Nicolaus de Lyra

Capitulum 29

Numérotation du verset Gn. 29,1 

Profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem.
Numérotation du verset Gn. 29,2 

Et vidit puteum
in agro,
tres
quoque1 greges ovium
1 tres quoque Rusch ] tresque Weber
accubantes
iuxta eum,
nam ex illo adaquabantur pecora
et os eius grandi lapide
claudebatur.
Numérotation du verset Gn. 29,3 

Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
Numérotation du verset Gn. 29,4 

Dixitque ad pastores:
Fratres, unde estis? Qui responderunt: de Aran2.
2 Aran] Haran Weber
Numérotation du verset Gn. 29,5 

Quos interrogans numquid ait: Nostis Laban, filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
Numérotation du verset Gn. 29,6 

Sanusne est? Inquit. Valet, inquiunt. Et ecce Rachel3 filia eius venit cum grege suo.
3 Rachel Rusch ] Rahel hic et ubique Weber
Numérotation du verset Gn. 29,7 

Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges. Date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite.
Numérotation du verset Gn. 29,8 

Qui responderunt: Non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges.
Numérotation du verset Gn. 29,9 

Adhuc loquebantur et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui, nam gregem ipsa pascebat.
Numérotation du verset Gn. 29,10 

Quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam
ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
Numérotation du verset Gn. 29,11 

Et adaquato grege, osculatus est eam elevataque voce flevit
Numérotation du verset Gn. 29,12 

et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebecce. At illa festinans nuntiavit patri suo.
Numérotation du verset Gn. 29,13 

Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis sue cucurrit ei4 obviam complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris
4 ei Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,14 

respondit: Os meum es et caro mea. Et postquam impleti5 sunt dies mensis unius,
5 impleti Rusch ] expleti Weber
Numérotation du verset Gn. 29,15 

dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi. Dic quid mercedis accipias.
Numérotation du verset Gn. 29,16 

Habebat vero duas filias6: nomen maioris Lia, minor appellabatur Rachel.
6 duas filias Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,17 

Sed Lia lippis erat oculis. Rachel decora facie et venusto aspectu,
Numérotation du verset Gn. 29,18 

quam diligens Iacob ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis.
Numérotation du verset Gn. 29,19 

Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro7. Mane apud me.
7 alteri viro Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,20 

Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis et videbantur illi pauci dies pre amoris magnitudine.
Numérotation du verset Gn. 29,21 

Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam.
Numérotation du verset Gn. 29,22 

Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias
Numérotation du verset Gn. 29,23 

et vespere Liam filiam suam8 introduxit ad eum
8 Liam – filiam suam Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,24 

dans ancillam filie Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
Numérotation du verset Gn. 29,25 

et dixit ad socerum: Quid est quod facere voluisti? Nonne pro Rachel
servivi tibi? quare imposuisti mihi?
Numérotation du verset Gn. 29,26 

Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias.
Numérotation du verset Gn. 29,27 

Imple hebdomadem dierum huius copule et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
Numérotation du verset Gn. 29,28 

Acquievit placito et hebdomada9 transacta,
9 hebdomada Rusch ] hebdomade Weber
Rachel duxit uxorem
Numérotation du verset Gn. 29,29 

cui pater servam Balam
tradiderat10.
10 tradiderat Rusch ] dederat Weber
Numérotation du verset Gn. 29,30 

Tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori pretulit serviens apud eum septem annis aliis.
Numérotation du verset Gn. 29,31 

Videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente.
Numérotation du verset Gn. 29,32 

Que conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben
dicens: Vidit Dominus humilitatem meam. Nunc amabit me vir meus.
Numérotation du verset Gn. 29,33 

Rursumque concepit et peperit filium et ait: Quoniam vidit11 me Dominus haberi12 contemptui, dedit etiam istum mihi. Vocavitque nomen illius Simeon.
11 vidit Rusch ] audivit Weber |
12 me - Dominus haberi Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 29,34 

Concepitque13 tertio et genuit alium filium14 dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios. Et idcirco appellavit nomen eius Levi.
13 concepitque Rusch ] concepit Weber |
14 filium Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 29,35 

Quarto concepit et peperit filium et ait: Modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam.
Cessavitque parere.

