Nicolaus de Lyra

Capitulum 27

Numérotation du verset Gn. 27,1 

Senuit autem
Isaac
et caligaverunt oculi eius et videre non poterat.
Vocavitque Esau
filium suum maiorem
et dixit ei: Fili mi, qui respondit: Assum.
Numérotation du verset Gn. 27,2 

Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis mee.
Numérotation du verset Gn. 27,3 

Sume arma tua pharetram et arcum et egredere foras. Cumque venatu aliquid apprehenderis,
Numérotation du verset Gn. 27,4 

fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et affer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Numérotation du verset Gn. 27,5 

Quod cum audisset Rebecca
et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret,
Numérotation du verset Gn. 27,6 

dixit filio suo Iacob:
Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei:
Numérotation du verset Gn. 27,7 

Affer mihi de venatione tua1 et fac cibos ut comedam et benedicam tibi2 antequam moriar.
1 de venatione tua Rusch ] venationem tuam Weber |
2 tibi Rusch ] + coram Domino Weber |
Numérotation du verset Gn. 27,8 

Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis
Numérotation du verset Gn. 27,9 

et, pergens ad gregem , affer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur,
Numérotation du verset Gn. 27,10 

quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur.
Numérotation du verset Gn. 27,11 

Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis?
Numérotation du verset Gn. 27,12 

Si attrectaverit3 me pater meus et senserit, timeo ne putet me4 sibi voluisse illudere et inducat super me maledictionem pro benedictione.
3 attrectaverit Rusch ] attractaverit Weber |
4 me Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 27,13 

Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi. Tantum audi vocem meam et pergens5 afferque que dixi.
5 pergens Rusch ] perge Weber
Numérotation du verset Gn. 27,14 

Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius.
Numérotation du verset Gn. 27,15 

Et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi, induit eum.
Numérotation du verset Gn. 27,16 

Pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit.
Numérotation du verset Gn. 27,17 

Deditque6 pulmentum et panes quos coxerat tradidit.
6 deditque Rusch ] dedit Weber
Numérotation du verset Gn. 27,18 

Quibus illatis dixit: Pater mi. Et ille respondit: Audio, quis es tu7 fili mi?
7 es tu Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,19 

Dixitque Iacob: Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut precepisti mihi. Surge, sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua.
Numérotation du verset Gn. 27,20 

Rursum Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas8 Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam.
8 voluntas Rusch ] voluntatis Weber
Numérotation du verset Gn. 27,21 

Dixitque Isaac: Accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non.
Numérotation du verset Gn. 27,22 

Accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac: Vox quidem vox Iacob est, sed manus9 sunt Esau.
9 manus Rusch ] + manus Weber
Numérotation du verset Gn. 27,23 

Et non cognovit eum quia pilose manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi
Numérotation du verset Gn. 27,24 

ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
Numérotation du verset Gn. 27,25 

At ille: Offer, inquit, mihi cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum, quo hausto,
Numérotation du verset Gn. 27,26 

dixit ad eum: Accede ad me et da mihi osculum, fili mi.
Numérotation du verset Gn. 27,27 

Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius flagrantiam, benedicens illi10 ait: Ecce odor filii mei
10 illi Rusch ] om. Weber
sicut odor agri pleni11
11 pleni Rusch ] om. Weber
cui benedixit Dominus.
Numérotation du verset Gn. 27,28 

Det tibi Deus de rore celi
et de pinguedine terre abundantiam
frumenti12,
12 frumenti Rusch ] + et Weber
vini
et olei13.
13 et olei Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,29 

Et serviant tibi populi
et adorent te tribus.
Esto dominus fratrum tuorum
et incurventur
ante te filii matris tue.
Qui maledixerit tibi,
sit ille14 maledictus,
14 ille Rusch ] om. Weber
et qui benedixerit tibi15,
15 tibi Rusch ] om. Weber
benedictionibus repleatur.
Numérotation du verset Gn. 27,30 

Vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras, venit Esau.
Numérotation du verset Gn. 27,31 

Coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: Surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua.
Numérotation du verset Gn. 27,32 

Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu?
Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus16 Esau.
16 filius tuus – primpgenitus Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,33 

Expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi
et comedi
ex omnibus priusquam tu venires? Benedixique
ei
et erit benedictus.
Numérotation du verset Gn. 27,34 

Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno
et consternatus ait:
Benedic etiam et17 mihi, pater mi.
17 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,35 

Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter
et accepit benedictionem tuam.
Numérotation du verset Gn. 27,36 

At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice; primogenita mea ante tulit
et nunc secundo subripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
Numérotation du verset Gn. 27,37 

Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi. Frumento et vino stabilivi eum. Et18 tibi post hec, fili mi, ultra quid faciam?
18 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,38 

Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? Mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret.
Numérotation du verset Gn. 27,39 

Motus Isaac dixit ad eum: In pinguedine terre
et in rore celi desuper
Numérotation du verset Gn. 27,40 

erit benedictio tua. Vives in19 gladio
19 in Rusch ] om. Weber
et fratri tuo
servies. Tempusque veniet cum excutias et solvas
iugum eius
de cervicibus tuis.
Numérotation du verset Gn. 27,41 

Oderat
ergo semper Esau
Iacob
pro benedictione qua benedixerat ei pater. Dixitque in corde suo:
Venient20
20 venient Rusch ] veniant Weber
dies luctus patris mei et21
21 et Rusch ]ut Weber
occidam Iacob fratrem meum.
Numérotation du verset Gn. 27,42 

Nuntiata sunt hec Rebecce,
que mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
Numérotation du verset Gn. 27,43 

Nunc ergo fili mi22 audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Aran.
22 mi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,44 

Habitabisque cum eo dies paucos
donec requiescat furor fratris tui
Numérotation du verset Gn. 27,45 

et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum que fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in una die?
Numérotation du verset Gn. 27,46 

Dixit quoque Rebecca ad Isaac: Tedet me vite mee propter filias Heth. Si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terre, nolo vivere.

