Capitulum 22
Numérotation du verset
Ez. 22,1
Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 22,2
et tu fili hominis num iudicas
num iudicas civitatem sanguinum
Numérotation du verset
Ez. 22,3
et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hec dicit Dominus Deus
civitas effundens sanguinem in medio sui
ut
veniat tempus eius
et que fecit idola contra semetipsam
ut pollueretur
Numérotation du verset
Ez. 22,4
in sanguine tuo
qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis que fecisti polluta es
et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti
tempus annorum tuorum propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris
Numérotation du verset
Ez. 22,5
que iuxta sunt et que procul a te triumphabunt de te sordida
nobilis
grandis interitu
Numérotation du verset
Ez. 22,6
ecce principes Israel singuli
in brachio suo
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
Numérotation du verset
Ez. 22,7
patrem et matrem
contumeliis affecerunt in te
advenam calumniati sunt in medio tui
pupillum et viduam
contristaverunt apud te
Numérotation du verset
Ez. 22,8
sanctuaria mea sprevistis
et sabbata mea polluistis
Numérotation du verset
Ez. 22,9
viri detractores
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
et super montes
comederunt in te scelus
operati sunt in medio tui
Numérotation du verset
Ez. 22,10
verecundiora
patris discoperuerunt in te immunditiam menstruate
humiliaverunt in te
Numérotation du verset
Ez. 22,11
et unusquisque in uxorem proximi sui
operatus est abominationem et
socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam
filiam patris sui oppressit in te
Numérotation du verset
Ez. 22,12
munera acceperunt
apud te ad effundendum sanguinem
usuram et
superabundantiam accepisti et avare
proximos tuos
calumniabaris meique oblita es
ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 22,13
ecce complosi
manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui
Numérotation du verset
Ez. 22,14
numquid sustinebit cor tuum aut prevalebunt manus tue in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam
Numérotation du verset
Ez. 22,15
et dispergam te
in nationes et ventilabo te in terras
et deficere faciam immunditiam tuam a te
Numérotation du verset
Ez. 22,16
et possidebo te in conspectu gentium et scies
quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 22,17
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 22,18
fili hominis versa est mihi domus Israel in scoriam
omnes isti aes
et stagnum
et ferrum
et plumbum
in medio fornacis scoria argenti facti sunt
Numérotation du verset
Ez. 22,19
propterea hec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem
Numérotation du verset
Ez. 22,20
congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem
ad conflandum sic congregabo
in furore meo
et in ira mea et requiescam
et conflabo vos
Numérotation du verset
Ez. 22,21
et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius
Numérotation du verset
Ez. 22,22
ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis
quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos
Numérotation du verset
Ez. 22,23
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 22,24
fili hominis dic ei: Tu es terra immunda et non compluta in die furoris
Numérotation du verset
Ez. 22,25
coniuratio prophetarum in medio eius
sicut leo rugiens capiensque predam animam devoraverunt
opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt
in medio illius
Numérotation du verset
Ez. 22,26
sacerdotes eius contempserunt legem meam
et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum
non habuere distantiam
et inter pollutum et mundum non intellexerunt
et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar
in medio eorum
Numérotation du verset
Ez. 22,27
principes eius
in medio illius quasi lupi rapientes predam
ad effundendum sanguinem
et perdendas animas et avare sectanda lucra
Numérotation du verset
Ez. 22,28
prophete autem eius liniebant eos
absque temperamento videntes vana et divinantes
eis
mendacium dicentes hec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus
Numérotation du verset
Ez. 22,29
populi
terre
calumniabantur calumniam et rapiebant violenter
egenum et pauperem
affligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio
Numérotation du verset
Ez. 22,30
et quesivi de eis virum
qui interponeret sepem
et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni
Numérotation du verset
Ez. 22,31
et
effudi super eos indignationem meam in igne ire mee consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus
Capitulum 22
Numérotation du verset
Ez. 22,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1243}
Et factum est : Hec est pars septima, in qua exprimitur populi Iude malitia sub metaphora multiplicis metalli conflati punienda. Et dividitur in duas partes, quia primo malitia est exprimitur, secundo parabola subditur, ibi : Et factum est. Circa primum exprimitur primo crimen crudelitatis, cum dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Civitas effundens : Scilicet innocentem.
marg.|
£
.3.
