Nicolaus de Lyra

Capitulum 49

Numérotation du verset Gn. 49,1 

Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: Congregamini ut annuntiem que ventura sunt vobis diebus novissimis.
Numérotation du verset Gn. 49,2 

Congregamini et audite filii Iacob, audite Israel patrem vestrum.
Numérotation du verset Gn. 49,3 

Ruben,
primogenitus meus,
tu fortitudo mea
et principium doloris mei,
prior in donis
maior imperio.
Numérotation du verset Gn. 49,4 

Effusus es
sicut aqua
non crescas
quia ascendisti
cubile patris tui
et maculasti stratum eius.
Numérotation du verset Gn. 49,5 

Simeon et Levi1 vasa iniquitatis bellantia.
1 Levi Rusch ] + fratres Weber
Numérotation du verset Gn. 49,6 

In consilium2 eorum
2 consilium Rusch Edmaior ] consilio Weber
non3 veniat anima mea
3 non Rusch ] ne Weber
et in cetu illorum non sit gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum
et in voluntate sua suffoderunt
murum.
Numérotation du verset Gn. 49,7 

Maledictus furor eorum quia pertinax
et indignatio illorum quia dura.
Dividam eos in Iacob
et dispergam eos4 in Israel.
4 eos Rusch ] illos Weber
Numérotation du verset Gn. 49,8 

Iuda, te laudabunt
fratres tui.
Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum.
Adorabunt te filii patris tui.
Numérotation du verset Gn. 49,9 

Catulus leonis Iuda:
ad predam5, fili mi, ascendisti;
5 ad predam Rusch ] a preda Weber
requiescens accubuisti
ut leo et quasi leena:
quis suscitabit eum?
Numérotation du verset Gn. 49,10 

Non auferetur sceptrum
de Iuda et dux de femore6 eius
6 femore Rusch ] femoribus Weber
donec veniat
qui mittendus est
et ipse erit exspectatio
gentium.
Numérotation du verset Gn. 49,11 

Ligans ad vineam
pullum suum
et ad vitem,
o fili mi, asinam suam.
Lavabit in7 vino
7 in Ω Rusch Clementina etc.] om. Weber
stolam suam
et in8 sanguine uve pallium suum.
8 in Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 49,12 

Pulchriores sunt9 oculi eius
9 sunt Rusch ] om. Weber
vino
et dentes eius10 lacte candidiores.
10 eius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 49,13 

Zabulon
in litore maris habitabit
et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
Numérotation du verset Gn. 49,14 

Isachar
asinus fortis
accubans
in terminis11
11 in terminis Rusch ] inter terminos Weber
Numérotation du verset Gn. 49,15 

vidit requiem
quod esset bona et terram
quod optima. Et supposuit humerum suum ad portandum
factusque est
tributis serviens.
Numérotation du verset Gn. 49,16 

Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israel.
Numérotation du verset Gn. 49,17 

Fiat Dan
coluber in via,
cerastes
in semita
mordens ungulas
equi
ut cadat
ascensor eius retro.
Numérotation du verset Gn. 49,18 

Salutare tuum
exspectabo,
Domine
Numérotation du verset Gn. 49,19 

Gad
accinctus preliabitur ante eum
et ipse accingetur
retrorsum.
Numérotation du verset Gn. 49,20 

Aser
pinguis
panis eius
et prebebit delicias
regibus.
Numérotation du verset Gn. 49,21 

Neptalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis.
Numérotation du verset Gn. 49,22 

Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu, filie discurrerunt super murum.
Numérotation du verset Gn. 49,23 

Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, invideruntque illi habentes iacula.
Numérotation du verset Gn. 49,24 

Sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob. Inde pastor egressus est lapis Israel.
Numérotation du verset Gn. 49,25 

Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus celi desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulve.
Numérotation du verset Gn. 49,26 

Benedictiones patris tui confortate sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium eternorum. Fiant in capite Ioseph et in cervice12 Nazarei inter fratres suos.
12 cervice Rusch ] vertice Weber
Numérotation du verset Gn. 49,27 

Beniamin lupus rapax: mane comedet predam et vespere dividet spolia.
Numérotation du verset Gn. 49,28 

Omnes hii in tribubus Israel duodecim. Hec locutus est eis pater suus. Benedixitque singulis benedictionibus propriis
Numérotation du verset Gn. 49,29 

et precepit eis dicens: Ego congregor ad populum meum. Sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici que est in agro Ephron Ethei
Numérotation du verset Gn. 49,30 

contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Etheo in possessionem sepulcri.
Numérotation du verset Gn. 49,31 

Ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua13, ibi et Lia condita iacet.
13 sua Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 49,32 

14Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit appositusque15 ad populum suum.
14 Hic incipit cap. 50 iuxta capitala Stephani Langton |
15 appositusque Rusch ] + est Weber |

