Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Rg. 9,1 

Et erat vir de Beniamin nomine
Cis filius
Abiel,
filii Seor,
filii Bechor,
filii Sared1,
1 filii Sared] om. Weber
filii Aphia,
filii viri Gemini2,
2 Gemini] scrips. hic et ubique, Iemini Weber
fortis robore.
Numérotation du verset 1Rg. 9,2 

Erat3 ei filius vocabulo Saul,
3 erat] et praem. Weber
electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo,
ab humero et sursum eminebat super omnem populum.
Numérotation du verset 1Rg. 9,3 

Perierunt4 autem asine Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum : Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim,
4 perierunt C Rusch ] perierant Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,4 

et per terram Salisa et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim,
et non erant sed et per terram Gemini,
et minime repererunt.
Numérotation du verset 1Rg. 9,5 

Cum autem venissent in terram Suph
et non invenissent5 dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo : Veni et revertamur ne forte dimiserit
5 et non invenissent] om. Weber
pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis.
Numérotation du verset 1Rg. 9,6 

Qui ait ei : Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis, omne quod loquitur absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.
Numérotation du verset 1Rg. 9,7 

dixitque Saul ad puerum suum : Ecce ibimus quid
feremus ad virum Dei6 ? Panis defecit in sistarciis nostris,
6 Dei Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud.
Numérotation du verset 1Rg. 9,8 

Rursum puer respondit Sauli et ait : Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti,
demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram.
Numérotation du verset 1Rg. 9,9 

Olim in Israel sic loquebatur
unusquisque vadens consulere Deum : Venite7 eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns.
7 venite] + et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,10 

Et dixit Saul ad puerum suum : Optimus sermo tuus veni eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei.
Numérotation du verset 1Rg. 9,11 

Cumque ascenderent clivum civitatis,
invenerunt puellas civitatis8 egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis : Num hic est videns ?
8 civitatis] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,12 

Que respondentes dixerunt illis : Hic est ecce ante te, festina nunc, hodie enim venit in civitatem9, quia sacrificium est hodie populi10 in excelso.
9 in civitatem Rusch ] in civitate R A C Weber |
10 populi] populo R D Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 9,13 

Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat, quia ipse benedicit hostie, et deinceps comedet11 qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite quia hodie reperietis eum.
11 comedet] comedunt Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,14 

Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum.
Numérotation du verset 1Rg. 9,15 

Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis12 ante unam diem quam veniret Saul dicens :
12 Samuelis Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,16 

Hac ipsa hora que nunc est13, cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et ungues eum ducem
13 hora…est Rusch Clementina ] que nunc est hora Weber
super populum meum Israel et salvabit populum meum Israel
de manu Philistinorum quia respexi populum meum,
venit enim clamor eorum ad me.
Numérotation du verset 1Rg. 9,17 

Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei : Ecce vir quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo.
Numérotation du verset 1Rg. 9,18 

Accessit autem Saul ad Samuelem in medio porte, et ait : Indica oro mihi ubi est domus videntis.
Numérotation du verset 1Rg. 9,19 

Et respondit Samuel Sauli dicens : Ego sum videns : ascende ante me in excelsum, ut comedes14 mecum hodie, et dimittam te mane, et omnia que sunt in corde tuo indicabo tibi.
14 comedes] comedatis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,20 

Et de asinis quas perdidisti nudius tertius, ne sollicitus sis quia invente sunt. Et cuius erunt optima queque Israel ? Nonne tibi et omni domui patris tui ?
Numérotation du verset 1Rg. 9,21 

Respondens autem Saul ait : Numquid non filius Gemini ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin ? Quare ergo locutus es mihi sermonem istum ?
Numérotation du verset 1Rg. 9,22 

Assumens itaque Samuel Saulem et puerum eius,
introduxit eos in triclinium
et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati, erant enim quasi triginta viri.
Numérotation du verset 1Rg. 9,23 

Dixitque Samuel coco : Da partem quam dedi tibi, et precepi ut reponeres seorsum apud te.
Numérotation du verset 1Rg. 9,24 

Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel : Ecce quod remansit, pone ante te, et comede, quia de industria
servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 9,25 

Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saul in solario, stravitque Saul et dormivit in solario15.
15 Stravitque…solario] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,26 

Cumque mane surrexissent, et iam lucesceret16, vocavit Samuel Saul in solarium dicens : Surge, ut dimittam te. Et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuel.
16 lucesceret Rusch ] dilucesceret Weber , delucesceret R C D, elucesceret Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 9,27 

