Nicolaus de Lyra

Capitulum 35

Numérotation du verset Ex. 35,1 

Igitur congregata omni turba filiorum Israel dixit ad eos: Hec sunt que iussit Dominus fieri.
Numérotation du verset Ex. 35,2 

Sex diebus facietis opus. Septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini. Qui fecerit opus
in eo occidetur.
Numérotation du verset Ex. 35,3 

Non succendetis ignem
in omnibus habitaculis vestris
per diem sabbati.
Numérotation du verset Ex. 35,4 

et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem precepit Dominus dicens:
Numérotation du verset Ex. 35,5 

Separate apud vos
primitias Domino.
Omnis voluntarius et prono animo1 offerat2 Domino:
1 prono animo] proni animi Weber |
2 offerat] + eas Weber |
aurum
et argentum
et aes,
Numérotation du verset Ex. 35,6 

hyacinthum,
purpuram,
coccumque bis tinctum,
et byssum,
pilosque3 caprarum,
3 pilosque] pilos Weber
Numérotation du verset Ex. 35,7 

et pelles arietum rubricatas,
et hyacinthinas4, ligna Sethim,
4 hyacinthinas Rusch ] ianthinas Weber
Numérotation du verset Ex. 35,8 

et oleum
ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,
Numérotation du verset Ex. 35,9 

lapides onychinos, et gemmas ad ornandum5
5 ornandum] ornatum Weber
superhumerale
et rationale6.
6 superhumerale et rationale] superumeralis et rationalis Weber
Numérotation du verset Ex. 35,10 

Quisquis vestrum sapiens est7,
7 sapiens est] inv. Weber
veniat
et faciat quod Dominus imperavit:
Numérotation du verset Ex. 35,11 

tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum annulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
Numérotation du verset Ex. 35,12 

arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud appenditur8
8 appenditur] oppanditur Weber
Numérotation du verset Ex. 35,13 

mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
Numérotation du verset Ex. 35,14 

et9 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
9 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,15 

altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 35,16 

altare holocausti et craticulam eius eneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
Numérotation du verset Ex. 35,17 

cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
Numérotation du verset Ex. 35,18 

paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
Numérotation du verset Ex. 35,19 

vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi.
Numérotation du verset Ex. 35,20 

Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,
Numérotation du verset Ex. 35,21 

obtulit
mente
promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii.
Quicquid ad10 cultum et11 vestes sanctas necessarium est vel12 erat,
10 ad] in Weber |
11 et] + ad Weber |
12 est vel] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 35,22 

viri
cum mulieribus
prebuerunt, armillas
et inaures,
et13 annulos
13 et] om. Weber
et dextralia
omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
Numérotation du verset Ex. 35,23 

Si quis habebat14 aurum, hyacinthum,
14 habebat] habuit Weber
purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et hyacinthinas15,
15 hyacinthinas Rusch ] ianthinas Weber
Numérotation du verset Ex. 35,24 

auri et16 argenti
16 auri et] om. Weber
et aeris
metalla obtulerunt Domino, lignaque
Sethim in varios usus.
Numérotation du verset Ex. 35,25 

Sed et mulieres
docte,
que neverant,
dederunt17* hyacinthum et18 purpuram et vermiculum
17 que neverant – dederunt Rusch (venerant) Clementina ] inv. cett. Weber (venerant B, noverant G C Cava Λ H Π ΣT Amiatinus T M ΦA*Z* P ΨB*D) |
18 et Rusch] om. Weber |
ac byssum
Numérotation du verset Ex. 35,26 

et pilos caprarum
sponte
propria cuncta tribuentes.
Numérotation du verset Ex. 35,27 

Principes
vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superhumerale
rationale19,
19 rationale] et praem. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,28 

aromataque
et oleum ad luminaria concinnanda,
et ad preparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi Deo20 componendum.
20 Deo] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,29 

omnes viri et mulieres
mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera que iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel
voluntaria Domino dedicaverunt.
Numérotation du verset Ex. 35,30 

Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Huri filii Hur de tribu Iuda.
Numérotation du verset Ex. 35,31 

Implevitque eum spiritu21 sapientie et intelligentie et scientie
21 spiritu] + Dei Weber
et22 omni doctrina
22 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,32 

ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento et aere et ferro23,
23 et ferro] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,33 

sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quicquid fabre adinveniri potest,
Numérotation du verset Ex. 35,34 

dedit
in corde eius Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
Numérotation du verset Ex. 35,35 

ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia, ac nova queque
reperiant.