Capitulum 49

marg.| {LYR3.48T1} a. [...] De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 12va
marg.| {LYR3.48T2} a. [...] De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 12va
marg.| {LYR3.48T2} a. [...] De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 12va
marg.| {LYR3.48T2} a. [...] De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 12va
Numérotation du verset Gn. 49,1 
marg.| .1. Vocavit autem Iacob etc. Hic consequenter describitur benedictio filiorum Iacob generaliter, et primo instruit eos de statu vite mortalis, secundo eos erigit ad spem vite immortalis, ibi :   Et benedixit eis. Circa primum premittitur prefatio, in qua reddit eos attentos dicens.
Numérotation du verset Gn. 49,1 
mystice
marg.| .1. Vocavit autem Iacob filios suos, et ait eis : Congregamini ut annuntiem etc. In hoc capitulo ponitur prophetia Iacob de filiis suis. Et de Ruben dicitur.
Numérotation du verset Gn. 49,2 
marg.| .2. Congregamini etc. Quilibet enim attentus est ad audiendum futura, maxime circa se et posteros suos.
marg.| .3. Diebus novissimis id est postquam filii vestri reversi fuerint ad terram promissionis. dixit etiam in novissimis, quia aliqua dixit eis tunc de adventu Christi, cuius tempora dicuntur novissima, secundum quod dicit Ioannis prima canonica, 2 capituloa.   Novissima hora est  : quia tempori ipsius Christi non est aliud tempus successurum, secundum quod dicit Apc. 10.b.   Iuravit per viventem in secula seculorum, quia tempus {448}   amplius non erit. sicut tempus nove legis successit tempori veteris. secundo reddit eos dociles dicens.
a 1Io. 2.
marg.| .4. Audite filii Iacob. Quia filii debent esse subiecti discipline. Tertio reddit eos benevolos dicens.
marg.| .5. Audite Israel patrem vestrum id est eum qui tota mente desiderat bonum vestrum.
Numérotation du verset Gn. 49,3 
marg.| .6. Ruben. Hic consequenter ponitur prosecutio benedictionis per singulos filios, incipiendo a filiis Lie, et patent partes secundum numerum filiorum, et primo incipit a Ruben, qui erat primogenitus dicens.
marg.| .7. Tu fortitudo mea. Ac si dicat, quia tu es primogenitus fortitudo mea, quantum ad bonum virtutis et gratie, que deberet relucere in te, sed e contrario factum est, quia tu Is.
marg.| .8. Principium doloris. quasi dicat licet multos dolores et labores senserim aliunde, tamen parui fuerunt respective, et quasi pro nihilo eos reputavi in comparatione ad illum dolorem quem concepi de enormitate sceleris tui, quod exponitur postea.
marg.| marg.| {449} .1. Prior in donis scilicet deberes esse ratione primogeniture, ratione cuius debebatur tibi duplex portio in hereditate ac bonis paternis respectu fratrum tuorum. .2.   Maior imperio. quia debebatur tibi regnum mihi promissum, ut habitum est supra 32. capitulo
Numérotation du verset Gn. 49,3 
mystice
marg.| .6. Ruben primogenitus etc. Per Iacob patriarcham Deus convenienter potest intelligi. nam patriarcha dicitur a πατηρ ἀρχος quod est quasi princeps patrum, propriissime Deo convenit. {448} per Ruben autem primogenitum primus angelus qui est prima creatura eius ideo subditur :
marg.| .7. Tu fortitudo mea etc. Nam Dei potentia magis apparuit in illo, quam in aliis, et quia primus peccavit, subditur :
marg.| .8. Et principium doloris mei. De peccatis enim dicitur Deus dolere, Gn. 6.b. Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset inter. etc. Sequitur : « Et tactus dolore cordis intrinsecus, delebo inquit hominem » etc.
marg.| marg.| {449} .1. Prior. dignitate. In  donis. naturalibus, et in supernaturalibus fuisset si stetisset.
marg.| .2. Maior imperio. quia fuit supremus inter omnes.
Numérotation du verset Gn. 49,3 
moraliter
marg.| .6. Primogenitus. quia vult alios precellere.
marg.| .7. Tu fortitudo mea scilicet secundum estimationem propriam, quia se reputat {448} aliis prevalere.
marg.| .3. Et principium doloris. secundum veritatem, quia superbia principium est omnis peccati, de quo Deus dolere dicitur Gn. 6.b.
marg.| marg.| {449} .1. Prior in donis naturalibus et gratiis secundum estimationem suam.
marg.| .2. Maior imperio. nam omnibus vult imperare : modus enim superbi est, ut quicquid dicit precipere videatur.
Numérotation du verset Gn. 49,4 
marg.| .3. Effusus es sicut aqua. Aqua enim de vase perfectius effunditur quam alii liquores, quia de oleo effuso remanet in vase pinguedo et humor, et de vino effuso sapor, sed effusa aqua de vase cito vas desiccatur, et non remanet aliquod aque vestigium, et per hoc dat intelligere quod Ruben predicta bona totaliter perdiderat, quia primogenitura quantum ad duplicem portionem translata erat ad Ioseph, ut dictum est supra c. precedenti, et regia dignitatis ad Iudam, ut expresse habetur. 1Par. 5 capitulo et sacerdotium ad Levi.
marg.| .4.  Non crescas. In hebreo habetur :   Non credes. ac si diceret, sufficiat tibi quod tu scis sicut unus de alii fratribus minoribus absque dignitatibus et privilegiis predictis cuius causa subditur cum dicitur.
marg.| .5.  Quia ascendisti cubile patris tui etc. Quod fuit quando dormivi : cum Bala uxore fratres sui, ut dictum est supra 35. capitulo Et his que dicuntur hic videtur esse falsum dictum Hebreorum, qui dicunt super locum predictum, prout fuit ibi allegatum, quod Ruben non concubuit cum Bala, sed solum amovit lectum eius de camera Lie matris sue, quia non esset tantum malum, ut prima satie videtur, quod propter hoc debuisset privari tot bonis et dignitatibus predictis.
Numérotation du verset Gn. 49,4 
mystice
marg.| .3. Effusus es sicut aqua. per superbiam tuam.
marg.| .4.  Non crescas. imo {450} descendas de celo in terram.
marg.| .5.  Quia ascendisti etc. gloriam soli Deo debitam usurpare voluisti.
marg.| Et maculasti stratum eius celum empyreum, inducendo alios angelos ad peccatum. Et quoniam diabolus rex est super omnes filios superbie : Iob 41.d. ideo per Ruben intelligi potest sicut et omnis superbus.
Numérotation du verset Gn. 49,4 
moraliter
marg.| .3. Effusus es sicut aqua. Ecclesiastici 20.b.b   Gratie fatuorum effundentur.
b Sir. 20.
marg.| .4. Non crescas id est descendes. Lc. 14 capitulo   Omnis qui se exaltat humiliabitur.
marg.| .5. Quia ascendisti cubile patris. gloriam de bonis a Deo datis attribuendo tibi :
marg.| Et maculasti stratum eius i. mentem tuam peccato superbie maculasti in qua sicut in strato Deus quiescere suaviter querebat. Prv. 8.d.   Delitie mee etc.
Numérotation du verset Gn. 49,5 
marg.| .6.  Simeon Levi fratres. licet enim essent ei alii fratres ex parte patris et matris, tamen hic vocat eos fratres specialiter, quia fuerunt coniuncti mente et opere in sequentibus malis.
marg.| .7. Vasa iniquitatis bellantia. Hoc exponunt communiter doct. nostri de interfectione populi Sichem dolo cum Sichimite recepissent circumcisionem in signum federis et amicitie cum Iacob et filiis eius ut supra dictum est 34. capitulo
Numérotation du verset Gn. 49,5 
moraliter
marg.| .6.  Simeon et Levi et fratres vasa etc. Per istos duos malo combinatos intelliguntur duo vitia sese concomitantia, gula, scilicet et luxuria. Unde dicit Hieronymus Venter et genit illa sunt membra propinqua, et ex vicinitate membrorum designantur vicinitas vitiorum.
marg.| .7.  Bellantia. nam ex ebrietate que {450}pertinet ad gulam surgunt lites et bella frequenter, ut patet ad sensum, et similiter ex luxuria, nam bellum Troianum quod fuit valde grave, et tractum temporis habuit valde magnum, ex Helene raptu habuit ortum. Et sic fuit de multis aliis bellis que narrare nimis esset prolixum.
Numérotation du verset Gn. 49,6 
marg.| .8. In consilium eorum, quod tractaverunt occulte de predicta occasione. .9.   Ne veniat anima mea id est non approbo, sed detestor.
marg.| marg.| {450} .10. Et in cetu illorum. quia aggregaverunt sibi aliud consortium, ut perficerent consilium suum.
marg.| .11.  Non sit gloria mea id est de hoc non glorior, sed magis confundor. Sed contra hoc videtur quod Iacob dixit in fine precedentis capitulo gloriando de acquisitione Sichem.   Do tibi partem unam extra fratres tuos, que tuli de manu Amorrhei in gladio et arcu meo. Ad quod dicendum quod Iacob hoc dicendo non gloriabatur de occasione Sichimitarum per Simeon et Levi, sed magis de hoc quod homines illius terre congregati adinvicem voluerunt irruere super Iacob et filios eius, et Iacob confidens de Dei adiutorio paravit se ad resistendum, et terruit Deus eius adversarios et retrocesserunt, ut dictum est, preced.
marg.| .12.  Quia in furore suo etc. id est viros Sichem, et exponitur ibi singulare pro plurali, sicut Ex. 8.f.   Venit musca gravissima id est multitudo muscarum.
marg.| .13.  Et in voluntate sua suffoderunt murum. Quia libenter subvertissent muros civitatis Sichem, sed non poterant, quia ad hoc requirebatur tractus temporis, et maior multitudo plebis, quam habuerunt.
marg.| .14.  Dividam eos in Iacob etc. Hoc denunciatur in penam predictorum. Unde et tribus Levi non accepit partem in divisione terre, sicut alii fratres, sed solum loca ad habitandum, et tribus Simeon quantum ad unam partem recepta est in sorte Iude. Hebrei autem aliter exponunt partem istam, sed in hoc dividuntur, quia aliqui exponunt totam litteram precedentem de malitia Simeon et Levi contra Ioseph, quod sic declarant, quia Ruben non videbatur hoc machinatus fuisse quia nitebatur eum liberare de manibus aliorum, et reddere patri suo, ut supra 37.d. Similiter nec Iudas, quia ne Ioseph moreretur in fovea, suasit fratribus, ut eum venderent, dicens.   Caro enim nostra et frater noster est. Similiter, nec quatuor filii ancillarum scilicet Dan, Nephthali, Gad, et Aser, quia isti cum despicerentur ab aliis et reputarentur quasi servi, Ioseph erat cum eis ad eorum consolationem, secundum quod dicitur ibid.   Et erat cum filiis Bale et Zelphe. Similiter nec Isachar et Zabulon, qui erant filii Lie ceteris iuniores, et ideo non est verisimile {451} quod ipsi assumpsissent principaliter tale negotium, sed fuerunt inducti per fratres suos uterinos, scilicet Simeon et Levi, qui erant seniores eis, et consequenter alii fratres consenserunt. His suppositis exponunt litteram sic.   Simeon et Levi fratres id est in malo concordes pre ceteris :   Vasa iniquitatis bellantia, quia fratrem innocentem occidere voluerunt. In  consilio eorum quod inter se tractaverant primo occulte.   Et in cetu illorum, quia alios ad hoc induxerunt et congregaverunt.   Quia in furore suo occiderunt virum id est Ioseph, qui licet esset iuvenis etate, erat tamen vir moribus et sapientia, occiderunt autem eum quantum in ipsis fuit.   Et voluntate sua subnervaverunt taurum. Hec est littera Hebraica, et vocatur hic taurus ipse Ioseph, sicut etiam de eo dicitur Dt. 33.b.   Quasi primogeniti tauri pulchritudo eius  : libenter enim nervos Ioseph precidissent.   Maledictus furor eorum, quia pertinax, quia ad monitionem Ruben noluerunt resilire a mala voluntate sua, ut supra dictum est. 37 capitulo propter quod subditur pena, cum dicitur : dividam eos etc. exponatur sicut supra, Sed addunt Hebrei de dispositione Simeonis dicentes, Non est pauper scriptor nec pedagogus, nisi de Simeon, hoc est dictum, quod illi de tribu Simeon discurrebat per sortes aliorum, ad querendum victum scribendo vel pueros docendo, sicut clerici pauperes faciunt apud Christianos. Aliter etiam exponunt aliqui Hebrei passum istum partim de viris Sichem, et partim de Ioseph dicentes sic :   Simeon et Levi fratres, exponendo sicut dictum est in alia expositione Hebreorum, usque ibi :   Quia in furore suo occiderunt virum i. viros Sichem, exponendo singulare pro plurali.   Et in voluntate sua subnervaverunt taurum id est Ioseph ratione predicta.
Numérotation du verset Gn. 49,6 
moraliter
marg.| .10.  Et in cetu illorum id est numquam contingat mihi gloriari de talibus, sicut faciunt gulosi et luxuriosi.
marg.| .12. In furore suo occiderunt virum. Ista namque vitia subvertunt rationem et intellectum, qui dicitur, vir, secundum augustinum
marg.| .13.  Et in voluntate suffoderunt murum. Auferendo verecundiam, que est quedam clausura virtutum, et prohibet aditum vitiorum, propter quod dicitur Hier. 3.b. « Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Maledictus furor eorum, quia per » etc. Nam incentivum vitiorum istorum est carni intrinsecum.
Numérotation du verset Gn. 49,7 
marg.| Maledictus furor eorum etc. hoc dicit propter occisionem virorum Sichem, quia licet non fecerint dolum vel iniustitiam, secundum opinionem Hebreorum, ut dictum est supra 34.capitulo tamen nimis regide processerunt, et ideo non dicitur hic,   Maledicta iniquitas eorum, vel iniustitia sed furor propter violationem sororis sue Dine.   Et indignatio eorum quia dura, hoc dicit, quia indignati fuerunt nimis contra Ioseph, propter visiones suas pretendentes eius dominium super fratres, et quia a patre plus amabatur, ut dictum est supra 37 capitulo Cetera ut prius.
Numérotation du verset Gn. 49,7 
moraliter
marg.| .14. Dividam eos etc. id est dividi permittam. cetera namque vitia {451}aliquorum hominum sunt propria, sicut fraus et dolus mercatorum, simonia clericorum, rapina potentum, et sic de aliis, sed gula et luxuria diffuse sunt in omni statu vite presentis.
Numérotation du verset Gn. 49,8 
