Capitulum 1

Numérotation du verset Nm. 1,1 

Locutusque est Dominus
ad Moysen
in deserto Sinai in tabernaculo federis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Egypto
dicens:
Numérotation du verset Nm. 1,2 

Tollite summam universe congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum. Quicquid est sexus1 masculini
1 est sexus] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,3 

a vicesimo anno
et supra omnium virorum fortium ex Israel
et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron
Numérotation du verset Nm. 1,4 

eruntque vobiscum principes
PRINCIPES. AUGUSTINUS. Quid est quod per singulos de singulis tribubus eligi iubet et PRINCIPES , eosque vocat ciliarchos, quos quidam Latini tribunos vocant vel appellaverunt. Chiliarchi autem a mille videntur dici. Sed cum consilium daret Iethro Moysi, quod etiam Deus approbavit, de populo sub PRINCIPIBUS ordinando ne omnes cause Moysen onerarent, ciliarchos dicit constituendos super millenos homines, hecacontarchos super centenos, et pentacontharchos super quinquagenos, et decarchos super denos, ab ipsis numeris quibus preessent cognominatos. Numquid et hic sic accipiendi sunt chiliarchi quod singuli essent super millenos? Non, neque enim omnis populus lsrael duodecim millia tunc fuerunt. Singulos enim elegit de singulis tribubus, que non millenos, sed multa millia continebant. Nomen ergo commune est cum illis qui in Exodo appellantur chyliarchi, quod unusquisque illorum esset mille hominum PRINCEPS , istorum autem quod unusquisque milium PRINCEPS . Quia sive a mille, sive a milibus, eadem compositio nominis resonat ut vocentur chiliarchi.
tribuum ac domorum in cognationibus suis
Numérotation du verset Nm. 1,5 

quorum ista sunt nomina de tribu2 Ruben Elisur
2 tribu Rusch ] om. Weber
filius Sedeur3.
3 Elisur] scrips. hic et ubique cf. Nm. 1, 5; 2, 10; 10, 18; Helisur Rusch Weber
Numérotation du verset Nm. 1,6 

de tribu4Simeon
4 tribu Rusch ] om. Weber
Salamiel
filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 1,7 

de tribu5 Iuda Naasson filius Aminadab
5 tribu Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,8 

de tribu6 Isachar
6 tribu Rusch ] om. Weber
Nathanael
filius Suar
Numérotation du verset Nm. 1,9 

de tribu7 Zabulon
7 tribu Rusch ] om. Weber
Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 1,10 

filiorum autem Ioseph
de tribu8 Ephraim
8 de tribu] om. Weber
Elisama
filius Ammiud
de tribu9 Manasse Gamaliel
9 tribu] om. Weber
filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 1,11 

de tribu10 Beniamin Abidan
10 tribu Rusch ] om. Weber
filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 1,12 

de tribu11 Dan Ahiezer filius Amisaddai
11 tribu Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,13 

de tribu12 Aser Phegiel filius Ochran
12 tribu Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,14 

de tribu13 Gad Eliasaph filius Duel
13 tribu Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,15 

de tribu14 Neptalim Achira filius Henan
14 tribu Neptalim Rusch ] Neptali Weber
Numérotation du verset Nm. 1,16 

hii nobilissimi principes
multitudinis
per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israel
Numérotation du verset Nm. 1,17 

quos tulerunt Moyses
et Aaron
cum omni vulgi multitudine
Numérotation du verset Nm. 1,18 

et congregaverunt primo die mensis secundi
recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo
anno et supra
Numérotation du verset Nm. 1,19 

sicut preceperat Dominus Moysi numeratique sunt in deserto Sinai
Numérotation du verset Nm. 1,20 

de Ruben primogenito Israelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini
a vicesimo anno et supra
procedentium ad bellum
Numérotation du verset Nm. 1,21 

quadraginta
sex millia
quingenti
Numérotation du verset Nm. 1,22 

de filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum
Numérotation du verset Nm. 1,23 

quinquaginta novem millia trecenti
Numérotation du verset Nm. 1,24 

de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent
Numérotation du verset Nm. 1,25 

quadraginta quinque millia
sexcenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 1,26 

de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,27 

recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti
Numérotation du verset Nm. 1,28 

de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra
omnes qui ad bella procederent
Numérotation du verset Nm. 1,29 

