Capitulum 27
Numérotation du verset
Iob. 27,1
1 Addidit quoque Iob
1
Hic incip. cap. 27
assumens parabolam suam et dixit :
Numérotation du verset
Iob. 27,2
Vivit Deus
qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
Numérotation du verset
Iob. 27,3
Quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis,
Numérotation du verset
Iob. 27,4
non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea
meditabitur mendacium.
Numérotation du verset
Iob. 27,5
Absit a me ut iustos vos esse iudicem,
donec deficiam non recedam ab innocentia mea.
Numérotation du verset
Iob. 27,6
Iustificationem meam
quam cepi tenere non deseram, nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
Numérotation du verset
Iob. 27,7
Sicut2 impius inimicus meus
2 sicut] sit ut
Weber
et adversarius meus quasi iniquus.
Numérotation du verset
Iob. 27,8
Que enim spes est
hypocrite si avare rapiat et non liberet Deus animam eius ?
Numérotation du verset
Iob. 27,9
Numquid clamorem eius Deus audiet
cum venerit super illum angustia,
Numérotation du verset
Iob. 27,10
aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore ?
Numérotation du verset
Iob. 27,11
Docebo vos
per manum Dei que Omnipotens habeat nec abscondam.
Numérotation du verset
Iob. 27,12
Ecce vos omnes nostis,
et quid sine causa vana loquimini ?
Numérotation du verset
Iob. 27,13
Hec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
Numérotation du verset
Iob. 27,14
Si multiplicati fuerint
filii eius
in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane.
Numérotation du verset
Iob. 27,15
Qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu.
Et vidue
illius
non plorabunt.
Numérotation du verset
Iob. 27,16
Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum preparaverit vestimenta,
Numérotation du verset
Iob. 27,17
preparabit quidem sed iustus vestietur illis
et argentum innocens dividet.
Numérotation du verset
Iob. 27,18
Edificavit sicut tinea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
Numérotation du verset
Iob. 27,19
Dives cum dormierit
nihil
secum auferet aperit oculos suos
et nihil inveniet.
Numérotation du verset
Iob. 27,20
Apprehendet3 eum quasi aqua inopia
3 apprehendet] apprehendit
Weber
nocte opprimet eum tempestas.
Numérotation du verset
Iob. 27,21
Tollet eum ventus urens et auferet
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
Numérotation du verset
Iob. 27,22
Et mittet
super eum et non parcet.
De manu eius fugiens fugiet.
Numérotation du verset
Iob. 27,23
Stringet super eum manus suas
et sibilabit super illum intuens locum eius.
Capitulum 27
Numérotation du verset
Iob. 27,ad litteram
marg.|
{3.257} .1.
Addidit quoque,
etc. Repulso dicto Baldath, hic consequenter accedit ad principale propositum declarandum, scilicet quod ex Dei providentia mali aliquando in vita presenti prosperantur, et boni tribulantur, et primo ostendit hoc in generali, secundo in seipso in speciali 29. capitul. et in hoc satisfacit amicis, suis, quia de ipso erat mota questio, et in speciali satisfacit ipsi Baldath, qui ex magnitudine divine sapientie volebat ipsum iniustum concludere, eo quod a Deo percussus erat flagellis presentis vite. Primum autem probat dupliciter. Primo ratione accepta ex parvitate boni quod mali in hoc mundo percipiunt, secundo ex magnitudine boni, quod iusti in hoc etiam mundo a Deo recipiunt cap. sequenti Prius enim ad probandum propositum, acceperat rationes ex immortalitate anime et iudicio futuro, que reperiuntur post hac vitam, ut patuit in precedentibus. Circa primum autem Iob ostendit sue sententie firmitatem, secundo declarat eam, ibi. Que est enim spes hypocrite. Circa primum dicit.
marg.|
{3.258} .2.
Vivit Deus.
premittit iuramentum, ad maiorem assertionem dicendorum.
marg.|
.3.
Qui abstulit iudicium.
Hoc dicit Iob concludens ex dictis amicorum qui dicebant penas huius vite inferri tantum pro peccato secundum ordinem divine iustitie, et ad hoc sequebatur iudicium Iob sublatum, qui sentiebat se innocentem respectu tantorum malorum, que sustinebat.
marg.|
.4.
Et omnipotens qui ad amaritudinem.
Ista amaritudo non erat deiiciens a virtute constantie, sed sequens flagella in parte sensitiva de necessitate nature, et redundabat in partem intellectivam, nature corporis condescendentem.
marg.|
.5.