marg.| .1. Iuda te laudabatur fratres tui. Iudas interpretatur confitens sive laudans. et {452} ideo volens bona dicere de eo, incipit ab interpretatione sui nominis dicens :   Iuda quasi dicat bene nominatus es, quia te laudabunt fratres tui. Tunc quia tribus Iuda in exitu Israel de Egypto prima post. Moysen intravit mare rubrum miraculose divisum, aliis timentibus ibi sequi Moysen, ut dicitur in Ex. Tum quia post mortem Iosue principalis fuit ad expugnandum inimicos filiorum Israel, qui remanserunt in terra promissionis, secundum quod dicitur in principio libri Iudicum. Iudas ascendit scilicet primus contra adversarios, et ex his meruit tribus Iuda laudem pre ceteris, et regiam dignitatem. .2.   Manus etc. Hoc impletum est in David primo rege tribus Iuda, qui inimicos Israel pro magna parte interfecit, et alios tributo subiecit, cuius processum describit dicens.
Numérotation du verset Gn. 49,8 
moraliter
marg.| .1. Iuda te laudabatur fratres tui. Per Iudam, ad cuius tribum translata fuit dignitas regia, designabatur bonus rex sive principes. ideo dicitur te laudabunt fratres tui id est boni principesbonitatem tui regiminis audientes.
marg.| .2.  Manus tue in cervicibus inimicorum tuorum. potestas tua. destruat illos, qui inique turbant vel invadunt regnum tuum.
prol.| Adorabunt te filii patris tui. Boni namque, qui sunt filii Dei patris omnium, debitam reverentiam faciunt regie maiestati. 1Pt. 2. ca.   Subiecti estote omni humane creature propter Deum, sive regi tamquam {452}   precellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malorum laudem vero bonorum.
Numérotation du verset Gn. 49,9 
marg.| .3. Catulus leonis Iuda. et dicit catulus leonis, quia cum David esset minimus inter fratres suos, tamen constanter init ad pugnandum contre Goliam gigantem, et ex tunc fuit positus super viros belli per Saulem regem, ut habetur 1Rg. 18 et inde mortuo Saule constitutus est rex, ut habetur 2Rg. 5.a. ubi dicitur :   Cum esset rex Saul super nos, tu eras educens et reducens Israel, et sequitur ibidem.   Unxeruntque David in regem, et ex tunc debellavit potenter adversarios Israel. propter quod subditur :
marg.| .4.  Ad predam fili mi as. et intantum prevaluit adversariis Israel, quod circa finem regni sui nullus audebat insurgere contra eum, nec eius regnum perturbare, ut patet 1Rg. 2. et in principio tertii ideo sequitur :
marg.| .5.  Requiescens accubuisti, ut leo. quem alie bestie non audent invadere, et quia Deus promisit ei regnum et filiis eius in sempiternum, ut habetur 2Rg. 7.b. ideo subditur :
marg.| .6. Quis suscitabit eum. Auferendo sibi dignitatem regiam, quasi dicat nullus. Unde subditur :
Numérotation du verset Gn. 49,9 
moraliter
marg.| .4.  Catulus leonis Iuda. Bonus enim rex vel princeps debet esse constans, sicut leo pro iustitia.
marg.| .5. Ad predam fili mi ascendisti. adversariis iustitie destructis, eorum bona in utilitatem reipublice convertendo.
marg.| .6. Requiescens accubuisti ut leo etc. quia iustum regem et constantem nullus audet invadere. Unde scilicet Ludovicus longo tempore regnavit et in pace.
marg.| .7. Quis suscitabit eum ?. Turbans eius regnum, quasi dicat, nullus. Ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 49,10 
marg.| .7.  Non auferetur sceptrum de Iuda id est dignitas regia.
marg.| .8.  Et dux de femore eius. Quia deficiente regno. Interfecto rege Sedechia in captivitate Babylonica, ex tunc gubernatus fuit populus Iudeorum per illos qui erant de tribu Iuda, quia in reditu dicte captivitatis Zorobabel fuit dux eorum, ut habetur Zacha. 4. et Aggei 2. Et postea sacerdotes gubernabant populum, ut patet tempore Machabeorum, qui etiam erant de tribu Iuda, quia tribus sacerdotalis et tribus regie erant commixte, ut patet 4Rg. 11.a. ubi dicitur quod Iosabath soror Ochozie regis Iuda tulit Ioas, et. erat cum ea clam sex annis in domo Domini, quia ipsa erat uxor Ioiade pontificis. Et istorum regimen {453} duravit usque ad tempus Herodis, qui fuit alienigena scilicet de genere Idumeorum, et ipso regnante natus est Christus, ut habetur Mt. 2.a. Cuius regnum durabit in secula seculorum amen, et ideo subditur :
marg.| .1. Donec veniat etc. id est Christus qui missus est a Deo patre pro salute generis humani.
marg.| .2. Et ipse etc. Secundum quod dicitur Aggei 2.b. Ecce veniet desideratus cunctis gentibus etc. In hebreo autem habetur sic :   Et erit ei aggregatio gentium. et hoc impletum est in regno Christi, quia post resurrectionem et ascensionem Christi ad celos Apostolis predicantibus fidem Christi Iudei pro maiori parte remanserunt obstinati in infidelitate sua, et gentes cum magna devotione fidem Christi receperunt, et sic Christi aggregate sunt gentes, propter quod apostoli dixerunt Iudeis, ut habetur Act. 13.   Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicasti eterne vite, ecce convertimur ad gentes. Sic enim precepit nobis Deus, sed hanc prophetiam, que satis clare exposita est de Christo Iudeo multipliciter nituntur subvertere.
marg.| Ad cuius intellectum considerandum quod in hebreo habetur : Donec veniat Silo. hec autem dictio Hebraica   Silo, est proprium nomen loci significat etiam in alio sensu missionem et sic est nomen commune, prout igitur est nomen loci accipiunt eam hic aliqui Iudei dicentes quod hec prophetia impleta est quando Saul qui erat de tribu Beniamin, ut habetur 1Rg. 9.d. fuit electus in regem. et inunctus fuit in Silo, ubi erat tabernaculum Domini et arca, et per consequens unctio, unde reges debebantur inungi. et sic sceptrum quod accipitur pro quodam Domino et primatu, quod fuerat in tribu Iuda usque tunc, fuit translatum ad tribum Beniamin. sed hoc dictum manifeste contrariatur textui, quia ante electionem Saulis arca Dei iam erat remota de Silo, et erat in Cariathiarim, ut habetur 1Rg. 7. Item post Saul immediate, imo ipso adhuc vivente et regnante fuit David inunctus per Samuelem, qui David fuit primus rex de tribu Iuda, et ex tunc reges de illa tribu successerunt. Quod autem sceptrum dicatur auferri de Iuda, ideo, quia tunc incepit esse in propinqua dispositione ad gradum perfectum, non est verisimile. Ideo alii dicunt quod ista prophetia impleta fuit in electione Hieroboam in regem, qui erat de tribu Ephraim, quia decem tribus ablate sunt a regno Iuda, et adheserunt Hieroboam, quando Roboam die constituto dedit populo duram responsionem et sic exponunt,   Donec veniat Silo id est donec veniat Hieroboam in tali loco coronandus, qui dicitur Silo. Sed ista expositio ostenditur falsa per textum, quia congregatio illa non fuit in Silo, sed in Sichem, ut habetur 3Rg. 12. Item non fuit ablatum regnum a domo Iuda tunc, sed stetit usque ad captivitatem Babylonicam per successionem hereditariam, et illi soli tunc dicebantur proprie {454} reges, quia instituebantur per inunctionem, quia templum et arcam Domini, et illa que ad inunctionem requirebantur in Hierusalem remanserant, que erat metropolis in regno Iuda. propter quod Iudei accipientes hoc nomen Silo, prout significat missionem, dicunt quod dicta prophetia impleta est tempore Nabuchodonosor quando venit contra Hierusalem et occidit Sedechiam regem, et sic defecit regnum Iuda. Et ideo exponunt litteram predictam sic.   Non auferetur sceptrum de Iudi donec veniat qui mittendus est id est Nabuchodonosor, qui propter peccata populi Iudaici missus a Deo ad destruendam terram, et ad auferendum regem.   Erit ei aggregatio gentium scilicet ipsi Nabuchodonosor, quia propter dilationem sui imperii aggregate sunt gentes sub eius dominio. Sed ista expositio et precedentes et consimiles si fiant, destruuntur per translationem Caldaicam, quam Iudei vocant thargum, que est ita autentica apud Iudeos, ut nullus doctor eorum ausus fuerit ei contradicere. imo quando vetus expositio Hebraica est obscura, recurrunt ad illam pro explanatione. In illa autem sic habetur.   Non auferetur sceptrum de Iuda etc.   Donec veniat Messias. Nec Nabuchodonosor autem nec aliquis predictorum vocatus est Messias in Scriptura, sed solum Christus, qui promissus erat in lege et in prophetis, ex hoc patet clarius veritas nostre catholice expositionis predicte.
Numérotation du verset Gn. 49,10 
moraliter
marg.| .8. Non auferetur sceptrum de Iuda etc. id est regimen bonum non auferetur de talis principis terra.
marg.| marg.| {453} .1. Donec veniat, qui mittendus est id est ipse Christus, qui venit in more boni principis sibi pro bono regimine regnum celeste donaturus, dicente illud, Lc. 19 capitulo   Euge serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.
marg.| .2. Et ipse erit expectatio gentium scilicet Christus, qui omnes {454} gentes est in fine mundi iudicaturus.
Numérotation du verset Gn. 49,11 
marg.| .3. Ligans ad vineam etc. Aliqui doctores catholici istam litteram consequenter exponunt de coniunctione Iudeorum, qui designantur per asinam, et Gentium, qui designantur per pullum in fide Christi qui fecit viraque unum, et qui vocat se vitem Ioan. 15.   Ego sum vitis vera. et subditur :
marg.| .4. Lavabit in vino stolam suam. Exponunt de Christi passione, sed ista expositio salvo meliori iudicio videtur mihi magis mystica quam litteralis, et ideo aliter potest dici quod postquam Iacob predixerat dignitatem regiam futuram in tribu Iuda, cepit predicere conditionem terre quam in sortem debebat accipere, que fuit valde fertilis in vino et lacte, et hoc est quod dicitur,   Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem asinam suam, per hoc designans quod in uno stipite vitis posset de uvis onerari una asina vel pullus.
marg.| Unde in hebreo habetur : et ad palmitem filii asini sui. Et idem significat quod subditur:   Lavabit in vino stolam suam. Ac si dicatur, tanta abundantia vini erit ibi quod possent inde lavare pannos, et est locutio hyperbolica, sicut etiam apud nos dicitur ad designandum magnam abundantiam vini tempore fertilitatis quod satis est de vino ad lotionem pedum. Et ad idem facit quod subditur :
Numérotation du verset Gn. 49,11 
moraliter
marg.| .3. Ligans ad vineam pullum suum etc. Istud refertur ad Iudam, qui significat bonum regem, et per ea que dicuntur hic de abundantia lactis et vini in sorte Iude, significatur secundum sensum litteralem, et talis abundantia reperitur in regno iusti : regis et pacifici, quia tunc agri et vinee possunt competenter coli ; Prv. 1. « Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et abundantia perfruetur », terrore malorum sublato.
Numérotation du verset Gn. 49,11 
differentia
marg.| {LYR3.49.11T9} Item b. Pulchriores oculi eius vino. Heb<rei> :   Rubicundiores oculi eius vino. Per utrumque designatur quod in sorte Iude cresceret abundantia vini que tamen magis proprie designatur per rubedinem oculorum quam per pulchritudiem. Nam ex multo potu vini rubescunt oculi. A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 12v-13ra . {MM2024}
Numérotation du verset Gn. 49,12 
marg.| .5. Pulchriores oculi eius vino. In hebreo sic habetur :   Rubicundiores vino oculi eius. quia potatio vini abundans et maxime quando vinum est bonum, apparet in oculis scintillantibus citius quam in aliis partibus :
marg.| marg.| {455} .1. Et dentes lacte candidiores. Per hoc designatur abundantia lactis futura in sorte Iuda, quia albedo lactis apparet in dentibus comedentium ipsum.
Numérotation du verset Gn. 49,13 
marg.| .2.  Zabulon. Hic predicit Iacob situm sortis ipsius Zabulon, cum dicit.
marg.| .3. In littore etc. quia sors sua in una parte fuit super mare mediterraneum.
marg.| .4.  Et in statione navium, quia in sorte illa fuerunt aliqui portus maris, in quibus naves stabant.
marg.| .5. Pertingens usque ad Sidonem. Sidon nomen est civitatis, in qua habitaverunt Gentiles.
Numérotation du verset Gn. 49,13 
moraliter
marg.| marg.| {455} .2. Zabulon in littore maris etc. Per littus maris quod est medium inter mare et terram inde elongatam, potest intelligi status clericalis in quantum medius est inter statu laicorum huius mundifluctibusexpositorum, et statum religionis a mari mundi huius magis elongatum.
marg.| .4. Et in statione navium i. In portu ubi stant naves. per quod significatur quod laici currentes per mare huius mundi, ubi habent redire ad clericos tamquam ad portum propter receptionem sacramentorum, quia tamen aliqui per malitias exquisitas extorquere querunt bona temporalia laicorum, ideo propter tales subditur :
marg.| .5. Pertingens usque ad Sidonem. que venatio interpretatur,
Numérotation du verset Gn. 49,14 
marg.| .6.  Isachar asinus fortis. Hic predicit statum futurum ipsius Isachar, et exponunt aliqui catholici et Hebrei dicentes quod tribus Isachar, pre ceteris tribub. fuit intenta studio legis et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset Gn. 49,14 
moraliter
marg.| .6. Isachar asinus. per quem potest intelligi religiosus, qui tamquam asinus super scapulas debet portare crucem mortificationis. Mt. 16.d.   Si quis vult post me venire etc.
marg.| Accubans inter ter scilicet vite presentis in qua habet habitare corpore {456}propter necessitate vite corporalis, et vite celestis in qua debet habitare mente. Phil. 3.d.   Nostra autem conversatio in celis est.
Numérotation du verset Gn. 49,15 
marg.| .7.  Vidit requiem scilicet contemplationis et studii in lege.
marg.| .8.  Et supposuit etc scilicet pondus et laborem studii.
