Capitulum 10
Numérotation du verset
Ez. 10,1
Et vidi et ecce in firmamento
quod erat super caput cherubim
quasi lapis saphirus quasi species similitudinis solii
apparuit super ea.
Numérotation du verset
Ez. 10,2
Et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum que sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis que sunt inter cherubim et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo
Numérotation du verset
Ez. 10,3
Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius
Numérotation du verset
Ez. 10,4
et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus
et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore glorie Domini
Numérotation du verset
Ez. 10,5
et
sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis
Numérotation du verset
Ez. 10,6
cumque precepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum que sunt inter cherubim ingressus ille stetit iuxta rotam
Numérotation du verset
Ez. 10,7
et
extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est
Numérotation du verset
Ez. 10,8
et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pinnas eorum
Numérotation du verset
Ez. 10,9
et vidi et ecce quatuor rote
iuxta cherubim
rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti
Numérotation du verset
Ez. 10,10
et aspectus earum similitudo una quatuor quasi sit rota in medio rote
Numérotation du verset
Ez. 10,11
cumque ambularent in quatuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat que prima erat sequebantur et cetere nec convertebantur
Numérotation du verset
Ez. 10,12
et omne corpus earum et colla et manus et pinne
et circuli
plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum
Numérotation du verset
Ez. 10,13
et rotas istas vocavit volubiles audiente me
Numérotation du verset
Ez. 10,14
quatuor autem facies habebat unum
facies una
facies cherub
et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquile
Numérotation du verset
Ez. 10,15
et elevata sunt cherubim. Ipsum
est animal quod videram iuxta flumen Chobar.
Numérotation du verset
Ez. 10,16
Cumque ambularent cherubim
:
ibant pariter et rote iuxta ea1 et cum elevarent2* cherubim3 alas suas ut exaltarentur de4 terra non residebant rote sed et ipse iuxta erant
1 ea] eam
Amiatinus Cava
Σ, earum
O
|
2 elevarent
O M Rusch (facsim. Giessen) Clementina
] elevaret Σ, levarent
Weber
|
3ibant pariter et rote iuxta ea et cum elevarent cherubim
Rusch (facsim. Giessen)
]
om. hom. Rusch (Albenegru Erfurt Graz)
|
4 de] e
Cava
Σ
|
Numérotation du verset
Ez. 10,17
Stantibus illis stabant et cum elevatis
elevabantur. Spiritus enim vite erat in eis.
Numérotation du verset
Ez. 10,18
Et egressa est gloria Domini a limine templi
et stetit super cherubim.
Numérotation du verset
Ez. 10,19
Et elevantia cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me. Et illis egredientibus
rote quoque subsecute sunt. Et stetit in introitu porte domus Domini orientalis
et gloria Dei Israel erat super ea.
Numérotation du verset
Ez. 10,20
Ipsum est animal
quod vidi subter Deum Israel iuxta flumen5 Chobar et intellexi quod6
5 flumen] fluvium
Weber
|
6 quod] quia
Weber
|
cherubim
essent.
Numérotation du verset
Ez. 10,21
Quatuor per quatuor vultus uni et quatuor ale uni et similitudo manus hominis sub alis eorum.
Numérotation du verset
Ez. 10,22
Et similitudo vultuum
eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi
Capitulum 10
Numérotation du verset
Ez. 10,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1149}
Et vidi : Hic consequenter describitur civitatis Hierusalem futurum incendium. Et dividitur in duas partes, quia primo designatur ista combustio. Secundo, explicatur visio, ibi : Et apparuit. Circa primum dicitur.
marg.|
Et vidi : Visione imaginaria et intellectuali.
marg.|
£
.2.
%
Et ecce in : Species enim glorie Domini que recesserat de loco super capita Cherubim transferens se ad limen domus, ut dictum est cap. precedenti : redierat ad locum pristinum super firmamentum in capitibus animalium : Et dixit, scilicet sedens in throno, Dei maiestatem representans.
marg.|
£
.3.
%
Ingredere in medio rotarum, que : Unde supra. 1. cap. dicitur : Similitudo animalium et aspectus eorum, quasi carbonum ignis ardentium.
marg.|
£
.4.
%
{4.1150}
Et effunde : Scilicet Hierusalem, per quod designatur incendium eius futurum secundum iudicium divinum.
£
.5.
%
Ingressusque, scilicet vir indutus lineis.
£
.6.
%
In conspectu, id est me vidente, et est verbum prophete.
marg.|
£
.7.
%
Cherubim, id est ad dexteram partem templi, tamen in atrio sacerdotum, ideo subditur.
£
.8.
%
Et nubes : Ad designandum Dei presentiam secundum quod dicitur, 2. Paralip. 6.a. Dominus pollicitus est, quod habitaret in nebula.
£
.9.
%
Et elevata : Quia species representans Dei maiestatem transivit de capitibus Cherubim ad limen domus, et significat iste transitus illud quod dictum est cap. precedenti.
