Capitulum 24
Numérotation du verset
Ez. 24,1
Et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens
Numérotation du verset
Ez. 24,2
fili hominis scribe tibi
nomen diei huius
in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
Numérotation du verset
Ez. 24,3
et dices
per proverbium ad domum irritatricem parabolam
et loqueris ad eos hec dicit Dominus Deus pone ollam
pone inquam et mitte in ea aquam
Numérotation du verset
Ez. 24,4
congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur
et armum electa et ossibus plena
Numérotation du verset
Ez. 24,5
pinguissimum pecus assume compone quoque struices
ossuum sub ea
efferbuit coctio eius
et dissoluta1 sunt
1 dissoluta] discocta
Weber
ossa illius in medio eius
Numérotation du verset
Ez. 24,6
propterea hec dicit Dominus Deus
ve civitati
sanguinum olle
cuius rubigo
in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes
et per partes suas eice eam
non cecidit super eam sors
Numérotation du verset
Ez. 24,7
sanguis enim eius
in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere
Numérotation du verset
Ez. 24,8
ut superducerem indignationem meam
et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius
super petram limpidissimam ne operiretur
Numérotation du verset
Ez. 24,9
propterea hec dicit Dominus Deus ve civitati sanguinum
cuius ego grandem faciam pyram
Numérotation du verset
Ez. 24,10
congere ossa que igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa compositio et ossa tabescent
Numérotation du verset
Ez. 24,11
pone quoque eam
super prunas vacuam ut
incalescat et liquefiat
aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et
consumatur rubigo
eius
Numérotation du verset
Ez. 24,12
multo labore sudatum est
et non exibit de ea
nimia rubigo
eius neque
per ignem
Numérotation du verset
Ez. 24,13
immunditia tua execrabilis quia mundare te volui
et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te
Numérotation du verset
Ez. 24,14
ego Dominus locutus sum
venit
et faciam
non transeam
nec parcam
nec placabor iuxta vias tuas
et iuxta adinventiones
tuas iudicavi te dicit Dominus
Numérotation du verset
Ez. 24,15
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 24,16
fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et
non planges neque plorabis neque fluent lacrime tue
Numérotation du verset
Ez. 24,17
ingemesce tacens
mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit
tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis
nec cibos lugentium comedes
Numérotation du verset
Ez. 24,18
locutus sum ergo
ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi
fecique
mane
sicut preceperat mihi
Numérotation du verset
Ez. 24,19
et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent que tu facis
Numérotation du verset
Ez. 24,20
et dixi ad eos
sermo Domini
factus est ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 24,21
loquere domui Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum
superbiam imperii vestri
et desiderabile oculorum vestrorum
et super quo
pavet anima vestra et filii vestri et filie
quas reliquistis gladio cadent
Numérotation du verset
Ez. 24,22
et
facietis sicut feci
ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis
Numérotation du verset
Ez. 24,23
coronas
habebitis
in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum
Numérotation du verset
Ez. 24,24
eritque Hiezeciel vobis in portentum iuxta omnia que fecit facietis
cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 24,25
et tu fili hominis
ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum
et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt anime eorum filios et filias eorum
Numérotation du verset
Ez. 24,26
in die illa cum venerit fugiens
ad te ut annuntiet tibi
Numérotation du verset
Ez. 24,27
in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus
Capitulum 24
Numérotation du verset
Ez. 24,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1261}
Et factum est : Hec est pars nona, in qua propter malitiam populi describitur eius tribulatio sub metaphora duplici. Sub una describitur populi afflictio. Sub secunda, afflictionis aggravatio, ibi : Et factum est. Prima in duas, quia primo ponitur parabola. Et secundo exponitur, ibi : Propterea. Circa primum premittitur tempus, cum dicitur :
marg.|
£
.2.
%
In anno nono : scilicet transmigrationis Ioachin. Et idem fuit annus nonus regni Sedechie qui ei successit. Et eodem anno Nabuchodonosor Hierusalem obsedit.
marg.|
£
.3.
