Capitulum 24
Numérotation du verset
1Rg. 24,1
Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
Numérotation du verset
1Rg. 24,2
Cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philisteos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi.
Numérotation du verset
1Rg. 24,3
Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros eius, etiam super abruptissimas petras que solis ibicibus pervie sunt.
Numérotation du verset
1Rg. 24,4
Venit1 ad caulas ovium2
1 venit] et
praem. Weber
|
2 ovium] quoque
praem. Weber
|
que se offerebant vianti, eratque ibi spelunca,
quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem.
Porro David et viri eius in interiore3 parte spelunce latebant.
3 interiore] interiori
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 24,5
Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te, ego tradam4 inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David et precidit oram chlamydis Saul silenter.
4 tradam] + tibi
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 24,6
Post hec percussit cor suum David eo quod abscidisset chlamydis oram5 Saul.
5 chlamydis oram]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 24,7
Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi6 Dominus, ne faciam hanc rem Domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est. Vivit Dominus,
6 sit mihi Σ
Rusch Clementina
]
inv. Weber
quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut descendens
in prelium perierit propocius sit mihi Dominus ut non mittam manum meam in christum Domini7
7 vivit Dominus quia … in christum Domini]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 24,8
et confregit David viros suos sermonibus istis8 et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cepto itinere.
8 istis]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 24,9
Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens : Domine, mi rex. Et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit.
Numérotation du verset
1Rg. 24,10
dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium David querit malum adversum te ?
Numérotation du verset
1Rg. 24,11
Ecce viderunt hodie9 oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca, et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim : Non extendam manum meam in domino meo quia Christus Domini est.
9 viderunt hodie]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 24,12
Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tue in manu mea, quoniam cum preciderem summitatem chlamydis tue, nolui extendere manum meam in te, animadverte et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te, tu autem insidiaris anime meae ut auferas eam.
Numérotation du verset
1Rg. 24,13
Iudicet Dominus inter10 me et te et ulciscatur Dominus me11 ex te, manus autem mea non sit in te.
10 inter] coniec. cum
Weber
, ter
cacogr. Rusch
|
11 Dominus me]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 24,14
Sicut et in proverbio antiquo dicitur : ab impiis egredietur impietas, manus ergo mea non sit in te.
Numérotation du verset
1Rg. 24,15
Quem persequeris12 rex Israel ? Quem persequeris ? Canem mortuum
12 persequeris Λ Φ
Rusch Clementina
] sequeris R A Σ m
Weber
, queris
Cava
D
persequeris13 et policem unum.
13 persequeris
Rusch Clementina
] sequeris
Weber
, queris
Cava
Numérotation du verset
1Rg. 24,16
Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et iudicet14 causam meam et eruat me de manu tua.
14 iudicet
Rusch Clementina
] diiudicet R A
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 24,17
Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul : Numquid hec vox15 tua est fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam et flevit,
15 hec vox Cava
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 24,18
Dixitque ad David : Iustior tu es quam ego, tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala.
Numérotation du verset
1Rg. 24,19
Et tu indicasti mihi16 hodie que feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me.
16 mihi]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 24,20
Quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona ? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
Numérotation du verset
1Rg. 24,21
Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel,
Numérotation du verset
1Rg. 24,22
iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei.
Numérotation du verset
1Rg. 24,23
Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca.
Capitulum 24
Numérotation du verset
1Rg. 24,ad litteram
marg.|
marg.| {471}
.1.
Ascendit ergo David inde.
Postquam descriptus est multiplex insultus contra David, hic consequenter describitur triplex Dei proventus erga ipsum, quia primo Saul eius persecutor in manibus eius traditur. Secundo Nabal eius irrisor moritur, c. 25. Tertio Saul factus erga eum mentitor iterum ei exponitur, c. 26. Prima in duas, quia primo describitur crudelitas Saulis David persequentis. Secundo benignitas ipsius David sibi parcentis, ibi : Eratque ibi spelunca. Crudelitas autem Saulis apparet, eo quod querebat David in rupibus quasi inaccessibilibus, ita quod ex desiderio occidendi eum exponebat se, et suum exercitum periculis multis et magnis. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
.2.
Perrexit
id est capreis silvestribus. Et dicunt aliqui quod iste capree sunt huius conditionis, quod de alto possunt precipitare se et in cornibus suis se recipere absque lesione.
marg.|
.3.