£.10.%
Et atrium, id est splendore Dei maiestatem representante.
£.11.%
Et sonitus : Per talem motum alarum intelligitur promptitudo angelorum ad exequendum Domini mandatum.
£.12.%
Audiebatur : Sic enim in Hbr. habetur, et ideo aliqui male corrigunt dicentes, interius. Dicitur autem atrium exterius atrium immundorum, eo quod erat longe remotius a templo.
marg.|
£
.1.
%
{4.1151}
Quasi vox : Quasi dicat ille sonitus alarum erat magnificus et mirabilis, secundum quod dicitur Ps. 28.a. Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia.
marg.|
£
.2.
%
Cumque : Repetitio est eius quod dictum est supra. Ingredere in medio rotarum, etc.
marg.|
£
.3.
%
Ingressus : Scilicet vir indutus lineis.
marg.|
£
.4.
%
Stetit iuxta : Ut acciperet ignem, per ministerium tamen Cherub, ideo subditur : Et extendit Cherub.
marg.|
£
.5.
%
Qui accipiens : Scilicet ad effundendum super civitatem, non tamen dicitur hic quod effuderit, ad designandum quod civitas tunc non fuit combusta, sed postea per sex annos, quia visio ista fuit anno sexto transmigrationis Ioakim sexto mense quinta die mensis, ut habetur in principio. 8. ca. Civitas autem fuit combusta anno. 11. Sedechie, qui fuit annus undecimus a transmigratione Ioachin, quia Sedechias ei successit in regno.
marg.|
£
.6.
%
Et apparuit : Hic consequenter explicatur modus visionis, qui in aliquibus licet paucis differt a modo visionis posito, supra 1. ca. Tales enim visiones fiunt ad aliquid significandum, et ideo frequenter fit ibi immutatio ad aliquid significandum, quod de novo dicitur. Dicit ergo : Et apparuit. Illa autem quatuor animalia. 1.c. descripta vocantur hic Cherubim, eo quod erant alata, et presidia angelorum significantia, ut ibidem dictum fuit, angeli vero sunt scientia pleni, et sic interpretatur Cherubim plenitudo scientie.
marg.|
£
.7.
%
Et ecce quatuor : Per hoc patet quod dictum est supra 1. cap. quod erant ibi quatuor rote, et quatuor animalia.
marg.|
£
.8.
%
Species : Supra 1. ca. dicitur : Et aspectus rotarum quasi visio maris. chrysolitus autem lapis est pretiosus habens colorem aureum, et ideo dicitur a chrysos quod est aurum, et per hoc quod ponitur hic quasi visio lapidis Chrysolithi. datur intelligi, quod propheta erat magis illustratus fulgore divine sapientie, quam a principio et idem designatur per hoc quod postea subditur.
marg.|
£
.9.
%
Et omne corpus etc. Que tria ultima intelliguntur de animalibus et non de rotis. Et dicuntur hic plena oculis : primo vero cap. hoc tantum dicitur rotis per oculos autem perspicacitas intelligentie designatur, {4.1152} unde et homines sapientes et astuti secundum modum loquendi communem dicuntur oculati.
marg.|
£.10.%
Et rotas istas vocavit : Quia equaliter volui poterant ad quatuor partes.
marg.|
£.11.%
Quatuor : Unum scilicet animal.
marg.|
£.12.%
Facies, id est prima, sicut Gn. 1.c. Et factum est vespere et mane dies unus, id est primus.
marg.|
£.13.%
Facies Cherub : Hic occurrit duplex dubium. Primum est, quare ista facies dicitur hic facies Cherub, que in primo capitulo dicitur facies bovis. Secundum, quare dicitur hic prima, ibi autem tertia ?
marg.|
Ad primum dicunt aliqui, quod facies bovis sive vituli est multum similis faciei Cherub, et propter hoc sic nominatur. Sed hoc dictum est contra Iosephum dicentem quod facies Cherub est facies cuiusdam avis, que nunquam visa est ab hominibus : sed eius similitudo ostensa fuit Moysi in monte ubi fuit sibi ostensum exemplar omnium fiendorum in tabernaculo, secundum quod dicitur Ex. 25.d. Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Est etiam contra dictum Rabbi Salomon et aliorum Hebreorum, qui dicunt quod facies Cherub est quasi facies pueri gratiosi : propter quod taliter communiter depingitur : ideo dicitur, quod facies bovis fuit mutata in faciem pueri : Cuius mutationis ratio potest assignari, quia sicut dictum est supra cap. 1. facies bovis significat regnum Grecorum propter populi communis petulantiam : tunc tamen in philosophis Grecie maxime viguit sapientia, propter quod ad hoc denotandum facies bovis qui est animal irrationale, versa fuit in faciem hominis : qui est animal rationale, et in faciem puerilem, quia sapientia non senescit, sed magis iuvenescit etiam in senibus, qui sedatis passionibus clarius vident, secundum quod dicitur. 7. Physicorum. Sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens, propter hoc dicitur. Sap. 6.b. Clara est et que nunquam marcescit sapientia.
marg.|
Ad secundum dicendum quod propter hoc dicitur hic facies Cherub prima, quia apparebat directius vultui prophete quam alie, sicut dictum est supra 1. cap. de facie hominis.
marg.|
£.14.%
Ipsum est animal quod etc., id est quodlibet dictorum quatuor animalium, est illud idem quod videram in prima visione descripta supra 1. cap.