marg.| .9. Factusque est tributis serviens id est pro tributis. Dicunt enim. quod ad hoc, ut liberius possent vacare studio, alie tribus faciebant eis recompensationem sicut et sacerdotibus Egypti, ut supra dictum est 47. capitulo Sed hec expositio videtur mihi extranea. Tum quia quod ratione studii vocetur asinus quod est animal valde stolidum et rude, videtur extraneum. Tum quia non reperitur in Scriptura, quod de Isachar fuerint homines excellentes in scientia super alios, sed magis de tribu Levi. Unde et Dt. 17.b. precipitur, quod si inter iudices cuiuscumque civitatis aliquid difficile emerserit, in quo dubitent, veniant ad sacerdote. Leviti generis, et eorum teneant sententiam. Tum quia dicta expositio non bene continuat litteram, ut videtur, et ideo aliter potest dici quod Iacob predixit conditionem tribus Isachar quantum ad populum et terre situm di.   Isachar asinus fortis, quia homines illius {456} tribus erant fortes ad sustinendum laborem corporis. Unde in hebreo habetur :   Asinus osseus accubans id est habitans inter terminos, quia ex una parte sors sua terminabatur ad mare mediterraneum, et ex alia ad Iordanem fluvium, ubi est mare Galilee id est lacus magnus, per quem transit Iordanis fluvius.   Vidit requiem, quod esset bona. Visum enim fuit eis, quod melius erat stare in terra sua, quam discurrere pro mercationibus ad terras longinquas, aut mare navigare, cuius causa subditur :   Et terram quod esset optima. terra enim sue fortis cum parvo labore respective ad alias poterat multum fructum afferre, ideo magis volebant ibi quiescere, quam ad loca distantia pro mercimoniis discurrere per terram vel per mare.   Et supposuit humerum suum ad portandum laborem in cultura terre sue. Factusque ; est tributis serviens id est illis qui querebant terre nascentia ad solvendum tributa regibus quia in sorte illa crescebant in abundantia, et de levi poterant inde ferri ad loca remota per mare, quod est coniunctum illi terre. In hebreo habetur :   Et factus est censui serviens. quod potest sic exponi, quia erant agricole, ut visunt est, et ideo non habebant aliud facere cum aliis, nisi reddere censum debitum ipsi regi, et decimas ipsis sacerdotibus qui annuatim reddebantur eis per modum census.
Numérotation du verset Gn. 49,15 
moraliter
marg.| .7. Vidit requiem. vite contemplative.   Quod esset bona. Lc. 10.g.   Maria optima partem elegisse etc.
marg.| .8.  Et terra scilicet viventium.   Quod optima  : nam ibi habetur summum bonum.
marg.| .9.  Et supposuit humerum ad portandum scilicet religionis onera mente devota.   Factusque est tributis serviens i. regi Christo sub obedientia, sine proprio et in castitate vivens
Numérotation du verset Gn. 49,16 
marg.| .10. Dan iudicabit populum suum etc. In hebreo habetur : vindicabit, et exponitur de Samsone qui fuit de tribu Dan, ut habetur Idc. 13.a.c Ipse « iudicavit Israel viginti annis » ut habetur Iudicum 16.g.d Ipse etiam vindicavit filios Israel de Philistheis, quorum multos interfecit, ut habetur ibidem. Unde subditur :
c Cf. Idc. 13, 1 ; Idc. 13, 24.
d Idc. 16, 31.
Numérotation du verset Gn. 49,16 
differentia
marg.| {LYR3.48.16T6} c. [...] De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 13ra
Numérotation du verset Gn. 49,16 
moraliter
marg.| .10.  Dan : Per Dan qui iudicium interpretatur, bonus iudex secularis vel ecclesiasticus designatur, ideo dicitur,   Iudicabit po. etc. quia non debet iudicare nisi populum sibi subditum.
Numérotation du verset Gn. 49,17 
marg.| .11.  Fiat Dan coluber in. Quia in diebus eius Philisthei non audebant venire super Israel per vias et semitas quas custodiebat.
marg.| marg.| {457} .1. Mordens ungulas etc. Sicut enim Cerastes mordens equi ungulam, facit cadere equitem, absque eo quod tangat eum, sic Samson amplexatus est columnas, et fecit cadere domum super Philistheos, et sic plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat, sicut ibidem dicitur.
Numérotation du verset Gn. 49,17 
differentia
marg.| {LYR3.48.17T7} d. [...] De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 13ra
Numérotation du verset Gn. 49,17 
moraliter
marg.| .11.  Fiat Dan coluber etc. prudens procedendo per viam iustitie. Mt. 10.b. « Estote prudens sicut serpentus ».
marg.| Cerastes in semita per semitam que rectior est via publica, intelligitur epikeya que dirigit legem communem in casu particulari, et ipsa debet esse in bono iudice tam ecclesiastico quam seculari, et est cerastes serpens cornutus, per quod de signatur, quod{457} bonus iudex cornu sue potestatis debet malos impetere ut a malis reprimantur, et alii terreantur.
marg.| .1. Mordens ungulas equi etc. Per ascensiorem equi vir potens intelligitur et superbus contra quem bonus iudex debet constanter et caute procedere, ut deiiciatur superbia eius, et quoniam debet in hoc de divino auxilio considere, ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 49,18 
marg.| .2. Salutare tuum expectabo Domine. Ac si dicat, quamvis futurus sit talis ac tantus, non tamen erit Messias, sed erit adhuc expectandus.
Numérotation du verset Gn. 49,19 
marg.| .3. Gad accinctus preliabitur etc. Hoc impletum fuit quando filii Gad accepta sorte circa Iordanem transierunt armati ante filios Israel qui adhuc terram non acceperant, quousque esset eis hereditas acquisita, sicut habetur in libro Iosue.
marg.| .4. Et ipse accingetur retrorsum. Quia redierunt ad sortem suam in eodem numero, quia nullus de eis cecidit in prelio.
Numérotation du verset Gn. 49,19 
moraliter
marg.| .2. Salutare tuum expectabo Domine.
marg.| .3. Gad accinctus. Per Gad qui dicitur accinctus, intelligitur homo castus, cingulo castitatis precinctus, Lc. 12.ee : « Sint lumbi vestri precincti ». Quod exponens Gregorius dicit, Lumbos enim precingimus, cum carnis luxuriam per continentiam cerceamus.
e Lc. 12, 35.
marg.| Preliabitur ante eum. Per hoc designatur, quod bellum contra vitium luxurie occurrit in iuventute.
marg.| .4. Et ipse accingetur retrorsum. Nam devicta concupiscentia carnis per castitatem, debet armari contra elationem, ne ex tali victoria surgat, quod aliquando peius est. Unde dicit Bernardus super missus est. Expedit magis virginem non esse, quam de virginitate insolescere.
Numérotation du verset Gn. 49,20 
marg.| .5. Aser pinguis panis eius. Per hoc designatur fertilitas sortis Aser {458} in victualibus, quia nomine paris omnis cibus designatur, ut supra dictum est 42. capitulo
marg.| .6. Et prebebit delitias regi etc. quia in sorte sua crescebantur aliqua rara et pretiosa, et ideo pro delitiis regibus prebebantur.
Numérotation du verset Gn. 49,20 
moraliter
marg.| marg.| {458} .5. Aser. Per Aser qui interpretatur beatus, potest significari Dominus noster Iesus Christus, qui non solum est beatus, sed etiam beatitudo sanctorum aliorum obiective.
marg.| Pinguis panis eius id est sacramentum Eucharistie, in quo datur nobis Christus in nutrimentum spiritualis vite. Io. 6.e. « Ego sum panis vivus ».
marg.| .6. Et prebebit delitias regibus. Per reges intelliguntur celi cives cum Christo regnantes, qui delitiantur in aspectu Christi, nam interius reficiuntur in aspectu divinitatis, et exterius in aspectu humanitatis.
Numérotation du verset Gn. 49,21 
marg.| .7. Nephthali cervus emissus. Per hoc designatur, quod in sorte sua terrenascentia prius crescebant, quam in aliis sortibus, sicut cervus velocior est ad currendum aliis animalibus.
marg.| .8. Dans eloquia pulchritudinis etc. Propter hoc enim quod terrenascentia ibi prius maturescebant, inde fiebant oblationes primitivorum. Unde sacerdotes et Levite pulchras laudes Deo reddebant. Aliter exponunt aliqui Hebrei, dicentes quod Iacob hic prophetavit de bello contra Sisaram, in quo Barach accepit secum. 10. milia de filiis Nephthali, qui iverunt prompte et expedite quasi cervus emissus, et inde habita victoria, Delbora et Barach cecinerunt canticum Domino, ut habetur Idc. 5.b. Ideo subditur :   Dans eloquia pulchritudinis id est eloquia divine laudis.
Numérotation du verset Gn. 49,21 
moraliter
marg.| .7. Nephthali cervus emissus. Per Nephthali qui dilatatio interpretatur convenienter predicator diligens intelligitur, qui per spirituales filios dilatatur, qui dicitur cervus propter promptitudinem ad discurrendum pro predicatione verbi divini, et emissus, nam ab illo debet mitti. Rom. 10 capitulo   Quomodo predicabunt nisi mittantur.
marg.| .8. Et dans eloquia pulchritudinis etc. Nam predicare non debet de fabulis et fictitiis, sed de Sacris Scripturis, de quibus dicitur Ps. 11.b. « Eloquia Domi eloquia » etc.
Numérotation du verset Gn. 49,22 
marg.| marg.| {459} .1. Filius accrescens Ioseph : In predicendo statum Ioseph incipit Iacob ab interpretatione nominis eius, Ioseph enim interpretatur accrescens, sicut supra fecit de Iuda, et duplicatur hic accrescens, quia notabiliter pre ceteris fratribus crevit in bonis spiritualibus et temporalibus, ut satis patet ex dictis de eo.
marg.| .2. Filie discurrerunt super murum, in hebreo habetur : filie discurrerunt propter aspectum, et in eamdem redit sententiam, quia domine Egypti, quando audiebant adventum Ioseph, currebant ad fenestras, et super muros, unde possent eum videre transeuntem propter eius gratiositatem.
Numérotation du verset Gn. 49,22 
differentia
marg.| {LYR3.49.22T8} e. [...] De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 13ra
Numérotation du verset Gn. 49,22 
moraliter
marg.| marg.| {459} .1. Filius accrescens Ioseph etc. Per Ioseph quia iuventute tantum zelum habuit castitatis, quod propter eam sustinuit penam carceris, convenienter intelligitur iuvenis religiosus vel secularis habens zelum castitatis, et dicitur bis accrescens propter castitatem mentis et corporis.
marg.| Et decorus aspectu. Per honestatem conversationis et etiam pulchritudinem corporis.
marg.| .2. Filie discurrerunt super murum. Ad videndum eum. Dominus enim aliquando permittit mulieres talem iuvenem allicere aspectibus, et verbis impudicis ad probationem sue castitatis sicut factum fuit de Ioseph.
Numérotation du verset Gn. 49,23 
marg.| .3. Sed exasperaverunt eum, in hebreo habetur :   Amaricaverunt eum scilicet fratres sui, ac si dicat, quamvis esset ita gratiosus etiam alienis gentibus tamen fratres sui dure tractaverunt eum.
marg.| .4. Et iurgati sunt. quia sicut supradictum est 37. ca. non poterant ei quicquam pacifice loqui.
marg.| .5. In videruntque illi. Hoc enim processit ex invidia fratrum contra ipsum, ut ibi dictum est.
marg.| .6. Habentes iacula id est verba pungintiva, dicentes.   Ecce somniator venit etc. vel ad litteram. habentes iacula. quia Simeon et Levi habuerunt iacula preparata ad iugulandum eum, unde dicebat, venite occidamus eum, ut habetur ibidem.
Numérotation du verset Gn. 49,23 
moraliter
marg.| .3. Sed exasperaverunt eum, et iurgati sunt. Istud in sensu litterali refertur ad fratres Ioseph, propter quod in sensu mystico referri debet ad alios iuvenes insolentes, qui talem iuvenem eis dissimilem verbis exasperant, dicentes eum mollem, et nullius valoris.
marg.| .5. In videruntque illi. propter famam sue bonitatis.
marg.| .6. Habentes iacula id est verba pungitiva, vocantes eum hypocritam {460} falsum.
Numérotation du verset Gn. 49,24 
marg.| .7. Sedit in forti id est in Deo omnipotenti.
marg.| .8. Arcus eius id est defensio sua, quia a Deo protectus est contra insidias fratrum suorum.
marg.| .9. Et dissoluta sunt etc. quando eductus fuit de fovea, et iterum quando eductus fuit de carcere.
marg.| .10. Per manus etc id est per virtutem illius, qui est potentia et virtus ipsius {460} Iacob i. per Deum non per hominem. Hebrei dicunt hic.   Et deaurata sunt brachia manu eius. quod exponunt Hbr. ornamentis, que erant in brachiis et digitis Ioseph scilicet de armillis et annulis, que habuit quando constitutus fuit prepositus terre Egypti, et ista consecutus est per virtutem Dei.
marg.| .11. In de pastor egressus est id est Ieroboam, qui ascendit ad dignitatem regiam, que per pastoris officium designatur, quoniam habet regere populum sibi subditum.
marg.| .12. Lapis Israel. quia fuit primus rex in regno Israel, prout dividitur contra regnum Iuda, ut habetur 2Rg. 12.
Numérotation du verset Gn. 49,24 
differentia
marg.| {LYR3.49.24.T8} Item e. Dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum eius per manum potentis Iacob id est per virtutem Dei Iacob qui est infinite potentie. Heb<rei> :   Deaurata fuerunt brachia manuum eius, etc. Et per hoc notantur ornamenta armillarum et anulorum que portabat per Egyprum in signum dignitatis a Deo sibi concesse. B
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 13rb . {MM2024}
marg.| {LYR3.48.T9} e. [...] De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 13ra
Numérotation du verset Gn. 49,24 
moraliter
marg.| .7. Sedit in forti arcus eius id est in Christo, propter quod talis non movetur a sancto proposito.
marg.| .9. Et dissoluta sunt vincula brachii etc. id est pronitates ad vina superflua, et venerea que vocantur Cyprigena corrigia dolosa. 7. Ethicorum.
marg.| .10. Per manus potentis Iacob id est per virtutes Dei que requiruntur ad observantiam perfecte castitatis. Sap. 8.d.   Et cognovi quod non possum esse continens, nisi Deus det.
marg.| .11. In de pastor egressus est. Talis enim iuvenis actus est ut suo tempore promoveatur ad officium pastorale.
marg.| .12. Lapis Israel id est firmus et stabilis in sancto proposito.
Numérotation du verset Gn. 49,25 
marg.| .13. Deus patris tui erit etc. quasi dicat non solum propter meritum tuum, sed etiam propter meritum meum, Deus adiuvit te de preterito, et adiuvabit te de futuro.
marg.| .14. Et omnipotens benedicet tibi etc. Hoc dupliciter exponitur. Uno modo referendo ad personam Ioseph. Solet autem aliqua persona notabilis propter excellentiam sue bonitatis benedici ab hominibus dicendo de Deo. Primo sic Benedicta dies in qua natus est. Secundo : Benedicta sit terra in qua natus est. Tertio : Sint benedicta ubera que ipsum lactaverunt. Quarto : Sit benedictus venter qui eum portavit. Et secundum hoc exponitur ista littera de persona Ioseph.   Omnipotens benedicet tibi, id est propter bonitatem quam dedit et dabit tibi, faciet tibi benedici ab hominibus quatuor modis predictis, ideo subditur :