Capitulum 29

Numérotation du verset Gn. 29,1 
marg.| .1. Profectus ergo Iacob. Hic consequenter describitur Iacob, quantum ad multiplicationem prolis, et quia prolem consecutus est per coniugium, et coniugium per, obsequium, et itinerationem in terram alienam. Ideo scriptura primo exprimit itineris sui terminum. Secundo, in termino sui laboris obsequium, ibi :   Et postquam. Tertio prolabore coniungium, ibi :   Dixitque ad Laban. Quarto coniugii fructum,ibi :   Videns autem Dominus. Circa primum dicit sic.
marg.| .2. Venit in terram orientalem. Haran erat terminus itineris eius {338} in parte orientali respectu terre promissionis, unde recesserat, et patet littera. Sequitur :
marg.| .3. Nostis Laban filium Nachor id est nepotem eius, quia erat filius filii sui Scilicet Bathuelis, nominavit tamen Nachor, et non Bathuelem, quia erat caput generis in illo loco sicut Abraham frater eius in alio latere. et patet littera usque ibi :
marg.| .4. Quam cum vidisset etc. Quia omnia diligenter inquisierat a pastoribus.
marg.| .5. Amovit lapidem. Cum pastoribus, quia iam greges erant congregati.
marg.| .6. Osculatus est eam etc. id est nepos. Considerandum quod ista non fuerunt facta eo ordine quo scripta sunt, sed primo indicavit ei, quod {329} esset cognatus suus germanus, et tunc osculatus est eam secundum morem consanguineorum, qui erat apud antiquos, et adhuc est modo in pluribus locis, et tunc flevit ex pietate, quia in talibus solent viscera commoveri, sed cum mulieres sint magis prone ad lachrymas quam viri. videtur quod debuisset plus dixisse de Rachel, quod flevisset. Sed potest dici quod forsitan sic fuit, licet non sit scriptum, quia non omnia scripta sunt, et maxime quia expresso fletu Iacob satis datur intelligi fletus Rachelis propter maiorem pronitatem, ut dictum est. Aliam vero causam huius fletus assignant Hebrei, et satis est verisimile, dicentes quod quando Iacob recessit a patre. recessit cum bona comitiva, et cum copia argenti et auri. Cum enim Abraham misisset servum suum illuc ad que rendum uxorem filio suo Isaac, misit eum honorifice et cum multis bonis, ut habetur supra 24.ca. cuius rei Isaac non erat immemor, et ideo cum esset valde potens, et dives, ut dictum est supra 26. non est verisimile, quod minus honorifice mitteret filium proprium quam Abraham miserat servum. Dicunt igitur quod Eliphas primogenitus Esau, qui iam erat adultus, de precepto patris sui insecutus est Iacob cum multitudine armatorum et comprehendit eum, tamen non occidit, eo quod Iacob esset avunculus, et quia Iacob tenuerat eum in sinu suo cum esset puerulus, sed dimisit eum solum et omnibus bonis spoliatum. Iacob autem cum esset iam a longe noluit redire, nec in via occidetur, et ne pater ex eventu nimium turbaretur, sed processit ultra solus confidens de Dei adiutorio, quod posset sibi maiora reddere, unde et infra 32. capitulo dixit Iacob,   In baculo meo transivi Iordanem istum id est solus et pauper, et nunc cum duabus turmis regredior, Cum igitur vidit consobrinam suam, et non habuit aurum et argentum seu iocalia ad dandum sibi sicut servus Abrahe dederat Rebecce, ut supra dictum est 24 capitulo Memor huius rei cepit lachrymari. Sequitur :
marg.| .1. Auditis autem causis itineris scilicet propter odium fratris sui Esau contra {330} ipsum, et quod acciderat sibi in via.
marg.| .2. Responditos meum etc.   mea. Ac si diceret licet ex adventu tuo non videam magnam utilitatem mihi provenire, quia venisti vacuus, tamen recipiam te, quia es nepos meus. Et ista expositio procedit secundum ea que dicta sunt de expoliatione Iacob. Secundum alios vero qui non tenent istam expoliationem, aliter exponendum est.   Auditis autem causis etc scilicet quod venerat ad vitandum iram fratris sui, et ad accipiendum uxorem de filiabus Laban, ut supra dictum est 27. capitulo Respondit.   Os meum et caro mea. ac si diceret, ex quo tu es de genere meo, melius est quod detur tibi filia mea uxor quam alteri. quia tunc temporis non contrahebant libenter matrimonium cum extraneis, ut satis putet ex supra dictis.
