Nicolaus de Lyra

Capitulum 46

Numérotation du verset Gn. 46,1 

Profectusque Israel cum omnibus que habebat. Venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
Numérotation du verset Gn. 46,2 

audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi:
Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce assum.
Numérotation du verset Gn. 46,3 

Ait illi: Deus ego sum fortissimus, Deus patris tui. Noli timere
et descende in Egyptum
quia in gentem magnam faciam te ibi.
Numérotation du verset Gn. 46,4 

Ego descendam tecum illuc
et ego inde adducam te
revertentem.
Ioseph quoque ponet manum suas1super oculos tuos.
1 suas Rusch ] suam Weber
Numérotation du verset Gn. 46,5 

Surrexit Iacob a puteo Iuramenti. Tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris que miserat pharao ad portandum senem
Numérotation du verset Gn. 46,6 

et omnia que possederat in terra Chanaan. Venitque in Egyptum cum omni semine suo:
Numérotation du verset Gn. 46,7 

filii eius et nepotes, filie et cuncta simul progenies.
Numérotation du verset Gn. 46,8 

Hec sunt autem nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Egyptum: ipse cum liberis suis; primogenitus Ruben.
Numérotation du verset Gn. 46,9 

Filii Ruben: Enoch et Phallu et Esrom2 et Charmi.
2 Esrom plerique codd. Ω Rusch ] (H)esron Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Gn. 46,10 

Filii Simeon: Iemuel3 et Iamin et Iami4 et Ahod et Iachin et Saher5 et Saul filius Chananitidis.
3 Iemuel] Iamuhel Rusch |
4 et Iami Rusch ] om. Weber |
5 Saher Weber ] Saber ΣO B ΦPΨ ΩM ΩJ Rusch (cf. Ex. 6, 15); Saer Π ΣTM, Sacher Amiatinus M, Soher ΘG Ed1530 , Sohar ΩS Clementina , Iasoher ΘAM* P |
Numérotation du verset Gn. 46,11 

Filii Levi: Gerson et6 Caath et Merari.
6 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 46,12 

Filii Iuda: Her et Onan7 et Sela et Phares et Zara. Mortui autem sunt8 Her et Onan9 in terra Chanaan; natique sunt filii Phares Esrom et Amul.
7 Onan ΣO ΩM ΩS Rusch Ed1530 Weber ] Honan Cava O , Onam ΠC ΩJ , Honam ΨM, Onã ΨB, Aanan ΣT |
8 autem sunt Rusch ] inv. Weber |
9 Onan ΣO O ΩM ΩS Rusch Ed1530 Weber ] Honan Cava ΨM, Onam ΩJ , Hona Π, Onã ΨB, Aanan ΣT |
Numérotation du verset Gn. 46,13 

Filii Isachar: Thola et Phua et Iobab10 et Semron.
10 Iobab Rusch ] Iob Weber
Numérotation du verset Gn. 46,14 

Filii Zabulon: Sared et Helon et Iahelel.
Numérotation du verset Gn. 46,15 

Hii filii Lie quos genuit in Mesopotamiam Syrie,
cum Dina filia sua. Omnes anime filiorum eius et filiarum triginta tres.
Numérotation du verset Gn. 46,16 

Filii Gad: Sephion11 et Aggi et Esebon et Suni et12 Heri et Arodi et Areli.
11 Sephion ΩS] Seboyn X, Sephon Rusch (Sephô) |
12 et Esebon et Suni et Rusch ] Suni et Esebon Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,17 

Filii Aser: Iemna13 et Iesua et Iesui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
13 Iemna Rusch ] Iamne Weber
Numérotation du verset Gn. 46,18 

Hi filii Zelphe quam dedit Laban Lie filie sue et hos genuit Iacob sedecim animas.
Numérotation du verset Gn. 46,19 

Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 46,20 

Natique sunt Ioseph filii in terra Egypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos, Manasses et Ephraim.
Numérotation du verset Gn. 46,21 

Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Ophim14
14 Ophim] Opphim Weber
et Ared.
Numérotation du verset Gn. 46,22 

Hi filii Rachel quos genuit Iacob; omnes anime quatuordecim.
Numérotation du verset Gn. 46,23 

filii Dan Usim15*
15 Usim Ω Weber ] Susim Cava, Husim ΨB Clementina , Usin ΛH, Usan Rusch
Numérotation du verset Gn. 46,24 

