Capitulum 11
Numérotation du verset
Ez. 11,1
Et elevavit me spiritus et introduxit me
ad portam
domus domi1
1 domi] Domini
Rusch
orientalem que respicit solis ortum
et ecce in introitu porte viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiechoniam filium Azur et Feltiam2 filium Banaie principes populi.
2 Feltiam]
scrips.
, Felchiam
Rusch
, Pheltiam
Weber
Numérotation du verset
Ez. 11,2
Dixitque ad me fili hominis hi sunt3 viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum
3 hi sunt] hii
Weber
in urbe ista
Numérotation du verset
Ez. 11,3
dicentes nonne dudum edificate sunt domus hec est lebes nos autem carnes
Numérotation du verset
Ez. 11,4
idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
Numérotation du verset
Ez. 11,5
et irruit in me spiritus Domini et dixit
ad me loquere hec dicit Dominus
sic locuti estis domus Israel
et cogitationes cordis vestri ego novi
Numérotation du verset
Ez. 11,6
plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis
Numérotation du verset
Ez. 11,7
propterea hec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis
in medio eius hii sunt carnes et hec est lebes et
educam vos de medio eius
Numérotation du verset
Ez. 11,8
gladium
metuistis et gladium
inducam super vos ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 11,9
et eiiciam vos de medio eius
daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia
Numérotation du verset
Ez. 11,10
gladio cadetis
in finibus Israel
iudicabo vos et scietis
quia ego
Dominus
Numérotation du verset
Ez. 11,11
hec
non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israel
iudicabo vos
Numérotation du verset
Ez. 11,12
et scietis quia ego Dominus qui
in preceptis meis non ambulastis
et iudicia mea non fecistis sed
iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro
sunt estis operati
Numérotation du verset
Ez. 11,13
et factum est cum prophetarem Feltias
filius Banaie mortuus est. Et cecidi in faciem meam
clamans voce magna
et dixi: Heu heu heu
Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israel
Numérotation du verset
Ez. 11,14
et factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset
Ez. 11,15
Fili hominis
fratres tui
fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israel universi
quibus dixerunt
habitatores Hierusalem longe recedite a Domino
nobis data est terra in possessionem
Numérotation du verset
Ez. 11,16
propterea hec dicit Dominus Deus
quia longe
feci eos
in gentibus et quia dispersi eos in terris
ero
eis in sanctificationem modicam
in terris ad quas venerunt.
Numérotation du verset
Ez. 11,17
Propterea loquere
hec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israel
Numérotation du verset
Ez. 11,18
et ingredientur illuc et
auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius
de illa
Numérotation du verset
Ez. 11,19
et dabo eis cor unum
et spiritum novum
tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum
de carne eorum et dabo eis cor carneum
Numérotation du verset
Ez. 11,20
ut in preceptis meis ambulent
et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum
Numérotation du verset
Ez. 11,21
quorum cor post offendicula
et abominationes suas
ambulat4
horum viam
4 ambulat
Rusch (facsim.)
] amlbuat
cacogr. Rusch (Erfurt Graz)
in capite suo ponam dicit Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 11,22
Et elevaverunt cherubim alas suas et rote cum eis et gloria Dei Israel erat super ea.
Numérotation du verset
Ez. 11,23
Et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis
Numérotation du verset
Ez. 11,24
et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est
a me visio
quam videram
Numérotation du verset
Ez. 11,25
et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini
que ostenderat mihi.