recensiti sunt quinquaginta quatuor
millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,30 

de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,31 

quinquaginta septem millia
quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,32 

de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,33 

quadraginta millia
quingenti
Numérotation du verset Nm. 1,34 

porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno15 et supra omnes qui poterant ad bella procedere
15 vicesimo anno] viginti annis Weber
Numérotation du verset Nm. 1,35 

triginta duo millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 1,36 

de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,37 

triginta quinque millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,38 

de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,39 

sexaginta
duo
millia
septingenti
Numérotation du verset Nm. 1,40 

de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,41 

quadraginta millia et mille quingenti
Numérotation du verset Nm. 1,42 

de filiis Neptali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,43 

quinquaginta tria millia
quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,44 

hii sunt quos numeraverunt
Moyses et Aaron et duodecim
principes
Israel singulos per domos cognationum suarum
Numérotation du verset Nm. 1,45 

fueruntque simul omnes16 filiorum17
16 simul omnes Rusch ] inv. Ω, omnes Cor1 G Cava X Π Σ B Amiatinus T M Φ O Θ S P ΨB²DFM Ed1530 Weber, simul Λ, omnis numerus Clementina |
17 filiorum Cor2 (hebr. et antiqui habent FILIORUM ISRAEL, de solis enim numeratis loquitur) Rusch etc. ] filii G Σ TO ΨB²DFM Cor1 ΩJ |
Israel per domos18 et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere
18 domos] + cognationum suorum Ω M
Numérotation du verset Nm. 1,46 

sexcenta
tria millia
virorum
quingenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 1,47 

Levite autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis
Numérotation du verset Nm. 1,48 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Nm. 1,49 

Tribum Levi
noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 1,50 

sed constitues19 eos super tabernaculum testimonii
19 constitues Rusch ] constitue Weber
cuncta vasa eius
et quicquid ad cerimonias pertinet ipsi portabunt
tabernaculum
et omnia utensilia
eius et erunt in ministerio atquea per gyrum tabernaculi metabuntur
0 atque Rusch] ac Weber
Numérotation du verset Nm. 1,51 

cum proficiscendum fuerit, deponent
Levite tabernaculum cum castra metanda erigent
quisquis externorum accesserit occidetur
Numérotation du verset Nm. 1,52 

metabuntur autem castra filii Israel unusquisque per turmas
et cuneos atque exercitum suum
Numérotation du verset Nm. 1,53 

porro Levite per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Nm. 1,54 

Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia que preceperat Dominus Moysi.