Quia donec.
id est, vita presens.
marg.|
.6.
Et spiritus Dei in.
id est virtus respirandi a Deo mihi data, que precipue est in naribus, quia secundum Philosophum li. de historiis animalium, respiratio que est per nares convenientior est nature, quam illa que est per os.
marg.|
.7.
Non loquentur.
dicendo, quod soli mali tribulantur in hac vita, sicut vos tenetis, ideo subditur.
marg.|
.8.
Absit a me.
hunc errorem tenendo, cuius causa subditur.
Numérotation du verset
Iob. 27,ad litteram
marg.|
{3.259} .1.
Donec deficiam.
idest, quandiu vivam.
marg.|
.2.
Non recedam ab innocentia mea.
a qua recederem, si vobis in predicto errore assentirem.
marg.|
.3.
Neque enim reprehendit me cor meum.
quod tales errores vel consimiles tenuerim.
marg.|
.4.
In omni vita mea.
et ideo concludit oppositum de errantibus.
marg.|
.5.
Sicut impius inimicus meus.
Amicos suos vocat inimicos, inquantum adversabantur ei in veritate doctrine fidei et morum.
marg.|
.6.
Que est.
Hic accedit ad declarandum veritatem sue sententie, scilicet quod ex Dei providentia, mali aliquando hic prosperantur ratione accepta ex parvitate boni quod hic recipiunt, et ideo non contrariatur divine sapientie talia eis concedere, et iustis meliora reservare. Et circa hoc sic procedit, quia primo exprimit huius boni brevitatem, secundo in futuro sequentem calamitatem, ibi. Dives cum dormierit. Circa primum dicit. Que est enim spes hypocrite. magis ponit exemplum de hypocrita, quam de aperto peccatore, quia secundum Hieronymi. Simulata sanctitas duplex est iniquitas.
marg.|
.7.
Si avare rapiat.
bona huius vite coacervando.
marg.|
.8.
Et non liberet Deus,
etc. quasi dicat talis nullum bonum potest sperare, in futuro, nec in presenti, nisi bonum transitorium et caducum, quod est modicum.
marg.|
.9.
Numquid Deus audiet
etc.
angustia,
scilicet mortis. quasi dicat non. Istud dicitur contra illos qui peccata continuant, cogitantes in fine ad Deum per penitentiam clamare, sed ista spe privantur, quia tunc non penitent. secundum quod dicit Augustinus. Hac animadversione percutitur peccator {3.260} ut moriens obliviscatur sui, qui dum viveret, oblitus est Dei, vel si penitet hoc est timore pene et non displicentia culpe.
marg.|
.10. Aut poterit in omnipotente delectari. in beatitudine futura.
marg.|
.11.
Et invocare Deum in omni tempore.
quia ibi est laus continua. quasi dicat non, et hoc specialiter dicitur contra peccatores de beatitudine futura seipsos assecurantes, dicendo. Deus non fecit nos ad damnandum, sed ad salvandum, quia hoc non est verum, nisi ex suppositione meritorum.
marg.|
.12.
Docebo vos.
de illis que a Deo accepi.
marg.|
.13.
Ecce vos omnes nostis.
id est, deberetis idem cognoscere et per consequens de errore vestro defendendo tacere, ideo subditur.
marg.|
.14.
Et sine causa.
quid autem sit illud quod ille vult docere, subdit.
marg.|
.15.
Hec est pars hominis impii.
illud quod recipiet a Deo patre pro parte et hereditate, scilicet bonum presentis vite quod est breve, unde in persona talium dicitur. Sap. 2. Fruamur bonis que sunt, etc. et subditur ibidem. Et hec sit pars nostra et sors nostra. Et quia istud bonum breve, non transit ad filios, ideo subditur.
marg.|
.16.
Si multiplicati fuerint filii eius.
Qui tamen reputantur inter maiora bona.
marg.|
.17.
In gladio erunt.
idest, occidentur.
marg.|
.18.
Et nepotes eius non saturabuntur pane.
id est,morientur fame, Minus enim dicit, et plus significat.
marg.|
.19.
Qui reliqui fuerint.
idest, alii amici non ita propinqui.
marg.|
.20.
Sepelientur in interitu.
idest, sepultura asini, cuius cadaver dimittitur in campo consumi, ideo subditur.
marg.|
.21.
