Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset Gn. 16,1 

Igitur Sarai
uxor Abram1 non genuerat liberos
1 Abram] Abraham P14417
sed, habens ancillam egyptiam nomine Agar,
Numérotation du verset Gn. 16,2 

dixit marito suo: Ecce conclusit me Dominus ne parerem.
Ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios.
Cumque ille acquiesceret deprecanti
Numérotation du verset Gn. 16,3 

tulit Agar Egyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare ceperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
Numérotation du verset Gn. 16,4 

qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns,
despexit dominam suam.
Numérotation du verset Gn. 16,5 

Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me, ego dedi ancillam meam in sinum tuum que videns quod conceperit
despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te.
Numérotation du verset Gn. 16,6 

Cui respondens Abram: ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet.
Affligente igitur eam
Sarai fugam iniit.
Numérotation du verset Gn. 16,7 

Cumque invenisset illam angelus Domini
iuxta fontem aque
in solitudine
que2est in via Sur
2 que Rusch ] qui Weber
in deserto3,
3 in deserto Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 16,8 

dixit ad eam: Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? Que respondit: A facie Sarai
domine mee ego fugio.
Numérotation du verset Gn. 16,9 

Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manu4 ipsius.
4 manu Rusch ] manibus Weber
Numérotation du verset Gn. 16,10 

Et rursum:
Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum et non numerabitur pre multitudine.
Numérotation du verset Gn. 16,11 

Ac deinceps: Ecce , ait, concepisti et paries filium et vocabis5 nomen eius Ismael,
5 et vocabis Rusch ] vocabisque Weber
eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Numérotation du verset Gn. 16,12 

Hic erit ferus homo, manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
Numérotation du verset Gn. 16,13 

Vocavit autem Agar6 nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.
6 Agar Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 16,14 

Propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis7.
7 videntis Rusch ] + me Weber
Ipse est inter Cades et Barad.
Numérotation du verset Gn. 16,15 

Peperitque Agar8 Abre9 filium
8 Agar Rusch ] om. Weber |
9 Abre Ω Rusch ] Abrae Clementina Weber |
qui vocavit nomen eius Ismael.
Numérotation du verset Gn. 16,16 