marg.| .15. Benedictionibus celi desuper. Per quod intelligitur primus modus qui est benedictionibus diei, quia dies est latio solis super terram, et habet principalitatem in luminaribus celi desuper.
marg.| .16. Benedictionibus abyssi etc. id est terre, que est infinitum elementum, et in hoc est secundus modus.
marg.| marg.| {461} .1. Benedictionibus uberum. Quantum ad tertium modum.
marg.| .2. Et vulve. quantum ad quartum. Alio modo exponitur quantum ad bona exteriora collata ipsi Ioseph a Deo sic.   Benedicet tibi omnipotens, conferendo tibi terrenascentia in abundantia, et hoc designatur cum dicitur.   Benedictionibus celi desuper, et benedictionibus Abyssi iacentis deorsum. quia ex bona influentia celi, et bona dispositione terre talia multiplicantur. Similiter benedicet tibi conferendo bona animata, in multiplicando tibi filios et pecora. et hoc designatur cum dicitur, benedictionibus uberum et vulve, quia vulva deseruit talium generationi, et ubera nutritioni.
Numérotation du verset Gn. 49,25 
moraliter
marg.| .13. Deus patris tui erit adiutor tuus. Deus enim pater Domini nostri Iesu Christi, qui Christus est pater talis iuvenis seu prelati, est eius adiutor in operibus suis, et per consequens tota trinitas, cuius opera sunt indivisa.
marg.| .14. Et omnipotens benedicet tibi : Multiplicando in spiritualibus bonis.
marg.| .15. Benedictionibus celi desuper etc.   Abyssi iacentis deorsum. Per abyssum. {461} intelligitur inferni pena et per celum desuper gloria superna. Per hoc ergo quod dicitur.
marg.| Benedictionibus etc. Intelligitur evasio gehenne et adeptio glorie, que sunt benedictiones magne.
marg.| .1. Benedictionibus uberum et vulve. Per hoc intelligitur generatio filiorum spiritualium et nutritio eorum in moribus et in fide, que sunt in prelato benedictiones magne. Prv. 10.a. Gloria patris est filius sapiens.
Numérotation du verset Gn. 49,26 
marg.| .3.  Benedictiones patris tui etc. Ista littera multipliciter exponitur, ponam tamen solum duos modos, qui videntur mihi magis concordare littere. Ad cuius intellectum sciendum quod ubi translatio nostra sic habet.   Donec veniret desiderium collium eternorum. In hebreo non est, veniret. Item ubi habetur desiderium, in hebreo habetur taevath [hébreu] praem. Ed1603 , et est dictio Hebraica habens duplicem significationem, uno enim modo significat desiderium, et hanc significationem sequitur translatio nostra, significat etiam terminum vel finem, et hanc significationem sequitur Rabbi Salomon et alii Hebrei saltem moderni dicentes quod hec est littera Hebraica usque ad terminum collium seculi, ita quod habemus. donec, dicunt usque ad. Et ubi habemus, eternorum, dicunt, seculi, quia dictio Hebraica que estibi : scilicet olam [hébreu] praem. Ed1603 , significat seculum, et frequenter accipitur pro eterno in Scriptura . Item notandum, quod Deus apparens ipsi Iacob iuxta Luzan inter bona que ei permissit benedicens et, dixit : dilataberis ad orientem et occidentem, septentrionem, et meridiem etc. ut habetur supra 28 capitulo Et in hoc (ut dicunt Hebrei) promisit ei dominium totius mundi, quod expectant implendum in Messia. et nos dicimus quod impletum est in Christo. Hanc autem promissionem non fecit Abrahe nec Isaac, sed solum de terra Chanaan. unde supra 13.d. dixit dominus Abrahe, leva oculos tuos, et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem, et meridiem, ad orientem et occidentem, statim subdidit restringendo et determinando.   Omnem terram quam conspicis, tibi dabo  : per hoc designans, quod solum sibi promittebat terram Chanaan quam conspiciebat, et non aliam. Similiter capitulo 26. dixit Isaac.   Dabo posteris tuis universas regiones has scilicet terre Chanaan. His dictis exponunt litteram sic. benedictiones patris tui scilicet Iacob.
marg.| .4. Confortate sunt benedictionibus patrum eius id est meliores et ad se plus extendentes, quam benedictiones patrum suorum scilicet Abraham, et Isaac, et subditur causa. usque ad terminum collium seculi, quia benedictio Iacob sive promissio {462} se extendit usque ad fines terre habitabilis, ut predictum est, et hoc designatur per terminum collium seculi, non sic autem benedictiones patrum suorum. Aliter potest exponi et melius, ut videtur sequendo translationem nostram ad cuius intellectum considerandum quod sicut natura procedit de minus perfecto ad magis perfectum, ita revelationes facte patribus veteris testamenti de mysterio Christi et futura beatitudine clariores facte sunt posterioribus quam primis. Unde dicit propheta David Ps. 11.n.   Super senes intellexi, et ideo Iacob qui fuit posterior quam Abraham et Isaac, clariorem notitiam habuit de predictis quam ipsi, quia sibi revelatum est mysterium Christi futurum, quantum ad eius generationem et passionem per quam aperta est ianua celestis, ut plenius sup. dictum est 28 capitulo. Et secundum hoc exponitur littera. benedictiones patris tui id est Iacob. Confortate sunt benedictionibus patrum suorum, quoniam fortiores et clariores revelationes de mysterio Christi et futura beatitudine ei facte sunt ideo subditur :
marg.| .5. Donec veniret desiderium collium eternorum. quasi dicat ad hoc devenit revelatio sibi facta, quod declaravit ei apertionem ianue celestis fiendam per Christum, ad quod deberet tendere omne desiderium nostrum.
marg.| .6.  Fiant in capite Ioseph id est veniant super eum omnes benedictiones predicte.
marg.| .7.  Et in vertice Nazarei etc. Replicatio est eiusdem ad maiorem confirmationem, et est sensus ; in vertice Nazarei id est ipsius Ioseph, qui est Nazareus id est sanctus inter fratres suos.
Numérotation du verset Gn. 49,26 
moraliter
marg.| .3.  Benedictiones patris tui id est quas Christus pater tuus dedit tibi :
marg.| .4.  Confortate sunt benedictionibus etc. id est maiores sunt et efficaciores, quam benedictiones date patribus antiquis ex quibusdescendit Christus secundum carnem. Nam illi quantumcumque iusti non admittebantur ad regnum, sed descendebant ad limbum, filii vero Christi per baptismum admittuntur ad regnum. Christus vero veniens ad mundum per mortem suam sanctos patres de limbo eduxit, et ad celum empyreum transtulit, Ideo subditur :
marg.| .5.  Donec veniret desiderium collium eternorum id est donec veniret Christus, de quo dicitur{462} Aggei. 3.b.f   Et veniet desideratus cunctis gentibus. Et ideo dicitur, desiderium collium eternorum id est sanctorum patrum, qui desiderabant Christi adventum. et dicuntur colles eterni, propter eminentiam sanctitatis et durationem perpetuitatis a parte post.   Fiant in capite Ioseph et vertice Nazarei inter fratres suos id est in capite iuvenis dicto modo descripti, qui est Nazareus id est sanctus in fratres suos, veniant benedictiones predicte.
f Agg. 3.
Numérotation du verset Gn. 49,27 
marg.| .8.  Beniamin lupus rapax. Hic predixit Iacob statum Beniamin futurum, et exponitur uno modo sic ab aliquibus Hebreis et aliquibus Catholicis dicentibusquod quia templum fuit in sorte Beniamin, et ibi erat altare holocausti, in quo erat ignis perpetuus, in quo quolibet mane ponebant sacerdotes ligna ad continuandum ignem, et postea desuper bestias, que erant concremande, quas devorabat ignis, postea vespere partes bestiarum et oblationum remanentes pro sacerdotibus dividebantur, et sic exponitur hec littera ;   Beniamin lupus rapax etc. quia in sorte sua fuit altare holocausti, quod devorabat hostias, ut predictum est.
marg.| .9.  Mane etc.   et vespere dividet spolia. eo quod remanentia dividebantur sacerdotibus ut dictum est. Sed ista expositio videtur multum extranea, maxime quia rapacitas lupi ubique in Scriptura alibi accipitur in malo, quod non potest dici hic, quia hostie incendebantur in altari ad honorem divinum, ideo aliter exponitur de tribu Beniamin, que fuit valde bellicosa. Unde et accepit bellum contra undecim tribus alias, et bis debellavit eas in campo, ut habetur Iud. 20. Et multos ex eis occiderunt filii Beniamin, quorum spolia rapiebant, et postea cum redissent de bello inter se dividebant, et sic patet quomodo {363} Beniamin, lupus rapax. Item alio modo exponit Augustinus de Paulo Apostolo qui fuit de tribu Beniamin, ut habetur Phil. 4.a. Qui ante conversionem suam graviter persecutus est Christianos, tamquam lupus rapax, ut habetur Act. 9.a. sed post conversionem suam fidem Christi publicavit verbo et scripto per orbem universum, quod notatur cum dicitur. et vespere dividet spolia id est sententias legis et prophetarum, quas a Iudeis acceperat, exponendo de Christo ad instructionem fidelem.
Numérotation du verset Gn. 49,27 
moraliter
marg.| .8.  Beniamin lupus rapax. Secundum quod dicit Augustinus per Beniamin figuratus fuit Paulus apostolus qui fuit de tribu Ben. sicut ipse dicit Phil. 3. Et ideo de ipso subditur : .9.   Mane comedet predam. Nam in sua iuventute valde graviter persecutus fuit ecclesiam, ut habetur Act. 8. et 9. Sed quia conversus fuit ad fidem, et edificavit valde ecclesiam opere et doctrina, et sic factus fuit de lupo pastor et de predone custos. ideo subditur :   Et vespere dividet spolia. Quia post suam conversionem multos valde Gentilium convertit ad Christi fidem, qui dicuntur ipsius spolia, nam eos de manu diaboli eripuit, et ecclesie Christi aggregavit.
Numérotation du verset Gn. 49,28 
marg.| .1. Omnes qui in tribu duodecim. ista est conclusio respectu precedentium. Unde subditur :
marg.| .2. Hec locutus est eis. Que predicta sunt predicendo spiritu prophetico que circa eos futura erant.
marg.| .3. Benedixitque singulis. Hic consequenter Iacob erigit animos filiorum suorum ad spem vite immortalis, primo imprecando eis bona spiritualia et eterna, quod notatur cum dicitur. benedixitque singulis etc. Domini tamen hic aliqui quod illud refertur ad ea que dicta sunt. ita quod Iacob. aliter non benedixit filios suos, nisi predicendo eis futura, ut predictum est. Sed hoc non videtur verum, quia in precedentibusaliquibus eorum non benedixit, sed magis maledixit, sicut patet de Simeon et Levi et Ruben, et tamen dicitur hic quodbenedixitque singulis et ideo melius videtur dicendum quod postquam predixerat eis futura, imprecatus est eis bona, et sic benedixit eis. Sed forma benedictionis non exprimitur hic, quia non omnia scripta sunt, nonenim verisimile est, quin Iacob moriens imprecatus sit bona spiritualia et eterna singulis filiorum {364}suorum, ad que debet dirigi finalis intentio omnium actuum humanorum. Secundo inducit eos ad fidem resurrectionis, cum subditur :
Numérotation du verset Gn. 49,29 
marg.| .4.  Et precepit eis. Cuius preceptum subdit, cum dicitur, sepelite me etc. sciebat enimquod hoc non poterat sine magnis sumptibus et labore fieri, et nihilominus hoc precepit, ostendens, quod corpus suum erat resurrecturum ad vitam immortalem per Iesum Christum, ut supra dictum est. 47 capitulo Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 49,29 
moraliter
marg.| marg.| {363} Ego congregor ad populum meum, sepelite me cum patribus meis etc. Per hoc ostenditur {364} quod bonus homo debet esse valde solicitus, ut in sacro loco sepeliatur, ubi suffragiorum copia habeatur.
Numérotation du verset Gn. 49,30 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 49,31 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 49,32 
marg.| .5.  Colligit pedes suos etc. Ex quo patet quod obiit pacifice et quiete. .6.   Appositusque est ad populum suum id est ad limbum sanctorum patrum, sicut supra dictum est de Abrahe et Isaac tamen magister in scho. hist. exponit, ad populum suum, i. ad angelos, allegans pro ratione, quia Abraham et Isaac tam pauci erant, quod non possent dici populus, sed hoc non videtur bene dictum, quia angeli sancti sunt in beatitudine, et ideo nullus potest dici appositus ad eos, nisi quando transfertur ad gloriam, quod non fuit de Iacob nec aliquo alio homine ante apertionem ianue celestis per passionem Christi. Motivum etiam suum non valet, quia in limbo ante mortem Iacob non solum recepti erant Abraham, et Isaac, sed omnes iusti qui mortui fuerunt ab Adam, qui penituit, ut habetur Sap. 10. usque ad Iacob, qui fuerunt multi scilicet Abel, Seth. et multi alii de filiis eius, qui fuerunt religiosi et iusti, et Noe, et Melchisedechh, et multi de posteris eorum, et mulieres sancte, ita quod bene poterant dici, populus, maxime cum secundum leges, 10. homines faciant populum propter quod non valet dictum suum, et ideo exponendum est, ut predictum est, ad populum suum id est ad iustos existentes in limbo.
Numérotation du verset Gn. 49,additio 1 
marg.| marg.| {363} In capitulo 49 ubi dicitur in postilla Dicit enim in novissimis diebus.
prol.| Super illud verbum, in novissimis diebus Rabbi Moyses Gerundensis in sua gl. dicit. Novissimi dies sunt dies Messie, quoniam Iacob significabat illa tempora in verbis suis, cum dixit. Donec veniat Silo, et ipsi congregabuntur populi etc. Secundumenimcommunem opinionem novissimi dies, dies Messie sunt : hec ille. Et sunt verba notanda, licet frequenter a Iudeis malitiose negentur.
Numérotation du verset Gn. 49,additio 2 
prol.| In eodem capitulo 49. ubi dicitur in postilla quia tu es principium doloris mei etc.