Et venit ad Caulas
id est que erant prope viam communem, ut in hebreo habetur : Ad caulas ovium super viam. Venit autem illuc Saul non ad querendum David : quia non credebat quod auderet se prope {472}viam ponere, sed venit illuc : quia recedens ab ipsius David investigatione, quem in locis aptis pro fugitivis non invenerat, et David in caverna vie propinqua cum viris suis se posuerat, eo quod similiter credebat quod Saul eum ibi non quereret : sed tantum in locis a communi strata remotis.
marg.|
.4.
Eratque ibi :
Hic consequenter describitur benignitas David parcentis Sauli ipsum ad mortem persequenti. ubi primo describitur ipsius David miseratio. Secundo miserationis declaratio, ibi : Surrexit autem David post eum. Tertio Saulis responsio, ibi : Cum autem complesset David. Miseratio autem David apparet manifeste in duobus scilicet ei parcendo cum posset eum occidere, et viros suos refrenando ab eius inuasione. Et patet littera his exceptis.
marg.|
.5.
Ecce dies. In
Scriptura precedenti non invenitur hoc, sed doctores dicunt communiter quod hoc fuit sibi dictum, quando fugiens Saul venit ad Samuelem, ut dictum est supra 19. cap.
marg.|
.6.
Percussit cor suum
id est conscientia sua eum reprehendit. et sic David est accusativi casus : quia in hoc fecerat irreverentiam ipsi Saul, qui honorandus erat quamdiu in regno tolerabatur a Deo . Propter quod dicunt Hebrei, quod David circa mortem fuit punitus in simili scilicet in vestibus, quibus opertus non calefiebat, ut plenius videbitur, infra tertio libro.
prol.|
{473}
Numérotation du verset
1Rg. 24,ad litteram
marg.|
.1.
Vivit.
usque ibi exclusive. Et confregit. non est in hebreo nec in libris correctis, fuit enim quid appositum per modum glosse, et postea insertum est textui per ignorantiam scriptorum seu aliquorum correctorum. Causa autem appositionis primo per modum glosse ut credo fuit, quia infra 26 capitulo David dixit ista verba in simili casu quo poterat {474}interficere Saul.
marg.|
.2.
Surrexit.
Hic consequenter describitur dicte miserationis manifestatio, per hoc quod David aliquantulum sequens Saulem ostendit ei partem sue chlamydis abscissam, per hoc manifeste declarans, quod ita faciliter eum occidisset si voluisset. et per hoc probat falsitatem Deg et aliorum qui accusabant David erga eum. Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset
1Rg. 24,ad litteram
marg.|
marg.| {475}
.1.
Ulciscatur,
etc. Hoc dicit zelo iustitie, non vindicte.
marg.|
.2.
Manus,
etc. Nullus enim debet de propria iniuria sumere vindictam per se, nisi incumbat sibi ex officio, et tunc melius esset quod per alium faceret. Unde legitur de Platone, quod servum suum peccantem contra se, tradidit alteri puniendum, ne ipse propria iniuria motus mensuram excederet rationis.
marg.|
.3.
Sicut,
etc id est verbo vulgari.
marg.|
.4.
Ab impiis,
etc. Hoc enim dicebatur, quando dominus per aliquem malum sumebat vindictam de alio peiori vel eque malo. et quia David sentiebat se innocentem, nolebat quod talis vindicta per ipsum fieret de Saule, sed si Deus vellet facere, per aliquem malum hominem faceret, sicut factum fuit postea, quia a Philistheis fuit Saul occisus, ut habetur infra 31. ca. Hebrei autem dicunt hic. Sicut, etc. dicentes quod istud proverbium est lex data a Deo, qui dicitur antiquus dierum. Dan. 7.b. Accipiunt autem hoc a lege. Ex. 21. ubi dicitur de occiso a casu, quod dominus tradidit eum in manu occidentis. quod dicunt accidere propter peccatum occultum ipsius occisi pro quo erat dignus morte. et pro aliquo peccato occulto ipsius occidentis, pro quo erat dignus expelli ad tempus de sua civitate, scilicet usque ad mortem summi pontificis. Et quia dicta peccata occulta non possunt vindicari per humanum iudicium isto modo vindicantur per divinum. Sed hoc dictum non est semper verum, licet aliquando possit contingere quia frequenter contingit homicidium casuale absque peccato occidentis vel occisi hoc demerente secundum divina iudicia nobis occulta, omnia tamen ad bonum electorum ordinantur.
marg.|
.5.