Capitulum 11
Numérotation du verset
Ez. 11,1
marg.|
{4.1152}
Et elevavit me spiritus : Superius posita est vastatio plebis communiter, hic ponitur destructio principalium spiritualiter : et primo sacerdotum secundo principum. cap. seq. tertio falsorum prophetarum. cap. 13. Circa primum sciendum, quod Ieremias prophetaverat bonum illis qui transmigraverant, et malum illis qui in Hierusalem remanserant sub metaphora ficuum bonarum et malarum Ierem. 24.b. Sacerdotes autem qui remanserant in Hierusalem contrarium asserebant : et ideo ostensio {4.1153} facta est Ezechieli consimilis visioni Ier. et potissime quantum ad sacerdotes. Primo ergo describitur vastatio illorum qui remanserant in Hierusalem secundo consolatio illorum qui transmigraverant in Babylonem, ibi : Et factum est. Circa primum sciendum, quod sacerdotes qui remanserant in Hierusalem, parabolice designabant suam prosperitatem, et ideo primo eorum parabola ponitur : et secundo tollitur ibi : Idcirco. Circa primum premittitur modus visionis, cum dicitur.
marg.|
£
.1.
%
Elevavit, id est Deus vel angelus Dei minister.
marg.|
£
.2.
%
Et introduxit, id est ad portam atrii sacerdotum, que sic nominatur, ut dictum est cap. precedenti.
Numérotation du verset
Ez. 11,1
marg.|
{4.1155}
£
.1.
%
Et vidi, etc. Iste est alius ab illo Iechonia posito supra 8.c. quia ille dicitur filius Saphan.
marg.|
£
.2.
%
Et Pheltiam : isti duo erant principales, et alios traxerant ad errorem suum : ideo expresse nominantur.
marg.|
£
.3.
%
Hi sunt viri : quia informabant populum, ut secure manerent in cultu idolorum, non timentes Ieremie comminationes : ideo subditur.
marg.|
£
.4.
%
Dicentes : quasi dicat, sicut mansit civitas a tempore Salomonis qui eam ampliavit, et triplici muro clausit : sic secura ab adversariis permanebit.
marg.|
£
.5.
%
Hec est lebes : scilicet Hierusalem.
marg.|
£
.6.
%
Nos autem carnes : Quod exponunt aliqui dicentes, quod hec dicebant isti derisorie, et per consequens negative, eo quod Ieremias prophetaverat 1.ca. combustionem civitatis sub metaphora olle succense : et secundum hoc verbum istud intelligitur negative sic : Hec civitas non erit lebes sive olla succensa, ut dixit Ieremias, nec nos carnes bullite in ea. Sed hec opinio non consonat littere sequenti, ut videbitur : et ideo Rabbi Salomon exponit hoc verbum. Hec est lebes. Tamquam assertive dictum, ut sit sensus : Sicut carnes conservantur in lebete usque ad perfectam earum decoctionem, sic servabitur in Hierusalem usque ad maturam etatem. Assimilatur autem prolongatio vite decoctioni, quia quamdiu color naturalis decoquit alimentum convertendo in membra, durat hominis vita. tandiu enim {4.1156} vivunt animalia, quamdiu nutriuntur 2. de Anima. Quando autem color naturalis sic debilitatur, quod non potest hoc facere, deficit vita naturali morte.
marg.|
£
.7.
%
Idcirco, etc. Hic consequenter removetur hec parabola, et patet littera usque ibi:
marg.|
£
.8.
%
Plurimos occidistis etc. scilicet innocentes, quos occidit rex Manasses. et alii reges mali ad persuasionem sacerdotum, unde et Ieremiam voluerunt sic occidere, ut habetur Ieremie 26.
marg.|
£
.9.
%
Interfecti vestri, etc. in medio eius, etc. scilicet Hierusalem.
marg.|
£.10.%
Hi sunt carnes : Quia licet non fuerint ibi mortui morte naturali, sed violenta, illa tamen mors fuit optima, secundum quod dicitur Psalm. 115.a. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.
marg.|
£.11.%
Et hec est lebes : quia in Hierusalem fuerunt sepulti.
marg.|
£.12.%
Et educam vos, etc. extra Hierusalem in captivitatem.
marg.|
£.13.%
Gladium metuistis : scilicet regis Babylonis, quando pro auxilio ad regem Egypti misistis.
marg.|
£.14.%
Et gladium : scilicet regis Babylonis.
marg.|
£.15.%
In finibus Israel : in terra aliena finibus terre vestre iuncta.
marg.|
£.16.%
Iudicabo vos : quia fuerunt adducti ad regem Babylonis in terra Emath. et ibi occisi eo quod relaxaverant iuramentum Sedechie quod fecerat regi Babylonis, ut dictum fuit Ierem. 39. ideo subditur.
marg.|
£.17.%
Hec : scilicet Hierusalem.