%
Mense decimo, etc. ut habetur 4Rg. ult. Et ideo subditur :
marg.|
£
.4.
%
In qua confirmatus est rex, id est obfirmatus.
marg.|
£
.5.
%
Adversum Hierusalem : Ad eam destruendam.
marg.|
£
.6.
%
Et dices per proverbium, id est parabolam que sequitur cum dicitur :
marg.|
£
.7.
%
Pone ollam, id est dispone ad ignem, et per ollam intelligitur Hierusalem, ut exponitur infra : quia populus fuit congregatus in ea pro refugio, et pro defensione civitatis et templi contra Chaldeos. In aliquibus libris subditur, tamen non est in Hebreo, Aeneam, sed subintelligitur, ut patet per ea que infra sequuntur. Et propter hoc additum fuit ab aliquo expositore, vel sorte a translatore qui non semper transtulit verbum ex verbo, sed aliquando sensum ex sensu. Pinguissimum pecus {4.1262} assume. Istud id Hebreo non est in hoc loco, sed postea.
marg.|
£
.8.
%
Congere frusta, id est pinguissimi pecoris, de quo postea subditur : per hec frusta intelliguntur partes populi in Hierusalem congregati ad eius defensionem contra Nabuchodonosor.
marg.|
£
.9.
%
Omnem partem bonam, id est omnes fortes bellatores.
marg.|
£.10.%
Electa et ossibus, id est omnes viros fortes, qui concurrerunt ibi undique.
marg.|
£.11.%
Pinguissimum, id est id quod est melius in hominibus de toto regno.
marg.|
£.12.%
Compone quoque, id est facies ignem desubtus de ossibus, qui est fortior quam de lignis : ita exponunt aliqui. Sed hoc non videtur bene dictum, quia infra ubi de isto igne loquitur ubi translatio nostra sic habet : Congere ossa que igne succendam. In Hebreo habetur : Multiplica ligna, accende ignem, propter quod Rabbi Salomon sic exponit : Compone strues ossium sub ea, id est sic dispone frusta in olla, quod partes magis ossee sint desubtus quasi alias sustentantes : per quod designabatur dispositio bellatorum intra Hierusalem per talem modum, quod fortiores prestarent debilioribus fulcimentum.
marg.|
£.13.%
Efferbuit coctio eius, id est insultus ossium invaluit intantum, quod etiam fortiores bellatores intra Hierusalem existentes qui per ossa intelliguntur, fuerunt quasi dissoluti virtute : ideo fugerunt fracta civitate 4. Re. ul.
marg.|
£.14.%
Propterea : Hic consequenter dicta parabola exponitur, et ad {4.1263} sensum iam dictum, sed aliqua superadduntur cum dicitur :
Numérotation du verset
Ez. 24,1
marg.|
£
.1.
%
Ve civitati sanguinum, id est Hierusalem que effudit prophetarum et iustorum multum sanguinem.
marg.|
£
.2.
%
Olle : sic supra nominata est Hierusalem, ut dictum est.
marg.|
£
.3.
%
Cuius rubigo, id est malitia indurata.
marg.|
£
.4.
%
In ea est : Perseverans.
marg.|
£
.5.
%
Per partes et per : quia in longa obsidione aliqui de induratis in malis perierunt fame, et alii pestilentia seu aeris corruptione, et in eius captione aliqui sunt gladiati, et reliqui captivati.
marg.|
£
.6.
%
Non cecidit : Quando enim ponitur sors ad ostendendum qui debeant mori vel dimitti, sors parcit pluribus : sicut Ionas sorte deprehensus ceteris dimissis fuit in mare proiectus : sed hic omnes capti sunt modis predictis. Et aliqui evaserunt, ut Ismael et aliqui alii, fuerunt ita pauci comparative quod quasi pro nihilo computandi erant : qui tamen postea fugientes in Egyptum cum Iohanna filio Caree perierunt saltem pro maiori parte, Ierem. 44.
marg.|
£
.7.