Octoginta et sex annorum erat Abram10
10 Abram Rusch ] om. Weber
quando peperit11 Agar Ismaelem.
11 peperit Rusch ] + ei Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Gn. 16,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 7v b
Numérotation du verset Gn. 16,1 
marg.| .1. Igitur Sarai. Ostenso qualiter Abram se habuit in desiderio prolis, hic consequenter ostenditur qualiter bene se habuit respectu uxoris ei consentiendo. Primo in ancille desponsatione, secundo in eius humiliatione ibi : at illa etc. Circa primum dicitur sic.
marg.| .1. Igitur Sarai uxor Abram non genuerat sibi liberos, ( ly   sibi). Quod interponitur non est de textu.
marg.| .2. Sed habens ancillam Egyptiam nomine Agar. Ista Agar, ut dicunt Hebrei, fuit filia regis Egypti, una enim de uxoribus Pharaonis videns sanctitatem Sara, cum esset in domo regis, et quomodo Pharao et domus eius fuerat flagellatus a Domino propter ipsam, ut supra dictum{216} est, 12 capitulo Dixit in corde suo, quod melius esset filie sue Agar, si serviret Sarai tamquam ancilla, quam si remaneret in magno honore in domo paterna, et ideo tradidit eam Sarai, tamquam ancillam eius. Nec istud est absonum rationi, quia in libro Hester dicitur quod multi gentiles videntes quid dominus fecerat pro Iudeis liberando eos a persecutione Aman iungebantur cerimoniis eorum.
marg.| .3. In gredere ad ancillam etc. ut quia non possum habere filios naturales, saltem habeam per adoptionem. Videbat enim Sarai quod non esset bonum quod tam sanctus homo sicut Abram careret prole, et quia ipsa concipere non poterat de corpore suo, ancillam suam uxorem sibi tradere volebat, que etiam ancilla sibi ex devotione tradita fuerat, ut predictum est, et ideo in hoc volebant eam honorare pre aliis mulieribus.
prol.| {217}
marg.| .1. Cumque illa adquiesceret deprecanti. Propter quod Abram non vituperaretur de bigamia, sicut Lamech quia non accepit secundam uxorem motus libidine, sed prolis amore, nec absque consensu prime uxoris, imo ipsa supplicante, quod non fecit Lamech, sed libidine motus, et sine consensu alterius uxoris.
marg.| .2. Tulit Agar etc. Iste erat terminus, ut dicunt Hebrei, infra quem debebat vir experiri, utrum de uxore sua posset habere prolem, antequam ratione sterilitatis acciperet aliam.
marg.| .3. At illa concepisse se videns. Hic consequenter ostenditur quomodo consensit uxori de ancille humiliatione, et primo ponitur propter hoc ancille recessus, et secundo eius regressas, ibi :   Cumque invenisset eam. Circa primum sciendum quod licet Agar esset prius bona et devota puella, quia tamen non erat in bono confirmata, postquam fuit coniuncta Abre in matrimonium, et vidit se concepisse ab eo, estimavit quod omnia bona promissa semini Abre complerentur in sua prole, et ex hoc prorupit in quandam elationem.
marg.| .4. Dispexit dominam suam. tamquam a divino promisso repudiatam. Ideo seq.
marg.| .5. Dixitque Sarai etc. Quia nimis dissimulabat iniuriam sibi factam, et ille statim acquiescens rationi dixit.
marg.| .6. Ancilla tua in manu tua est id est in potestate tua ad castigandum et humiliandum eam sicut tibi videtur.
marg.| .7. Affligente igitur eam Sarai. Non est verisimile, quod mulier tam sancta affligeret eam iniuste, sed castigabat eam et humiliabat rationabiliter, que humiliatio erat ipsi Agar afflictio, eo quod ex elatione volebat Sarai se preferre. Ideo sequitur :
marg.| .8. Fugam iniit. versus terram Egypti unde erat.
marg.| .9. Cumque invenisset illam angelus Domini etc. Hic describitur ipsius regressus per monitionem angeli dicentis sibi :
marg.| .10. Agar ancilla Sarai. Ac si dicat, advertere debes, quod tu es servilis conditionis respectu Sarai, et ideo non debes ei preferri.
marg.| .11. Unde venis et quo vadis. Non querit ex ignorantia, sed ut ex responsione Agar efficacius corrigat eam.
marg.| .12. Que respondit etc. Ex hoc enim quod recognovit eam dominam convenienter angelus dixit ei.
marg.| {218} marg.| .13. Revertere ad dominam tuam et humiliare etc. Quia hoc est iustum, et quia angelus vidit eam monitis suis adquiescentem, nunciavit et ex parte Dei bonos rumores de futuro, dicens.
marg.| .14. Multiplicabo semen tuum. hoc patet impletum in Saracenis, qui Agarem deberent nominari, tamquam descendentes ab Agar per Ismaelem filium eius, sed usurpaverunt sibi falsum nomen a Sara tamquam a libera et digniori, qui Saraceni sunt valde multiplicati.
marg.| .15. Ac deinceps, ecce ait concepisti et paries filium etc. In hebreo habetur hinnach harah [hébreu] praem. Ed1603 id est ecce tu pregnans Ecce concipies. Et probatur per illud quod habetur Idc. 13.a. de uxore Manue, cui angelus apparens dixit. ecce concipies. Et est ibi idem verbum Hebraicum sicut hic propter quod dicunt Hebrei, quod Agar passa fuerat aborsum, quod potuit esse in penam contemptus domine sue, et superbi recessus sui ab ea, et ex labore itineris in fugiendo. Sed cum acquievit angelo monenti de regressu, et humiliatione, dominus, qui respicit humiles, vivificavit fetum in utero extinctum, et ista vivificatio vocatur hic ab angelo conceptio de novo. Et quia ista expositio est secundum litteram Hebraicam, et satis consona littere sequenti, ideo secundum hoc potest exponi translatio nostra, cum dicitur.   Ecce ait, concepisti, ac si diceretur, prius concepisti per concubitum Abre, nunc iterum concepisti, divina virtute fetum extinctum vivificante. Et propter rationem huius miraculi potest convenienter dici quod prenominatus est ab angelo antequam natus esset secundum miraculi facti proprietatem. Ideo sequitur :