Cumque descenderent
in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul : Dic puero ut antecedat nos et transeat, tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Rg. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {2.269} .1. Et erat vir de Beniamin. Regimine iudicum terminato, consequenter agitur de regno. Et primo de regno labili Saulis. Secundo de stabili scilicet ipsius David capitulo decimoseptimo. Prima in tres dividitur, quia primo describitur ipsius Saulis regis institutio, secundo instituti transgressio capitulo decimoquarto tertio transgressoris reprobatio capituloa decimoquinto, ibi :   Factum est autem verbum Domini. Prima adhuc in tres, quia circa institutionem Saulis in regem primo describitur ipsius electio. secundo, electionis confirmatio cap. undecimo : tertio populi increpatio capitulob duodecimo. Prima in duas, quia primo describitur Saulis electio secreta, secundo publica, circa medium decimi capituli, ibi :   Et vocavit Samuel populum. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur Saulis electio, secundo electi unctio, cap. decimo, ibi :   Perierant autem asine. Circa primum sic proceditur, quia primo habilitas Saulis ad regendum describitur, secundo a Samuele cognoscitur, ibi :   Perierant autem, tertio honorifice a Samuele suscipitur, ibi :   Assumens itaque Samuel. Circa primum describitur aptitudo Saulis ad regendum ratione patris sui, cum dicitur.   Erat vir de Beniamin nomine Cis. Hoc dicitur, quia erat in toto populo Israel famosus.
a capitulo] scrips., c. codd., capite Ed1590 Ed1603 Ed1634
b capitulo] scrips., c. codd., capite Ed1590 Ed1603 Ed1634
prol.| {2.270}
marg.| .2. Filiis Sareth. Hoc non est de textu.
marg.| .3. Fortis robore. Hoc dicitur ad denotandum fortitudinem Saulis : quia fortes homines solent fortes generare. Consequenter ostenditur aptitudo Saulis ratione morum, cum dicitur.
marg.| .4. Et erat ei filius vocabulo Saul. Quia erat famosus.
marg.| .5. Electus. sine macula notabili vitiorum.
marg.| .6. Et bonus. ratione morum et virtutum.
marg.| .7. Et non erat vir de filiis Israel. Ex quo notatur quod non solum erat bonus, sed etiam excellentis bonitatis. Consequenter describitur eius aptitudo ex parte corporis, cum dicitur.
marg.| .8. Ab humero , in quo notatur fortitudo corporis, que multum est necessaria in regibus, et pulchritudo persone, quod multum est decens in eis, secundum illud : Species Priami digna est imperio.
marg.| .9. Perierant autem asine. Hic consequenter describitur cognitio Saulis a Samuele, que facta est dupliciter. Primo per humanam inquisitionem, secundo per divinam revelationem, ibi   Dominus autem revelaverat. Primum autem contigit eo quod Saul querens asinas patris sui, et non inveniens venit ad Samuelem, ut de asinis audiret veritatem, et hoc est quod dicitur.   Perierant autem id est timebantur perisse, non enim simpliciter perierant, quia postea invente.
marg.| .10. Vade et quere. Ex quo patet humilitas Saulis, qui negotium humile et laboriosum non recusavit.
prol.| {2.271}
Numérotation du verset 1Rg. 9,ad litteram 
marg.| .1. Cum autem venisset, etc. Iste fuit atavus Samuelis, ut habetur in principio huius libri.
marg.| .2. Vir nobilis. Hoc dicitur propter dignitatem prophetie, quod patet ex hoc quod sequitur : Omne quod loquitur, absque ambiguitate venit.
marg.| .3. Nunc ergo id est de asinis, propter quas fiebat via illa.
marg.| .4. Quid feremus. Credebat enim Saul quod non indicaret eis gratis, vel forte erubescebat apparere in conspectu eius absque aliquo xenio. Unde subditur :
marg.| .5. Et sportulam. In hebreo habetur : Et xenium non habemus, Et in idem redit translatio nostra, quia sportula est vasculum in quo ponitur fructus vel aliquod huiusmodi ad exeniendum, et sic accipitur hic continens pro contento.