marg.| .3. Et postquam expleti sunt etc. Hic consequenter describitur ipsi Iacob servitium pro Rachele habenda uxore, quia non habebat divitias ad dandum pro dote. Et patet littera usque ibi :
marg.| .4. Ei videbantur illi pauci dies, Videtur enim quod deberet dici contrarium, quia scribitur Prv. 13.b.   Spes que differtur affligit animam. Et quia desiderabat et sperabat habere Rachelem, dies expectationis debuissent sibi videri multi. Ad quod respondet Hieronym. quod ibi accipitur dies pro labore dierum qui alleviabatur et videbatur parvus propter amorem. Aliter etiam potest dici quod videbantur ei dies pauci in comparatione ad rem tam amabilem, quia pluribus annis servisset pro ea si fuisset requisitus. Advertendum tamen quod iste amor non erat libidinosus, nec excedens limites rationis, et ideo non erat inordinatus nec malus.
marg.| .5. Dixitque ad Laban. Hic consequenter describitur ipsius Iacob coniugium, quia iam compleverat servitium septem annorum pro ea, et ideo iustum erat ut sibi daretur, et hoc est quod subditur :
marg.| .6. Quia iam tempus impletum est etc. Affectu maritali, Aliam etiam causam dicti huius assignant Hebrei dicentes. Et verum est, quod {331} Iacob iam erat 84. annorum, et videbat quod tempus generandi currebat super eum propter etatem. Sciebat etiam per divinam revelationem, quod promissiones facte Abrahe et Isaac de terra promissionis et multiplicatione prolis, complende erant in filiis suis, a quibus, duodecim tribus Israel nominate sunt, et ideo merito dicebat,   Quia iam tempus impletum est etc. Quia autem Iacob esset tunc 84. annorum, potest probari ex scriptura, colligendo tamen ex pluribus locis. Dicitur enim infra 47.b. quod Iacob cum descendit in Egyptum, requisitus a Pharnone de sua etate, respondit,   Dies vite mee 130. annorum. sunt. Quando autem dixit Labam, da mihi uxorem meam, iam servierat septem annis, et sic usque ad nativitatem Ioseph, remanebant septem anni alii sue servitutis pro uxoribus, ut habetur infra 31. capitulo et in fine secundi septennii natus est Ioseph. Et tunc voluit Iacob. recedere completo servitio pro uxoribus suis, ut habetur infra eodem capitulo ubi dicitur,   Nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo, Dimitte me ut revertar in patriam etc. Sed precibus Laban devictus, adhuc remansit cum eo sex annis, quibus servivit pro gregibus suis, sicut dicitur infra 31. capitulo   Per viginti annos in como tua servivi tibi 14. pro filiabus et sex pro gregibus tuis. Et sic patet quod a tempore in quo Iacob dixit ad Laban,   Da mihi uxorem meam, et usque ad nativitatem Ioseph fluerunt septem anni. Item Ioseph triginta annorum erat quando factus fuit prepositus terre Egypti, ut habetur infra 41.ca. Et ex tunc usque ad descensum Iacob in Egyptum fluxerunt 9. anni, scilicet septem anni fertilitatis, et duo famis, sicut habetur 43. capitulo quando misit Ioseph pro patre suo ad ducendo, ibi enim dicitur :   Biennium {332}   est quod incepit esse fames in terra. igitur si coniungantur simul anni predicti a tempore quo Iacob accepit uxorem, usque quod Iacob venit in Egyptum, et respondit Pharaoni de etate sua, inveniuntur anni 47. quibus subtractis de etate Iacob, qui tunc erant centum triginta annorum, ut supra dictum est remanent anni 84. quos habebat quando primo accipit uxorem, Ex quo patet eius continentia, et quod non accepit plures uxores libidine ductus, sed prolis amore. Sequitur :