%
Ut veniat, id est destructionis eius secundo crimen idololatrie, cum dicitur.
marg.|
£
.4.
%
Et que fecit idola : Ad malum suum.
marg.|
£
.5.
%
In sanguine : Pro istis enim duobus viciis cum aliis sequentibus secuta est destructio civitatis.
marg.|
£
.6.
%
Propterea dedi te : Ista enim destructio fuit tanta, quod ad derisionem {4.1244} Iudeorum fuit procul nuntiata.
marg.|
£
.7.
%
Sordida : Ex multo crimine.
marg.|
£
.8.
%
Nobilis : Ex origine, quia primo fuit fundata a Melchisedech, et postea renovata et ampliata a David et Salomone.
marg.|
£
.9.
%
Grandis interitu, id est paratus est tibi grandis interitus. Postea subditur crimen contemptus parentum, quod est contra legem naturalem et divinam, cum dicitur : Patrem et matrem, etc. et crimen oppressionis pauperum, cum dicitur : Advenam calumniati, etc. Et subditu contemptus ipsius Dei, cum dicitur.
marg.|
£.10.%
Sanctua mea sprevistis : Ponendo ibi idola.
marg.|
£.11.%
Et sabbata mea etc. Operando nefanda diebus sacris.
marg.|
£.12.%
Viri detractores, etc. Innocentes mendaciter accusando ut morerentur, sicut de Ieremia dicebant : Iudicium mortis est viro huic. Ierem. 26.c. Consequenter exprimitur crimen nefande luxurie cum dicitur.
marg.|
£
.1.
%
{4.1245}
Scelus operati sunt, id est scelera que magis exprimuntur, cum subditur.
marg.|
£
.2.
%
Verecundiora patris, etc. Novercas suas carnaliter cognoscendo, et ad mulieres menstruatas accedendo, adulteria indifferenter committendo, ideo subditur.
marg.|
£
.3.
%
Et unusquisque etc. Consequenter resumitur vicium cupiditatis crudelitatis simul cum subditur.
marg.|
£
.4.
%
Munera acceperunt etc. interficere enim lucri cupiditate, enormius est, quam ex surreptione ire.
marg.|
£
.5.
%
Usuram et superabundantiam accepisti : etiam a fratribus tuis Iudeis.
marg.|
£
.6.
%
Et avare proximos tuos calumniabaris : ad extorquendum pecuniam.
marg.|
£
.7.
%
Meique oblita es precepta mea contemnendo.
marg.|
£
.8.
%
Ecce complosi manus meas : quasi homo dolore afflictus propter vicia.
marg.|
{4.1246}
£
.9.
%
Numquid sustinebit cor tuum : penam quam intendo inferre quasi dicat non, imo deficiet pre timore : et per consequens manus et alia membra, que habent sensum et motum a corde.
marg.|
£.10.%
Ego Dominus locutus etc. quasi dicat non est, prophetia comminationis tantum que aliquando retractatur, sed cum hoc predestinationis, que semper impletur.
marg.|
£.11.%
Et deficere faciam immundiciam tuam a te : multos peccatores occidendo, et alios inter Gentes taliter affligendo, quod vexatione intellectum dante cogentur per penitentiam redire ad me, ideo subditur. Et possidebo te etc.
marg.|
£.12.%
Et factum est : Hic consequenter sub metaphora multiplicis metalli conflari describit punitio populi. Et primo hec punitio exprimitur. Secundo scriptura ad describendum vicia revertitur, ibi: Et factum est. Circa primum dicitur in persona Domini.
marg.|
£.13.%
Versa est, mihi domus Israel in scoriam, id est de mundicia in immunditiam : isto modo dicitur Is. 1.f. Argentum tuum versum est in scoriam.
marg.|
£
.1.