Quem persequeris quasi d<icat>
vile est tibi me persequi, etiam dato quod essem nocens, cum sim nullius momenti respectu tui.
marg.|
.6.
Cum autem.
Hic consequenter ponitur ipsius Saulis responsio, {476}qui convictus et confusus de sua nequitia dixit.
marg.|
.7.
Iustior,
etc. Ista est comparatio abusiva, acsi diceretur, nix est albior corvo.
marg.|
.8.
Quis,
etc. quasi d<icat> hoc nullus faceret, nisi esset valde bonus et perfectus. et in hoc confitetur ipsum David esse dignum regno. Ideo subditur :
marg.|
.9.
Et nunc.
Dicunt autem aliqui Hebrei, quod hoc scivit per signum sibi datum a Samuele, quia ille regnaret post eum qui scinderet vestem eius, prout fuit dictum cap. 15.
marg.|
.10.
Iura,
etc. Videns eum pronum ad misericordiam, habita pro se misericordia una petiit aliam pro semine suo.
marg.|
.11.
Et iuravit David,
etc. tanquam pronus ad misericordiam.
marg.|
.12.
Abiit,
etc. Penitens de persecutione David. sed hoc tantum fuit ad horam ut ex sequentibus patebit. Videretur forte alicui, quod David peccavit iurando facere misericordiam ipsi Sauli, cum sciret eum esse a Domino reprobatum. Item quia istud iuramentum transgressus fuit ut videtur, quia septem viros de filiis Saul tradidit crucifigendos, ut habetur infra 2. lib. 21. cap. Ad primum dicendum quod David nescivit Saul reprobatum simpliciter, scilicet quantum ad vitam eternam, sed tantum respectu regni temporalis. Non autem per iuramentum suum concessit filiis Saul quod regnarent, sed solum quod viverent, quod poterat stare absque hoc quod regnarent. propter quod iurando non peccavit, imo opus perfectionis fecit, secundum illud Mt. 5. Benefacite his qui oderunt vos, etc. Similiter non fuit transgressus iuramentum, quia in omni iuramento voluntas superioris intelligitur excepta, et maxime ipsius Dei, de cuius voluntate expressa fuit punita posteritas Saul propter Gabaonitas. que punitio non debebat fieri per penam pecuniariam, sed per mortem saltem aliquorum. Et ideo non peccavit tradendo illos septem viros crucifigendos. nec per hoc fuit deleta posteritas Saul, quia David reservavit Miphiboseth, ut ibidem habetur qui descendit de Saul per Ionatham filium eius.
Numérotation du verset
1Rg. 24,moraliter
marg.|
marg.| {471}†
Assumens.
Allegorice. Per Saul qui cum sociis suis querebat David super abruptissimas petras que solis capreis silvestribus sunt pervie, significatur Caiphas pontifex anni illius ut dicitur Io. 11. qui cum aliis sacerdotibus querebat mortem Christi per vias et modos irrationabiles, quod nullus deberet querere.
marg.|
.4.
Eratque. In
qua latebat David, ideo per ipsam significari potest humanitas Christi, in qua latebat divinitas, Phil. 2.a. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se
equalem
Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
marg.|
†
Quam ingressus.
Caiphas enim considerans Christum purum {472}hominem, emisit illud verbum fetidum : Expedit vobis ut unus homo moriatur pro populo. Licet enim ipse et alii non haberent aliquam causam rationabilem interficiendi Christum innocentem, tamen ne occasione eius Romani venirent, et tollerent locum et gentem : hoc dixit affirmans minus malum esse innocentem interficere, quam locum et gentem perire.
marg.|
†
Surrexit.
Pro hoc significatur quod Christus post resurrectionem suam, et ascensionem abscidit a Iudeis regni et sacerdotii dignitatem. Secundum vero litteralem sensum David oram chlamydis abscidit, ut per hoc ostenderet Sauli, quod ipsum si voluisset occidere potuit. Et similiter Christus querentibus eum capere hoc ostendit : nam ex solo verbo quod dixit eis : Ego sum. omnes ad terram prostravit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_24)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_24)
Notes :