Capitulum 21
Numérotation du verset
Ez. 21,1
Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 21,2
fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem
et stilla ad sanctuaria
et propheta contra humum Israel
Numérotation du verset
Ez. 21,3
et dices terre Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiiciam gladium meum
de vagina sua et occidam in te iustum et impium
Numérotation du verset
Ez. 21,4
pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem
Numérotation du verset
Ez. 21,5
ut sciat omnis caro
quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua
irrevocabilem
Numérotation du verset
Ez. 21,6
et tu fili hominis ingemesce
in contritione lumborum et in amaritudinibus
ingemesce coram eis
Numérotation du verset
Ez. 21,7
cumque dixerint ad te quare tu gemis
dices pro auditu quia venit et
tabescet omne cor
et dissolventur universe manus et infirmabitur omnis spiritus
et per cuncta genua fluent aque
ecce venit
et fiet
ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 21,8
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 21,9
fili hominis propheta et dices hec dicit Dominus Deus
loquere gladius
gladius exacutus est et limatus
Numérotation du verset
Ez. 21,10
ut cedat victimas
exacutus est ut splendeat limatus est qui
moves sceptrum filii mei
succidisti omne lignum
Numérotation du verset
Ez. 21,11
et dedi eum
ad levigandum ut teneatur manu
iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
Numérotation du verset
Ez. 21,12
clama
et ulula
fili hominis
quia hic factus est in populo meo
hic in cunctis ducibus Israel qui fugerant
gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur
Numérotation du verset
Ez. 21,13
quia
probatus est
et hoc cum sceptrum subverterit
et non erit dicit Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 21,14
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum
et duplicetur gladius
ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magne qui obstupescere eos facit
Numérotation du verset
Ez. 21,15
et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum acuti1
1 acuti] amicti
Weber
ad cedem
Numérotation du verset
Ez. 21,16
exacuere
vade
ad dexteram sive ad sinistram quocumque faciei tue est appetitus
Numérotation du verset
Ez. 21,17
quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum
Numérotation du verset
Ez. 21,18
et
factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 21,19
et tu fili
hominis pone tibi duas vias ut veniat
gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite
vie civitatis coniciet
Numérotation du verset
Ez. 21,20
viam pones ut veniat gladius ad Rabbath
filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem
munitissimam
Numérotation du verset
Ez. 21,21
stetit enim rex Babylonis
in bivio in capite duarum viarum divinationem querens commiscens
sagittas
interrogavit idola exta consuluit
Numérotation du verset
Ez. 21,22
ad dexteram eius
facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os
in cede ut elevet vocem
in ululatu ut ponat arietes contra portas ut comportet aggerem ut edificet munitiones
Numérotation du verset
Ez. 21,23
eritque
quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum
et
sabbatorum otium imitans
ipse autem
recordabitur iniquitatis ad capiendum
Numérotation du verset
Ez. 21,24
idcirco hec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestre et
revelastis
prevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu
capiemini
Numérotation du verset
Ez. 21,25
tu autem
profane impie dux Israel cuius venit dies in tempore iniquitatis prefinita
Numérotation du verset
Ez. 21,26
hec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hec est
que humilem sublevavit et sublimem humiliavit
Numérotation du verset
Ez. 21,27
iniquitatem iniquitatem iniquitatem
ponam eam et hoc nunc factum est
donec veniret
cuius
est iudicium et tradam ei
Numérotation du verset
Ez. 21,28
et tu fili hominis propheta et dic hec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum
et dices mucro mucro evaginate
ad occidendum limate ut interficias et fulgeas
Numérotation du verset
Ez. 21,29
cum
tibi viderentur vana
et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum
quorum venit dies
in tempore iniquitatis prefinita
Numérotation du verset
Ez. 21,30
revertere
ad vaginam tuam
in loco in quo creatus es in terra nativitatis tue iudicabo te
Numérotation du verset
Ez. 21,31
et effundam super te
indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te
daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum
Numérotation du verset
Ez. 21,32
igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terre oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum.
Capitulum 21
Numérotation du verset
Ez. 21,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1235}
Et factus : Hec est pars sexta, in qua arguitur populi malitia sub parabola gladii acuti, per quem intelligitur Nabuchodonosor Iudeorum malitiam puniturus, et dividitur in duas partes, scilicet principalem, et incidentalem, secunda ibi : Et tu. Prima adhuc in duas : quia primo describitur occisio plebis, secundo deiectio principis, ibi : Tu autem. Prima adhuc in duas : quia primo describitur crudelitas Chaldeorum sub metaphora gladii, secundo occasio veniendi, ibi: Et factus. Prima adhuc in duas quia primo denuntiatur plebis occisio, secundo excitatur prophete compassio, ibi : Et tu. Circa primum dicitur Ezechieli.
marg.|
£
.2.