marg.| .6. Ecce inventa est in manu mea quarta. Puer enim Saulis propter verbum magistri sui posuit manum ad bursam, et invenit quartam partem stateris argenti id est quartam partem sicli, quia stater. et siclus idem sunt, Siclus autem 2b. obolos habet, ut habetur Ex. 20. et sic quarta pars stateris valebat quinque obolos, vel secundum alios sex obolos, quia secundum eos siclus sanctuarii habebat viginti obolos tantum, siclus autem communis 24.
marg.| .7. Olim in Israel sic loquebatur unusquisque. Istud non fuit dictum a puero Saulis, sed ab eo qui scripsit librum istum, ut dicunt Hebrei. Beda autem dicit quod fuit appositum ab Esdra, {2.272}quando legem a Chaldeis combustam reparavit. Cetera patent usque ibi :
marg.| .8. Que respondentes dixerunt illis. Hic est, ecce ante te, festina nunc. Hodie. Iste puelle plura verba dixerunt Sauli, ut patet ex sequentibus, quia sicut dicit Rabbi Salomon volebant eum aliquantulum detinere verbis, admirantes pulchritudinem ipsius.
marg.| .9. Sacrificium est. Aliqui dicunt, quod erant tantum prandium paratum pro adventu Saulis, quem presciverat Samuel : ut patebit in sequentibus. Alii autem dicunt, quod non solum fuit prandium, sed etiam hostia pacifica, de qua una pars Domino offerebatur, relique comedebantur ab offerentibus. Licitum autem erat tunc temporis offerre Domino sacrificium alibi quem ubi erat arca et tabernaculum, ut dictum est supra 7.
marg.| .10. Quia ipse benedicet. Modus enim erat Hebreorum ante prandium, et maxime de sacrificio oblato laudare Deum.
marg.| .11. Apparuit Samuel. quia de adventu Saulis revelationem habuerat, quantum ad diem et horam determinatam, ut patet ex sequentibus.
marg.| .12. Dominus autem. Hic consequenter ostenditur quomodo Samuel cognovit Saul per divinam revelationem, non solum quantum ad personam, sed etiam quantum ad dignitatem regiam, ad quam dominus ipsum elegerat, et preceperat Samueli, ut ungeret ipsum in regem super populum Israel, et hoc est quod dicitur. Dominus autem, loquitur scriptura more humano, quando aliquis revelat secreta amico suo. Cetera patent ex dictis usque ibi :
prol.| {2.273}
Numérotation du verset 1Rg. 9,ad litteram 
marg.| .1. Quia respexi populum scilicet oculo misericordie.
marg.| .2. Venit enim clamor. de afflictione eius facta per Philistheos. Ex quo patet, quod licet in populo Israel essent multi mali, tamen cum hoc erant multi boni, quorum preces erant coram Deo exaudite.
marg.| .3. Iste dominabitur populo. In hebreo habetur   : Iste retinebit populum meum, quia ad reges pertinet retinere populum, ne in bellis precipitanter se ingerant, et etiam tempore pacis, ne iniuste contra proximos agant, sequitur :
marg.| .4. Et omnia. Aliqui exponunt de asinis quas querebat, sed littera sequens non consonat, ubi dicitur.
marg.| .5. Et de asinis. Ex quo videtur quod alia in corde Saulis versebantur. Dicitur enim in lib. de Heb. quest. quod in somno viderat se esse in capite arboris palme, que visio signum regale erat, et de hoc cogitabat, ideo subditur :
marg.| .6. Et cuius erunt optima id est dignitas regia que potest accipere optima populi sibi subditi, maxime in necessitate, ut patet ex supradictis. 8 capitulo
marg.| .7. Nonne tibi. Quasi diceret sic, quia iam revelatum erat sibi a Domino ipsum regem futurum.
marg.| .8. Et omni domui. quia filius suus Isboseth successit sibi in regno septem annis et Abner princeps militie, et alii potentes de domo Saulis his temporibus potiti sunt bonis regni, et posteri eorum habuissent, si Saul in bonitate sua stetisset.
marg.| .9. Numquid etc. de id est de tribu Beniamin, que tunc erat minima inter alias tribus Israel, quia pro peccato uxoris Levite fuerat quasi ad nihilum redacta, prout dictum fuit Iud. 21.
marg.| .10. Et cognatio, etc. Ista dicit Saul ex humilitate et quadam humana curialitate, quia pater Saul inter illos de tribu Beniamin erat famosus.
marg.| .11. Quare ergo locutus es mihi. Ex quo patet verum quod predictum est scilicet quod cogitaverat se ad dignitatem regiam sublimandum, quia verbum Samuelis quod erat obscurum, statim intellexit de dignitate regni, quamvis aliter posset intelligi. Nec oportet Saulem de mendacio ex humilitate dicto {2.274}excusari, quia multa peiora fecit.