marg.| .1. Facto mane vidit Liam. Sed queritur hic, quare non cognovit eam de nocte, quia ad vocem vel ad tactum potuit eam cognoscere, cum nam per septem annos mansisset in eadem domo ? Dicendum quod in hoc ostenditur laus ipsius Iacob, primo, quia nocte illa forsitan non tetigit, sed continens ab ea, orationi vacavit, sicut et de Tobia legitur, Tob. 6.d. Secundo, quia si tetigit eam carnaliter, ostenditur hic, quod non quesivit in uxore sua blanditias meretricias in tactibus et verbis, sed magis ea usus est in castitate maritali. Si autem queratur per hoc an inter ipsum et Liam fuit matrimonium ? Dicendum quod non, quia ad matrimonium necessario requiritur consensus, ipse autem tantum consenserat in Rachelem, nec peccavit si cognovit tunc non suam, quia fuit per ignorantiam facti, que excusat a toto, adhibita tamen diligentia sufficienti, quod et fecit Iacob, quia in talibus non requiritur magna perscrutatio, et maxime quia Iacob non habebat causam dubitandi de fraude.
marg.| .2. Quare imposuisti mihi etc. id est decepisti me, ut supra expositum est, ca. 26. Aliqui libri habent sic.   Quare Liam supposuisti mihi ? sed falsa est littera.
prol.| {333}
marg.| .1. Imple etc. id est septem dies convivii nuptiarum Lie. Tot enim diebus durabat convivium nuptiarum, ut habetur lib. Idc. 14 capitulo de Samsone, et ideo secundum hoc dicit hic Hier. Illi erant qui in hoc loco per hebdomadam dierum intelligunt septem annos alios servitutis Iacob pro Rachele, in fine quorum tradita est ei Rachel : quia sicut dictum est, tradita fuit ei post Liam septem diebus convivii transactis. Ideo sequitur :
marg.| .2. Acquievit placito. Et sic consensit in Liam tamquam in uxorem, et ex tunc fuit inter eos verum matrimonium.
marg.| .3. Et hebdomada etc. id est septem diebus convivii predicti.
marg.| .4. Rachel etc. et patet littera.
marg.| .5. Videns autem dominus. Hic consequenter describitur coniugii fructus, qui est educatio prolis ad cultum Dei. Et primo agitur de fructu Lie, secundo de fructu Rachel. tricesimo capitulo Circa primum considerandum quod Lia affligebatur ex quatuor scilicet quia videbatur omnibus abiecta, a Rachele despecta, viro extranea, et a Deo neglecta, et ideo dominus dedit sibi quadruplicem consolationem scilicet de quatuor filiis, De primo dicitur.
marg.| .6. Vocavitque nomen eius Ruben id est visionis filius. Et causam huius nominationis subdit dicens.
marg.| {334} marg.| .7. Vidit dominus humilitatem etc. id est vidit me dominus vilem et abiectam reputatam. Ideo consolatus est me. De secundo vero dixit :
marg.| .8. Quoniam audivit dominus etc. Aliqui libr. habent :   Vidit, et falsa est littera.
marg.| .9. Haberi me etc scilicet a Rachele. Erat enim Rachel principalis uxor Iacob, quia in ipsum primo consenserat, et ideo debebat habere prerogativam ante sororem, sed in hoc aliquantulum excedebat.
marg.| .10. Dedit etiam istum etc. Ad consolandum me de predicto contemptu.
marg.| .11. Vocavitque nomen eius Symeon id est audiens, eo quod dixerat,   Audivit dominus etc.
marg.| .12. Concepit tertio. Ad eius consolationem contra tertiam afflictionem. Ideo sequitur :
marg.| .13. Dixitque, nunc quoque copulabitur mihi maritus etc. id est non reputabit me extraneam, sed magis associabit.
marg.| .14. Et idcirco appellavit etc. id est adiunctus vel applicatus.
marg.| .15. Quarto etc. Contra quartam afflictionem scilicet quia videbatur a Deo derelicta. Ideo subditur :
marg.| .16. Modo confitebor etc scilicet quod non dereliquit me, sed visitavit.
marg.| .17. Et ob hoc vocavit eum Iudam. Qui interpretatur confitens, et accipitur hic confessio divine laudis, vel gratiarum actionis.
Numérotation du verset Gn. 29,moraliter 
marg.| Profectus ergo Iacob. Professione vera facta conceditur studium sacre scripture, quod notatur cum dicitur.
marg.| Vidit puteum id est sacram scripturam, que Ioan. 4.b. puteus alius, dicitur.
marg.| In agro scilicet militantis ecclesie, de quo dicitur Matth, 13.d.   Domine nomine bonum semen seminasti in agro tuo ?
marg.| Et os eius grandi etc. Lapis ille Christus est, de quo dicitur {338} 1Pt. 2.a.   Ad quem accedentes lapidem virum , et ipse claudit et aperit sacre scripture intellectum, Apc. 3.b.   Qui claudit et nemo aperit : aperit et nemo claudit.