prol.| in hebreo in hoc loco ponitur : Tu es principium ont [hébreu] praem. Ed1603 , et est dictio, que quandoque significat dolorem, quandoque vero fortitudinem seu robur, et utroque modo potest exponi ad commendationem ipsius Ruben antequam peccasset, cum enimdicitur. principium doloris mei scilicet sollicitudinis mee circa filios meos, et sic exponit magister in histo. Si autem dicatur principium fortitudinis mee potest sic intelligi, quia in eo primo apparuit virilitas ipsius Iacob in actu generandi, et redit in idem quod prius. Vel secundumRabbi Moyses in hoc commendatur castitas Iacob, quia ut tradunt Hbr. tunc non emisit de se semen ante conceptionem Rub, et sic fuit principium fortitudinis sue quo ad hoc, et est sententia planior. Dicit enim primo, omnia que faciebant ad commendationem Ruben scilicet tu es fortitudo mea, usque ibi : Maior imperio, Et postea subdit illa, que faciunt ad eius decrementum, et hoc cum dicit, effusus es sicut aqua etc.
Numérotation du verset Gn. 49,additio 3 
prol.| In capitulo 49. ubi dicitur in postilla Non auferetur sceptrum de Iuda. Hec auctoritas Patriarche scilicet non auferetur sceptrum de Iuda, donec veniat Silo. est valde efficax ad vincendum Iudeos, de hoc quod Christus promissus iam venit a tempore quo ablatum est sceptrum de Iuda etc. contra hoc multipliciter cavillantur, quorum cavillationibus ibi bene videtur responderi in postilla : excepto uno scilicet cum dicitur quod Machabei, qui sacerdotes fuerunt et gubernaverunt populum, erant de tribu Iuda, quod {364} ipsi negant, nec plane contra eos hoc probant. Unde inter alios, quos de hac materia, vidi loquentes seu scribentes super Rabbi Mar<ti> in pugione suag, secunda parte, c. 4. et 5. de hoc eleganter tractat, primo exponens hec verba. Non auferetur sceptrum, nec dux de femore, de collegio seu consistorio Iudeorum, qui dicebantur Sanhedrin1, ad quos omnes difficultates seu dubia legis et fidei perveniebant, et omnia summa iudicia et controversie, qui quidem residebant principaliter sub regibus et ducibus Iude in Hierusalem, et postea in Babylonica captivitate dum essent reges vel duces de Iuda, consequenter autem in reditu captivitatis apud Hierusalem durabat etiam potestas illorum, prout potestas alicuius capituli vacante sede durat, quorum auctoritas et potestas duravit etiam tempore Machabeorum, et usque ad certum tempus ante destructionem templi secundi, quod quidem tempus concurrit cum tempore passionis Christi, et tunc cessavit omnino eorum potestas. que omnia sufficienter probat predictus autor, et deducit per auctoritates sumptas a doctoribus autenticis Hebreorum antiquis, quibus nullo modo possunt Iudei rationabiliter dissentire, quas quidem ad evitandum prolixitatem omitto, remittendo eas predicto libro ubi plane tractantur.
g Ramon Marti, Pugio Fidei ? .
1 Sanhedrin] scrips., Canhedrin Ed1603
Numérotation du verset Gn. 49,additio 4 
prol.| In eodem capitulo 49. ubi dicitur in postilla : Ligans ad vineam etc.
prol.| Expositio catholicorum in hoc loco non debet censeri mystica, sed potius litteralis. Iacob enim prophetando de filiis in hoc loco, sepe loquitur metaphorice, secundum quam locutionem accipienda est sententia litteralis, ex hoc quod res significate per voces ulterius aliud significant prout ostensum fuit in prologo huius libri. Quod autem hic circa Iudam metaphorice loquitur, satis videtur ex hoc quod dixerat. Catulus leonis etc. quod exponitur de David, ut in postilla qui non fuit catulus leonis nisi metaphorice. Et similiter in hoc loco, cum dicit. ligans ad vineam etc. locutio metaphorice debet censeri, presertim cum similitudines quas in hoc loco ponit, sint omnino conformes similitudinibus in aliis locis sacre scripture contentis, [0278] {465} ubi de similis materia tractatur. Pro quo attendendum, quod vinea in sSacra scriptura accipitur ad litteram pro congregatione eorum, qui sunt sub fide. Unde Is. 5.b. Vinea Domini etc. Similiter Christus se vocat vitem. Io. 15.a. ego sum vitis vera etc. similiter discipulos vocat plamites, ut ibidem. Per asinam vero significat Christus populum Iudeorum, et per pullum populum Gentilium, ut Mt. 21.a. et Za. 9.b. prophetice hoc idem signatur. Per hoc autem quod dicit. Lavabit in vino stolam suam etc. etiam metaphorice significatur ad litteram passio Christi, de qua Is. 63.a. cum a Christo queritur. Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua etc. que omnia ad litteram intelliguntur de Christo, et eius passione, unde tenenda est expositio nostrorum doctorum in hoc loco tamquam litteralis, et continuatur cum precedentibus convenienter, cum enim dixerat. Donec veniat qui mittendus est scilicet Christus cui erat congregatio seu expectatio gentium : consequenter declarat coniunctionem harum gentium dicens, Ligans ad vineam etc. similiter et passionem per quam spectabitur redemptio omnium gentium, et hoc cum dicit. Lavabit in vino etc. et exponantur ad litteram : prout in glossa ordinaria etc.
Numérotation du verset Gn. 49,additio 5 
prol.| In capitulo 49. ubi dicitur in postill. Sed hec expositio etc.
prol.| Hec expositio non videtur tamquam extranea repellenda, non obstantibus obiectionibus Postillatoris contra eam. Prima enim obiectio non videtur valere, nam ille qui nimis datur ad speculationem, sepe negligit curam temporalium negotiorum, intantum, quod iudicio communi hominum rudis seu fatuus reputatur sicut Philosophus 6. Ethicorum dicit de Anaxagora et similibus Philosophis, quod videbantur ignorantes conferentia sibiipsis. Secundam vero obiectionem manifestum est non valere, reperitur enim in Sacra Scripturaexpressum, quod de filiis Isachar erant homines excellentes in scientia super alios, unde 1Par. 12.e. De filiis quoque Isachar, viri eruditi, qui noverant singula tempora ad precipiendum quod facere deberet Israel etc. Super quod verbum glos. doctores legis in tribu Isachar fuisse traduntur, qui singula tempora cerimoniarum observanda docebant, et quod facere deberet Israel, prescribebant. Hec in Glo. quod etiam ipsemet Postillator in hoc loco testatur, ubi de filiis Isachar sic dicit. Erantenim isti studiosi in lege, et sciebant optime consulere quid et quomodo esset agendum, et cetere tribuseorum consiliis acquiescebant, hec Postillator. Quod autem de tribu Levi etiam essent communiter iudices et doctores populi, verum est, et habetur Dt. pen. a. ubi de Levi dicitur. Perfectio tua, et doctrina tua a viro sancto tuo etc. Sed cum hoc stat, quod Isachar etiam habebat excellentiam in scientia, ut dictum est, respectu aliorum preter Levi. Continuatur etiam littera secundum hanc expositionem sic : nam cum Isachar esset avidus ad speculationem scientie, et haberet terram fructiferam, erat accubans inter terminos, abhorrens scilicet labores corporales. Videns requiem scilicet speculationem, quod esset bona, et terram quod esset optima scilicet fructifera cum modico labore, prout in postilla, ex amore studii excusabat se, ut plurimum ne iret in exercitum, quia diligebat quietem et dulcorem sapientie, et ideo preeligebat solvere tributum regibus, potius quam dimittere requiem speculationis, et hoc est quod sequitur, et supposuit humerum suum ad portandum, scilicet quia volebat magis esse tributarius, quam bellicosus seu militaris ratione predicta.
Numérotation du verset Gn. 49,additio 6 
prol.| In eodem capitulo 49. ubi dicitur in postilla : Dan iudicabit populum suum etc.
prol.| Dictio Hebraica in hoc loco posita significat uno modo iudicare, et alio modo vindicare, et utrumque posset intelligi de Samsone prout in postilla.
Numérotation du verset Gn. 49,additio 7 
prol.| In eodem capitulo 49. ubi dicitur in postilla : Salutare tuum expectabo domine.
prol.| Licet Samson fuisset fortissimus in corporali robore, non tamen ab aliquo posset dubitari an esset Messias fuit enim Samson modice prudentie et discretionis, nec fuit etiam propheta, nec de eo leguntur tales virtutes, quibus de hoc posset suspicari. Unde quod patriarcha dixit in hoc loco, Salutare tuum etc. Melius videtur referendum ad tempus Antichristi, prout Greg. 3. moral. dicit, qui quidem Antichristus, prout communiter fertur, descensurus est de tribu Dan, qui circa tabernaculum ad aquilonem castrametatus est. et quia ipse Greg. ibidem ait : Iudea erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum sperat. Unde Iacob in electorum voce in eo. loco repente conversus est ad eum dicens. Salutare tuum expectabo etc. id est non sicut infideles Antichristum, qui scilicet venturus est de tribu Dn. sed eum qui in redemptionem nostram venturus est, fideliter expecto verum Christum, de Christo enim vero supra dixerat, Donec veniat qui mittendus est etc. et hanc sententiam expresse tenet translatio Chaldaica.
Numérotation du verset Gn. 49,additio 8 
prol.| In eodem capitulo 49. ubi dicitur in postilla : Sedit in forti etc. Non videtur rationi consonum, quod in hoc loco inter tot bona, que Iacob de ipso Ioseph prophetavit, interponatur tamquam bonum descensus Ieroboam ex ipso Ioseph, cum ipse Ieroboam fuerit pessimus idololatra, qui non solum peccavit, sed etiam peccare fecit Israel propter quod divina scientia fuit abscissus a regno cum posteritate sua, excepto uno filio tantum, ut in 4Rg. 13. et 15 capitulo et etiam regnum eius licet pro tempore a Deo fuerit promissum, non tamen gratum. de eo enim legitur Osee. 8.a. Ipsi regnaverunt, sed non ex me, et similiter 13 capitulo de eo. Dabo eis regem in furore meo, non ergo de ipso recte diceretur, Per manum potentis Iacob. Unde aliter circa hos videtur dicendum. Ad quod sciendum est, quod Ioseph duas habuit principales persecutiones. unam scilicet {466} a fratribus de qua intelligitur illud. Exasperaverunt eum, et iurgati sunt etc. prout dicitur in postilla Aliam vero ab uxore Domini sui scilicet Pharaonis, ut supra 30. a qua quidem persecutione fuit a Deo protectus intantum, quod non fuit inclinatus ad peccandum, licet vehementer incitatus ad hoc fuisset, ut ibidem patet, et de hoc exponunt quidam Hebreorum, quod sequitur scilicet Sedit in forti arcus eius scilicet appetitus eius carnalis, qui sepe in hominibus modice virtutis tendit ad extra ad suum concupiscibile, tamquam arcus proiiciens sagittam ad signum, quod non sic fecit Ioseph, sed sedit in forti i. In fortitudine virtutis continentie, et quia quandoque aliqui, qui ex ductu rationis refrenant suum carnalem appetitum, cum hoc tamen molestantur a pravis concupiscentiis, prout contingitcontinentibus Ioseph autem non sic, sed tamquam vere temperatus vires proprias carnales subiectas habebat rationi sic ut nullum motum ad hoc sentiret moleste sensualitatis, ideo dicit. Et dissoluta etc. sic quodly ‘ eius ‘, referatur ad hoc quod dicit Arcum suum etc. Arcus enimhabet duo brachia, que cum corda fortiter sunt ligata, ad hoc ut possit sagittare, quorum quidem bracheorum arcus si vincula dissolvantur, tunc arcus penitus est indispositus ad sagittandum, et isto modo vires sensuales Ioseph, cumquibus arcus appetitus carnalis solet sagittare, erant dissolute a vinculis carnalibus idcirco in hoc commendabatur non solum, ut continens, sed tamquam temperatus, et quia vitare peccatum presertim hoc modo in statu nature corrupte non possumus, nisi gratia Dei auxiliante secundum augustinum in libro de perfectione iustitie, ideo subditur : Per manum potentis Iacob, quia per Virtutem gratie Dei illud peccatum sic vitavit. Potest etiam hoc, quod dicitur, et dissoluta sunt vincula eius. aliter exponi scilicet ut intelligatur de dissolutione vinculorum Ioseph in carcere de mandato regis, et providentia divina. Unde de eo legitur in Ps. 104.b. Humiliaverunt in compedibus pedes eius. et sequitur ibidem. Misit rex et solvit eum, quod autem sequitur : Inde pastor egressus est lapis Israel, videtur aliter exponendum. Ad cuius intellectum attendendum est, quod quia posteritas Ioseph per Ephraim descendens recesserat a divino cultu, a tempore ipsius pessimi Ieroboam ut dictum est, intantum quod non reputabantur iam de filiis Israel secundum fidem, sed quasi Gentiles et alienigene. Unde de eis legitur Osee. 5.b. In dominum prodigiose egerunt, quia filios alienos genuerunt etc. Idcirco Iacob videns in spiritu, quod filii Ioseph numquam essent Deo reconciliandi, nisi per Christum, qui omnes tam Hebreos, quam Gentiles vocavit ad gratiam, ideo dicit. Inde egressus est pastor etc. quasi dicat ab ipso potente Iacob scilicet a Deo, qui preservavit Ioseph a peccato, ut dictum est. Egressus est pastor scilicet Christus, qui tamquam pastor bonus dixit. Alias oves habeo que non sunt ex hoc oculi, et illas oportet me adducere. Similiter, et lapis Israel, supple inde egressurus est, qui quidem lapis Israel est ille scilicet quem reprobaverunt edificantes, qui fecit utraque una. Unde ad consolationem posteritatis Ioseph, hoc introductum est, ne per hoc, quod apostaverunt a lege divina intelligerentur exclusi a finali salute per Christum fienda. Unde et hic notabiliter nominat Christum per nomen pastoris et lapidis, quorumutrumquenomen implicat reductionem Gentilium seu apostatantium ad unum Deum et unam fidem : nec obstat huic expositioni quod dicit, egressus est, quasi de preterito, quia hoc est propter certitudinem prophetie, et etiam secundum expositionem Postillatoris de futuro habet intelligi, ut patet in postilla. Quidam autem ex, ponunt hoc quod dicitur. Inde egressus est pastor lapis Israel etc. De Iosue filio Nun, qui fuit de tribu Ephraim, et per consequens de Ioseph, et licet rationabilius posset de illo exponi qui fuit iustus rector Israel post Moysen proprius tamen adaptantur hec verba Christo presertim cum dicitur, lapis Israel, nam etiamRabbi Moyses Gerundensis in hoc loco dicit expresse, quod lapis hic dictus intelligitur ille, de quo in Ps. 117. Lapidem, quem reprobaverunt etc. In quo loquitur quasi prophetando nesciens, sicut legitur de Caipha.