Filii Neptalim: Iasiel et Guni et Ieser16 et Salem17.
16 Ieser ΩS ΩJ Clementina ] Hieser Ω M Rusch Weber |
17 Salem Rusch ] Sallem Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,25 

Hi filii Bale quam dedit Laban Racheli filie sue et hos genuit Iacob omnes anime septem.
Numérotation du verset Gn. 46,26 

Cuncteque anime que ingresse sunt cum Iacob in Egyptum et egresse sunt18 de femore illius absque uxoribus filiorum eius19 sexaginta sex.
18 sunt Rusch ] om. Weber |
19 eius Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,27 

Filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Egypti anime due. Omnes anime20
20 omnes anime Rusch Edmaior. ] omnis anima Weber
domus Iacob que ingresse sunt21 Egyptum fuere septuaginta.
21 ingresse sunt Rusch Edmaior ] ingressa est Weber
Numérotation du verset Gn. 46,28 

Misit autem Iacob22 Iudam ante se ad Ioseph in Egyptum23
22 Iacob Rusch ] om. Weber |
23 in Egyptum Rusch ] om. Weber |
ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen.
Numérotation du verset Gn. 46,29 

Quo cum pervenisset
iuncto Ioseph curru suo, ascendit obviam patri ad eundem locum. Vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus flevit.
Numérotation du verset Gn. 46,30 

Dixitque pater ad Ioseph: iam letus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo.
Numérotation du verset Gn. 46,31 

At24 ille locutus est ad fratres suos25 et ad omnem domum patris sui: Ascendam et nuntiabo pharaoni. Dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
24 at Rusch ] et Weber |
25 suos Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,32 

et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum. Pecora sua et armenta et omnia que habere potuerunt adduxerunt secum.
Numérotation du verset Gn. 46,33 

Cumque vocaverit vos et dixerit: Quod est opus vestrum?
Numérotation du verset Gn. 46,34 

respondebitis: Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in presens et nos et patres nostri. Hec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Egyptii omnes pastores ovium.

