Capitulum 12
Numérotation du verset
Ez. 12,1
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 12,2
fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident
et aures ad audiendum et non audiunt
quia domus exasperans est
Numérotation du verset
Ez. 12,3
tu ergo fili hominis
fac tibi vasa transmigrationis
et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum
in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est
Numérotation du verset
Ez. 12,4
et efferes foras
vasa tua
quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum
tu autem egredieris
vespere coram eis sicut egreditur migrans
Numérotation du verset
Ez. 12,5
ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum
Numérotation du verset
Ez. 12,6
in conspectu eorum in humeris portaberis
in caligine effereris
faciem tuam velabis
et non videbis terram
quia portentum dedi te domui Israel
Numérotation du verset
Ez. 12,7
feci ergo sicut preceperat mihi
vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in humeris portatus
in conspectu eorum
Numérotation du verset
Ez. 12,8
et factus est sermo Domini ad me mane dicens
Numérotation du verset
Ez. 12,9
fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israel domus
exasperans
quid tu facis
Numérotation du verset
Ez. 12,10
dic ad eos hec dicit Dominus Deus
super ducem
onus istud
qui est in Hierusalem et super omnem domum Israel que
est in medio eorum
Numérotation du verset
Ez. 12,11
dic ego portentum vestrum
quomodo feci sic fiet illis
in transmigrationem
et captivitatem
ibunt
Numérotation du verset
Ez. 12,12
et dux qui est in medio eorum in humeris
portabitur
in caligine
egredietur parietem
perfodient
ut educant eum facies eius
operietur
ut non videat oculo terram
Numérotation du verset
Ez. 12,13
et extendam rete meum
super illum et capietur in sagena mea et adducam eum
in Babylonem
in terram Chaldeorum
et ipsam
non videbit
ibique morietur
Numérotation du verset
Ez. 12,14
et omnes qui circa eum sunt
presidium eius
et agmina eius dispergam in omnem ventum
et
gladium evaginabo
post eos
Numérotation du verset
Ez. 12,15
et
scient
quia ego
Dominus
quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris
Numérotation du verset
Ez. 12,16
et
relinquam ex eis viros paucos
a gladio et fame et pestilentia
ut
narrent
omnia scelera
eorum
in gentibus ad quas ingredientur et
scient
quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 12,17
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 12,18
fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et merore bibe
Numérotation du verset
Ez. 12,19
et dices ad populum terre hec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israel
panem suum in solitudine1
1 solitudine] sollicitudine
Weber
comedent
et aquam suam
in desolatione
bibent ut desoletur terra
a multitudine sua
propter iniquitatem
omnium qui habitant in ea
Numérotation du verset
Ez. 12,20
et civitates
que nunc habitantur desolate erunt terraque deserta
et scietis
quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 12,21
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 12,22
fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentium in longum differentur dies
et peribit omnis visio
Numérotation du verset
Ez. 12,23
ideo dic ad eos hec dicit Dominus Deus
quiescere faciam
proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israel et
loquere ad eos quod appropinquaverint dies
et sermo
omnis visionis
Numérotation du verset
Ez. 12,24
non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel
Numérotation du verset
Ez. 12,25
quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris
domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus.
Numérotation du verset
Ez. 12,26
Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 12,27
fili hominis ecce domus Israel dicentium visio quam hic videt in dies multos
et in tempora longa iste prophetat
Numérotation du verset
Ez. 12,28
propterea dic ad eos hec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero complebitur
dicit Dominus Deus.
Capitulum 12
Numérotation du verset
Ez. 12,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1159}
Et factus : Hic consequenter describitur punitio principum : Et dividitur in duas partes, scilicet principalem et incidentalem. secunda ibi : Et factus est. Primum autem fit sub parabola facti, et ideo primo parabola {4.1160} ponitur. secundo exponitur ibi : Et factus est. Parabola vero facti est, quando fit aliquid ad signandum aliud factum sicut parabola verbi quando per unum verbum intelligitur aliud, primo ergo dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Fili hominis : quia plures eorum nolebant credere verbis Ieremie de destructione Hierusalem futura.
Numérotation du verset
Ez. 12,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1161}
Qui oculos, etc. scilicet carnis.
marg.|
£
.2.
%
Et non vident, id est non intelligunt oculis mentis.
marg.|
£
.3.
%
Tu ergo fili hominis fac tibi vasa : ut per sensibile factum manu ducantur ad intelligendum.
marg.|
£
.4.
%
Vasa transmigrationis, id est instrumenta transmigrantibus apta, sicut baculum, peram, et similia.
marg.|
£
.5.