Capitulum 27

Numérotation du verset Gn. 27,1 
marg.| .1. Senuit autem Isaac. Hic consequenter describitur ordinatio sue posteritatis preponendo unum alteri, et quia hoc fiebat per benedictionem, ideo dispositio ad benedictionem primo describitur secundo forma benedictionis subiungitur, ibi : statimque ; ut sensit. Dispositio autem ista per tria declaratur primo per patris expressionem secundo per matris revelationem,ibi : quod cum audisset Rebecca, tertio, per filii preparationem,ibi :   Abiit et attulit. Circa primum dicit.   Senuit autem Isaac. Appropinquabat enim terminus vite sue, et ideo tempus erat ordinandi de sua posteritate ;
marg.| {313} marg.| .2. Sume arma etc. quia filius recipiens benedictionem debebat prius patri facere obsequium et servire in mensa, et patet littera.
marg.| .3. Quod cum audisset Rebecca. Hic consequenter describitur dispositio Iacob ad benedictionem per revelationem matris revelantis ipsi Iacob verba patris, ut benedictio illa ad Iacob transferretur, quia sciebat quod ei debebatur, ut supra dictum est. 25. capitulo
marg.| .4. Et pergens etc. quia erat satis prope et inde poterat habere cibum ante reditum Esau.
marg.| .5. Nosti quod Esau id est per totum corpus ad modum pellis hispidus. ut supra dictum est, 25 capitulo ideo per hoc timebat deprehendi a patre et sic maledici.
marg.| marg.| {314} .1. In me sit etc.   fili mi. numquam accidet hoc, confidebat enim quod Deus aliter disponeret : ut verbum suum impleret.
marg.| .2. Abiit et attulit. Hic consequenter describitur dispositio ad benedictionem per preparationem filii que quidem preparatio fuit in cibi offerendi decoctione, cum dicitur.
marg.| .3. Paravit illa cibos etc. secundo in filii compositione, cum dicitur.
marg.| .4. Et vesti etc. Sicut enim supra dictum est. capitulo 14. usque ad legem datam tempore Moysi primogeniti erant sacerdotes, et ideo habeant vestes speciales pretiosas et odoriferas, quibus induti in magnis solennitatibus offerebant oblationem Domino.
marg.| .5. Pelliculasque hedorum circumdedit manibus. fecit enim quasi chirothecas : ut aptarentur figure manus.
marg.| .6. Ego sum Esau primogenitus tuus, Rabbi Salomon ut excuset Iacob de mendacio sic punctuat hanc litteram.   Ego sum scilicet qui apporto tibi cibum. Sed   Esau est primogenitus tuus. sed iste manifeste corrumpit sensum, nec tamen per hoc habet intentum, quia quacumque arte verborum aliquis fallat alium, a mendacio non excusatur secundum augustinum et ideo aliter dicitur et melius. Licet enim Iacob non esset Esau in persona, erat tamen in officio et dignitate, quantum ad ius primogeniture ut supra declaratum est. Et ex hoc debebatur sibi benedictio, et ideo quando dixit,   Ego sum Esau primogenitus scilicet quantum ad dignitatem primogeniture verum dixit, quia sic questio Isaac debebat intelligi quia querebat de eo cui benedictio debebatur, propter quod non decepit patrem, licet pater non sic intellexerit, et tali modo loquendi usus est salvator {315} Mt. 11.d. de Ioanne.   Ipse est Helias, et sic etiam exponenda sunt alia verba Iacob, in quibus loquitur tamquam esset Esau et facta eius. Sciendum tamen quod non videtur mihi magna necessitas excusandi patres veteris testamenti a mendacio maxime officioso, sicut hic et pluribus aliis locis, quia certum est quod apostoli fuerunt multo perfectiores eis, et tamen non fuerunt immunes a peccato veniali, unde dicit Ioan. In 1. Canonica. 1. capitulo   Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus. et multo minus patres veteris testamenti fuerunt immunes a peccato veniali maxime quia plures eorum leguntur peccasse mortaliter et enormiter : sicut David in adulterio Bersabee, et homicidio Urie, patriarche etiam ex odio et invidia vendiderunt Ioseph fratrem suum in Egyptum.
marg.| .7. Voluntas Dei fuit etc. quia ex ordinatione divina mater misit eum ad gregem, unde cito poterat habere cibum pro patre :
marg.| .8. Accede huc, et tangam te etc. Quia non cognoscebat eum per visum voluit eum probare, et cognoscere per tactum.
marg.| .9. Vox quidem etc. Licet enim caligassent oculi eius, et videre non posset : tamen clare audiebat, et ad vocem videbatur Iacob : ad tactum Esau, verumtamen quia sensus tactus in hominibus certior est, quam sensus auditus, quia homo in tactu excellit omnia animalia, ut dicitur. 3. de anima. In auditu autem excellitur a multis animalibus, ideo iudicavit magis secundum tactum quam secundum auditum.