Capitulum 46

Numérotation du verset Gn. 46,1 
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 12r b
marg.| .1. Profectus. Hic describitur descensus in Egyptum quantum ad Iacob et familiam eius ubi primo describitur descendendi modus. Secundo descendendum numerus, ibi :   Hec sunt autem nomina. Tertio ipsius Ioseph occursus,ibi :   Misit autem Iudam. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Venit ad etc. id est in Bersabee, qui locus interpretatur puteus iuramenti, et fuit vocatus ille locus sic ab illo puteo, qui estibi : ubi iuraverunt fedus inter se Abraham et Abimelech, ut dictum est supra 21. capitu. per locum autem illum voluit transire Iacob duplici de causa. Una fuit quia erat in via eundi in Egyptum Bersabee enim est ultima villa terre Chanaan eundo versus Egyptum. Secunda causa fuit : quia Abraham avus suus ibi invocavit dominum ut habetur supra 21 capitulo Similiter Isaac pater suus supra 26.capitulo et ideo voluit illuc ire ad deprecandum dominum pro suo itinere, sicut et fecit, quando init ad Laban. transivit enim per montem Moria, ut ibi oraret dominum ut ipsum dirigeret in via, ut dictum est supra 28. capitulo
marg.| .3. Iacob, Iacob. Duplicatio nominis signum est divine dilectionis.
marg.| .4. Cui respondit etc. Paratus ad imperium tuum.
marg.| .5. Noli timere etc. Licet enim desideraret videre Ioseph, formidabat tamen descenderet in Egyptum, qui erat senex et debilis, et quia timebat in aliena terra sepeliri extra sepulchra patrum suorum, et ideo dominus assecuravit eum de utroque dicens.
marg.| .6. Ego descendam tecum illuc. quantum ad primum.
marg.| .7. Et ego inde adducam te. quantum ad secundum, quia fecit reportari corpus suum ad sepeliendum in spelunca duplici : ut habetur infra 50. capitulo Potest autem et hoc aliter intelligi de Israel, quos eduxit de Egyptio, in Brachio extento et manu potenti, ut habetur in Ex.
marg.| .8. Ioseph quoque etc. Mos erat antiquorum, quod persona predicta claudebat oculos defuncti per hoc autem certificatus fuit Iacob, quod Ioseph non moreretur ante ipsum, quod summe desiderabat.
marg.| .9. Surrexit Iacob a puteo. confortatus de divina consolatione. Sequitur
marg.| .10. Nepotes filie. Licet haberet unicam filiam scilicet Dinam, dicitur tamen in plurali, quia filie filiorum eius filie dicebantur, et cum Dina hic intelliguntur.
marg.| {432} marg.| .11. Hec sunt autem nomina. Hic consequenter describitur numerus descendentium, ubi considerandum quod alique persone hic nominate, alibi in Scriptura aliter nominantur, eisdem modis et rationibus, que supra tacte sunt de filiis Esau. 36. capitulo
marg.| .12. Primogenitus Ruben. Occasione eius enumerantur post cum omnes filii Lie naturalis et adoptivi ante alios filios. Et patet littera exceptis paucis vocabulis.
marg.| .13. Iamuel. Numeri. 26. vocatur Namuhel.
marg.| .14. Sohar. Hic in Paralipomenon non nominatur : quia nulla progenies processit de eo.
marg.| .15. Onan. Perenim debet scribi in fine. Iob. 1Par. 7. vocatur Iasub.
marg.| .16. Hi filii Lie quos etc. Hoc videtur falsum : quia filii Iude supra nominati non fuerunt ibi geniti, ut patet supra 38. capitulo Dicendum quod pater eorum fuit genitus in Mesopotamia, scilicet Iudas.
marg.| .17. Omnes anime etc. In hoc tamen numero non includitur Dina, ut patet si computentur mares.
marg.| .18. Filii Gad. Hic enumerantur filii Zelphe, qui erant filii Lie adoptivi, et patet littera.
marg.| .19. Filii Rachel. Hic enumerantur filii eius.
marg.| .20. Asbel. Paralipomenon 8. vocatur Iadiel.
marg.| .21. Gera. Paralipomenon 7. vocatur Ahara.
marg.| .22. Naaman. hic vocatur Nahaba ibidem.
marg.| .23. Echi. hic vocatur, Rapha, ibidem.
marg.| .24. Ros et Mophim. Duo nomina sunt, et in aliquibus libris simul iunguntur pro uno et male. et eodem modo deficit Remigius libro de interpretationibus ponens ambo pro uno nomine. Remigius enim qui fecit illum librum, videtur parum scivisse de Hebraico, quia pluribus interpretationibus, defecit. propter quod beatus Hieronym. frequenter eum redarguit in libro de Hebraicis questionibus, et in aliis locis.
marg.| .25. Filii Dn. Hic enumerantur filii Bale.
marg.| .26. Husin. Licet iste fuerit unigenitus ipsi Dan, tamen hic dicitur filii, quia aliquando in Sacra Scripturaponitur plurale pro singulari, sicut e converso. ut habetur Ex. 8.f. venit musca gravissima, i. multitudo muscarum
marg.| .27. Sallem. Alias   Sillem. Hic vocatur Selboan. 1Par. 8. Si autem coniungantur simul filie Lie. 33. et pueri Zelphe 16. et Rachel. 14. et Balle 7. faciunt 70.
prol.| {433}
marg.| .1. Cuncteque anime, que ingresse sunt etc. Circa istos numeros sequentes varii doctores varie dicunt et multipliciter, accipiam autem duos modos dicendi, qui videntur mihi probabiliores.