%
Et transmigrabis per diem coram eis : Ut sic videant te transire de loco tuo ad alium.
marg.|
£
.6.
%
Et efferes foras vasa tua : Repetitio est eiusdem sententie ad maiorem assertionem.
marg.|
£
.7.
%
Tu autem egredieris vespere coram eis : Per hoc enim designatur fuga Sedechie et bellatorum eius de Hierusalem in civitatis captione. Ante oculos eorum.
marg.|
£
.8.
%
Perfode tibi parietem et egredieris per eum in conspectu eorum : Per hoc enim designabatur, quod exierunt per locum absconditum, et per viam subterraneam, ut dictum fuit Ieremie trigesimonono. et quarti Regum ultim.
marg.|
£
.9.
%
{4.1162}
In humeris portaberis, in caligine effereris : Per hoc designatur excecatio Sedechie, qui exoculatus fuit : et sic non poterat incedere nisi appodiando se super humerum ducentis. Et ad idem facit quod subditur : Faciem tuam velabis. Et subditur causa.
marg.|
£.10.%
Quia portentum dedi te domui Israel, etc., id est signum futuri mali Sedechie. Consequenter ponitur obedientie prophete, cum dicitur.
marg.|
£.11.%
Feci ergo sicut preceperat mihi Dominus, etc. Et patet littera ex dictis.
marg.|
£.12.%
Et factus est, etc. Hic consequenter exponitur parabola dicta eo modo quo iam dictum est, quantum ad sententiam : aliqua tamen adduntur que exponentur.
marg.|
£.13.%
Numquid non dixerunt etc. quasi dicat ita quesierunt a te.
marg.|
£.14.%
Quid tu facis ? id est quid signat hoc factum tuum ?
marg.|
£.15.%
Dic ad eos : huius facti intellectum.
marg.|
£.16.%
Super ducem onus istud, etc., id est super Sedechiam.
marg.|
£.17.%
Et super omnem domum Israel, etc. quia capta civitate et duce, non poterat populo bene esse. Cetera patent usque ibi:
Numérotation du verset
Ez. 12,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1163}
Parietem perfodient, ut educant eum : quia introitus vie subterranee erat obturatus, vel quia inter illum introitum et regem erat murus quem oportebat perforari antequam possent illam viam subterraneam ingredi.
marg.|
£
.2.
%
Facies eius operietur : ut non videat oculo terram : per quod designatur excecatio Sedechie, vel quia quando fuit captus a Chaldeis velaverunt oculos eius, sicut solet fieri hominibus morte dignis.
marg.|
£
.3.
%
Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea, id est exercitu Chaldeorum qui insequens cepit eum.
marg.|
£
.4.
%
Et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum : vinctum et captivum.
marg.|
£
.5.
%
Et ipsam non videbit : Quia ante fuerat excecatus. quarti Regum ultimo.
marg.|
£
.6.
%
Ibique morietur : Tamen fuit honorifice sepultus, ut habetur Ieremie trigesimoquarto.
marg.|
£
.7.
%
Et omnes qui circa eum sunt : Presidium eius et agmina eius : principes et bellatores.
marg.|
£
.8.
%
Dispergam in omnem ventum : quia pro maiori parte fugerunt eum relinquentes.
marg.|
£
.9.
%
Et gladium evaginabo post eos : hoc dicitur propter Iohannam {4.1164} filium Caree, et alios qui fugerunt in Egyptum contra consilium Ieremie, ut habetur Ieremie quadragesimotertio. Et ibi fuerunt occisi per Chaldeos qui ceperunt Egyptum.
marg.|
£.10.%
Relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia : hoc dicitur propter illos qui in vita fuerunt reservati, et in Chaldeam ducti.
marg.|
£.11.%
Ut enarrent omnia scelera eorum in Gentibus, ad quas ingredientur : Facto et verbo, ex eorum enim miseria apparebat, quod Deum suum offenderant, et multi eorum penitentia ducti hoc idem verbo fatebantur.
marg.|
£.12.%
Et scient quia ego Dominus : per experientiam mee potestatis et vindicte.
marg.|
£.13.%
Et factus est sermo Domini ad me dicens : Hec est pars incidentalis, in qua post miseriam regis et principum, huius occasione ponitur miseria plebis : et primo denuntiatur hec afflictio, secundo eius acceleratio, ibi : Et factus est. Circa primum dicitur.
marg.|
£.14.%
Fili hominis panem tuum in conturbatione : scilicet mentis et corporis.
marg.|
£.15.%
Comede, sed et aquam tuam in festinatione et merore bibe : Per hoc enim designatur miseria populi Ierosolymitani futura in obsidione, quia propter defectum victualium unus rapiebat ab alio cibum. et cum hoc vix habebant tempus comedendi, quia oportebat eos quasi
{4.1165}
continue defendere murum.