marg.| .10. Et non cognovit etc. In probatione per sensum tactus.
marg.| .11. Benedicens ergo illi id est benedicere volens.
marg.| .12. Ait : tu es filius meus Esau. Hoc non interrogabat quasi amplius {316} dubitans, sed ut precipiat sibi obsequium, quo pacto procedat ad benedictionem, et patet littera.
marg.| .1. Statimque ut sensit etc. Hic consequenter describitur forma benedictionis ubi sic procedit, quia primo describitur ipsius Iacob benedictio. Secundo benedictionis confirmatio, ibi :   Vix Isaac sermonem suum impleverat. Tertio Esau querulatio, ibi   Auditis Esau sermonibus. Quarto contra Iacob machinatio, ibi :   Oderat ergo. Quinto matris obuiatio, ibi :   Nunciata sunt hec Rebecce. Quantum ad primum, scilicet formam benedictionis primo imprecatur filio bona temporalia, quia ex sensibilibus et terrenis intellectus humanus ducitur ad spiritualia et eterna, et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .2. Det tibi Deus etc. Ex influentia enim corporis celestis tamquam ex causa efficiente, et ex bona dispositione terre, tamquam ex causa materiali, sequitur multiplicatio terre nascentium. Secundo imprecatur ei honorem et excellentiam, cum dicitur   Serviant tibi populi et adorent te tribus, {317} etc. Tertio aliorum benevolentia, cum dicit :   Qui maledixerit tibi etc. Considerandum tamen, quod per ista intelliguntur bona spiritualia, et eterna tamquam principaliter intenta, sicut supra dictam est. 15 capitulo Considerandum etiam quod ista non sunt impleta in persona Iacob. quia quamdiu vixit fuit minus potens ipso Esau, propter quod ipsum valde timuit. ut habetur infra 32.ca. Impleta sunt tamen in posteris suis quia tempore David et Salomonis Idumei servierunt filiis Ismael, sed perfectius impleta sunt in Christo, cui potestates non solum terrene, sed etiam celestes sunt subdite secundum quod ipse dicit Mt. ulti. d.   Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
marg.| .3. Vix Isaac. Hic consequenter describitur predicte benedictionis confirmatio quia egresso Iacob a patre et ingrediente Esau pro benedictione consequenda, et veritate comperta, Isaac benedictionem non retractavit sed magis confirmavit. et patet littera usque ibi :
marg.| .4. Expavit Isaac stupore vehementi etc. Dicunt Hebrei quod Isaac auditis predictis voluit retractare benedictionem Iacob, sed tunc ex voluntate {318} Dei vidit gehennam spertam, et sibi paratam : si retractaret, propter quod expavit et non retractavit, sed magis confirmavit. Doctores autem catholici dicunt quod Isaac raptus fuit in ecstasi, et cognovit quod illud quod factura fuerat circa Iacob : erat de voluntate et ordinatione Dei, quod laverat ipsum tunc, propter quod admirans et ordinationi divine obtemperans, confirmavit benedictionem, dicens : Benedixi ei, et erit benedictus, subditur :
marg.| .1. Auditis Esau. Hic consequenter describitur ipsius Esau querulatio, eo quod frater suus benedictionem habuerat, et aliam benedictionem petebat dicens.
marg.| .2. Benedic etiam etc. ac si diceret, ita potes sicut ante benedictionem Iacob.
marg.| .3. Qui ait :. Se excusando, quia voluntatem Dei cognoverat de Iacob.
marg.| .4. Venit germanus tuus fraudulenter etc. Hebrei dicunt providenter, quia dictio Hebraica que est, ibi est equivoca, et aliquando accipitur pro dolo, et aliquando accipitur pro prudentia seu bona cautela, et sic debet hic accipi. Sciebat enim iam Isaac, quod de voluntate et ordinatione divina receperat benedictionem ut dictum est, et ideo eius factum non poterat {319} imputari fraudi proprie.
marg.| .5. Primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Falsum dicit, quia voluntarie vendidit ea, ut patet ex predictis, et per consequens non surripuit benedictionem alienam sed sibi debitam caute accepit.
marg.| .6. Rursumque ad patrem. Ut extorqueret ab eo benedictionem. Sequitur :
marg.| .7. Motus Isaac. pietate propter fletum Esau. dixit ad dum,   In pinguedine terre et in rore celi desuper erit etc. id est in abundantia terre nascentium, que causatur existis duobus, ut dictum est.