Numérotation du verset Gn. 49,additio 9 
prol.| In eodem capitulo 49. ubi dicitur in postill. Benedictiones patris tui etc.
prol.| Iste due expositiones videntur insufficientes, utraque enimearum presupponit falsum vel inconveniens, nam prima expositio presupponit, quod dominus promiserat ipsi Iacob dominium totius mundi, cum ei apparuerat iuxta Luzam, de quo sup. 28. ca. sed hoc videtur falsum, nam in secunda apparitione in qua Deus apparuit ipsi Iacob, in eo. loco scilicet Luza, ubi iterum benedixit eum, et mutavit nomen eius in Israel, ibi legitur. Terram quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te etc. Ex quo patet manifeste, quod non ampliavit sibi terminos plus quampatribus suis. Consequenter etiam Iacob sup. 48 capitulo repetens predictam promissionem factam in Luza sibi, ad Ioseph sic dicit : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, que est in terra Chanaam, benedixitque mihi, et ait. Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum, daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam. Ex quo patet manifeste, quod promissio facta Iacob in Luza non se extendebat nisi ad terram Chanaam. Quod autem In capitulo 28. supradicto dicitur : Dilataberis ad orientem et occidentem etc. Intelligitur de orientali et occidentali plaga ipsius terre sibi promisse scilicet Chanaam, que etiam potest dividi in quatuor plagas, sicut tota terra habitabilis. Secunda vero expositio presupponit, quod Iacob habuerit clariorem revelationem de mysterio Christi et futura beatitudine, quam ipse Abraham, quod est valde inconveniens. Tum quia Abraham dicitur esse pater fidei in cuius sinu (prout habetur Lc. 17.) iusti ab angelis portabantur. Tum quia de eo legitur, sup. 18 capitulo Dixitque dominus : Num celare potero Abrahe, que gesturus sum etc. Et eadem ratione et fortiori inconveniens videtur, quod Deus celaret Abraham de his que pertinent ad salutem maxime illa que revelaturus erat ipsi Iacob. Tum quia futura beatitudo revelata {367} fuit ipsi Abrahe. cum lux sancta femini suo fuerit promissa, ut expositum fuit c. 15. que quidem beatitudo apertione ianue celestis, et cetera que ad hoc requiruntur, presupponit. Per illud autem, quod dicit propheta : Super senes intellexi. non est intelligendum quod semper posteriores sancti habebant clariores revelationes quam primi, alioquin sequitur quod sancti modernorum temporum essent magis illuminati de his que pertinent ad fidem, quam apostoli, qui sunt antiquiores et seniores, quod est falsum. Ultima etiam ratio ad hoc inducta per Postillatorem non sufficit, nam licet natura (ut in pluribus) procedat de minus perfecto ad magis perfectum : Natura tamen secundumBoetium semper sumit initium a perfectis, et ideo Abrahe fuit dictum sup. 17 capitulo Ambula coram me, et esto perfectus etc. prout fuit declaratum. Assumit etiam hec expositio benedictionem et revelatione pro eodem, que tamen sunt diversa, non enimomnes benedictiones sunt revelationes : nec econverso, ut est manifestum. Unde hec littera videtur aliter exponenda et planius. Ad quod sciendum quod cum Iacob benediceretur a patre suo sup. 27 capitulo eidem dixit sic. Det tibi Deus de rore celi, et de pinguedine terre etc. In quo fuit benedictus ad litteram de bona influentia celesti, et de bona dispositione terrestri, ex quibus immediate multiplicantur terre nascentia, non tamen legitur quod Iacob fuisset benedictus expresse a patre suo de multiplicatione propagationis hominum et animalium, quod intelligitur de benedictionibus vulve, nec etiam de bona gubernatione, seu nutritione talium, quod intelligitur in benedictionibus uberum : ista autem benedictio que pertinet ad propagationem animalium, consuevit in Scriptura ab aliis distingui. Unde Dt. 7.b. dicitur. Benedictus eris inter omnes populos, et non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis etc. Iacob ergo in hoc loco amplius benedixit ipsum Ioseph, quam Iacob fuit benedictus a patre suo, quantum ad predicta, et hoc est quod dicit : Benedictiones patris tui scilicet quibus te benedico : confortate sunt benedictionibuspatrum meorum etc scilicet benedictionibus quibus patres mei benedixerunt, ut dictum est. Et sequitur in littera secundum Hebraicam veritatem. Usque ad desiderium collium eternorum, seu collium seculi etc. In quo intelligitur Christus desideratus a cunctis gentibus ut Aggei 2.b. de quo Lc. 10.d. Multi reges et prophete voluerunt videre, que vos videtis, et non viderunt etc. Et continuantur hec verba cumprecedentibus et sequentibus sic. Benedictiones patris tui, que confortate sunt benedictionibuspatrum meorum etc. Et sensus est, quod benedictiones temporales, quibus Iacob ipsum Ioseph benedixerunt, fortiores seu ampliores sunt quam benedictiones patrum meorum, scilicet ipsius Iacob, ut dictum est una cum summa benedictione spirituali desiderata a collibus eternis, scilicet a sanctis et iustis, omnia ista fiant in capite Ioseph.
Numérotation du verset Gn. 49,additio 10 
prol.| In capitulo 49. ubi dicitur in postilla : « Tamen magister in Historia scholastica” etc. Hec expositio Magistri H istoriarum est in glossa interlineari ubi super hoc verbum, ad populum suum, supra posuit frequentiam angelorum. Similiter et expositio Strabi que in Glossa ponitur in margine, et non ponitur ibi quantum ad hoc aliqua opinio apposita : unde non videtur quod sit hec expositio repellenda, presertim cum Augustino super Genesim illa ponit, licet non totaliter assertive : dixit enim sic. Videndum quomodo dicant scripture, que assidue dicunt de mortuis. Et appositus est ad patres suos, vel, appositus est ad populum suum etc. Ecce enim de Iacob dicitur : Iam quidem mortuo, sed nondum sepulto, et ad quem populum apponitur, non in promptu habetur : ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israel, qui vero eum precesserunt, tam pauci iusti nominantur ut eos populum nominare certemus. Nam si dictum esset : Appositus est ad patres suos. nulla questio fieret, an forte est non solum hominum sanctorum, sed etiam angelorum populus civitatis illius, de qua dicitur ad Hebreosh, scilicet :"Accessistis ad montem et ad civitatem Dei Hierusalem, et ad millia angelorum exultantium". Huic populo apponuntur, qui post hanc vitam placentes Deo fiunt. Tunc enimDomini apponi quando iam non remanet sollicitudo tentationum, et periculum peccatorum, quod intuens scriptura ait. Ante mortem ne laudes hominem quemquam Hec Augustin<i>. Ex qua auctoritate solvitur obiectio facta per Postillatorem. Nam ad hoc quod dicit, quod nullus potest dici, appositus ad angelos, nisi quando transfertur ad gloriam. Respondetur secundum Augustinumquod qui post hanc vitam placentes Deo fiunt, dicuntur angelis apponi inquantum iam in eis cessat sollicitudo tentationum, et periculum peccatorum : sed sunt impeccabiles sicut angeli, licet adhuc statum glorie non attingant. Nec etiam videtur inconveniens dicere, quod cum sancti in hac vita existentes sepe habeant angelorum consortia, quod tales cum sint in lumbo ad eorum consolationem ab angelo frequenter visitentur, et hoc videtur sonare gl. Interl. predicta, cum dicit ad societatem angelorum, quod sonat continuum consortium, sed dicit frequentiam angelorum, quod magis sonat frequentiam visitationis. Quod autem Postillator argui contra motivum huius expositionis dicens quod ante mortem Iacob fuerunt recepti in limbo Adam et Abel. Dicendum quod de nullo sancto qui ante Maraham decessit, legitur quod fuisset appositus ad populum suum. Cuius ratio potest esse, quia illi licet decessissent in gratia, tamen forte habebant aliqua venialia, pro quibus oportebat eos esse in purgatorio ad tempus, et sic propter tales non diceretur Iacob esse appositus ad populum suum, cum non essent adhuc in limbo. Et notandum, quod scriptura loquens de morte quorumdam iustorum, qui ante passionem Christi decesserunt frequenter dicitur. Appositus est ad patres suos, seu, ad populum suum, ut in sup. dictis patet, et in aliis, vel obdormivit cumpatribus suis, ut de David {368} 3Rg. 2. et de aliis quod idem sonat, sed post passionem Christi aliter dicit scilicet obdormivit in Domino. ut Act. 7. de Stephano, et in aliis sacris historiis et legendis sanctorum quod multum consonat catholice veritati. Nam primi quantuncumque sancti non obdormiebant in Domino cum nondum in Deo requiescerent per beatam fruitionem, sed cumpatribus hec spectantibus apponebantur, sed postremi sancti qui ianua celesti iam aperta statim post mortem Deo coniungebantur, dicuntur obdormire in Domino, in quibus Apc. 14 capitulo Beati mortui qui in Domino moriuntur, ad quam mortem (que potius vita dicenda est) nos perducat dominus noster Iesus Christus, qui vivit et regnat in secula seculorum.
h Hbr. 12, 22.
Numérotation du verset Gn. 49,replica 
prol.| REPLICA Correctorii contra Burgensem in capitulo 49, ubi Postillator clare exposuisset testimonium Iacob respectu Ruben Burgensis, nescio quid consensum murmurans dicit, quod nihil valet ad propositum : Nam supra capitulo 4. In additione prima ponit regulam, quod ille sensus est littere propinquior, qui extra litteram pauciora supponit, quam regulam hic non observat cum suo Gerundem. qui supponunt hic primo, quod dolor et fortitudo de Ruben dicantur commendatorie, quod tamen non probant per aliquem textum, nec expositiones sanctorum. Secundo, quod fortitudinis commendatio fundetur super turpitudinem videlicet actum generandi, qui et si inf. limites matrimonii sit licitus, habet tamen turpitudinem annexam, per consequens Spiritus Sanctus hunc sensum non efflagitat. igitur secundum beatum Hieronymum erroneus est. Tertio supponunt, quod actus generationis sit actus fortitudinis vel roboris, quod est contra omnem philosophiam naturalem et moralem, nam quamvis sit actus naturalissimus viventium pro conservatione speciei, ex secundo de anima : nihil tamen ibi apparet fortitudinis, quia non est pro conservatione speciei, sed potius de constitutione individui. Etiam minuta et debilia animalia actum generationis diligenter exercent, imo et homines egrotantes, non est igitur actus fortitudinis naturalis, multo minus moralis. Item in eodem capitulo ubi Postillator exponit illum passum. Non auferetur sceptrum de Iuda etc. Burgens. voluit aliquid addere, quod nisi distraheret a veritate littere et fidei, merito dissimularem. Fingit enimcum suo pugione quoddam consistorium habens simile vim sicut habet capitulum, sede vacante, per quod consistorium putat Burgens. concludere Iudeis, male hunc passum exponentibus pro tempore Machabeorum, quando de tribu Iuda nec erat sceptrum, nec principatus, sed quia illud consistorium fictum mansit apud Iudeos usque ad destructionem civitatis, et templi secundi per Titum factam anno 83. post nativitatem Christi. Dominusenim Iesus 33 vixit et 50. post passionem desolatio facta est, qui simul iuncti 83. annos faciunt, et sic secundum Burgensem et suos sensus illius loci. Non auferetur sceptrum de Iuda etc. Est quod Christus non venit ante ablationem illius consistorii, quod dicit habere auctoritatem regalem, sicut capitulum pontificalem sede vac. Modicum igitur probare potest additio sua contra Iudeos, nec multum certare pro fide videtur, quia eis admittit plus quam 80. annos. Tum etiam quia non probat illud consistorium fuisse de tribu Iude semper, imo secundum opinionem communem Scribe et ceteri Pharisei qui hoc consistorium constituebant, fuerunt de tribu Simeon et Levi, ut dicit hic gl. Interl. ut habetur Dt. 17. Suppletionemquoque et probationem suorum dictorum Burgens. remittit ad forum Iulii, quia ad libros Iudeorum, qui communiter apud nos non habentur. Item in eodem capitulo ubi Postillator adducit expositionem glosse mysticam, et ad litteram, aliter ostendit exponendum illum passum. Ligans ad vineam etc. Burgens. se opponit, voles illam mysticam expositionem fore litteralem, quod tamen non videtur. Nam, secundum beatum Augustinum et Gregorium supra sepe allegatos, ille est sensus litteralis primus, qui per voces vel terminos communiter significantes accipitur sine absurditate. Ubi autem in eo modo exponendi historia deficeret, et sine absurditate sic exponi non posset, tunc primum ad mysticum sensum recurrendum est, in expositione autem Postillatoris nihil absurdum, sed totum littera et rationi consonum, igitur sensus per eum positus est primo litteralis, sensus autemGlossa ordinaria et aliorum catholicorum non solum hic, sed sepe mysticus est, et ut talis recipiendus. Non valet igitur argumentum Burgens. quo dicit, quia Leo, hic accipitur metaphorice, igitur alia scilicet vitis et vinea metaphorice sunt accipienda, quia sepe in sacro eloquio fit mistiotransumptionum et proprietatum, sicut super de Ruben totum est litterale, tamen in fine miscetur aque effuse, ita et infra de Isachar per metaphoram dicitur asinus fortis : cetera autem sunt litteralia. Ita hic de Iuda fit mistio metaphorice et proprietatis. Et quod Burgens. dicit expositionem glosse haberi ex similitudinibus alibi positis, per hoc non plus probat, nisi quod allegoria catholicorum doctorum sit bene fundata. Nam sensus mysticus non est multum autenticus, nisi ex aliquo loco sacre scripture possit persuaderi, Ut vult B. Augustinus de doctr. Christiana ut supra Item in eodem capitulo ubi Postillator expositione est eorum dicit extraneam, que dicta de Isachar exponunt de studio sapientie. Burgens. capta occasione debili contrarium, pretendens solvere rationes Postillatoris, quod tamen sufficienter non facit, ut videtur, nam responsionem primam rationem Burgens. fundat super iudicio hominum indiscreto, quo sapientes stulti, et stulti sapientes consueverunt iudicari, de quo iudicio dicitur 1Cor. 1, 2, 3 et 4 per totum. Non igitur bene infert Burgensishomines mundani sapientes et studiosos iudicant rudes et asinos, igitur sunt tales. In hac autem littera ubi dicitur. Isachar asinus fortis : no dicitur de iudicio hominum, sed de prophetia ipsi Iacob iudicio divino revelata, secundum quam extraneum videtur dicere, ut arguit Postillator, secundum respectum vel similitudinem studiosum fore asinum. Sed quod Burgens. allegat. Aristotel. 