%
{4.1247}
Omnes isti es, etc. Habentes similitudinem auri.
marg.|
£
.2.
%
Et stannum : Habentes similitudinem argenti, et tamen non sunt. Et per hoc designantur hypocrite, quorum aliqui habebant apparentiam maiorem sanctitatis, et aliqui minorem, primi per. es, secundi per stannum intelliguntur.
marg.|
£
.3.
%
Et ferrum, id est in viciis indurati.
marg.|
£
.4.
%
Et plumbum : Carnales et lascivi, quia plumbum statim ad calorem ignis liquescit.
marg.|
£
.5.
%
In medio fornacis, id est divine arguitionis per Prophetas.
marg.|
£
.6.
%
Scoria argenti facti sunt : Non recipientes correctionem, sed peiorationem. Et sequitur pena correspondens, cum dicitur : Eo quod versi estis. Subditur.
marg.|
£
.7.
%
Congregabo vos in medio Hierusalem : Ut defendatis eam a Nabuchodonosor secundum intentionem vestram, sed contrarium eveniret. Ideo sequitur.
marg.|
£
.8.
%
Congregatione argenti et eris et ferri, etc. In medio fornacis, quia capta Hierusalem et succensa, aliqui iusti temporaliter perierunt cum iniustis, ut dictum est cap. precedenti, qui per argentum hic intelliguntur. De significatione eris et ferri, et stanni et plumbi dictum est.
marg.|
£
.9.
%
Et requiescam : Et conflabo vos, etc. Loquitur Deus de {4.1248} seipso ad modum hominis irati, cuius ira post punitionem quiescit.
marg.|
£.10.%
Et scietis quia ego Dominus, etc. Per experientiam mee potestatis.
marg.|
£.11.%
Et factus est sermo Domini ad me dicens, etc. Hic repetuntur vicia quantum ad diversos, status, cum dicitur primo generaliter.
marg.|
£.12.%
Tu es terra immunda : Ex peccatis preteritis.
marg.|
£.13.%
Et non compluta in die furoris, id est carens operibus bonis, sicut terra non compluta caret fructibus. Et consequenter subditur crimen prophetarum cum dicitur.
marg.|
£.14.%
Coniuratio prophetarum in medio eius : Scilicet falsorum.
marg.|
£.15.%
Sicut leo rugiens : Quia persequebantur ad mortem prophetas Domini et rapiebant eorum bona.
marg.|
£.16.%
Viduas eius multiplicaverunt in medio illius : Occidendo veros prophetas earum maritos. Et subditur crimen sacerdotum, cum dicitur.
marg.|
£.17.%
Sacerdotes eius contempserunt legem meam : De eius observantia non curando.
marg.|
£.18.%
Et polluerunt sanctuaria mea : Idololatriam ibi exercendo.
marg.|
£.19.%
Inter sanctum et prophanum non habuerunt distantiam : Indifferenter immolantes animalia munda et immunda.
marg.|
£.20.%
Et sabbatis meis averterunt oculos suos : Cultum meum negligendo et ad terrena lucra se convertendo, consequenter ponitur crimen principum, cum dicitur.
marg.|
£
.1.
%
{4.1249}
Principes eius in medio : Innocentes iugulantes et bona eorum rapientes.
marg.|
£
.2.
%
Et avare sectando : subvertendo iustitiam propter munera.
marg.|
£
.3.
%
Prophete autem eius : scilicet falsi.
marg.|
£
.4.
%
Liniebant eos absque, id est indecenter commendantes vitia principum, que debebant arguere colorantes ea pallio false iustitie.
marg.|
£
.5.