Capitulum 1

Numérotation du verset Nm. 1,1 
differentia
marg.| {LYR4.1T1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, P17260 (55va) Ed1507 (21va)
Numérotation du verset Nm. 1,1 
Lyra ad litteram
marg.| {1159} 1 Locutusque est dominus ad Moysen. Ex predictis in precedentibus libris patet, quod sicut in libro Gn. agitur de fidelis populi electione, cui lex erat danda, sic in Exodo agitur de legis datione populo iam electo, et a servitute Egyptiaca liberata. Verumtamen quamvis in Ex. si data lex quantum ad precepta moralia, iudicialia, et cerimonialia, hoc tamen est breviter et succincte, et ideo in aliis libris subsequentibus addite sunt alique leges ordinationem populi domini magis specificantes, et ad tria predicta reducuntur. In Levitico vero sunt addite leges vel precepta, que specificant ordinationem populi respectu cultus divini, ut visum est ibidem. Consequenter autem in hoc libro Numerorum adduntur illa que specificant ordinationem populi respectu convictus mutui. Imminebat autem tunc populo proficisci ad terram sibi promissam, et ideo primo ponuntur illa que pertinent ad ordinationem populi proficisci debentis. Secundo que pertinent ad ordinationem ipsius actu proficiscentis 34. capitulo Circa primum considerandum, quod in populo debenti proficisci, necessario requiritur quod aliqui sint subditi et obedientes, et alii sint regentes, quia ubi non est gubernator, populus corruet. Prv. 11.b. Et ideo primo ponitur ordinatio subditorum, et secundo rectorum septimo capitulo Circa primum primo ponitur ordinatio populi secundum legem communem, secundo quantum ad specialem obligationem 6. capitulo Circa primum adhuc primo premittitur ordinatio populi subditi, secundo remotio impedimenti 5. capitulo Circa primum considerandum, quod in populo subdito communiter sunt tres status vel ordines, scilicet agricole, milites, et Deo servientes. Primus non habet hic locum, quia populus tunc habebat panem de celo collatum sine labore, ut dictum est Ex. 16. Et ideo primo agitur de ordinatione bellantium, secundo de ordinatione Deo ministrantium 3.c. Circa primum adhuc primo premittitur numerus bellatorum, secundo eorum situs circa tabernaculum ca. 2. Circa predictam numerationem primo ponitur preceptum domini, secundo executio {1160} mandati,ibi : Hi nobilissimi principes. Circa primum dicitur sic. Locutusque est dominus. Ista dictio copulativa, que, copulat huic librum ad precedentem, et est sensus, sicut in precedenti lib. locutus est dominus ad Moysen de ordinatione populi in cultu divino, sic in isto de convictu populi ordinato.
marg.| 2 In deserto. Antequam inde recederent versus terram promissionis.
marg.| 3 In   tabernaculo   . Quia ex quo fuit erectumibi : loquebatur dominus ad eum. tabernaculum autem fuit erectum mense primo, prima die mensis anni secundi exitus filiorum Israel de Egypto, dominus autem ista dixit Moysi per mensem post, sicut statim subditur.
marg.| 4 Prima die. Et patet.
marg.| 5 Tollite. Dicit Rabbi Salomon quod simile est homini habent peculium valde dilectum, propter quod numerat ipsum frequenter. Populus Israel erat quasi peculium Dei, ut habetur Ex. 19. et ideo numerus eius exprimitur in exitu de Egypto, ut habetur Ex. 30. et 31. Hic vero similiter precipitur numerari. Et quod hec numeratio sit alia ab illa patet, quia de argento illius numerationis facte sunt bases tabernaculi, ut habetur Ex. 30. et ideo illa numeratio precessit fabricationem et erectionem tabernaculi, ista autem que hic precipue secuta est erectionem tabernaculi per mensem, ut iam dictum est.
marg.| 6 Per   cognationes id est tribus, voluit enim dominus, quod non solum sciretur numerus multitudinis in generali, sed etiam cuiuslibet tribus per se et in speciali.
marg.| 7 Et domos. Quia in una tribu erant multe familie sicut in tribu Levi erant Caathite, Merarite, Gersonite, et faciebant diversas domos.
marg.| 8 Quicquid. Et sic mulieres excludebantur ab ista numeratione.
marg.| 9 A vicesimo   anno   . Quia iuniores non mittebantur ad prelium.
marg.| 10 Virorum sortium. Ad excludendum senes, qui iam erant emerite militie.
marg.| 11 Eruntque vobiscum   principes   . Fuerunt enim adiuncti in hoc negotio Moysi et Aaron, quia quilibet eorum magis cognoscebat illos de tribu sua, quam Moyses et Aaron.
Numérotation du verset Nm. 1,Lyra ad litteram 
marg.| {1163} 1 Hi nobilissimi principes multitudinis, etc. Hic consequenter {1164} ponitur executio dicti mandati per personas predictas, et patet littera usque ibi :
prol.| {1175}
Numérotation du verset Nm. 1,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Levite autem non sunt numerati, etc. Cuius causa subditur in principio capituli secundi. 2   Locutusque est. Descripto numero bellatorum, hic consequenter describitur eorum dispositio circa tabernaculum, premittitur tamen ratio, quare Levite non sunt numerati, secundo subditur dispositio populiibi : Metabuntur autem castra. Ratio autem primi fuit inhibitio Dei, que tangitur cum dicitur.