6. et hi. modicum facit pro eo, quia Aristo. consuevit antiquis detrahere. Non enim pepercit magistro suo Platoni, multo minus aliis, ut patet in multis locis librorum B. Augustin. Nec tamen Aristotel. dixit Anaxagoram et alios Philosophos fore asinos, si aliquando dixit eos ignaros, vel minus bene sentire, hoc tamen improperabat antiquis, non quia studiosis, sed quia ignorantibus, et sic illuc allegatum est contra propositum Burgens. pro solutione secunde rationis {469}quam facit Postillator. Burgens. assumit, quod reperitur in Scriptura homines de tribu Isachar fuisse aliis in scientia excellentiores, in loco tamen per eum allegato non dicitur quod erant eruditi in scientia, sed in temporum observatione pro cerimoniis, et ita fortasse erant famuli sacerdotum et levitarum, ad denunciandum populo huiusmodi temporum et cerimoniarum observantias ad modum preconum quod est vilis conditionis officium, sicut et campanistarum, dicitur tamen quodlibet officium suos habere suo modo magistros, utilitas quoque illius tribus innuitur in littera allegata per Burgens. In qua cetera tribus venientes in adiutorium David, numerantur per millia valentium, hec tribus Isachar numeratur per ducentos predicto modo valentes. Nam reliquos omnes de illa tribu dicit pedissequos, qui consilia sequebantur. quasi dicat sicut asinus stolidus directione egens, istis ducentis demptis qui erant ut predicitur eo modo studiosi. Unde et gl. per Burgens. adducta non loquitur assertive, sed secundum aliorum opinionem. Idcirco dicit gl. tradunt doctores in illa tribu fuisse, sed eorum studia modificat, sicut supra dictum est solum ad tempora cerimoniarum observanda, et populo intimanda verbo, vel scripto. Et ad eundem effectum Postillatoris illum locum allegatum exponit, manent igitur rationes eius in concusse. Burgens. etiam hic contradicit proprie regule, quam posuit in prosecutione sui prologi, videlicet quod expositiones sanctorum debeant magis reputari, quam infidelium. Nunc autem expositio quam fovet, est Iudeorum, et illa quam improbat, est B. Hieronym. ut patet in glossa ordinaria. Item capitulo eo. ubi Postillator ad intentionem magistri histor. illum passum. Inde pastor egressus est etc. exponit de regno Ieroboam, qui fuit de tribu Ioseph. Burgens. dicit illam expositionem rationi inconsonam, allegans motiva, quia Ieroboam fuit pessimus idolatra : regnum quoque suum etsi ad tempus a Deo permissum, numquam tamen fuit gratum. Cetera ibi ponit Burgens. per longam digressionem, concludens quod prophetia Iacob de eo non potest exponi convenienter. Sed revera motiva Burgens. sunt contra rotundum textum 3Rg. 11, 12 et 14. ubi dicitur prophetam ex parte Dei regnum decem tribuum ei promisisse, et signo ostendisse, diciturenim ore Dei ad Ieroboam. Te assumam et regnabis super omnia que desiderat anima tua, erisque rex super Israel, si servaveris precepta mea sicut David, ero tecum, et edificabo tibi domum fidelem, quo edificavi domum David, et regnum Iuda pugnare volens contra regnum Israel, prohibitum est a Domino dicente. 3Rg. 12.f. Non ascendetis neque bellabitis contra fratres vestros, a me enim factum est verbum hoc, que omnia non sonant in regnum promissum, sed ordinatum, nec consonat Ieroboam fuisse idolatram, et si post susceptum regnum factus sit pessimus : ante enimsusceptum regnum, ut dicitur 3Rg. 11.e. Erat Ieroboam vir fortis et potens, vidensque Salomon adolescentem bone indolis et industrium, constituit eum prefectum super omnia tributa universe domus Ioseph. Et cum egrederetur Hierusalem : occurrit ei propheta Abias, voluntatem Dei prenuncians, ut patet in littera, que non sonant eum fuisse idololatram, sed bonum, quamvis post aversionem male egerit. Burgens. dicit illud Osee. 13.a. Dabo ei regem in furore meo, De Ieroboam scriptum, sed neutrum de eo scriptum est, ut patet intuenti litteram, et glossam sanctorumutrobique. Et quia Iacob vidit tribum Ioseph in persona Ieroboam per dominum sic exaltandum in regnum Israel, ut dicitur. 3Rg. 11. prophetavit, dicens. Inde pastor egressus est, preteritum pro futuro expressit. Et sicut previdit circa Ieroboam et tribum Ioseph. Dei beneficentiam, ita previdit ipsius Ieroboam post susceptum regnum scandalum et militiam, ideo postquam de eo dixit, Per manus potentis Iacob egressus est pastor, continuo subiunxit : Lapis offensionis et petra scandali, ipse enim fecit Israel peccare multipliciter, ut dicitur. 3Rg. 14.d. Stat igitur ex positio Postillatoris, ut litteralis, gl. autem et expositione sanctorum mystica remanente : Item in eodem capitulo Postillator illum passum. Benedictiones patris tui confortate sunt, dupliciter exponit, primam tamen expositionem non multum ponderans, in secunda residet, que vult quod confortatio benedictionum Iacob super benedictionibuspatrum suorum quedam excrescentia notitie de Deo ex mysteriis fidei posteriorum ad priores, quia in processu temporis per Deum aucta est claritas revelationis, que more benedictionis, vel cumbenedictionibus facta est. Sed Burgens. dicit illud valde inconvenienter dici, motus addi rationibus modici valoris. Cum enim primo dicit Abraham esse patrem fidei, ex hoc tamen non sequitur eum habuisse clariorem de credendis revelationem intensive extensive quam posteriores, scilicet Iacob et ceteros prophetas, quamquam in materia obedientie, que ad fidem pertinet fuerit Heroicus per aliis, quasi pater, alii tamen in aliis non minus ad fidempertinentibus eo fuerunt longe clariores, prout declarat B. Greg. In prefatione moralium post medium. In materia igitur obedientie omnes vere obedientes sunt filii Abrahe, ut notatur ad Gal. 3.d. In textu et in gl. ita in materia patientie vere patientes sunt filii. Iob, et sic de aliis. Nec ex eo quod allegat Burgens. quod in sinum Abrahe iusti de portabantur, Sequitur igitur : Habuit credendorum clariores revelationes quam posteri. Sinus enim limbus patrum dicebatur propter requiem secundum communiter loquentes de hac materia, sed quod dictus est sinus Abrahe ex eventu narrationis Christi est. Lc. 11.f. Et nusquam reperitur in Scriptura alias. Inde ecclesia assumpsit, ut locum quietis animarum sinum Abrahe, non propter Abrahe sinum de quo Christus narravit, quia ille erat limbus, quam requiem iam ecclesia minime petit, sed propter requiem eternam, quam metaphorice transsumit. Ex metaphora igitur Burgens. nihil concludit, nec valet quod tertio sumit, id videlicet : Num celare potero Abrahe que gesturus sum ? [0280] {470} Hoc enim solum est in materia destructionis Sodome, ex quo non sequitur, quod Burgens. Intendit nec quod quarto assumit, valet, quod Abrahe facta fuit revelatio de luce eterna, et beatitudine : et de his qua pertinent ad eam, quia non sequitur, igitur posterioribus intensive vel extensive facta non est de illis maior revelatio et perfectior, in proposito enimomnem revelationem factam Abrahe constat fuisse per sensibilia et corporalia. Iacob autem spirituali visione, vidit dominum innixum scale etc. Comparanti revelationes factas Abrahe et Iacob in hoc loco scriptas, manifestum est Iacob extensive et intensive supergressum in benedictionibus Sed Burgens. pertractans rationem Postillatoris factam ex auctoritate David dicentis. Ps. 118.n. Super omnes docentes me intellexi, dicit id non debere intelligi, sic quod posteriores abundarent in his, que sunt necessaria ad salutem super priores et antiquiores, quia alias sequeretur quod moderni sancti abundarent super cognitione apostolorum, quod falsum esse dicit Burgensis. Ipse tamen exponens illum locum Psalmi 118. ubi dicit « Super senes intellexi », intelligendum est de persona fidelium, qui per temporum successionem plura explicite cognoscunt de his que ad fidem pertinent quam antiqui, licet omnia implicite continebantur in fide antiquorum. Unde patet quod Burgensis sibiipsi contradicit, nec Burgensis debuit dicere fore falsum quod beatus Augustinus dicit esse verum, loquens de consiliis generalibus libro primo de unico baptismo. Dicit enim priora posterioribus emendari, et experimento rerum aperiri quod clausum fuerat, et cognosci quod latebat. Multa enim post apostolos que fidei sunt, explicata sunt per generalia concilia specialiter quatuor, que beatus Gregorius veneranda dicit, ut quatuor evangelia, prout dicitur 15. distinctione capitulo sicut sancti. et in capitulo canones. Cum Burgensis igitur sic sentiens, necessario habet dicere illuminationes hierarchicas imo et thearchicas esse simpliciter exhaustas, quod catholicum dicere non decet. Burgensis etiam pertractans rationem ultimam Postillatoris involvit se in contradictoriis. Dicit enimquod natura, ut in pluribus procedit ex imperfectis : Et idem dicit secundumBoetium, quod natura semper sumit initium a perfectis, que est manifesta contradictio, nisi tolleretur cum distractione, ut in principio Physicorum scilicet de processu quo ad nos et quo ad naturam, et sic Burgensis coincidit cum Postillatore in ratione per eum facta, quam tamen Burgens. dicit non sufficere. Sed quia Burgensis putat crimen Iese maiestatis si quandoque Postillator contradicit scilicet Thomam non debuit contradicere Beatum Gregorium ex debili ratione. Dicit enim beatus Gregorius super Ezechielem, parte secunda Homilie 3. : Per incrementa temporum crevit scientia spiritualium patrum. Plus namque Moyses, sed plus apostoli quam prophete in divina scientia eruditi sunt. Unde scriptum est. Per transibunt plurimi, et erit multiplex scientia. Dicit enim Deus ad Moysen. Ego sum Deus Abraham, Isaac, et Iacob, et nomen meum Adonai non indicavi eis. Ecce plus Moysi quam Abrahe innotuit. Item David dicit. Super senes intellexi, per quod testatur divinam scientiam se plus quam Moysen accepisse, et plus apostoli, et cetera que vide ibi : Ecce manifesta scilicet Gregorii sententia, cui ausus est contradicere Burgensi. Nec mirum, quia delirando proprie sententie contradixit, ut supra patuit. Pro sententia beati Gregorii et Postillatoris est beatus Augustinus retractionum, capitulo 12. Ubi ostendit fidem antiquorum et modernorum esse unam, et non differre nisi per minus et plus explicitum. Explicatio igitur ad divinam revelationem pertinet, que benedictio super erogata, de qua hic sermo merito dici potest. Item capitulo eodem, ubi Postillator arguit contra Scholasticam historiam, in eo quod dicit appositum Iacob ad populum id est ad angelos, quia ut dicit, nullus alius populus potest assignari, pro eo quod in limbo patrum non erit tot quot populus dici possent, Postillator arguit quod Iacob ad angelos non est positus tamquam ad populum suum, quia angeli erant in beatitudine. Iacob autem mansit in limbo usque ad Christi resurrectionem, vel saltem mortem. Etiam dicit motivum eius non valere, quia ante Iacob in limbo fuerunt plus quam decem, qui secundum leges populus dici possunt. Burgens. autem nititur salvare motivum magistri historiarum, volens quod si multi decesserunt in gratia, venerunt tamen purgandi, et sic in depositione Iacob non fuissent adhuc in limbo tot quot populum fucere possent, sed ista via crudelis et impia videtur, quasi in his mille ducentis et amplius annis nullus fuerit ductus ad limbum patrum, nisi Abraham et Isaac quod est valde impium, cum ex scriptura posset fieri computatio sanctorum et sanctarum illius temporis, ut merito populus dici posset, et si qui venerunt purgandi, crudele est dicere, quod mille vel certe centum annis quis remanserit in purgatorio ante translationem ad limbum, nec sufficit id quod Burgens. de beato Augustin. opinative loquente adducit pro conclusione quod populus hic dicantur angeli. Nam Angelorum habitatio non fuit in limbo, quamvis aliquando ipsum frequentabant pro patrum consolatione, ut dicit gl. Interl. et sic angeli visitantes potius apponuntur ad patres quam patres ad eos, quia ad eos angelos nemo apponitur, nisi translatus ad gloriam. Illi autem visitaverunt istos ob eorum consolationem, et sic proprie loquendo angeli, quo ad limbum fuerunt advene, non incole, translati igitur ad limbum ad eos non possunt dici transferri quasi ad populumincolentem, sed advenam, et si sufficeret impeccabilitas, ut vult Burgens. cum demones sint extra statum peccandi, ita dicerentur transferri ad populum translati ad consortium demonum. Melior igitur et clarior est expositio Postillatoris, qua dicuntur translati ad populum transferri ad limbum patrum expectantium translationem ad eternam beatitudinem. Ad quam nos perducat Iesus Christus omnis populi liberator et redemptor.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 49), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_49)

Notes :