marg.| .8. Vives gladio. quia fuit homo bellicosus.
marg.| .9. Et fratri tuo serviens. Hoc impletum fuit quando David fecit Idumeam sibi tributariam. 2Rg. 8.d. ut iam dictum est supra 25 capitulo
marg.| .10. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugunt eius de cervicibus tuis. Hoc impletum est quando Idumei rebellaverunt me essent sub Iuda. 4Rg. 8.f.
marg.| .11. Oderat, ergo etc. Hic consequenter describitur machinatio Esau contra fratrem.
marg.| .12. Dixitque in corde id est machinationes contra eum concipiendo.
Numérotation du verset Gn. 27,moraliter 
marg.| .1. Senuit autem Isaac etc. Per que significatur bonus prelatus, eo quod Abraham fuit patriarcha.   Dicitur tamen caligans oculis , eo quod bonus prelatus aliquando donis et verbis adulantium decipitur. Unde dicitur quod aliquando bonus dormitat Homerus Exemplum de David qui verbis et factis adulatoriis Sibe intantum deceptus fuit, quod medietatem hereditatis Miphiboseth sibi dedit. 2Rg. 19.e. Et sic contingit quod aliquando prelatus deceptus studet ad promotionem malorum in preiudicium bonorum, quod notatur cum subditur :
marg.| Vocavitque Esau etc. ad hoc enim eum vocavit, ut benedictionem {313} ipsi Iacob debitam sibi daret.
marg.| .3. Quod cum audisset Rebecca. per quam significatur ecclesia prelati sponsa, propter quod exemplo Rebecce debet modos et vias querere quibusimpediantur promotiones iniuste et indigne et fiant iuste et bone, sicut Rebecca benedictionem Esau prudenter impedivit, et sic Iacob illam accepit, et cum bonus prelatus hoc advertit, sibi non displicet, sed magis placet propter quod Isaac advertens Domini voluntatem, benedictionem Iacob non revocavit, sed magis confirmavit dicens, Benedixique ei, et erit benedictus.
Numérotation du verset Gn. 27,additio 1 
marg.| marg.| {320} In capitulo 27. ubi dicitur in postilla : Senuit. Hec historia non videtur intelligenda sic, quod Isaac appropinquante termino vite sue de sua prosteritate ordinaret, sicut testatores solent facere suas ultimas voluntates ostendendo. Nec etiam legitur quod filius recepturus benedictionem a patre, prius ei faceret obsequium in mensa et huiusmodi. prout Postillator ait nullam auctoritatem ad hoc allegando, nec etiam sufficienter rationem : sed ista sunt pro betice intelligenda, eo modo quo Iacob appropinquante tempore mortis sue filiis suis ait. Congregamini ut annunciem vobis que ventura sunt etc. Infra 49.a. Similer et Dt. 33.a. de Moyse legitur. benedictio quia benedixit Moyses homo Dei filiis Israel ante mortem suam etc. Unde Isaac estimans Esau esse primogenitum : et sic eidem pertinere benedictionem Abrahe et semini suo repromissum, incitavit ipsam Esau ad benedictionem recipiendam, et ut ipse Isaac magis dispositus esset ad dandam benedictionem, voluit ab ipso Esau recipere cibaria sibi placita, animus enim prophetarum quando redditur aptior ad spiritum propheticum exercendum ex sensibilibus sibi bene proportionatis, ut 4Rg. 3. de Heliseo legitur. Nihilominus in hoc loco non solum verba Isaac, sed etiam eius facta. similiter Rebecce et filiorum sunt principaliter figurativa et futurorum prenostica unde Augustinus in li. quest. no. et veteris testamenti dicit. Quoniam tantus patriarcha Isaac antequam moriatur querit a filio venationem et escam qualem amat promagno beneficio, et promittit benedictionem, nullo modo arbitremur vacare a significatione prophetica, maxime quoniam festinat uxor eius ut illam benedictionem minor accipiat, que ipsa diligebat etc. In eadem narratione multum moverunt ad maiora intelligenda vel requirenda. Hec Augustin. Unde in hac historia sicut in precedenti de venditione primogeniture, ratio littera principaliter est figuralis, que autem ista prefigurant in Glossa ordinaria plene tractatur,
additio II.
marg.| In eodem capitulo 27. ubi dicitur in postilla In me sit ista maledictio etc. Hec verba Rebecce aliter exponuntur iuxta litteram, ut sit sensus, si maledictio contingat in me erit, eo quod induco te ad hoc : et hoc dicebat confidens de Deo, ut postilla di.
Numérotation du verset Gn. 27,additio 3 
