Nicolaus de Lyra

Psalmus 49.

Numérotation du verset Ps. 49.,ad litteram 
marg.| {3.789} Deus Deo rum dominus. Huic Psalmo in Hebreo et in translatione Hieronymi iuxta Hebreum preponitur talis tit. Psal. Asaph. et secundum Augustinum attribuitur ei solum sicut cantori, quia fuit unus de principalibus cantoribus, ut habetur. 1. Paralipom. David autem sicut autori, secundum vero Hieron. et omnes Hbr. quibus in hoc magis assentio, Asaph non fuit tantum cantor, sed etiam propheta, et fecit hunc psalmum et plures alios, ut videbitur infra. De materia vero huius psal. dicunt aliqui Doctores Catholici, quod Ps. iste loquitur de datione legis in monte Sinay, ad quem venit Dominus in terrore tonitrui et fulguris, ut habetur Ex. 19. Sed contra hoc videtur, quod in principio huius psal. dicitur.
marg.|  .1. Deus Deo rum Dominus locutus est, et vocavit terram, etc. Et ibi est finis primi versus in Hebreo et in translatione Hieronymi iuxta Hebreum. Ad dationem autem legis Mosaice non vocavit Dominus habitatores terre a solis ortu usque ad occasum, sed tantum populum iudaicum, cui soli data est lex illa, eo quod Christus de populo illo secundum carnem erat nasciturus, ut dictum fuit in principio Ex. Item in hoc psalmo non fit mentio de monte Sinai in quo data est lex Mosaica, sed solum de monte Sion, in quo data fuit lex Evangelica, quia Christus ibi docuit, et super Apostolos spiritum sanctum misit ad confirmationem Evangelice legis, ideo dicitur hic. Ex Sion species decoris eius. Item in hoc Psalmo fit mentio de reprobatione sacrificiorum veteris legis, secundum quod dicitur inf. Non accipiam de domo tua vitulos. Et postea. Numquid manducabo carnes taurorum. In datione vero legis in {3.790} monte Sinai non fuerunt reprobata veteris legis sacrificia, sed magis instituta et approbata, propter quod dicit Rabi Samuel Hebreus, quod iste Psalmus loquitur ad litteram de rege Messia. id est, Christo, cuius adventus erit manifestus, quia tunc fient multa mirabilia virtute divina, inter que, ut dicit, erit unum, scilicet quod omnes Iudei per orbem dispersi, quasi in momento congregabuntur ad ipsum in Hierusalem, et secundum hoc exponit quod subditur. Congregate illi sanctos eius. Et sic consequenter applicat litteram ad suum propositum prout potest. Omittatur igitur opinio eius, quantum ad hoc quod continet falsitatis, scilicet quod Christus venturus sit in mundum, et Iudei congregandi ad ipsum, et accipiatur id quod est veritatis, scilicet quod iste psalmus loquitur ad litteram de Rege Messia, qui est Christus Dominus noster. Et dividitur in duas partes, quia primo describitur adventus Christi, secundo virtus sui Evangelii, ibi. Audi populus meus. Prima in duas secundum duplicem Christi adventum scilicet in carnem vel mundum, et ad iudicium, et primo agitur de primo. Secundo de secundo ibi. Deus manifeste veniet. Circa primum sciendum, quod dii aliquando in plurali dicuntur in scriptura prophete, et homines sancti, quia pre aliis sunt particeps deitatis, et hoc modo dicitur infra Ps. 81.b. Ego dixi dii estis, et filii excelsi omnes, secundum quod exponit salvator Io. 10.g. dicens. Illos dixit deo s ad quos sermo factus est, secundum hoc igitur dicitur hic.
marg.| Deus Deo rum Dominus. id est ille qui est unus verus Deus et Dominus Dominorum. id est sanctorum prophetarum, licet enim sit dominus omnium generaliter, tamen istorum est dominus specialiter, inquantum obediunt ei sicut fidelis servus domino suo.