marg.| .16. Vocabisque nomen eius Ismael. quod interpretatur exauditio Dei. Ideo sequitur :
marg.| .17. Eo quod audierit dominus afflictionem tuam. In hoc quod passa fueris aborsum, et Deus vivificavit abortivum, vel afflictionem suam vocat humiliationem, quia voluit reverti ad dominam. Non enim potest hoc intelligi de afflictione, quam fecerit sibi Sarai, quia illa fuit rationabilis et iusta, ut predictum est. Nota quod duo alii leguntur prenominati antequam nati in veteri testamento scilicet Isaac capitulo sequenti. et Iosias tertii Regum 13.a. In primo fuit duplex miraculum scilicet propter patris et matris senectutem, et etiam sterilitatem matris {219} In secundo scilicet scissio altaris Bethel, et effusio cinerum, et arefactio brachii regis. In novo testamento duo leguntur prenominati scilicet Ioannes Baptista, et Iesus, et de miraculis in utroque patet. Et ideo probabile est quod in Ismaele similiter fuerit miraculum, quantum ad vivificationem fetus predictam.
marg.| .1. Hic erit ferus homo. In hebreo habetur : sylvester homo, diligens nemora, et venationes, quia factus fuit iuvenis sagittarius, ut habetur infra. 21 capitulo
marg.| .2. Manus eius contra omnes, et manus omnium contra etc. quia illi qui exierunt de eo, habitantes in deserto frequenter faciebant insultum his, qui habitabant in circumitu deserti, et econverso illi resistebant eis, et adhuc videmus, quodSaraceni sunt infesti multis gentibus.
marg.| .3. Et e regione etc. tab<ernacula> id est tentoria, sicut in bellis solet fieri :
marg.| .4. Vocavit autem nomen Domini etc. quia ille angelus in persona Domini loquebatur, ideo vocavit eum dominum et Deum, sicut verbum preconis dicitur verbum regis, et eodem modo dicit B. Gregorius de angelo qui loquebatur Moysi in monte Sinai, quod aliquando Deus et Dominus nominatur, quia in persona Dei loquebatur.
marg.| .5. Tu Deus qui vidisti me etc. consolando et vivificando fetum.
marg.| .6. Dixit enim reddendo rationem quare eum sic nominabat.
marg.| .7. Profecto hic vidi etc. Dicunt expositores nostri, quod ille angelus. qui apparuit sibi, sic apparebat in similitudine assumpta, quasi habens faciem ab ea aversam, quod autem sic videtur scilicet a dorso, non manifeste et determinate cognoscitur. et per hoc designatur quod de angelis non habemus cognitionem nisi valde longinquam et remotam, non propriam et determinatam. Et simile habetur de Moyse Ex. 433.d. quando dixit dominus : « Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non {220} poteris »  , tales enim apparitiones frequenter fiunt exterius, ad designandum dispositionem hominis interius, cui fit apparitio secundum quod dicit B. Gregorius de discipulis quibus post resurrectionem suam Christus apparuit in peregrini effigie, et finxit se longius ire, ut habetur Lc. 24.b. Hoc ergo simplex veritas non per duplicitatem fecit, sed talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Hec Gregorii. Hebrei autem aliqui Domini quod est verus hic tex.   Hic vidi post vidente me. et est sensus. Angelus vidit me hic, vocando et monendo, et postea vidi eum. Alii autem dicunt quod veritas textus est :   Hic vidi post visum meum, et est sensus. Hic vidi angelum in hoc deserto, postquam videram eum ante in domo Abre, cuius ille angelus erat custos et visitator, et propterea non fuit territa ad visionem angeli, sicut Manue qui dixit :   Morte moriemur, quia vidimus angelum Domini. Idc. 13.d. quia fuerat assueta videre angelos Domini in domo Abre. Nec mirandum si in hoc loco et aliis pluribus locis veteris testamenti littera pluribus modis et sensibus accipiatur etiam secundum Hebreos doctores, quia Hebrei non habent grammaticam ita distinctam et dearticulatam per declinationes nominum et verborum sicut Latini et Greci habent. Item apud eos sunt multe dictiones equivoce, et propter hoc eadem littera aliquando variis significationibus et sensibus accipitur.
marg.| .8. Propterea appellavit puteum illum. quem prius vocaverat scriptura fontem, quia omnis puteus fons, non omnis fons puteus, secundum quod dicit beatus Augustinus super Ioannem.
marg.| .9. Puteum viventis et videntis me. Dicitur autem, videntis. quia angelus ibi viderat ipsam Agar, ut predictum est.   Et viventis. quia ibi fetus extinctus fuit vivificatus, vel quia angelus predictus semper vivit cum esset immortalis.
marg.| .10. Peperitque etc. postquam reversa fuerat ad eius domum.
marg.| .11. Qui vocavit nomen eius Ismael. Cognovit enim per revelationem illud quod dictum fuerat Agar de nominatione pueri, et ideo sic nominavit.
Numérotation du verset Gn. 16,additio 1 
prol.| {219} In capitulo 16. ubi dicitur in postilla : Nec istud est absonum rationi.