Numérotation du verset
Ez. 10,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1152}
Et egressa : rediens ad locum suum.
marg.|
£
.2.
%
Et stetit : Dicit Rabbi Salomon quod hec est porta atrii sacerdotum, que erat in parte Orientali. Et dicitur porta domus Domini sive templi, eo quod in recta linea opponitur porte templi, ut dictum est supra 8.
marg.|
£
.3.
%
Ipsum, id est quodlibet illorum quatuor.
marg.|
£
.4.
%
Quod vidi : quia firmamentum erat super capita animalium, et de {4.1153} super effigies Dei sedentis in throno, representans eius maiestatem.
marg.|
£
.5.
%
Quatuor per quatuor, id est per singula quatuor animalia quatuor facies erant cuilibet ipsorum.
marg.|
£
.6.
%
Et similitudo vultuum : quasi dicat licet apparentia unius faciei esset mutata, ut predictum est, tamen erat idem animal. Cetera autem que non sunt hic exposita de animalibus et rotis, exposita sunt plenius supra cap. 1. ubi potest haberi recursus.
Numérotation du verset
Ez. 10,moraliter
marg.|
{4.1149}
£
.1.
%
Et vidi : et ecce in firmamento : Sequitur.
marg.|
† Et dixit ad virum : Per hoc quod ille vir per quem Christus significatur, ut dictum est, effudit prunas ardentes super civitatem significata fuit denuntiatio destructionis Hierusalem per Romanos, sicut denuntiavit Christus Luce 19. Videns Iesus civitatem sanctam Hierusalem, flevit super eam amare etc.
marg.|
£
.9.
%
{4.1150}
Et elevata est etc. Per hoc significatum fuit mystice, quod in adventu Romanorum contra Hierusalem, recessurum erat ab ea presidium angelorum, unde dicit Iosephus in libro de Iudaico bello quod tunc cum sacerdotes in nocte Pentecostes intrarent templum ad divinas res agendas audierunt primo quendam strepitum, et postea voces dicentium : Migremus hinc, que creduntur fuisse voces angelorum presidentium templo et populo Iudaico. {4.1151} Residuum autem huius capituli loquitur de dispositione {4.1152} quatuor animalium et rotarum, quorum sensus mysticus positus est, supra cap. 1.
Numérotation du verset
Ez. 10,additio Burgensis
prol.|
{4.1152} In capitulo 10 ubi dicitur in postilla. Hic occurrunt duo dubia. Ad hoc duplex dubium motum per Postillatorem videtur dicendum quod non solum primum animal, sed quodlibet quatuor animalium predictorum in prima visione contentorum in hoc loco vocatur Cherub, unde in littera expresse dicitur : Rota una iuxta Cherub unum, et rota alia iuxta Cherub alterum. Et quia secundum glossa eadem debemus in hoc loco intelligere in expositione animalium : que supra. Hec enim mutatio nominum non debet referri ad mutationem rerum visarum, sed ad maiorem illustrationem prophete. Illa enim que prius sub specie animalium quasi inferiorum cognoverat, hic cognoscit sub specie Cherubim que sunt altioris gradus ut expressius denotet quod mysteria per huiusmodi animalia figurata sunt supra naturam rerum naturalium. unde non solum facies bovis dicitur hic Cherubim, sed etiam facies hominis et facies leonis, {4.1153} et huiusmodi. Et ideo de omnibus animalibus simul sumptis dicit, infra eodem capitulo Intellexi, quia Cherubim essent. quasi dicat, illa que prius videram, ut animalia quasi terrena : modo intellexi ut Cherubim, quod plenitudinem sapientie importat. Cum autem dicitur : Facies una, facies Cherub, et facies secunda, facies hominis, etc. in sola facie bovis fecit mutationem, quia bos (ut dictum est supra) secundum expositionem sanctorum significat mysterium passionis, eo quod est animal immolaticium : et sic habet infirmiorem rationem quam alia animalia. Idcirco imposuit sibi nomen Cherub quasi a fortiori de omnibus intelligeretur ratio Cherubim. unde statim de omnibus quatuor animalibus dicit : Elevati sunt Cherubim. et infra : Cumque ambularent Cherubim, etc. Et ratione predicta potest dici, quod ante posuit faciem bovis que in prima visione fuit tertia ut denotaret quasi per locum a fortiori equalitatem animalium in dignitate seu excellentia.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 06/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_10)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 06/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_10)
Notes :