marg.| 3 Tribum Levi noli   numerare etc. Scilicet cum aliis filiis Israel, fuit tamen per se numerata, ut habetur c. seq. ideo subditur.
marg.| 4 Neque pones   summam   eorum cum filiis Israel id est quando eos numeraveris, non aggregabis summam eorum cum summa aliorum, sed erit per se distincta, cuius ratio subditur cum dicitur.
prol.| {1176} 5 Sed con. Quia erant deputati ad aliquid matus, scilicet ad divinum cultum, ideo non sunt numerati cum bellatoribus, quia non tenebantur ire ad prelium ad hoc ut bellarent. Attamen aliqui sacerdotes tenebantur ire ad exhortandum bellatores, ut habetur Dt. 20.a. ubi dicitur sic : Appropinquante iam prelio stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum, etc. Non tamen erat illis illicitum bellare, maxime in casu necessitatis, unde et Ionathas et Simon frater eius qui fuerunt summi sacerdotes, fuerunt strenui preliatores sive bellatores, ut habetur in libro Machab. Officia autem Levitarum quibus debebant esse intenti, et que tanguntur hic in generali, plenius exprimentur c. seq.
marg.| 6 Quisquis externorum id est alterius tribus.
marg.| 7 Accesserit. Volens exercere officia Levitarum.
Numérotation du verset Nm. 1,Lyra ad litteram 
marg.| {1177} 1 Occidetur. Scilicet a domino, tanquam indeque usurpans officium sibi interdictum. Aliam etiam causam, quare Levite non fuerunt cum aliis numerati, inducit Rabbi Salomon dicens quod hoc fuit, quia sententia mortis erat previsa a Deo super omnes bellatores, qui fuerunt hic numerati, ut habetur infra 18. capitulo dominus autem nolebat quod Levite huic sententie subiacerent, eo quod non peccaverunt in adoratione vituli saltem pro maiori parte, ut dictum fuit Ex. 32.f.
marg.| 2 Metabuntur autem. Hic consequenter describitur dispositio castrorum circa tabernaculum, et primo in generali, secundo in speciali, ibi : Ad Orientem. Circa primum dicitur : Metabuntur autem castra, id est disponent tentoria.
prol.| {1178} 3 Per turmas. Est autem turma multitudo 30. bellatorum, et dicitur a turbo, bas, quia disposita est ad turbandum adversarios, si tamen sit equitum dicitur proprie ala, si peditum, turma.
marg.| 4 Et cuneos. Est autem cuneus multitudo bellatorum simul debite coniunctorum, et dicitur a coeo, is ; quasi ceuntes in unum : secundum aliquos autem dicitur multitudo disposita ad modum cunei, qui est instrumentum ad scindendum ligna : et ex hoc habet nomen, quia ad modum talis instrumenti disposita est talis multitudo ad penetrandum, et scindendum aciem adversariorum.
marg.| 5 Porro   Levite etc.   figent tentoria   . Inter tabernaculum et reliquum populum per modum In capitulo seq. dispositum.
marg.| 6 Ne fiat   indignatio   . Si aliqui de aliis vellent accedere nimis prope tabernaculum.
Numérotation du verset Nm. 1,moraliter 
marg.| {1159} 1 Locutusque est. In hoc capitulo describitur populi numeratio per Moysen et Aaron. et 12. principes populi.
prol.| Mystice per Moysen ducem, et Aaron pontificem intelligitur ipse Christus, qui simul dux est populi Christiani et sacerdos summus. Per 12. Principes intelliguntur apostoli et eorum successores, {1160} per populum numeratum, populus credentium ad predicationem apostolorum, Christo tamen principaliter operante, propter quod ipse dicit Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Numerantur autem hic potentes ad bella procedere, per quod significantur fideles quandiu sunt de corpore militantis ecclesie. Dicuntur autem sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. {1161} Per sexcenta tria millia, qui est maior numerus, significatur multitudo credentium obligatorum ad precepta decalogi adimplenda in fide trinitatis, eo quod isti numeri resultant ex multiplicatione et repletione denarii et ternario. Per quingentos vero quinquaginta, qui est minor numerus : intelliguntur illi qui non solum tenentur ad decalogi precepta, sed {1162} cum hoc ad consilia, eo quod quinquaginta numerus est spiritussancto appropriatus, quia spiritussanctus datus fuit apostolis in signo visibili quinquagesima die a festo paschali, profitentibus autem in religione, qui se obligant ad observationem consiliorum saltem aliquorum, tanta datur gratia quanta datur in baptismo : ut refert Hiero. in vitas patrum, quingenti vero resultant ex replicatione quinquaginta, littera vere de se patet.
Numérotation du verset Nm. 1,moraliter 
marg.| {1177} 1 Levite. Per quos significantur clerici generaliter sumpti, quia sunt ad ministerium ecclesie deputati, sicut Levite {1178} ad ministerium tabernaculi, ut plenius dicetur in sequentibus propter hoc clerici per tonsuram et ordines ab aliis fidelibus sunt distincti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_1)

Notes :