%
Sanguis enim eius, id est peccatum.
marg.|
£
.8.
%
Super lympidissimam, id est ita publicum est et manifestum omnibus, quod non potest aliqua tergiversatione celari : sed iustitia divina ipsum exigit statim puniri. Ideo subditur :
marg.|
{4.1264}
£
.9.
%
Ve civitati sanguinum, id est Hierusalem.
marg.|
£.10.%
Cuius ego, id est ignitionem : a pyr quod est ignis.
marg.|
£.11.%
Congere ossa : in Hebreo habetur ligna.
marg.|
£.12.%
Consumentur, id est fame et peste morientur debiliores.
marg.|
£.13.%
Et concoquetur, id est tota congregatio populi in Hierusalem supra modum affligetur.
marg.|
£.14.%
Et ossa tabescent : Quia etiam illi qui sunt fortiores deficient.
marg.|
£.15.%
Pone quoque : quia post evacuationem civitatis a populo et divitiis, finaliter incensa fuit a Chaldeis.
marg.|
£.16.%
Ut incalescat, id est materia edificiorum.
marg.|
£.17.%
Et consumatur rubigo : ut sic locus incendatur in detestationem malitie in eo diu perpetrate.
marg.|
£.18.%
Multo labore : Ad amotionem dicte rubiginis per Ieremiam et alios prophetas populum arguentes, et ob hoc multas iniurias sustinentes.
marg.|
£.19.%
Et non exivit de : Scilicet tribulationis que frequenter contigit illi populo ante eius destructionem.
marg.|
£.20.%
Immunditia tua : quia mundare te volui modis facilioribus, ut per prophetarum correctiones et particulares afflictiones.
marg.|
£.21.%
Et non es mundata : talibus modis.
marg.|
£.22.%
Sed nec mundaberis prius : Te totaliter destruendo, sicut indignatio hominis irati quiescit in destructione sui adversarii.
Numérotation du verset
Ez. 24,1
marg.|
{4.1265}
£
.1.
%
Et factum est verbum Domini : Hic ponitur secunda parabola ad ostendendum doloris augmentum. Et primo parabola ponitur. Secundo exponitur, ibi : Et dixit. Circa primum sciendum, quod dolor cordis alleviatur per fletum et planctum, secundum quod dicit Philosophus secundo Rhetorice. quia quamdiu tenetur clausus in corde magis pungit, sed per fletum et planctum evaporat et evanescit, sicut et dolor apostematis quamdiu est integrum et clausum magis affligit. Mitigatur autem, quando rumpitur et sanies fluere incipit. Ezechieli vero data fuit materia doloris de morte uxoris, et prohibitus fuit eam flere et lugere, Et hoc est quod dicitur hic.
marg.|
£
.2.
%
Ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, etc., id est uxorem tuam, que est magis diligibilis quam aurum et argentum.
marg.|
£
.3.
%
Ingemisce tacens, mortuorum, etc. Ita quod non appareat signum doloris exterius, sed contineatur interius.
marg.|
£
.4.
%
Corona tua, id est mitra seu cucufa.
marg.|
£
.5.
%
Circunligata sit tibi : Ad compositionem capillorum tuorum, quod est contra modum lugentium.
marg.|
£
.6.
%
Nec amictu ora velabis : trahendo caputium ante oculos, sicut solent facere lugentes.
marg.|
£
.7.
%
Nec cibos lugentium comedes, id est non vives austere, sicut solent lugentes facere.
marg.|
£
.8.
%
Locutus sum ego ad populum mane : Nuntiando ista a Domino mihi predicta.
marg.|
{4.1266}
£
.9.