Numérotation du verset
Ez. 11,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1157}
Non eritis : manendo in ea usque ad maturam etatem.
marg.|
£
.2.
%
In finibus Israel : Repetitio est eius quod predictum est ad maiorem affirmationem.
marg.|
£
.3.
%
Sed iuxta iudicia Gentium : imitando idololatriam eorum.
marg.|
£
.4.
%
Et factum est, etc. Dicunt aliqui, quod non fuit tunc sic in re, sed propheta vidit in spiritu mortem sibi de propinquo imminere. Hebrei dicunt quod tunc mortuus fuit subito divino iudicio : et hoc fuit scitum per nuntios, qui frequenter mittebantur de Hierusalem ad transmigratos in Babylonem, qui interrogati ab illis quibus Ezechiel narraverat suam visionem, ut habetur in fine huius cap. responderunt, quod eodem tempore et eadem hora mortuus fuerat, sicut Ezechiel dixerat.
marg.|
£
.5.
%
Et cecidi : ad deprecandum Dominum ne multiplicaretur exterminium.
marg.|
£
.6.
%
Et factum est : Hic consequenter ponitur consolatio eorum qui transmigraverant, cum dicitur.
marg.|
£
.7.
%
Fili hominis, id est Iudei tecum in Babylonem ducti.
marg.|
£
.8.
%
Viri tui : quia inter eos erant aliqui, qui erant de genere sacerdotali, {4.1158} sicut ipse Ezechiel.
marg.|
£
.9.
%
Et omnis : Quia de regno decem tribuum aliqui evadentes manus Salmanasar, postea venerunt in regnum Iude ut dictum fuit. 4Rg. quorum aliqui cum Iechonia rege fuerunt in Babylonem ducti.
marg.|
£.10.%
Quibus dixerunt, id est quibus dixerunt.
marg.|
£.11.%
Habitatores : reputantes eos miseros et se felices, ut dictum est in principio huius cap.
marg.|
£.12.%
Longe recedite : Reputabant enim eos a Domino deiectos et derelictos.
marg.|
£.13.%
Nobis : quia credebant secure vivere in Hierusalem, ut predictum est.
marg.|
£.14.%
Propterea hec, id est propter eorum insultationem ero vobis in consolationem : ideo subditur de transmigratis.
marg.|
£.15.%
Ero eis : quia per Danielem et socios eius, qui fuerunt positi super negocia regni Babylonis, ut habetur Da. 2. Iudei ibi habitantes fuerunt sustentati in aliquo et consolati : et postea per Mardocheum tempore Assueri, ut habetur in libro Esther.
marg.|
£.16.%
Congregabo vos de populis : tempore Cyri, qui dedit licentiam redeundi in Iudeam.
Numérotation du verset
Ez. 11,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1159}
Et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes, id est idololatrias, quia post reditum captivitatis Babylonice non legitur ille populus idololatrasse, nisi aliqui pauci tempore Antiochi, qui ad hoc coegit Iudeos 1. et 2. Machabe.
marg.|
£
.2.
%
Et dabo : scilicet ad serviendum uni Deo celi.
marg.|
£
.3.
%
Et spiritum : auferendo eis voluntatem patrum suorum, qui fuerunt ad idololatriam proni.
marg.|
£
.4.
%
Et auferam cor lapideum, id est durum ad recipiendum disciplinam Domini et prophetarum.
marg.|
£
.5.
%
Et dabo eis cor carneum, id est tenerum et dispositum ad recipiendum, ut patet 1. Esdr. Cuius doctrinam receperunt valde devote.
marg.|
£
.6.