Et vidue illius.
In sepultura funeris, sicut solet fieri.
Numérotation du verset
Iob. 27,ad litteram
marg.|
{3.261} .1.
Si comportaverit.
In domo sua congregando.
marg.|
.2.
Quasi terram argentum.
Idest, in magna quantitate valde.
marg.|
.3.
Et sicut lutum preparaverit.
Idest, in magno numero, et ad magna tempora.
marg.|
.4.
Iustus vestietur.
Quia talia aliquando conceduntur iustis.
marg.|
.5.
Aedificavit sicut tinea domum suam.
Tinea enim rodendo vestem facit ibi domunculam suam : sed cum vestis excutitur, tinea de domo sua eiicitur : sic talis eiicitur de domibus suis, quas edificavit cum magno labore et expensis.
marg.|
.6.
Et sicut custos fecit umbraculum.
Ad habitandum tempus modicum, scilicet tempore maturationis fructuum.
marg.|
.7.
Dives cum dormierit.
Hic consequenter describit calamitatem impii post brevitatem huius vite consequentem, di. Dives cum dormierit. per mortem.
marg.|
.8.
Nihil secum auferet.
De bonis presentis vite ad portandum secum.
marg.|
.9.
Aperiet oculos suos.
In pena qui prius erant clausi in culpa.
marg.|
{3.262}
marg.|
.10.
Et nihil inveniet.
De bonis presentis vite, nec etiam future. ideo subdit :
marg.|
.11.
Apprehendet eum quasi aqua inopia.
idest, defectus cuiuslibet boni, et sentiet afflictionem summi mali. ideo subditur.
marg.|
.12.
Nocte opprimet.
idest, violentia pene infernalis, que dicitur in nocte, eo quod est in tenebris.
marg.|
.13.
Tollet eum ventus.
idest, diabolus, qui semper ardes cupiditate nocendi.
marg.|
.14.
Et mittet super eum,
etc. scilicet flagella.
marg.|
.15.
De manu eius
fugere desiderabit si posset : sed quia hoc est impossibile, subditur :
marg.|
.16.
Stringet super eum.
Loquitur de diabolo ad modum accipitris, qui tenes aviculam captam, et sentiens quod velit evadere, magis stringit eam unguibus suis.
marg.|
.17.
Et sibilabit.
ipsum deridendo, quem in vita deceperat blandiendo.
marg.|
.18.
Intuens locum.
idest, inferni locum sue punitioni deputatum. Vel aliter : Locum eius quem tenuit in seculo, a quod est totaliter deiectus.
Numérotation du verset
Iob. 27,moraliter
marg.|
{3.257} .1.
Addidit,
etc. Iudicium aliquando pro damnatione accipitur : et sic iusti iudicium aufertur, quando ab eterna damnatione liberatur, quod fit uno modo, quando peccator de peccatis {3.258} propriis hic punitur : et sic dicit Iob.
marg.|
.2.
Vivit Deus qui abstulit.
Quia per amaritudinem presentis pene liberatus fuit a penis gehenne, et obtinuit augmentum glorie. Sed quoniam ad iustum pertinet ut nulli deferat contra veritatem, que magis est amica, ut dicitur 1. Ethicorum ideo subdit.
Numérotation du verset
Iob. 27,moraliter
marg.|
{3.259} .1.
Donec deficiam.
idest, in vita.
marg.|
.2.
Non recedam.
Sequitur.
marg.|
.3.
Neque enim.
quod sustinuerim aliquod falsum, sicut autem est falsitas in verbo, ita et in facto, de qua subditur.
marg.|
.6.
Que est enim spes.
scilicet pecuniam vel humanam laudem quasi dicat nulla.
marg.|
.9.
Numquid Deus audiet.
idest, eius orationem quasi dicat non.
marg.|
{3.260}
marg.|
.10.
Aut poterit in omnipotente.
quasi dicat non : quia si fecit aliquod bonum, hoc non fuit amore Dei, sed sui.
marg.|
.13.
Ecce vos omnes.
quod veritatem dico et frustra impugnatis.
marg.|
.15.
Hec est.
idest, eius pena.
marg.|
.16.
Si multiplicati fuerint filii.
idest eius posteritas deficiat gladio et fame.
marg.|
.21.
Et vidue illius non plorabunt.
eis compatientes, et per consequens nullus alius compatietur, quia vidue magis ad hoc disponuntur.
Numérotation du verset
Iob. 27,moraliter
marg.|
{3.261} .1.
