 1160va ; facsim., p. 480a} una persona et ideo confitemur eum natum de Spiritu et virgine Maria. Melius est enim sic intelligere quam divinitatem Filii cum homine quem assumpsit cohabitantem significare, ne Chrsiti personam geminemus cadente in doctrinam Nestorii.
Deus Spiritu sancto et virtute qui
interl.| non habens ubi caput reclinarets
s Cf. Lc. 9, 58 : « Dixit illi Iesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet ».
pertransiit
interl.| impiger et humilis
benefaciendo
interl.| mores instruendo
interl.| id est per signa
omnes oppressos a diabolo,
interl.| corporali vexatione quam sepe permittitur Satanas inferre
interl.| qui a maligno spiritu vexabantur
quoniam Deus
interl.| Pater cum Filio
interl.| deitas cum vero homine
erat cum illo.
Numérotation du verset Act. 10,39 
Et nos testes omnium sumus16
16 omnium sumus] inv. Weber
interl.| ut ipse ait : «Et eritis mihi testes»t etc.
t Act. 1, 8.
interl.| nos testes sumus in regione etc. vel omnium que fecit in regione
que fecit in regione Iudeorum et Hierusalem quem et occiderunt
interl.| hic patet quod merito reprobantur Iudei gentilibus electis
suspendentes in ligno.
interl.| ut maledictum et reum hominem
Numérotation du verset Act. 10,40 
Hunc Deus
interl.| Pater vel divinitas
suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri.
interl.| visitavit nos post biduum
interl.| post resurrectionem
Numérotation du verset Act. 10,41 
Non omni populo sed testibus preordinatis a Deo17
17 Deo] + nobis Weber
interl.| quos elegerat Deus et in multis prefiguraverat
qui manducavimus
marg.| QUI  PER  QUADRAGINTA  DIES  MANDUCA etc. B<EDA>. In greco additur : per quadraginta dies. Non quod quotidie cum illo manducarent et biberent. Nam esset contrarium Ioanni qui octo dies interponit quibus eis visus non est ut tertio manifestaretur, et totidem diebus ieiunavit ante mortem cibo indigens, quot manducavit post resurrectionem iam cibo non indigens. Ieiunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis huius seculi manducavit docens in hoc quod nobiscum est usque ad consummationem seculi. Ieiunium est in certamine, quia qui in agone est ab omnibus se abstinet cibus est in spe pacis que perfecta erit cum mortale hoc induerit immortalitatem, nos autem cum viam Domini carpimus a vanitate seculi ieiunamus et futura repromissione reficimur.
marg.| R<ABANUS>. Per quadraginta dies non assidue sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.
et bibimus cum illo,
interl.| piscem panem et favum mellis que veri signa sunt corporis
marg.| ET  BIBIMUS. B<EDA>. Hic exponit Petrus quod in evangelio tacetur post resurrectionem se bibisse cum Christo, nisi illic credamus indicatum ubi ait : ‘Donec illud bibam vobiscum in regno Patris mei’u.
u Cf. Mt. 26, 29 : « Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ».
postquam resurrexit a mortuis.
Numérotation du verset Act. 10,42 
Et precepit nobis predicare populo
interl.| quos figuraverunt ciborum reliquie
et testificari,
interl.| non Iudeis tantum sed etiam gentibus
quia ipse est qui est constitutus18 a Deo
18 est constitutus] inv. Weber
interl.| Patre qui omne iudicium dedit Filio
iudex vivorum
interl.| iustorum vel qui vivi in adventu Christi invenientur
et mortuorum.
interl.| peccatorum vel qui ante mortui dormierunt
Numérotation du verset Act. 10,43 
Huic omnes prophete testimonium
interl.| non nos soli testes sumus
perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius
interl.| qui invocaverit nomen Domini salvus erit
omnes
interl.| tam Iudei quam gentes
qui credunt in eum.
interl.| fide cum operibus
Numérotation du verset Act. 10,44 
Adhuc
interl.| nec dum finitis verbis
loquente Petro verba hec cecidit
marg.| CECIDIT. B<EDA>. Repente descendit. Vel de monte Iudeorum cecidit in vallem gentium secundum illud : «Valles abundabunt frumento»v.
v Ps. 65, 14.
Spiritus sanctus
interl.| in eum cadit Spiritus super quem humilem requiescit
marg.| SPIRITUS  SANCTUS. B<EDA>. Spiritus donum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum apud se autem Deus est etiam si nulli detur Patri et Filio coeternus, nec quia illi dant et ipse datur minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut se ipsum det sicut Deus : «Spiritus enim ubi vult spirat»w.
w Io. 3, 8.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1160vb ; facsim., p. 480b} B<EDA>. Ne baptisma dubitet tradere gentibus Spiritus Sancti testimonio confirmatur. Et hoc factum est ne reprehendatur Petrus et ut obstupescerent comites eius testes futuri contra Iudeos, et ideo ante baptismum nec per invocationem Petri descendit Spiritus, et novo ordine precurrentis Spiritus in testimonium fidei gentium numquam vero in Iudeis evenisse reperitur.
super omnes
interl.| Cornelium cum suis
qui audiebant verbum.
Numérotation du verset Act. 10,45 
Et obstipuerunt
interl.| nescientes gratiam pertinere ad gentes
ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes
interl.| gentes
gratia
interl.| dona
Spiritus sancti effusa est.
interl.| secundum Ioel : «Effundam de Spiritu meo»x etc.
x Ioel 2, 28.
Numérotation du verset Act. 10,46 
Audiebant enim illos loquentes linguis
interl.| signum est in linguis quod Spiritus descenderit
et magnificantes Deum.
interl.| quia non inania loquentes linguis sed magnalia Dei
Numérotation du verset Act. 10,47 
Tunc respondit Petrus :
interl.| stupori sociorum
Numquid aquam quis prohibere
marg.| NUMQUID  AQUAM  QUIS  PROHIBERE. Deus quod maius est prius dedit, et ordinem preposteravit numquid quod minus est potest prohibere. Vos venistis ad hoc ut testes sitis ergo iudicate :   Numquid aquam etc.
potest ut non baptizentur hii qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos.
Numérotation du verset Act. 10,48 
Et iussit eos baptizari19 in nomine Iesu Christi.
19 baptizari] post Christi Weber
interl.| a sociis suis vel a seipso
marg.| IN  NOMINE  IESU etc. Cum sit regula Ecclesie baptismum tradi in nomine Trinitatis. Lucas tamen testatur in nomine Iesu Christi illum dari. Quod Ambrosius solvens dicit per unitatem nominis mysterium plenum fieri, quia qui Christum dicit et Patrem a quo Filius et Spiritum sanctum etiam designat, qui etiam Patrem dicit et Filium et Spiritum pariter ostendit et qui Spiritum nominat, Patrem a quo procedit Spiritus et Filium cuius etiam Spiritus est nuncupat. Unde ut rationi copuletur auctoritas etiam in Spiritu baptizatur secundum illud : «Vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto»y et Apostolus : ‘In uno Spiritu baptizati sumus’z.
y Act. 1, 5.
z Cf. 1Cor. 12, 13 : « Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus ».
marg.| B<EDA>. Precipue congruit nos in nomine Christi baptizari secundum illud : «Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus»aa.
aa Rm. 6, 3.
Tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_10)

Notes :