%
Dicentes : Hec dicit, etc. quia simulabant se prophetas veros in modo loquendi ut facilius deciperent. Consequenter tangitur crimen populi communis, cum dicitur :
marg.|
£
.6.
%
Populi terre calumniabantur : scilicet simplices.
marg.|
£
.7.
%
Calumniam, id est sine causa.
marg.|
£
.8.
%
Et rapiebant violenter : Eorum bona.
marg.|
£
.9.
%
Egenum et pauperem affligebant, id est illos qui se defendere non valebant.
marg.|
£.10.%
Et que sivi de eis : Scilicet de omnibus prophetis predictis, sacerdotibus, principibus et vulgaribus.
marg.|
£.11.%
{4.1250}
Virum qui interponeret sepem, id est precem efficacem.
marg.|
£.12.%
Et staret oppositus contra me, etc., id est ad impediendum rigorem iustitie mee.
marg.|
£.13.%
Et non inveni : saltem unum, ut exponunt aliqui. sed hoc non videtur bene dictum, quia ibi erant Ieremias et Baruch qui erant iusti et orabant pro salute populi. Et sicut dictum est supra in captione Hierusalem plures iusti cum impiis fuerunt occisi. de quibus non est verisimile, quin Deum orarent pro liberatione civitatis et totius populi. Et ideo cum dicitur : Et quesivi de eis virum, id est viros in numero sufficienti, ut pro illis deberem parcere toti civitati. unde et Abraham Gn. 18 cum quesivisset a Domino si parceret civitati Sodomorum pro decem iustis, non fuit ausus querere de minori numero ulterius. Et ideo subditur : Et noninveni, scilicet viros iustos in numero sufficienti. Iniquitas enim civitatis erat nimis gravis ex multiplicitate, enormitate, et diuturnitate, ut patet ex predictis, et diffusius 4Rg. et 2 Paralipom. Per talem modum dicitur communiter : Non est vir in civitate, quando sunt ibi pauci viriles et animosi. Ideo subditur vindicta cum dicitur : Et effudi super eos indignationem meam, etc. Et patet littera.
Numérotation du verset
Ez. 22,moraliter
marg.|
{4.1243}
£
.1.
%
Et factum est verbum Domini etc. Et tu fili hominis non iudicas : In hoc capitulo litteraliter intellecto describitur malitia Iudeorum graviter punienda sub metaphora multiplicis metalli in fornace conflandi. Mystice vero per hoc significatur punitio malitie plebis Christiane. Ponuntur autem in processu huius capituli quinque metalla in scoriam versa, scilicet argentum, es, stannum, ferrum, et plumbum, ut patet in littera. Per argentum vero significatur munditia castitatis, Ps. 11.b. Eloquia Domini eloquia casta argentum etc. Per es, quod est sonorum eloquium veritatis. Per stannum, quod per sui consumptionem defendit aurum, fervor caritatis, quo quis ponit animam pro amicis suis. Per ferrum, {4.1244} quod domat omnia fortitudo stabilitatis. Per plumbum, quod de facili liquescit, dulcor pietatis. Ista quinque tempore ecclesie primitive fuerunt excellenter in Christianis, ut patet Actuum 4. et in pluribus aliis locis. Sed modo versa sunt in scoriam. Nam argenti mundicia versa est in scoriam carnalitatis, et eris sonoritas in scoriam falsitatis, quod maxime patet in advocatis, et stanni caritas in odium fraternitatis, sicut patet per guerras existentes in Christianis, et ferri fortitudo in molliciem pusillanimitatis, et plumbi pietas in duritiam crudelitatis, propter quod proiicientur in fornacem gehennalis ardoris, non ut purgentur, sed ut eternaliter crucientur. ideo dicitur in fine cap. In igne ire, etc.