%
Pone faciem : Ita quod ex modo ponendi faciem tuam designetur futura punitio per litteram super eam.
marg.|
£
.3.
%
Et stilla, etc., id est destructiones eorum denuntia. Unde dicit hic Rabbi Salomon quod dicitur sanctuaria in plurali, ad designandum destructionem primi templi per Chaldeos, et secundi per Romanos.
marg.|
£
.4.
%
Eiiciam gladium meum, id est Chaldeorum exercitum qui dicitur hic gladius Domini, eo quod erat executor sue iusticie in peccatorum punitione.
marg.|
£
.5.
%
De vagina : educendo eum de Chaldea.
marg.|
£
.6.
%
Et occidam : In captione enim Hierusalem plures iusti occasione impiorum fuerunt occisi, profuit tamen eis ad meritum inquantum acceptabant iusticiam dei.
marg.|
£
.7.
%
Pro eo, etiam iustis temporaliter non parcendo, multo minus parcam aliis Gentibus idololatrie deditis quorum valde multe fuerunt {4.1236} occise per exercitum regis Babylonis ideo subditur.
marg.|
£
.8.
%
Idcirco egredietur : ut sciat omnis caro, per effectum mirabilem.
marg.|
£
.9.
%
Quia ego Dominus : omnes enim poterant videre manifeste, quod Nabuchodonosor non poterat tantam stragem hominum facere, nisi divina virtute.
marg.|
£.10.%
Et tu filii : hic consequenter excitatur prophete compassio, cum dicitur : Et tu. scilicet Ezechiel.
marg.|
£.11.%
Ingemisce : pre dolore cordis.
marg.|
£.12.%
In contritione : Homines enim multum amaricati deficiunt in robore, qui defectus per contritionem lumborum designatur : Cetera patent usque ibi:
marg.|
£.13.%
Pro auditu : Scilicet gladii Nabuchodonosor venientis super populum Iude.
marg.|
£.14.%
Et tabescet omne, id est deficiet pre timore.
marg.|
£.15.%
Et dissolventur : quia corde deficiente, a quo procedit ad membra exteriora sensus et motus, redduntur membra trementia et a sua virtute dissoluta.
marg.|
£.16.%
Et per cuncta, id est urine, quia timor facit dissolutionem vesice. Cetera patent usque ibi:
marg.|
£.17.%
Gladius exacutus : quod statim exponitur cum dicitur.
marg.|
£.18.%
Ut cedat, id est homines ad mortem.
marg.|
£.19.%
Exacutus : in quo designatur tanta virtus in exercitu Chaldeorum quod non poterat ei resistere.
marg.|
£.20.%
Ut splendeat : per hoc intelligitur terror huius exercitus stupefaciens homines. Tunc dirigitur sermo Domini ad Nabuchodonosor, cum dicitur.
marg.|
£.21.%
Qui moves, id est admoves.
marg.|
£.22.%
Sceptrum, etc. regnum Iude.
Numérotation du verset
Ez. 21,1
marg.|
{4.1237}
£
.1.
%
Succidisti omne lignum, id est omnem hominem iuvenem et senem.
marg.|
£
.2.
%
Et dedi eum levigandum : forbiendum. Forbitur enim gladius in preparationem belli, et ista forbitio intelligitur Nabuchodonosor preparatus ad bellum.
marg.|
£
.3.
%
Ut teneatur manu : scilicet divina que principaliter fecit stragem ex iusticia sua.
marg.|
£
.4.
%
Clama et ulula : compatiendo populo tuo.
marg.|
£
.5.
%
Qui fugerant : gladium regis Assyriorum.
marg.|
£
.6.
%
Gladio traditi sunt : scilicet Chaldeorum : et loquitur de aliquibus regni decem tribuum qui effugerant manus regis Assiriorum, et postea habitaverunt in regno Iude tempore Ezechie : et sic cum illis de regno Iude puniti fuerunt per Nabuchodonosor.
marg.|
£
.7.
%
Idcirco, id est percute, quod signum doloris.
marg.|
£
.8.
%
Quia probatus, id est approbatus a me gladius regis Babylonis.
marg.|
£
.9.