Numérotation du verset
Ez. 12,1
marg.|
£
.1.
%
Et civitates que nunc habitantur : circa Hierusalem in Iudea.
marg.|
£
.2.
%
Desolate erunt, id est habitatoribus vacue.
marg.|
£
.3.
%
Terraque deserta : propter defectum culture.
marg.|
£
.4.
%
Et factus est sermo Domini ad me dicens : Hic consequenter describitur predicte vastationis acceleratio, eo quod increduli dicebant prophetias Ieremie et Ezechielis nunquam impleri. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
£
.5.
%
Quod est proverbium istud in terra Israel, id est verbum vulgariter dictum.
marg.|
£
.6.
%
In longum differentur dies, id est tempus impletionis non veniet, ideo sequitur.
marg.|
£
.7.
%
Et peribit omnis visio : frustrata effectu suo.
marg.|
£
.8.
%
Ideo dic ad eos : asserendo contrarium.
marg.|
£
.9.
%
{4.1166}
Quiescere faciam proverbium istud : inducendo in eorum oculis effectum.
marg.|
£.10.%
Non erit ultra omnis visio cassa : Littera sic est ordinanda : Omnis visio non erit ultra cassa, id est nulla visio prophetica frustrabitur effectu intento, quia negatio post posita signo universali, facit equipollere suo contrario : et sic omnis non, et nullus, equipollent.
marg.|
£.11.%
Neque divinatio, id est denuntiatio futuri ex revelatione Dei.
marg.|
£.12.%
Ambigua in medio filiorum Israel : quia cito implebitur in effectu, ideo sequitur.
marg.|
£.13.%
Non prolongabitur amplius : Ex hoc enim tempore non fluxerunt sex anni integri usque ad destructionem Hierusalem, ut patet ex dictis supra in prin. 8. cap.
marg.|
£.14.%
Et factus est sermo : Hic consequenter ostenditur acceleratio impletionis prophetie Ezechielis, cuius prophetia erat conformis prophetie Ieremie de destructione civitatis et populi in captivitate, et patet sententia ex dictis.
Numérotation du verset
Ez. 12,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1159}
Et factus est sermo : In hoc capitulo litteraliter intellecto ponitur {4.1160} prophetia contra Sedechiam regem et principes et populum eius : quia describitur fuga regis et captio, et aliorum dispersio, {4.1161} et captivatio. Moraliter autem per regem fugientem, significatur malus prelatus, per principes, clerus, et per populum, laicalis cetus : et quoniam prelatus malus est aliis causa {4.1162} ruine, sicut dicit Greg. in pastorali. Cum pastor per abrupta graditur, consequens est, ut grex ad precipitium sequatur : ideo sequitur postea.
marg.|
£.16.%
Super ducem onus istud, id est peccatorum pondus. Et subditur pena eius.
marg.|
† {4.1163}
Et dux qui est in medio eorum : Isti humeri sunt superbia, et temporalis potentia, quibus malus prelatus portatur, et ad casum ruine maioris ad presens elevatur : ideo subditur.
marg.|
† In caligine egredietur : scilicet de hoc mundo a quo egredietur involutus caligine peccatorum.
marg.|
£
.1.
%
Parietem perfodient, etc., id est corpus eius terreum dissipabunt angustie malorum.
marg.|
£
.2.
%
Facies eius operietur, ut non videat oculo terram : Per defectum cognitionis sue salutis. Augustinus in sermone de innocentibus. Hac enim animadversione percutitur omnis peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui dum viveret oblitus est Dei.
marg.|
£
.3.
%
Et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea, etc. laxando super eum potestatem demonum.
marg.|
£
.4.
%
{4.1164}
Et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum, id est adduci permittam.
marg.|
† In Babylonem in terram Chaldeorum, id est ad inferni confusionem.
marg.|
£
.7.
%
Et omnes qui circa eum sunt, id est omnes sibi in malis administrantes et eum in talibus imitantes.
marg.|
£
.8.
%
Dispergam in omnem ventum : Malignis spiritibus eos dimittendo.
marg.|
£.10.%
Et relinquam ex eis viros paucos : ipsis penitendi gratiam conferendo, quia pauci de malis clericis respective revertuntur ad veram penitentiam, et hoc propter sui casus gravitatem.
marg.|
† Et dices ad populum terre, id est ad populum sequentem pastorem malum in sua pravitate.
marg.|
† Panem tuum : Per istas penas corporales et temporaneas signantur pene spirituales et eterne.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_12)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_12)
Notes :