Numérotation du verset Ps. 49.,ad litteram 
marg.| {3.791} .1. Locutus est, et vocavit terram. scilicet in humanitate pro nobis assumpta, unde dicit Ioann. 8.d. Principium qui et loquor vobis.
marg.|  .2. Et vocavit terram. Hic est finis versus, ut predictum est. Et est sensus, quod vocavit habitantes in terra. Ab ortu solis usque ad occasum. Ad Evangelicam legem per se et per Apostolos quos misit in mundum, secundum quod dicitur Ps. 18.a. In omnem terram exivit sonus eorum etc. Lex autem Mosaica fuit data tantum uni populo scilicet iudaico.
marg.|  .3. Ex Sion species decoris eius. Christus enim docuit Evangelium in monte Sion, et ad eius confirmationem ibidem spiritum sanctum super Apostolos misit, ex quo facti sunt constantes et loquentes omnibus linguis, ut inde exirent ad predicandum in diversis partibus orbis, sicut predictum fuerat. Is. 2.a. De Sion exibit lex, et verbum domini de Hierusalem. Et hoc est quod dicitur hic. Ex Sion species decoris eius. Quia puritas legis Evangelice inde derivata est ad alias partes terre.
marg.|  .4. Deus manifeste veniet Deus noster. Hic consequenter agitur de adventu ad iudicium qui erit valde manifestus, secundum quod dicit Salvator. Mt. 24.c. Sicut fulgor erit ab Oriente, et apparet usque in Occidentem, ita erit adventus filii hominis : et hoc est quod dicitur. Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit. Quia Deus in humana natura apparebit in iudicio, in qua fuit indicatus coram Pilato, sed apparebit in forma gloriosa omnibus manifesta.
marg.|  .5. Et non silebit. Quia proferet sententiam contra impios dicens. Ite maledicti, etc. et pro iustis dicens. Venite benedicti patris mei, ut habetur Mt. 25.c.
marg.|  .6. Ignis in conspectu eius exardescet. Hoc dicitur de igne flagrationis qui precedit adventum iudicis.
marg.|  .7. Et in circumitu eius tempestas valida. In tantum quod admirabitur omnis creatura.
marg.|  .8. Advocavit celum desursum. Quia Angeli cum eo descendent ad iudicium, secundum quod ipsemet dicit. Mt. 16.b. Filius hominis venturus est in gloria patris sui cum Angelis suis, et tunc reddet unicuique {3.792} secundum opera sua.
marg.|  .9. Et terram. Quia ad preceptum eius mortui de terra resurgent. Io. 5.e. Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei.
marg.|  .10. Discernere populum suum. Tunc enim discernentur pii ab impiis, sicut segregantur oves ab hedis, et ibunt impii in supplicium eternum, iusti autem in vitam eternam, ut habetur. Matthe. 25.d. ideo subditur.
marg.|  .11. Congregate illi. id est Christo.
marg.|  .12. Sanctos eius. Sicut membra capiti. Et dirigitur hoc verbum ad Angelos Sanctos, qui erunt executores divini iudicii in hoc.
marg.|  .13. Qui ordinant testamentum eius super sacrificia. Et annunciabunt celi iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. Duplex autem est testamentum, scilicet vetus et novum. In veteri autem fuerunt multa sacrificia, quia imperfecta. In novo autem est unum perfectissimum in quo Christus immolatur, scilicet Eucharistia, quod institutum est a Christo quantum ad id quod est essentiale. Sed circa solemnitatem huius sacrificii multa sunt ordinata a sanctis patribus novi testamenti, et eodem modo fuit de sacrificiis veteris legis a sanctis patribus illius temporis, et isti patres et illi Christo aggregabuntur.