marg.| .12. Assumens itaque. Hic consequenter ostenditur qualiter Saul a Samuele fuit honorifice susceptus tanquam rex de proximo futurus, cum dicitur.
marg.| .13. In troduxit eos in triclinium. Triclinium proprie loquendo, est camera in qua sunt tres ordines lectorum, hic autem accipitur pro loco in quo sunt tres ordines sedentium ad comedendum scilicet maiorum, mediocrium, et minimorum, quia antiquitus homines sedendo in lectis, comedebant. Unde et in Sacra Scriptura comedentes frequenter dicuntur recumbere vel accumbere.
marg.| .14. Et dedit eis locum in capite id est in principaliori loco trium ordinum predictorum.
marg.| .15. Da partem quam. quia ferculum nobilius vel gratiosius fecerat poni ad partem, ut coram Saule venturo poneretur, quia volebat eum pre ceteris honorare tanquam regem de proximo futurum, et iam a Deo electum, ut patet ex predictis.
marg.| .16. Ecce quod remansit. Ex quo dicunt aliqui, quod ante adventum Saulis Samuel cum aliis iam erat in mensa, sed ipso appropinquante surrexit de mensa obvians ei ex reverentia. Sed hoc non consonat littere precedenti, ubi dicitur   Apparuit Samuel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum. Ex quo videtur quod adhuc non ascenderat in superiori parte montis ad sacrificium seu convivium celebrandum. Item ibi statim subditur :   Dominus autem revelaverat, etc. ubi dicitur quod dominus diem et horam certam adventus Saulis Samueli revelaverat, et ideo non est verisimile quod ante intraret ad mensam, cum ipsum vellet honorare in illo convivio quod paratum erat propter adventum ipsius, ut dictum est, propter quod Rabbi Salomon aliter exponit quam illud quod dicitur. Ecce quod, refertur ad numerum virorum, qui vocati fuerant a Samuele ad convivium, ita quod pro quolibet erat ferculum determinatum secundum quod debebant sedere, et istud ferculum erat ultra illum numerum, propter Saul quem Samuel sciebat venturum, ideo subditur :
marg.| .17. De industria servatum id est ultra numerum populi a me invitati.
Numérotation du verset 1Rg. 9,ad litteram 
marg.| {2.275} .1. Et locutus id est in secreto loco, de quo autem sibi locutus fuerit, non exprimitur, sed Hebrei dicunt, quod {2.276} fuit de timore Dei et lege servanda. Cetera patent usque ibi :
marg.| .2. Dic puero ut antecedat nos et transeat , ut non possit audire verba mea.
Numérotation du verset 1Rg. 9,moraliter 
marg.| {2.269}.4. Et erat ei. Per Saulem de quo dicitur hic quod   erat vir electus, et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo, significatur quilibet homo aptus prelationi sive regno. Nam qui preest aliis in potestate, debet etiam moribus preesse {2.270}et exercitatus in humilitate, quod in Saule significatur, per hoc quod ivit asinas querere. Unde de Helia dicitur Quarto Regum 2.b.1 « Pater mi currus Israel et auriga eius ». Currus enim qui ducitur hic ponitur primo, et auriga qui ducit secundo, ad ostendendum quod ille bene ducit regendo, qui primo fuit ductilis in obediendo.
1 4Rg. 2.
Numérotation du verset 1Rg. 9,moraliter 
marg.| marg.| {2.271} .12. Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem {2.272}   quam veniret Saul. Aptitudinem ipsius Saulis ad regnandum, et eius adventum, ideo subditur :
Numérotation du verset 1Rg. 9,moraliter 
marg.| {373} .14. Dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati. Et hoc ratione sue virtutis et dignitatis regie de proximo imminentis : {2.274}utrique namque debetur honor, dicitur enim Quarto Ethicorumquod honor est virtutis premium. Debetur etiam regie dignitati, eo quod debet esse custos virtutis et promotor.
Numérotation du verset 1Rg. 9,moraliter 
marg.| {375} .2. Dic puero ut antecedat. Secreta namque divina ante tempus {2.276}ab eo dispositum non sunt aliis publicanda, propter quod Samuel secretum de regno sibi commissum a Deo, revelare noluit Sauli in presentia sui pueri.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_9)

Notes :