%
Et hoc : scilicet Iudeorum.
marg.|
£.10.%
Et non : Quia post Sedechiam non habuerunt regem proprie loquendo usque ad Christum, licet enim Iohannes Hyrcanus a Machabeis descendens imposuerit sibi diadema, tamen ipse et aliqui alii post eum non fuerunt reges proprie, quia non fuerunt instituti per divinam electionem et sacram unctionem. Et excitatur iterum prophete compassio, cum dicitur : Tu ergo.
marg.|
£.11.%
Et duplicetur gladius, id est a te denuntietur duplicandus et triplicandus, ad designandum multitudinem interficiendorum.
marg.|
£.12.%
In omnibus portis : Ita enim Chaldei observaverunt portas Hierusalem, {4.1238} quod nullus absque morte imminente poterat egredi.
marg.|
£.13.%
Vade ad dexteram : Tu Nabuchodonosor, quia pro voluntate tua ubique habebis veram victoriam.
marg.|
£.14.%
Quin et : Lugendo populi mei destructionem : dicitur autem Deus plangere : quando facit alios et maxime iustos qui sunt eius membra plangentes, sicut faciebat de Ezechiele, et per talem modum loquendi dicit Ge. 21. ad Abraham. Nunc cognovi quod timeas Deum, id est alios cognoscere feci per tuam obedientiam.
marg.|
£.15.%
Et factus est : Hic consequenter ponitur occasio qua Nabuchodonosor venit directe contra Hierusalem. Ad cuius intellectum sciendum, quod rex Babylonis et suus exercitus venerunt ad quoddam bivium, cuius una via ducebat ad terram Ammonitarum, alia vero ad Hierusalem, et quia Chaldei utebantur divinationibus et sortilegiis, ideo per divinationem voluit videre que via esset magis sibi eligenda pro victoria futura : quia intendebat utramque terram impugnare, non tamen simul, sed successive : et divinatio illa cecidit ad viam que ducit ad Hierusalem, et illam tenuit et hoc est quod dicitur.
marg.|
£.16.%
Pone tibi, id est pone considerando.
marg.|
£.17.%
Duas vias : concurrentes tamen in uno bivio.
marg.|
£.18.%
Ut veniat : per istam viam vel illam.
marg.|
£.19.%
De terra, id est de Chaldea.
marg.|
£.20.%
Egredientur ambo : Scilicet Nabuchodonosor et eius exercitus qui erit unicus, ut ad unum locum veniant.
marg.|
£.21.%
Et manu : que via sit eligenda sibi.
marg.|
£.22.%
In capite, id est civitatum. bivium enim erat caput vie procedendi ad civitat metropolim Ammonitarum : scilicet Rabbath et ad civitatem metropolim Iude, scilicet Hierusalem.
Numérotation du verset
Ez. 21,1
marg.|
{4.1239}
£
.1.
%
Stetit enim rex : quousque completa esset sua divinatio.
marg.|
£
.2.
%
Commiscens sagittas : Dicunt enim aliqui quod in una sagitta scripsit nomen Rabbath, et in alia nomen Hierusalem, et proiecit simul in altum accipiens pro coniectura quod deberet ire ad civitatem cuius primo caderet sagitta, quod contigit de illa in qua erat scriptum nomen Hierusalem.
marg.|
£
.3.
%
Interrogavit idola : Que secum portabat in exercitu.
marg.|
£
.4.
%
Exta consuluit : inspiciendo viscera animalis idolis immolati. In talibus enim divini Gentilium coniecturabant.
marg.|
£
.5.
%
Ad dexteram eius facta etc. Isti enim tres modi coniecturandi convenerunt in hoc, quod declinaret ad Hierusalem que erat ad dexteram venientium de Chaldea, et Rabbath ad sinistram.
marg.|
£
.6.
%
Ut ponat arietes : concussionem murorum.
marg.|
£
.7.
%
Ut aperiat os in cede : precipiendo suis bellatoribus cedem Iudeorum.
marg.|
£
.8.
%
Ut elevet vocem in ululatu : scilicet pugne ad bellatores suos exhortandum.
marg.|
£
.9.
%
Ut ponat : Contra portas ad frangendum eas.
marg.|
£.10.%
Ut comportet : Ad implendum fossata.
marg.|
£.11.%
Ut edificet, id est ligneas turres, unde interiora divinitatis videri possint et impugnari.
marg.|
£.12.%
Eritque quasi : Sedechie et suorum bellatorum qui tantum confidebant in sua fortitudine ut etiam murum civitatis, quod videbatur {4.1240} eis per Nabuchodonosor inexpugnabilis, et sic frustra consuluisset idola, et divinationes quesivisset modo predicto.
