Capitulum 2
Numérotation du verset
Ez. 2,1
Hec visio
similitudinis glorie Domini
et vidi
et
cecidi in faciem meam
et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos
et loquar tecum
Numérotation du verset
Ez. 2,2
et ingressus est in me spiritus
postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos
et audivi loquentem ad me
Numérotation du verset
Ez. 2,3
et dicentem fili hominis
mitto ego te ad filios Israel ad gentes
apostatrices
que recesserunt a me
patres eorum prevaricati sunt
pactum meum
usque ad diem
hanc
Numérotation du verset
Ez. 2,4
et filii
dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te
et dices
ad eos: Hec dicit Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 2,5
si forte
vel ipsi
audiant
et si forte quiescant
quoniam domus
exasperans est
et scient
quia propheta fuerit in medio eorum
Numérotation du verset
Ez. 2,6
tu ergo fili hominis
ne timeas
eos
neque sermones eorum metuas
quoniam
increduli
et subversores
sunt tecum
et cum scorpionibus
habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum
ne formides
quia domus exasperans est
Numérotation du verset
Ez. 2,7
loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam irritatores sunt
Numérotation du verset
Ez. 2,8
tu autem fili hominis audi quecumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est
aperi os tuum
et comede quecumque ego do tibi
Numérotation du verset
Ez. 2,9
et vidi et ecce manus
missa ad me
in qua erat involutus
liber
et expandit
illum coram me qui erat scriptus
intus
et foris
et scripte erant in eo lamentationes
et carmen
et ve
Capitulum 2
Numérotation du verset
Ez. 2,1
marg.|
{4.1091}
Hec visio : Hic consequenter describitur divine presidentie effectus multiplex. Et primo in punitione Iudeorum transmigratos deridentium ; secundo, in destructione Gentilium bonos crudeliter molestantium cap. 25 ; tertio, in remuneratione iustorum mala temporalia patienter tolerantium cap. 40.
marg.|
Circa primum sciendum, quod sicut transmigrati cum Ioachim dolentes de hoc quod se tradiderant ad consilium Ieremie, inter se murmurabant, sic illi qui remanserant in Hierusalem, transmigratos deridebant, putantes vaticinium Ieremie de civitatis excidio non impleri, propter quod Ezechiel repletus est spiritu prophetie, prenuntians excidium civitatis propinquum sicut et Ieremias, ad reprimendum istorum murmurationem, et illorum derisionem. ergo primo prophetandi officium sibi imponitur. Secundo, officium sibi iniunctum exequitur. 4. capitulo.
marg.|
Prima in duas, quia primo imponitur sibi officium. secundo arguitur eius silentium seq. cap. ibi : Cum autem pertransissent.
marg.|
Prima {4.1092} in duas, quia primo imponitur sibi officium verbo secundo, signo, ibi : Tu autem.
marg.|
Prima adhuc in duas, quia primo ponitur impositio officii. secundo, confortatio Domini, ibi : Tu ergo.
marg.|
In prima parte premittitur quedam continuatio ad precedentem visionem, cum dicitur :
marg.|
£
.1.
%
Hec visio similitudinis : quasi dicat effigies hominis super thronum sapphirinum sedentis, non erat ipse Deus in natura propria, sed quedam similitudo sue maiestatis representativa.
marg.|
£
.2.
%
Et vidi et cecidi etc. Quia fragilitas humana in talibus visionibus suum defectum experitur, secundum quod dicitur Dn. 10. Domine mi, in visione tua dissolute sunt compages mee, et nihil in me remansit virium. ideo subditur :
marg.|
£
.3.
%
Et ingressus est, id est subsistendi virtus.
marg.|
£
.4.
%
Postquam locutus est mihi : Ille qui sedebat in throno.
marg.|
£
.5.
%
Et statuit me supra pedes meos, id est mihi contulit virtutem subsistendi. Cetera patent usque ibi:
marg.|
£
.6.
%
Ad gentes apostatrices : a fide.
Numérotation du verset
Ez. 2,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1093}
Que recesserunt a me : per idololatriam.
marg.|
£
.2.
%
Patres eorum prevaricati, id est legem meam, quia cito post ingressum terre promissionis declinaverunt ad idololatriam, ut patet in libris Iudicum et Regum.
marg.|
£
.3.
%
Et filii dura facie, id est irritantes, irreverentes, et inverecundi.
marg.|
£
.4.
%
Et indomabili corde sunt : Sunt enim in malis obstinati.
marg.|
£
.5.
%
Ad quos ego mitto te : Ut manifeste appareat, quod mala eorum non proveniunt ex defectu meo, sed mitto prophetas meos ad arguendum mala eorum.
marg.|
£
.6.
%
Si forte vel : Per istud forte, non intelligitur aliquod dubium in Deo respectu futurorum, cum certissime omnia precognoscat, sed per hoc intelligitur vertibilitas liberi arbitrii ad bonum et malum.
marg.|
£
.7.