%
Quorum autem cor post offendicula et abominationes suas ambulent, id est paratum ad Deum offendendum, quale erat cor eorum in Hierusalem habitantium, ut patet per predicta.
marg.|
£
.7.
%
Horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus : reddendo eis penam debitam.
marg.|
£
.8.
%
{4.1160}
Et elevaverunt Cherubim alas suas, et rote cum eis : Hic ultimo ponitur visionis huius relatio : premittitur tamen recessus divine protectionis in Hierusalem, cum dicitur : Et elevaverunt. ad volandum extra templum in quo erat, ut patet per predicta.
marg.|
£
.9.
%
Et ascendit gloria Domini : signans subtractionem divine protectionis.
marg.|
£.10.%
Stetitque super montem : scilicet Olivarum, qui uno miliari distat a Hierusalem, ut habetur Act. 1.
marg.|
£.11.%
Et spiritus levavit me : Visione enim imaginaria videbatur sibi de Hierusalem in Babyloniam reduci.
marg.|
£.12.%
Et sublata est a me visio, quam videram, id est raptus mentis, et sic vidit se esse cum senibus sedentibus coram eo, ut habetur supra 8.c. ideo subditur.
marg.|
£.13.%
Et locutus sum ad transmigrationem, id est ad Iudeos transmigratos in Chaldeam.
marg.|
£.14.%
Omnia verba Domini que ostenderat mihi : Retulit enim eis visionem imaginariam predictam, et eius intellectum, et significationem.
Numérotation du verset
Ez. 11,moraliter
marg.|
£
.5.
%
{4.1155}
Hec est lebes : Et secundum sensum litteralem, Hierusalem dicitur hic lebes, et habitatores eius carnes. Per Hierusalem autem que pacifica interpretatur, religio designatur : in qua debet esse pax et tranquillitas a tumultu secularium negociorum. Et bene dicitur lebes : nam in lebetibus coquebantur carnes hostiarum pacificarum, quarum adeps offerebatur super altare holocausti in odorem suavitatis : et similiter in religione carnales affectus decoqui debent caritatis igne, ita quod devotio mentis que per adipem signatur, coram Domino acceptetur : et quoniam in religionibus et specialiter mendicantium aliqui solliciti sunt iuvenes adducere ad suam religionem, qui tamen sunt mali religiosi : propter quod inducti proficiunt : aliquando ubi inductores deficiunt, ideo dicitur talibus inductoribus quod sequitur.
marg.|
£
.8.
%
{4.1156}
Plurimos occidistis in urbe hac, id est in hac religione, ubi proficientes mortui sunt mundo, et occisi sunt secundum vitam carnalem, de quibus subditur.
marg.|
£.10.%
Hi sunt carnes, etc. scilicet decocte caritatis igne, et non vos qui male vivitis in religione.
marg.|
£.11.%
Et hec est lebes, etc. scilicet ipsis et non vobis, eo quod in religione decocuntur igne caritatis, et non vos qui in ea carnaliter vivitis : quorum pena subditur cum dicitur.
marg.|
£.12.%
Et educam vos de medio eius, etc. scilicet de religione per mortem.
marg.|
£.14.%
Et gladium inducam super vos, id est sententiam horribilem vos ab electis dividentem.
marg.|
† Daboque vos in manu hostium, etc., id est demonum, ut subiecti sitis eis in pena sicut viventes subiecti fuistis eis in culpa.
Numérotation du verset
Ez. 11,moraliter
marg.|
£.14.%
{4.1157}
Propterea : Hic secundum sensum litteralem Dominus per Ezechielem consolatur eos qui de consilio Ieremie transmigraverunt, ipsis bona promittendo : Comminatur etiam mala illis qui non transmigraverant, et transmigratos deridebant. Per hoc {4.1158} autem moraliter signatur, quod illi qui consilio Christi dimittunt temporalia, religionem intrantes devote, ibique viventes sancte : consolationem recipiunt a Domino gratie in presenti, et glorie in futuro. Illi vero qui derident eos, et reputant fatuos, graviter a Domino punientur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_11)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_11)
Notes :