marg.| In eodem capitulo 27. ubi dicitur, In post Quantum ad primum scilicet formam benedictionis. Quidam exponunt hanc benedictionem sic : ut tria premissa intelligantur mere temporalia scilicet abundantia victualium, per hoc quod dicitur. Det tibi Deus de rore celi. Excellentia potentie, per hoc quod dicitur. Serviant tibi populi etc. Preeminentia primogeniture, per hoc quod dicitur. Esto dominus fratrum tuorum. Secundum vero intelligatur ad bonis spiritualibus : et hoc cum dicitur. Qui maledixerit tibi sit ille maledictus. Cuius ratio est, nam cum maledicere aliquem communiter importat optare ei malum, optare autem malum semper est peccatum, nisi proximus sit peccator, et optetur ei aliquod malum pene, ut ex hoc sequatur sibi aliquod bonum, prout in secunda secunde, q. 66. Ex quo sequitur quod boni et iusti numquam sunt maledicendi. unde Nm. 23. Quomodo {321}maledicam etc. et sic tanto gravius peccat, quanto persona cui maledicit, magis est amanda seu reverenda, unde Levi, 20 capitulo Qui maledixerit patri suo, morte moriatur etc. Ex. Principi populi tui non maledices. Ex hoc igitur quod Isaac prophetice maledicebat maledicentibus Iacob intelligitur quod posteritas Iacob presertim spiritualis hec benedictio principaliter dirigebatur, futura erat iusta et virtuosa sic ut et maledicentes essent digni maledictione, et sic in ista particula, includitur, quod posteritas Iacob debebat esse benedicta in spiritualibus, que in virtutibus principaliter consistunt. Infra autem capitulo vigesimooctavo, expressit quedam ad benedictionem gratie pertinentia, et hoc cum dicit. Et det tibi benedictiones Abrahe et semini tuo post te. etc. Et predictio modo intelligenda sunt verba que sup. 12 capitulo fuerunt dicta a Deo ipsi Abrahe scilicet Maledicam etc.
prol.| In eodem capitulo 27. ubi dicitur in postilla Hebrei dicunt. Providenter etc.
Numérotation du verset Gn. 27,additio 4 
prol.| Dictio Hebraica in hoc loco posita non est equivoca. Nihil enim significat, nisi dolum vel fraudem, unde translatio bene se habet. cum dicit. Fraudulenter, sed quia dolus vel fraus, licet proprie accipiantur in malo. abusive tamen quandoque accipiuntur in bono, iuxta illud. 2. Cor. 12 capitulo Cum essem astutus dolo vos cepi, ideo hec dictio, fraudulenter, acciditur hic hoc modo, scilicet abusive, vel Isaac forte volens se excusare ab Esau, vocavit Iacob fraudulentum quasi in propria significatione.
Replica.
prol.| Correctorii contra Ber. In capitulo 27. ubi postilla dispositionem benedictionem et ordinationem voluntatis ultime ipsius Isaac exponit ad litteram, Burgens. Instat sicut supra c. 25. volens quod totum sit tantum figurale. sed hoc satis improbatum est ibidem. Cum enim in littera hac nihil narretur de virtute sermonis falsum, nec absurdum, mirandum est quodBurgensiscontra beatum Augustinum et alios sanctos Doctores, hic nititur sensum litteralem obiicere, sufficeret dicere quod sensus allegoricus huius passus sit potior et magis a spiritu sancto autore scripture intentus, ex hoc tamen litteralis sensus non est abiiciendus, nisi esset in eo de virtute sermonis absurditas, quod non ostensum est. supr. In eodem capitulo diversitas surgit inter postillam et Burgens. de littera Hebraica, ubi nostra translatio habet fraudulenter. Postillator dicit dictionem Hebraicam fore equivocam ad fraudem et cautelam, et ita debere hic sumi pro cautela, quia Isaac instructus etiam nollet eam retractare, sed potius confirmare eamdem, ut dicit B. Augustinus de hac materia divinitus quod ipsi Iacob debebatur benedictio a Deo supra allegatus, et Glo. Non potuit recte imponere ipsi Iacob fraudem in propria significatione, sed cautelam ne videretur contradicere Deo inspiranti. Burgensisautem dicit dictionem Hebraicam hic non esse equivocam sed solum significare fraudem, concordat tamen in conclusione et re eum Postil. quod fraus hic non debet accipi proprie, sed abusive pro cautela. de Hebraicis litteris non iudico, sed hoc scio, quod Postil. dicit se in huiusmodi locis usum fuisse consilio peritissimorum in Hebraica lingua, ut patet in fine tractatus sui de differentia nostre translationis et Hebraica veritatis, an debeamus credere soli Burgens. In huiusmodi, hoc remitto ad sapientes sufficit enim in proposito quod utrorumque eadem est conclusio in re.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_27)

Notes :