marg.| .2. Sexaginta sex. Iste numerus est personarum, que egresse sunt de Iacob, et cum hoc ingresse sunt Egyptum cum eo, ut patet in littera. Et ideo ab hoc numero excluduntur Her et Onan, qui non intraverunt Egyptum, sed mortui sunt in terra Chanaan, ut predictum est in isto capitulo et supra 38 capitulo Similiter excluduntur Ioseph et duo filii eius, qui iam erant in Egypto, antequam Iacob ingrederetur, et sic de numero 70. predicto remanent cum quibus si ponatur Dina, que fuit exclusa a numero 33. puerorum Lie, ut supra dictum est, et que ingressa est cum Iacob in Egyptum, sic habemus 66. personas hic numeratas, cum quibus si addantur Ioseph et duo filii eius, et Iochabeth filia Levi, que concepta erat ante ingressum Iacob in Egyptum, nondum tamen nata, ut dicunt Hebrei, et sic intravit in Egyptum, licet in utero matris. et sic habemus ultimum numerum, cum dicitur.   Omnes anime domus Iacob, que ingresse sunt Egyptum, fuerunt 70. sed scriptura non exprimit, quod Levi aliquam filiam habuerit, que vocata sit Iocabeth, quia illa de qua fit mentio in Ex. non fuit eius filia, ut ibi dicetur. ideo potest hic dimitti, et loco eius poni ipse Iacob, qui cum prole sua ingressus est, et sic sunt 70 unde et in hoc numero ulti. non dicitur :   Omnes anime que egresse sunt de femore Iacob, quia ipse non fuit egressus a seipso, sed dicitur.   Omnes anime domus Iacob, que ingresse sunt in Egyptum fuere 70. Et hic modus dicendi videtur convenientior, tamen ingressus ipsius Ioseph fuit ante ingressum patris, et similiter ingressus filiorum Ioseph † qui dicuntur hic ingressi ratione patris sui, et sic in eo quodammodo ingressi {434} sunt. Unde et de personis hic ultimo nominatis non dicitur.   Que ingresse sunt cum Iacob in Egyptum, sed que ingresse sunt, absolute. Translatio vero 70. hic habet 71. Sed secundum Hieronym. hic cum predictis numeraverunt quinque filiorum Ioseph, qui tamen nondum erant nati, et hoc factum est per anticipationem propter honorem Ioseph, propter quem ab alii fuerunt recepti honorifice in Egypto. hanc translationem secutus est Lucas Act. 7. Quod autem aliqui dicunt nullam mulierem hic computari, patet falsum, quia Sara computatus inter filius Zelphe, aliter non essent 16. sed 15. tantum quod est contra textum ubi dicitur,   Sedecim animas etc. Considerandum etiam, quod cum dicitur hic.   Anime egresse de femore Iacob, non est per hoc intelligendum quod anima intellectiva sit per generationem sed accipitur hic anima pro homine, eo modo quo totum denominatur a parte principaliori. licet autem generetur, anima tamen intellectiva non generatur, sed creando infunditur.
marg.| .3. Misit autem Iudam. Hic describitur ipsius Ioseph occursus et secundum quod mandaverat patri stetit in terra Gessen, quousque Ioseph ei ibidem occurreret, significans ei suum adventum. et hoc est quod dicitur,   Misit autem Iacob etc. quia Iudas inter alios filios qui erant cum Iacob, erat honorabilior et rationabilior.
marg.| .4. Ascendit ob patri. tum ut debitam reverentiam patri exhiberit, tum et patrem et fratres instrueret, quomodo cum rege loquerentur, ideo sequitur   Cumque vocaverit, vos et dixerit, quod est opus vestrum, respondebitis, Viri pastores sumus etc. Cuius causa subditur, cum dicitur.
marg.| .5. Hec autem etc. que fertilis est et apta animalibus alendis.
marg.| .6. Qui de testantur etc. et sic volunt. quod habitent seorsum ab eis Causa autem quare detestantur est, quia percutiunt animalia aliqua, que tamquam dii ab Egyptiis coluntur.
Numérotation du verset Gn. 46,moraliter 
marg.| .1. Profectus Israel cum omnibus que habebat etc.
marg.| .2. Venit ad puteum iuramenti, et mactatis ibi victimis Deo. Et quoniam gratitudo de beneficio accepto redit hominem aptum ad aliud recipiendum. ideo subditur :
prol.| Audivit eum per visionem nocte vocantem etc. Nam prelatus Deo {432} gratus meretur a Deo novam illuminationem, et etiam populi sui multiplicationem in bono. ideo subditur :
prol.| Faciamque te ibi in gentem magnam etc. Et etiam vite presentis quietam terminationem. Ideo subditur :
marg.| .8. Ioseph quoque pone manum suam super oculos tuos. Et etiam bonum successorem, qui significatur per Ioseph, cui dixit Iacob. Infr. eo. ca.
prol.| {433} Iam letus moriar quia vidi etc. Multum enim consolatur bonus prelatus, quando adhuc vivens scit se bonum successorem habiturum, {434} et sic fuit de Moyse et Iosue sibi succedente, et de beato Petro, Clemente et de sancto Martino et Briccio, et multis aliis ex speciali divina revelatione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_46)

Notes :