marg.|
£.12.%
Et sabbatorum : Dabat enim rex Nabuchodonosor insultum civitati Hierusalem, et sic mutavit ocium diei sabbathi, quia Iudei sumebant arma ad defendendum civitatem, sed Sedechias et sui reputabant hoc frustra fieri a Nabuchodonosor, estimantes quod nec sic civitas posset ab eo capi. Alii dicunt quod hec est littera : Sabbatorum ocium imitans ; sicut nihil operis fiebat in sabbato, sic Sedechias, et sui estimabant Nabuchodonosor nihil proficere in suo conatu : et de tali conante frustra dicitur communiter, quod nihil facit et in hoc imitatur ocium sabbati, quantum ad hoc in Hebreo habetur. Septies septem : cui premittitur, frustra consulens oraculum, quod exponit Rabbi Salomon dicens, quod Nabuchodonosor. 49. vicibus quesivit divinationes pro captione Hierusalem que faciunt septem septenas.
marg.|
£.13.%
Ipse autem : Nabuchodonosor enim memor, id est iniquitatis Sedechie, eo quod fregerat iuramentum, sperabat capere civitatem et populum : et sic fuit factum, et quia hoc peccatum cum aliis superadditis fuit causa destructionis civitatis, ideo sequitur.
marg.|
£.14.%
Pro eo : Tu Sedechia et populus tuus.
marg.|
£.15.%
Iniquitatis : peccata vestra reiterando.
marg.|
£.16.%
Et revelastis prevaricationes vestras publice et inverecunde peccando.
marg.|
£.17.%
Et apparuerunt peccata vestra, id est que primo latebant in cordibus vestris.
marg.|
£.18.%
Manu, id est potentia regis Babylonis.
Numérotation du verset
Ez. 21,1
marg.|
{4.1241}
£
.1.
%
Tu autem : Hic consequenter arguitur specialiter malitia Sedechie regis cum dicitur. Tu autem erga deum.
marg.|
£
.2.
%
Impie : Erga homines.
marg.|
£
.3.
%
Cuius venit : Dies punitionis tue a Deo.
marg.|
£
.4.
%
Aufer cidarim tolle, id est propter malitiam tuam auferetur Sacerdotium et regnum. Cidaris enim est mitra summi pontificis, sic accidit, quia Iosedech summus pontifex cum Sedechia fuit captivatus.
marg.|
£
.5.
%
Nonne hec est : scilicet manus Nabuchodonosor, de qua predictum est, Manu capiemini.
marg.|
£
.6.
%
Que humilem sublevavit : scilicet Godoliam quem prefecit terre, quamvis non esset de regio semine.
marg.|
£
.7.
%
Et sublimem humiliavit : Quia Sedechiam de regno eiecit, sic Hebrei exponunt hanc litteram. Videtur tamen mihi aliter dicendum secundum litteram immediate precedentem et sequentem, quia immediate premittitur. Tolle coronam, scilicet regni Iuda, ut dictum est, de qua subditur. Nonne hec est etc. scilicet ipsum David Et sublimen humiliavit. Scilicet Sedechiam propter malitiam suam. Ideo subditur.
marg.|
£
.8.
%
Iniquitatem iniquitatem :
Per ponitur quia Sedechias inique egit erga deum et erga populum suum, et erga regem Babyloniorum.
marg.|
£
.9.
%
Ponam eam, id est coronam regni Iuda deponam pro hac triplici iniquitate.
marg.|
£.10.%
Et hoc etc. cuius est, id est Nabuchodonosor, qui locutus fuit iudicia ad Sedechiam filios eius interficiendo et ipsum exoculando. 4Rg. ulti.
marg.|
£.11.%
Et tradam ei : Sedechiam et eius populum.
marg.|
£.12.%
Et tu fili : Hec est pars incidentalis, in qua agit de destructione Ammonitarum per exercitum Chaldeorum quia supra dixerat regem Babylonis stetisse in bivio ad querendum divinationem veniendi contra Iudeos vel Ammonitas, primo ergo agit de destructione Ammonitarum, cum dicitur.
marg.|
£.13.%
Ad filios Ammon : Fuerant enim in exercitu cum rege Assyriorum {4.1242} in destructione Samarie, et ex illa victoria de Iudeis dicebant opprobria eis.
marg.|
£.14.%
Mucro mucro, id est tu Nabuchodonosor, et ponitur bis ad maiorem affirmationem, vel quia bis debellavit Ammonitas, ut dicunt aliqui.
marg.|
£.15.%
Evagina te, id est egredere de terra tua scilicet de Chaldea.
marg.|
£.16.%
Ad occidendum : scilicet Ammonitas.
marg.|
£.17.%
Lima te ut interficias et fulgeas : ad terrendum eos. Fulgor enim armorum terret adversarios.