Capitulum 35

Numérotation du verset Ex. 35,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 19ra
Numérotation du verset Ex. 35,ad litteram 
marg.| marg.| {875} .1. Igitur   congregata   . Remoto impedimento quod supervenerat in adoratione vituli, hic consequenter describitur executio de constructione tabernaculi, et primo repetitur quod supra 25. capitulo dictum est de materie preparatione. Secundo {876} de artificum electione, ibi : Dixitque dominus. Tertio agitur de operis executione in principio se. capitulo Circa primum premittitur repetitio de observatione sabbathi, ne crederetur quod infringi posset propter opus tabernaculi, exponatur sicut supra xvi. et xx. consequenter repetitur materie preparatio cum dicitur. Et ait Moyses, etc. et patet expositio de his que dicta sunt supra 25 capitulo et ca. se. paucis verbis exceptis, que discurtentur.
Numérotation du verset Ex. 35,ad litteram 
marg.| marg.| {879} .1. Tabernaculum, scilicet et rectum. Tabernaculum hic dicuntur parietes tabernaculi, qui erant de tabulis. Tectum hic dicitur operimentum de cortinis, quod erat immediate super tabulas.
marg.| .2. Atque operimentum. Scilicet de sagis et pellibus.
marg.| .3. Candelabrum ad   luminaria   sustentanda. Non erant ibi alia luminaria {880} quam lucerne ardentes.
marg.| .4. Vestimenta quorum, etc. Erant enim quidam panni in quibus involvebantur arca testamenti, et propitiatorium quando movebantur castra, ut habetur Nume. iiii. Non enim potest hoc intelligi de vestibus sacerdotum, aliter esset nugatio, quia de ipsis subditur : Vestes Aaron, etc.
prol.| {881}
Numérotation du verset Ex. 35,ad litteram 
marg.| .1. Armillas id est torques secundum Hugonem.
marg.| .2. Et inaures. Ornamenta sunt aurium. .3.   Annulos. Digitorum.
prol.| {882} .4. Et dextralia, Brachiorum prope manum.
marg.| .5. Sed et mulieres docte dederunt que neverant id est filaverant, et dicitur a neo, nes, net. quod significat filare.
Numérotation du verset Ex. 35,ad litteram 
marg.| marg.| {883} .1. Dixitque Moyses. Hic consequenter agitur de electione artificum cum dicitur.
marg.| .2. Ut faciant opera abietarii id est carpentarii. Abies enim est genus ligni, et inde dicitur abietarius artifex operans in tali ligno, et inde tractum est hoc nomen ad illos artifices lignorum, et sic accipitur hic, quia de ligato abietis non fit hic mentio in constructione tabernaculi, sed de lignis {884} Sethim.
marg.| .3. Polymitarii. Nomen est artificis qui per texturam varias figuras operatur, et dicitur άπολύς quod est multum et μίτος filium.
marg.| .4. Ac plumarii. Qui tales varietates faciunt cum acu.
marg.| .5. Et texant omnia, Scilicet que ab aliis sunt inventa.
marg.| .6. Ac nova queque reperiant, Sapientia a Deo sibi collata. Cetera patent ex dictis c. 31.
Numérotation du verset Ex. 35,moraliter 
marg.| marg.| {875} .1. Igitur congregata omni turba, etc. Hic agitur de oblationibus populi pro constructione tabernaculi, et aliorum pertinentium ad ipsum, de qua subditur :
marg.| † Omnis voluntarius, etc. Non enim placent Domino sacrificia {876} coacta, propter hoc dicit, Omnis voluntarius et prompti, etc. Per ea que fuerunt oblata ad constructionem tabernaculi corporaliter, intelliguntur ea que faciunt ad edificationem ecclesie spiritualiter. Per aurum enim intelligitur fulgor sapientie, quam offerunt Doctores. Per argentum vero puritas conscientie, quam{877} offerunt innocentes. Peres sonoritas eloquentie, quam offerunt predicatores. Per hyacinthum qui coloris est celestis, intelligitur meditatio celestium quam offerunt contemplativa. Per purpuram recordatio dominice passionis, quam offerunt. Christo capiti compassivi. Per coccum bis tinctum gemine caritatis incendium, quod offerunt caritativi. Per byssum, honestas conversationis, quam offerunt honestate decorati. Per pilos caprarum, ex quibus fiunt cilicia, asperitas penitentie quam offerunt {878}propriam carnem macerantes. Per pelles arietum rubricatas desiderium martyrii quod obtulerunt martyres. Per pelles hyacinthinas, que sunt coloris celestis, vita confessorum quam offerunt ipsos imitantes. Per ligna Sethim, que sunt imputribilia, firmitas in bono, quam offerunt perseverantes. Per oleum pietatis suavitas, quam offerunt misericordes. Per lapides onychinos exempla edificativa que offerunt homines bona exempla prebentes. Per gemmas generaliter sumptas intelliguntur, quecumque bona in fide vel moribus ecclesiam edificantia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_35)

Notes :