Numérotation du verset
Ez. 22,additio Burgensis
prol.|
{4.1249} In capitulo 22 ubi dicitur in postilla. Virum qui interponeret sepem. Quod dicitur hic : Quesivi ab eis 6. q<uestione> etc. et non inveni : bene posset exponi de uno tantum prout littera sonat plane. Ad quod sciendum, quod non omnes iusti sunt equales in gradu iustitie seu meriti. Unde licet essent aliqui iusti tempore destructionis Hierusalem ut Ieremias et Baruch, non tamen erant tanti meriti, ut per eorum orationes placaretur, sicut per orationem Moysi placatus fuit Deus erga filios Israel in deserto. Unde Ps. « Et dixit ut disperderet eos », si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius. Unde hic in littera non dicitur : Et quesivi de eis virum iustum, et non inveni. sed dicit : Et quesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret contra me oppositus. quasi dicat licet essent ibi iusti aliqui, non tamen aliquis eorum erat tante iustitia et meriti, quod posset quasi in oppositum stare contra divinam iram : et hoc more humano loquendo. Unde glossa super istud verbum : Qui interponeret se, etc. qui ire mee posset resistere sicut Moyses et Aaron et Samuel. Unde Moysi quasi resistenti et renitenti dicitur : Dimitte me, et delebo populum istum. Hec in glossa. Et ideo ex hoc quod talis resistens non inveniebatur sicut Moyses, non sequitur quod ibi non erant aliqui iusti, minus tamen sufficientes. Quod autem dicitur de Abraham, quod non fuit ausus de minori numero querere quam decem, non facit ad propositum : prout potest haberi supra Gn. 18 capitulo, in additione ultima.
Numérotation du verset
Ez. 22,replica Doering
prol.|
In capitulo 22 quia a primo ca. usque ibi Burg. nihil ponderosi motet dignum pertractatione ubi Post. illum passum. Et quesivi de eis virum, qui staret contra me oppositus, scilicet ad impediendum {4.1250} orationibus : et non inveni. Exponit virum, id est viros singulare pro plurali. viros inquam in numero sufficienti, ut propter illos deberet parcere toti civitati et populo, quemadmodum Abraham non fuit ausus petere pro paucioribus quam decem, tamquam sufficientibus, ut patet Gn. 18 Burg. contradicit dicens debere intelligi singulariter de uno sufficienti, sicut Moyses. de quo dicitur : Nisi stetisset Moyses in con. etc. Sed Burg. videtur facere iniuriam Ieremie, qui fuit sanctus antequam natus et non legitur Deum graviter offendisse sicut Moyses. Magni igitur meriti fuit apud Deum et satis sufficiens ad impetrandum quodcumque impetrabile. Sed quia desolatio de qua hic dicitur processit ex sententia Dei diffinitiva, et per consequens irretractabili. Tempore autem Moysi fuerunt sententie comminatorie que erant signa divine voluntatis non voluntas beneplacens, et ideo irretractabilitas sententie in hoc loco non fuit ex defectu intercessoris deficientis, sed ex irrefragabilitate divine voluntatis.
prol.|
Littera igitur ista que dicit : Quesivi et non inveni virum, intelligenda est quasi more humano dicta ex hypothesi impossibili, ut sit sensus, quia impossibile est Dei diffinitionem impediri, et si quem se opponentem quererem non invenirem. Et sic fortassis accipi oportet illud Ier. v.a. Circumite vias Hierusalem. Exemplum autem quod hic Postilla ponit de Abraham non placet Burgensis. Vide illius correctionem. supra Gn. 18 secundum distinctionem supradictam sententiarum Dei ex diffinitione vel comminatione. Potest dici virum vel viros : quia ita impossibile est pluribus sicut uni, nisi apposita esset conditio in determinatione divine sententie : et unus sufficeret, sicut Christus sufficit tollere Chirographum vel certus numerus, ut decem in casu Sodomorum, prout dicitur Genesis capitulo supra allegato.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_22)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_22)
Notes :