prol.| Ex illa historia Hester non ducitur sufficiens similitudo ad hoc quod filia regis Egypti voluntarie fieret ancilla Sarai. Tum quia ibi gentiles non fiebant servi Iudeorum quamvis iungebantur eis in suis cerimoniis, quod longe minus est, quam quod filia regis fieret ancilla Sarai voluntarie Hebree. Tum quia scriptura ibi facit de hoc expressam mentionem ad laudem Dei : hic autem nihil exprimitur, nec etiam innuitur de hoc, unde reputandum est fictitium potius quam verum.
prol.| In eodem capitulo 16. ubi dicitur in postilla : Ecce ait concepisti. In hebreo habetur : Ecce concipies.
Numérotation du verset Gn. 16,additio 2 
prol.| Bene concordat in hoc translatio nostra cum Hebraica veritate. Nonenim hic ponitur dictio determinate significans futuram conceptionem : sic Iud. 12. ubi secundum Hebraicam veritatem ponitur verbum futuri temporis conceptionis significativum. Sed in hor loco ponitur dictio omnino, similis dictioni que ponitur infra Gn. 38.f. ubi ponitur. De viro cuius hec sunt concepi : unde proprie etiam concorditer ad Hebraicam veritatem translatio nostra posuit : Ecce concepisti. Et sic non oportet fingere aborsum, nec revivificationem de quibus nulla fit mentio in littera. Nec etiam rationabile videtur, quod hic fieret miraculum, sicut in aliis qui fuerunt prenominati ante nativitatem. Tum quia non fuerunt similes in vita, imo valde dissimiles. Tum quia illa miracula fuerunt publice facta ad laudem Dei et honorem natorum. hoc autem dato quod esset miraculum fuisset occultum, et sic non induceret utilitatem.
Numérotation du verset Gn. 16,replica 
prol.| Correctorii contra Burgensem In capitulo 16. ubi Postillator non reputat absurdam{220}historiam Hebreorum dicentium Agar ancillam Sarai fuisse filiam regis Egypti, ex devotione oblatam, et cetera que narrantur in postilla : Burgens. autem reiicit eam tamquam fictam et falsam : Primo ex eo quia etsi in libro Hester dicatur, gentiles coniunctos ex devotione Iudeorum cerimoniis, non tamen ut essent servi Iudeorum. Sed quid mirum hic etibi : quod iunctus ex devotione prestaret obsequia et servitia ? unde communi nomine diceretur servus vel ancilla, non obligatione, nec ex hoc vilis oritur conditio, nec verisimile est Sarai, Abre personam vilis conditionis voluisse coniungi, ut inde fructum adoptaret. Nec secunda obiectio Burgens. valet, quia procedit ex auctoritate negative, quod Hussitis et VVittcleffistis est multum familiare. Nec poterit esse formale. Nam non sequitur : In biblia non habetur : igitur non est verum. nam multe sunt catholice veritates, in canone non reperte. Item in eodem capitulo ubi Postillator sequens narrationem Hebreorum, saltem non reprobans, dicit de aborsu Agar et vivificatione fetus in fuga etc. dicit quod Hebrei exponunt concipies pro concepisti, ubi Burgens. dicit Hebraica veritate non contineri seu haberi concipies, sed concepisti. De hoc non iudico nec est magni ponderis, quia Postillator exponit in uno sensu secundum utrumque tempus. Sed cum Burgens. dicit illum aborsum fictum per Hebreos, et irrationabile esse quod dicunt factum miraculum in revivificatione fetus : Rationibustamen Hebreorum quas tangit Postillator non satisfacit Burgensis . Nam non poterit dicere, quod penam Agar per Sarai iuste inflictam, et per Agar superbe designatam Deus respexerit, et consolationem dederit, cum ei dederit reprehensionem, non consolationem dicens : Vade humiliare sub manu domine tue. Oportet igitur cum Hebreis {221} sentire, quod alia grandis tribulatio occurrerit ipsi Agar citra afflictionem iustam Sarai, propter quam visitandam miserit Dominus angelum promittentem multiplicationem seminis, significantem acceptionem prolis, et publicationem nominis nondum nati, nominis inquam gratiosi, quia Ismael interpretatur exauditio Dei, que omnie non possunt dici rationabiliter facta propter superbiam Agar quando dominam suam sprevit, nec propter fugam, qua disciplinam contemnendo declinavit. Videtur igitur quod propter angustias aborsus. ut dicunt Hebrei, Domino humiliata oraverit, et meruerit consolationem a Deo, qui respicit humilitatem, ut dicit Glossa interline. In cuius signum dicit angelus, Ecce concepisti scilicet per vivificationem fetus, de qua dicunt Hebrei, frustra enim dixisset ei angelus, concepisti, designando naturalem {222} conceptionem ab Abraham, quia hoc antea novit, et illius occasione dominam contempsit. Consentiat igitur Burgens. Hebreis, magistro historiarum, Postillatori, et aliis Nec moveat in contrarium debilis obiectio quam facit de facto miraculo. Non enim est inconveniens concedere miracula fieri per malos, multo minus inconveniens est fieri pro malis. Cedunt enim talia ad Dei laudem, et hominum utilitatem. Erigitur enim per ea spes hominum, cum tanta vident et audiunt malis prestita beneficia, non desperant maiora sibi si voluerint, posse prestari. Et mirum quod Burgens. putat propter parvam rem hanc apparitionem fuisse factam, quam grandipendit beatus Hila. de trinitate libro. 4. circa medium dicens quod is qui apparuit Agar, magni consilii angelus fuit nomine, et natura Deus. Hec ille.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_16)

Notes :