marg.|  .14. Audi populus. Hic consequenter describitur virtus Evangelii, que consistit principaliter in duobus scilicet in auctorisconditione et sacrificii oblatione, quia per conditionem auctoris omnia vera probantur, et ad sacramentum eucharistie omnia sacramenta nove legis ordinantur. Primo igitur ponitur primum, secundo secundum ibi. Non in sacrificiis. Circa primum sciendum, quod propria conditio Christi qui est autor Evangelii est, quod Deus est, et homo verus in una persona, unde dicit Leo Papa. Pars enim periculi est, si in filio Dei vera humanitas, aut patris negetur equalitas. Humanitatem enim declaravit inter homines conversando in natura passibili. Deitatem autem verbis et factis ostendendo, et hoc est quod dicitur hic in persona eius.
marg.| Audi populus eius, etc. Christus enim in persona propria predicavit filiis Israel, et si aliquando aliis predicavit, ut Samaritanis, tamen hoc fuit ita raro, quod pro nihilo reputatur respective, propter quod dicit Mt. 25.c. Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel.
marg.| {3.793} Audi populus, etc. Christus enim in persona propria predicavit filiis Israel, et si aliquando aliis predicavit, ut Samaritanis, tamen hoc fuit ita raro, quod pro nihilo reputatur respective, propter quod dicit Mt. 15.c. Non sum missus, nisi ad oves, que perierunt domus Israel.
Numérotation du verset Ps. 49.,ad litteram 
marg.|  .1. Et testificabor tibi. Verbis, et factis.
marg.|  .2. Deus deus tuus ego sum. Deitatem autem testificatus est verbis Io. 10.f. Ego, et pater unum sumus, et in multis aliis locis : Similiter factis faciendo miracula per imperium tanquam propria potestate, quod est solius Deitatis, sed dicit : Deus tuus, quia naturam humanam Deitati unitam assumpsit de populo Israel, quia beata virgo descendit de semine David. Per hoc autem, quod author Evangelii declaravit suam Deitatem, firmitatem dedit verbis, et factis suis, que in Evangeliis continentur, cum a Deo, qui est ipsa veritas, non possit tradi aliqua falsitas.
marg.|  .3. Non in sacrificiis tuis, etc. Hic consequenter ostenditur Evangelii virtus quantum ad Eucharistie sacrificium, et primo declaratur propositum, secundo concluditur intentum, ibi : Intelligite hec. Prima in duas, quia primo ponitur sacrificiorum veteris legis evacuatio, et secundo sacrificii nove legis stabilitio, ibi : Immola deo, etc. Circa primum sciendum, quod sacrificia veteris legis habuerunt cursum usque ad mortem Christi, sed ex tunc fuerunt mortua, poterant tamen servari, usque ad publicationem Evangelii, dum tamen homines non ponerent ibi fidem, post publicationem autem Evangelii sunt mortifera. Dicit ergo : Non in sacrificiis. scilicet veteris Testamenti.
marg.|  .4. Arguam te, etc. Tanquam reprehensibilem, si omittantur. Et hoc a tempore passionis, quia usque tunc offerenda erant ex Dei obedientia.
marg.|  .5. Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. In hebreo et in translatione Hieronymi habetur. Et holocausta tua coram me sunt semper, et secundum, quod dicit Rabbi Salomon et bene ratione huius copulative, et ly non, quod est in principio versus hic resumitur, et est {3.794} sensus : Et holocausta tua non sunt coram me semper, id est de cetero non sunt mihi accepta. Et hoc modo loquitur scriptura Psalmo precedenti, ubi dicitur. Non dabit Deo placationem suam, et pretium redemptionis anime sue, subintelligitur similiter, non dabit ut supra dictum est.
marg.|  .6. Non accipiam de domo tua vitulos. Quasi diceret, sicut sacrificia veteris legis non sunt mihi amplius accepta ratione obedientie, ita nec ratione indigentie : Nec a parte animalium tuorum quasi eis indigeam, quia omnia animalia tam domestica, quam sylvestria mea sunt.