Si comportaverit quasi terram argentum.
Per quod significatur sacre scripture eloquium, Ps. xi.b. Eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Et quasi terra comportatur, quando ad questum applicatur.
marg.|
.3.
Et sicut lutum.
idest, virtutum opera de genere, sed perverso fine facta.
marg.|
.4.
Iustus vestietur.
Nam unde hypocrita damnatur, iustus salvatur diverso tamen fine.
marg.|
.5.
Aedificavit sicut tinea.
Que fecit eam corrumpendo pannum, sicut hypocrita corrumpit intentione perversa opus bonum.
marg.|
{3.262} .6.
Et sicut custos.
Quod est instabile habitaculum. ideo subditur :
marg.|
.7.
Dives cum.
per mortem.
marg.|
.8.
Nihil secum.
in pena qui clausi erant in culpa.
marg.|
.12.
Nocte opprimet.
idest, in morte tollet eum urens ventus, idest, spiritus malignus ad gehennam eum portans.
marg.|
.14.
Et mittet.
scilicet penas sine misericordia.
marg.|
.15.
De manu.
Hoc dicitur ironice tanquam impossibile. propter quod subditur :
marg.|
.15.
Stringet super.
ita quod erui non poterit.
marg.|
.16.
Et sibilabit.
irridendo.
marg.|
.18.
Intuens locum.
scilicet infernum ubi nulla est redemptio.
Numérotation du verset
Iob. 27,additio
marg.|
{3.261} In capitulo 27. ubi dicitur in postil. Circa primum dicit : Que est enim spes hypocrite. Hoc quod dicitur hic : Que est enim spes hypocrite, videtur exponendum in continuationem ad predicta, et etiam ad sequentia sic : Nam Iob intendebat in hoc loco certificare socios de veritate existente in mente sua circa ea de quibus altercabant, scilicet de innocentia vite sue, et de punitione malorum, et premiatione bonorum : propter quod {3.262} premisit iuramentum, di. Vivit Deus, etc. per quod iuramentum firmavit, quod dum esset in vita presenti non loqueretur iniquitatem, nec recederet ab innocentia sua. et quia adversarii imponebant ei vitium hypocrisis patet supra in dictis Eliphaz, cap. 15. et in aliis locis : hypocrita vero cum sit duplex, unum habet in corde, et aliud in ore, et sic licet non loquatur iniquitatem per labia, tenet tamen eam in corde. Similiter licet non recedat ab innocentia in actibus exterioribus, {3.263} recedit tamen in mente, prout salvator docet multipliciter. Mt. 22. Ex quo sequeretur, quod socii non crederent dictis suis, idcirco ad amovendum ab eis istam suspicionem, dicit : Que est enim spes hypocrite, etc. Numquid clamorem illius exaudiet dominus, etc. Aut poterit in omnipotenti delectari. quasi dicat non debetis mihi imponere peccatum hypocrisis, cum ego sim in magna angustia constitutus, et indigeo maxime ut Deus liberet animam meam, et ut audiat clamorem meum, et huiusmodi. et sic nullo modo debetis dubitare de iuramento meo. hoc intelligitur ad modum alicuius existentis in maximis tribulationibus seu tormentis, qui ad firmandum dicta sua seu iuramenta, dicit : Videtis, quod sum in tot tribulationibus, a quibus nisi divino auxilio non possum liberari : unde in hoc passu mihi credere debetis, quod illa que dico, {3.264} non sunt ficta. unde subdit : Docebo vos per manum Dei, etc. Et quia socii vitam suam pristinam cognoscebant, et etiam tribulationes in quibus erat, ex quibus debebant moveri ad assentiendum sibi in predictis, ideo subdit : Ecce vos omnes nostis, scilicet predicta, et quod sine causa vana loquimini, imponendo mihi fictionem, seu hypocrisim.
Numérotation du verset
Iob. 27,replica
prol.|
REPLICA. In capitulo 27. ubi dicitur : Que enim spes hypocrite. Burgens. facit continuationem discontinuam. continuat enim hic dicta dictis in 15. cap. mediis pretermissis, qualiter non facit postil. qui continuat singula singulis. In hac sua discontinuatione Burgens. sicut sepe repetitis vicibus facit, imponit beato viro Iob, quod principaliter velit se ostendere innocentem et iustum, sed hoc supra in princ. cap. 3. correctum est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_27)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_27)
Notes :