%
Quoniam domus exasperans est : id est familia provocans ad iram Dominum.
marg.|
£
.8.
%
Et scient quia propheta : et sic excusationem non habebunt, si a malis non peniteant.
marg.|
£
.9.
%
Tu ergo : Hic consequenter ponitur confortatio Domini contra malitiam eorum quibus debebat loqui, quia minus iacula feriunt que previdentur, {4.1094} ut dicit Gre. Dicit igitur, Tu ergo fili hominis ne timeas eos, id est facta eorum aspera.
marg.|
£.10.%
Neque sermones eorum, id est detractiones et opprobria.
marg.|
£.11.%
Quoniam increduli : erga Dominum.
marg.|
£.12.%
Et subuersores : iustitie erga proximum.
marg.|
£.13.%
Et cum scorpionibus habitas : verbis malis et factis pungentibus.
marg.|
£.14.%
Verba eorum ne timeas : Repetitio est eiusdem sententie ad maiorem assertionem.
marg.|
£.15.%
Quoniam irritatores sunt : scilicet prophetarum. Et in hoc notat paucitatem convertendorum.
marg.|
£.16.%
Tu autem : Hic consequenter imponitur Ezechieli officium per signum libri ostensi et incorporati. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur hec impositio, secundo ipsius prophete confortatio. c. seq. ibi, Et dixit ad me. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur libri ostensio. secundo, eius incorporatio, in principio sequentis ca. Circa primum excitatur intentio prophete, cum dicitur, Tu autem fili hominis audi. sicut discipulus humilis et obediens.
marg.|
£.17.%
Et noli esse exasperans, id est mihi rebellans, et per consequens ad iram me provocans.
Numérotation du verset
Ez. 2,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1095}
Et ecce manus missa : Sic enim videbat imaginaria visione.
marg.|
£
.2.
%
In qua erat involutus liber : In Hbr. habetur. Involutus rotulus. In quo designatur, quod futura contingentia de quibus erat ista prophetia, sunt hominibus occulta.
marg.|
£
.3.
%
Et expandit illum coram me : Et per hoc intelligitur quod dedit intellectum eius prophete.
marg.|
£
.4.
%
{4.1096}
Qui erat scriptus intus et foris : Videbatur enim ille rotulus expansus ex utraque parte scriptus, in quo designatur multitudo ibi contentorum.
marg.|
£
.5.
%
Et scripte erant : transmigratorum et in servitute existentium.
marg.|
£
.6.
%
Et carmen, id est consolationes patienter tolerantium.
marg.|
£
.7.
%
Et ve : Iudeorum in Hierusalem existentium, propter excidium miserabile civitatis propinquum. Ista enim tria continentur in hoc libro, ut patet per predicta.
Numérotation du verset
Ez. 2,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1091}
Hec visio similitudinis : Hic secundum litteralem sensum imponitur Ezechieli officium prophetandi, per quod mystice signatur officium predicandi, ad quod primo requiritur autoritas mittentis {4.1092} sicut dicitur Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur. ideo dicitur hic a Domino Ezechiel.
marg.|
£
.2.
%
Fili hominis mitto te : Requiritur etiam in predicante notitia sacre scripture. ideo sequitur :
Numérotation du verset
Ez. 2,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1095}
Et ecce manus missa : quia sacra scriptura plena est sententiis pluribus et difficilibus.
marg.|
£
.4.
%
Qui erat scriptus intus : Quia sacra scriptura habet exterius sensum historicum magis patentem, et interius sensum mysticum multiplicem et latentem.
marg.|
£
.5.
%
Et scripte erant in eo, etc. scilicet penitentium.
marg.|
£
.6.
%
Carmen : supernorum civium.
marg.|
£
.7.
%
Et ve, id est pene damnatorum. Ad hec enim inducit sacra scriptura, scilicet ad considerandum propria peccata, ut per fletum diluantur, {4.1096} et supernorum gaudia ut appetantur, et gehenne penalia, ut evadantur. Requiritur etiam in predicatore constantia, ideo sequitur.
marg.|
Ecce dedi faciem tuam, et cetera. Requiritur etiam in predicatore mentis elevatio ante predicationem, ut ibi hauriat quod predicando effundat, et post predicationem, ut fructum predicationis Deo attribuat, ideo in principio huius capitis dicitur, Audivi loquentem etc. In capite sequenti dicitur, Et assumpsit me spiritus, etc. Et audivi vocem commotionis magne, benedicta gloria Domini de loco suo.
Numérotation du verset
Ez. 2,additio Burgensis
prol.|
{4.1095} In capitulo 2 ubi dicitur in postilla. Qui erat scriptus intus et foris. In {4.1096} Hebreo habetur, ante et retro. Quod intelligitur de preteritis et futuris. Si autem dicatur intus, et foris, intelligendum est de sensu interiori scilicet spirituali, et de exteriori scilicet historiali, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_2)
Notes :