marg.|  .7. Cognovi omnia volatilia celi, etc. Hoc dicit, quia de aliquibus avibus fiebant sacrificia, scilicet de turturibus, columbis, et passeribus.
marg.|  .8. Et pulchritudo agri mecum est, etc. Quia fiebant oblationes in lege de frugibus.
marg.|  .9. Si esuriero non dicam. Idest, si ita esset, quod esurirem non oporteret, quod a te aliquid peterem, cum omnia in potestate mea habeam, sed quia sicut Deus non indiget talibus propter defectum rerum, sic nec ex conditione sue nature cui repugnat comedere, et bibere in quantum Deus. Ideo sequitur.
marg.|  .10. Numquid manducabo. quasi dicat Non.
marg.|  .11. Immola Deo . Hic consequenter describitur sacrificii nove legis stabilitio, et primo immolatio huius sacrificii precipitur, secundo minister indebitus excluditur ibi : Peccatori. Circa primum sciendum, quod Christus instituendo Eucharistie sacramentum, simul precepit huius sacrificii exercitium, secundum quod dicit Luc. 22.b. cum dixisset. Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. statim subdit : Hoc facite in meam commemorationem, et hoc est quod dicitur hic : Immola Deo sacrificium laudis. Idest, sacrificium Eucharistie, quod immolatur cum laudibus divinis.
marg.|  .12. Et redde altissimo vota tua. Que promisisti in baptismo, quantum ad omnes Catholicos, et in susceptione sacri ordinis, vel professione {3.795} religionisquantum ad clericos et religiosus, quasi dicat sine istis sacramentum eucharistie, non reciperetur digne a laicis, et ab inferioribus, nec administraretur digne a ministris ecclesie, et superioribus, ideo subditur.
Numérotation du verset Ps. 49.,ad litteram 
marg.|  .1. Et invoca me, etc. Si feceris ista.
marg.|  .2. In die tribulationis. Idest, tentationis.
marg.|  .3. Eruam te. Quia sicut dicitur 1. Cor. 10. ca. Fidelis autem est Deus, qui non patietur vos tentari ultra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.
marg.|  .4. Et honorificabis me. Digne recipiendo vel administrando sacramentum eucharistie.
marg.|  .5. Peccatori. Hic consequenter minister indebitus excluditur, cum dicitur. Peccatori autem dixit Deus. Ipsum repellendo.
marg.|  .6. Quare tu enarras iustitias meas. Evangelium in Missa recitando vel exponendo.
marg.|  .7. Et assumis testamentum. Quia epistola et cetera que sequuntur vel dicuntur in missa, accipiuntur pro maiori parte de veteri vel de novo testamento.
marg.|  .8. Tu vero odisti disciplinam. Mandata superiorum contemnendo, et etiam mea, ideo subditur.
marg.|  .9. Proiecisti sermones meos retrorsum. Quod explicat magis in particulari, dicens.
marg.| .10. Si videbas furem. In furto eius participando, vel exemplo illius furtum aliud committendo sequendo concupiscentiam oculorum.
marg.|  .11. Et cum adulteris. Sequendo concupiscentiam carnis.
marg.|  .12. Os tuum abundavit malitia. id est malis verbis, et superbis, sequendo superbiam vite, unde sequitur.
marg.|  .13. Et lingua mea. In Hebreo habetur, blasphemiam. Peccatum enim {3.796} blasphemie procedit ex magna elatione superbie. Secundum autem litteram nostram, istud refertur ad deceptionem proximi, cum dicitur : Et lingua tua etc. Id est, colorabat falsa, et mendacia ad proximi deceptionem.
marg.| .14. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris. Falso accusando eum in iudicio, vel calumniose ipsum obiurgando.
marg.|  .15. Et adversus filium matris tue. Idest, adversus catholicum ecclesie matris tue filium.