marg.| .5. Amovit lapidem etc. quia religiosus devotus per orationem et studium impetrat a Christo revelari sibi sacre scripture intellectum, et adaquat gregem fidelium per sanum documentum. Sed quoniam secundum Gregor. Homil. 37. Cuius vita despicitur, restat ut eive predicatio contemnatur, ideo accipi uxores Liam et Rachelem, que significant actine vite et contemplative{329} perfectionem, et primo Lie copulatur, quia dicit Gregor. lib. 6. Mora. Qui contemplationis arcem tenere desiderant, prius necesse est ut in campo actionis per exercitium se probent. Servivit autem Iacob pro qualibet septem annis. et per hoc servitum significantur septem opera misericordie corporalia, et septem spiritualia, Corporalia vero in hoc continentur versu,   Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo. Visito infirmum, poto sinentem, cibo famelicum, redimo captivum {330} tego id est vestio nudum, colligo hospitem, condo id est sepelio mortuum. Spiritualia vero similiter continentur in hoc versu.   Consule, castiga, remitte solare, fer, ora. Qui sic intelligitur. Consule dirigende dubitantem et ignorantem docendo, et sic sub uno verbo duo opera misericordie continentur. Castiga delinquentem, remitte offensam tibi illatam, fer id est supporta fratris infirmitatem, ora pro omnibus. Et predicator sic perfectus pascit verbo et exemplo greges Labam id est episcopi vel curati, quia Laban interpretatur candidus, et uterque debet esse candidus honestate.
Numérotation du verset Gn. 29,additio 1 
marg.| marg.| {333} In capitulo 29. ubi dicitur de postilla. Quam cum vidisset Iacob etc. Expositores Hebreorum dicunt quod solus Iacob amovit lapidem, in quo ostendebatur divinam virtutem fuisse in ipso Iacob, eo quod veniens fessus ab itinere poterat removere lapidem tante magnitudinis, qui alias non poterat amoveri, nisi ab omnibus pastoribus aggregatis, ut supra in eodem capitulo quod consonat littere. Tum quia dicit de Iacob in singulari, A movit lapidem etc. Tum quia reddens rationem quare hoc fecit Iacob, predixit immediate, Quam cum vidisset et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui. etc. quasi dicat propter ista supposuit se tanto labori quod{334} dicunt figurasse, quod aliquis descendens ex Iacob debebat amovere lapidem scilicet duritiam cordis, et adaquare omnes greges id est gentes scilicet ex aqua et Spiritu sancto, quod satis consonat veritati.
Numérotation du verset Gn. 29,additio 2 
marg.| In eodem capitulo 29. ubi dicitur in postilla : Aliam vero causam huius fletus assignant Hebrei etc. Quia autem Iacob recessisset a patre cum bona comitiva et cum copia auri et argenti, prout hic dicit Rabbi Salomon non solum caret omnino in littera fundamento, sed potius ex littera oppositum videtur innui, cum {335} enim Rebecca loqueretur ipsi Iacob de recessu supra 27.g. d. dixit, Audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban etc. Ex quo patet, quod Iacob fugitivus ibat, et per consequens non cum apparatu : unde expositores Hebreorum magis autentici, quam Rabbi Salomon hoc tenent, addentes, quod ex hac causa noluit intrare Luca, seu Bethel, ne ab aliquo cognosceretur sed extra locum sub dio dormivit, supponens capiti suo lapides, ut supra, 27.g. Similiter ubi dicitur in principio huius c. Profectusque Iacob, venit in terram orientalem etc. Hebraica littera habet, Levavit Iacob {336} pedes suos, et init in terram orientalem etc. Et quo patet, quod pedester ibat, non in camelo sicut servus Abrahe. Nec mirum, si Isaac misisset servum suum, quia hoc fiebat ut via sua occultaretur a fratre. Nec est verisimile, quod scriptura subticuisset istam persecutionem quam habuisset Iacob in eundo in Mesopotamiam, sed eam expressisset, sicut expressit alias persecutiones quas habuit in redeundo, tam a Laban, quam a Sichimitis, quam etiam ab Esau, ut patet infra. Quia autem infra dicitur 32 capitulo In baculo meo transivi Iordanem etc. concordat satis cum predictis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_29)

Notes :