marg.|
£.18.%
Cum tibi viderentur vana et cetera : Nabuchodonosor enim procedendo contra Ammonitas, quesivit consilium ab idolis et divinis sicut fecerat veniendo contra Hierusalem, et responsum sibi fuit, quod secure procederet quia haberet victoriam, et hoc non fuit mendacium nec falsum : quia sic contigit de facto, verumtamen sacerdotes Idolorum et divini dicebant sibi quod fieret virtute idolorum et sortilegiorum, et sic credidit Nabuchodonosor, et hec secundum hoc erant mendacia et falsa, quia victoria illa processit ex dei sententia ad punitionem malorum.
marg.|
£.19.%
Ut daretis super : scilicet Ammonitarum.
marg.|
£.20.%
Quorum venit scilicet punitionis iuste.
marg.|
£.21.%
In tempore iniquitatis, id est divina sententia et hoc idolorum et sortilegiorum potentia.
marg.|
£.22.%
Revertere : Hic consequenter agitur de destructione Chaldeorum, cum dicitur. Revertere ad vaginam, id est in Chaldeam post multarum Gentium stragem.
marg.|
£.23.%
In terra nativitatis, id est in Babylone.
marg.|
£.24.%
Iudicabo te, et hoc fuit impletum in Nabuchodonosor, quando versus in amentiam inter feras fuit eiectus, et quantum ad posteritatem eius et regnum tempore Balthasar nepotis sui qui interfectus fuit a Medis et Persis in Babylone, et civitas succensa. Ideo subditur. In igne furoris mei.
marg.|
£.25.%
Daboque te in manus hominum : Propter hoc enim Medi et Perse illa victoria fuerunt insipientes reputati, quia contemnebant aurum et argentum ut intenderent interfectioni hominum, ut habetur Is. 13. ideo subditur.
Numérotation du verset
Ez. 21,1
marg.|
{4.1243}
£
.1.
%
Et fabricantium interitum : Vel dicebantur insipientes respectu Chaldeorum, {4.1244} eo quod in Chaldea vigebat astrologia et ars magica.
marg.|
£
.2.
%
Oblivioni traderis, quia : Civitas illa facta est inhabitabilis. Is. 13.
Numérotation du verset
Ez. 21,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1235}
Et factus : Hic describitur punitio Iudeorum sub metaphora gladii acuti, per quem ad litteram signatur rex Babylonis, qui fuit in hac punitione instrumentum Dei, licet hoc egerat mala voluntate.
prol.|
Moraliter autem per ipsum significatur diabolus, qui in multis punitionibus executor est iustitie divine : et dicitur gladius acutus propter intentionem voluntatis ad male faciendum {4.1236} hominibus, secundum quod dicitur. 1. Pet. 5.c. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens, circumit querens quem devoret, dicitur etiam gladius limatus, id est forbitus propter exercitium sue male voluntatis, sicut ferrum quod de natura sua est obscurum, per exercitium limatur, et fit fulgidum, et sicut fulgur gladii terribilis est, sic etiam aspectus diaboli. Et de isto gladio dicitur infra.
Numérotation du verset
Ez. 21,moraliter
marg.|
{4.1237}
£.11.%
Duplicetur : Duplicatur autem, quando non solum per seipsum, sed etiam per malos homines impellit iustos ad peccandum. Triplicatur autem, quando primo iustos impugnat per tribulationem temporalem, secundo vero quando per hoc inducit eos ad {4.1238} impatientiam : et tertio quando per hoc eos inducit ad Dei blasphemiam.
marg.|
£.15.%
Et factus : Per hoc significatur, quod predicator veritatis qui per prophetam intelligitur, debet diligenter attendere vias per quas diabolus venit ad subvertendum animam rationalem, que {4.1239} secundum allegoriam dicitur Hierusalem : et sunt vie due. Una sub specie levitatis, per quam nititur diminuere peccati gravitatem et augere divine clementie magnitudinem : ut sic inducat ad peccandi securitatem. Alia via est per oppositum, cum peccatoribus eos ostendit peccati gravitatem, et auget secundum apparentiam et ex altera parte divine iusticie severitatem, ut sic eos {4.1240} labi faciat in desperationem.
Numérotation du verset
Ez. 21,moraliter
marg.|
£
.1.
%
Stetit enim rex, etc. Per hoc significatur astutia diaboli qua variis modis querit vias fidelibus nocendi. Unde Leo papa dicit in sermone de circumisione Domini Omnium ventilat curas, omnium disquirit intentiones, scrutatur affectus. et ibi querit causas nocendi, ubi quemque viderit studiosius occupari.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_21)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_21)
Notes :