marg.|  .16. Ponebas scandalum. Prebendo ei occasionem ruine ex verbis tuis malis, et factis : scandalum enim est dictum vel factum minus rectum prebens alteri occasionem ruine. Quod autem omnia mala ista predicta sint in multis ecclesie ministris, tam clericis quam etiam religiosis malis, apparet ad sensum, et ex hoc prebent laicis, et simplicibus materiam scandali.
marg.|  .17. Hec fecisti et tacui. Quia Deus mala nostra non statim punit, sed frequenter differt secundum ordinem sapientie sua et ideo videtur malis, quod non debeat alias punire, ideo subditur.
marg.|  .18. Existimasti inique. Idest, quod non displicent mihi peccata tua quod non statim punio ipsa, sed expecto tempus debitum, ideo subditur.
marg.|  .19. Arguam te. Saltem in morte.
marg.|  .20. Et statuam contra faciem tuam, etc. Per remorsum conscientie tue que est magna pena in damnatis, propter quod vocatur vermis conscientie mordens, et corrodens continue. Is. 66.a. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur.
marg.|  .21. Intelligite. Hic ultimo ponitur intenta conclusio, quia predicta ad hoc sunt inducta, quod mali ante mortem, corrigantur, et sic per sacramentum eucharistie, quod dicitur viaticum, ad patriam reducantur, et hoc est quod dicitur. Intelligite hoc qui obliviscimini Deum. eius mandata contemnendo.
marg.|  .22. Nequando rapiat. scilicet vos de presenti vita.
Numérotation du verset Ps. 49.,ad litteram 
marg.| {3.797} .1. Et non sit qui eripiat. Quia in inferno nulla est redemptio.
marg.|  .2. Sacrificium laudis. scilicet Eucharistie, ut dictum est.
marg.|  .3. Honorificabit me. Si premissa debita penitentia recipiatur et {3.798} administretur.
marg.|  .4. Et illic iter quo ostendam illi. In virtute huius sacrificii.
marg.|  .5. Salutare Dei. Id est, vita beata, in qua est salus nostra ad quam nos perducat.
Numérotation du verset Ps. 49.,moraliter 
marg.| {3.789} .1. Deus Deo rum Dominus. Sicut dixi in expositione litterali Psalmus iste loquitur de duplici Adventu Christi, scilicet in mundum, {3.790} et ad iudicium, et de virtute Evangelii quantum ad eius auctorem, et doctrine veritatem, et sic litteralis sensus est spiritualis propter quod de alio sensu requirendo pertranseo sicut in primo psal. precedenti.
Numérotation du verset Ps. 49.,additio 1 
marg.| {3.797} In Ps. 49. Deus Deo rum. Ubi dicitur in Postilla. Et lingua tua concinnabat dolos.
marg.| In libris Hebraicis correctis non dicitur, ibi blasphemiam, nec aliqua dictio ad eam pertinens, sed ponitur ibi quedam dictio, que proprie significat dolum in singulari vel fraudem.
Numérotation du verset Ps. 49.,additio 2 
marg.| In eod. Psal. Ubi dicitur in Postilla. Sacrificium laudis, id est, Eucharistie.
marg.| Et illic iter, glossa illic. idest, in Sacrificio laudis est iter, quia {3.798} hoc sacrificium est iter ad Deum : Hec in glossa que videtur magis propria huius littere. Et notandum, quod prout dicitur Ioam. 14.a. Christus est via, veritas et vita : que tria per ordinem innuuntur in hoc quod dicit. Illic est iter, quo ostendam illi salutare Dei. In hoc enim quod dicit : Illic est iter, ostenditur quod ibidem est via, ut dictum est. Cum autem subdit : Quo ostendam illi, innuitur ibi esse veritas. Id enim quod vere ostenditur, non nisi veritas est. Cum autem sequitur : Salutare Dei, intelligitur vita scilicet beata in qua est vera salus, et sic Psalmista in predictis verbis manifeste innuit, quod in sacrificio laudis, scilicet Eucharistia, est realiter ipse Christus, qui est via, veritas et vita, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 49.), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_49.)

Notes :