%
Et mortua est uxor mea vespere : Eiusdem diei, ad verificationem dicti.
marg.|
£.10.%
Fecique mane : Diei sequentis.
marg.|
£.11.%
Sicut preceperat mihi : Continendo a luctu.
marg.|
£.12.%
Et dixit ad me populus : Hic consequenter parabola exponitur, per hoc enim designabatur quod Iudei, qui transmigrati fuerant cum Iechonia in Babylonem, haberent materiam doloris de destructione Hierusalem et templi : et de interfectione, in qua erant amici et consanguinei, et tamen non auderent lugere existentes in Chaldea, ne viderentur dolere de regis Babylonis victoria, et sic durius tractarentur. Et secundum hoc patet littera pro magna parte.
marg.|
£.13.%
Hec dicit Dominus Deus : qui mentiri non potest.
marg.|
£.14.%
Ecce ego polluam, id est pollui permittam.
marg.|
£.15.%
Sanctuarium meum, etc., id est templum per Chaldeos destruendum.
marg.|
£.16.%
Superbiam, id est gloriam.
marg.|
£.17.%
Imperii vestri : scilicet Hierusalem, que metropolis erat in regno Iude, unde translati fuerunt isti.
marg.|
£.18.%
Et desiderabile, etc., id est omne illud quod desideratis videre redeundo in Iudeam, et de cuius destructione timetis.
marg.|
£.19.%
Et facietis sicut feci : vos continendo a gemitu et luctu ratione predicta.
marg.|
£.20.%
Eritque Ezechiel vobis, id est in signum facti vestri futuri, quia sicut non luxit mortem uxoris, sic nec vos audebitis lugere destructionem templi et civitatis.
Numérotation du verset
Ez. 24,1
marg.|
{4.1267}
£
.1.
%
Ecce in die qua tollam, id est viros bellatores de Hierusalem.
marg.|
£
.2.
%
Et gaudium, etc., id est regnum et sacerdotium.
marg.|
£
.3.
%
Et desiderium oculorum, etc., id est templum et alia, que desiderant {4.1268} iterum videre.
marg.|
£
.4.
%
Aperietur, id est tunc poteris secure loqui de ista destructione, que tunc patebit per effectum, de qua populus tuus non vult modo tibi credere.
marg.|
£
.5.
%
Et scietis : per experientiam vindicte mee.
Numérotation du verset
Ez. 24,moraliter
marg.|
{4.1261}
£
.1.
%
Et factum est verbum : Hic ad litteram describitur malitia populi Iude punienda sub Metaphora olle enee rubiginate, per quam moraliter significatur mulier lubrica que dici potest olla Vulcani, id est ignis concupiscentie, Eccl. ix.b. Propter speciem mulieris multi perierunt. Et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Et dicitur olla enea, cum subditur :
marg.|
£
.7.
%
Pone ollam : Propter malitiam eius ad modum eris induratam.
marg.|
£.11.%
Pinguissimum pecus, id est hominem ociosum, deditum delitiis, {4.1262} et pecuniosum. Qui bene dicitur pecus, quia vita voluptuosa, vita pecudum dicitur j. Ethicorum. Dicitur etiam pecus pinguissimum, propter abundantiam pecuniarum. Unde et divites vulgariter dicuntur pingues. Tales autem homines nituntur mulieres lubrice verbis et amplexibus sibi coniungere et illaqueare. Prv. vij.d. Irretivit illum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum. et sequitur ibidem. Secutus est quasi bos ductus ad victimam etc.
Numérotation du verset
Ez. 24,moraliter
marg.|
{4.1263} † Congere frusta : Nam captus a muliere lubrica per partes consumitur, quia corpus eius polluitur, divitie consumuntur, anima iugulatur, virtus nature deficit, ingenium hebetatur, et vox iuvenum inraucatur. Unde versus. Femina, corpus, opes animam, {4.1264} vim, lumina, vocem, Polluit, annihilat, necat, eripit, orbat, acerbat. Per hoc autem, quod olla vacua poni iubetur super prunas, cum dicitur.
marg.|
£.15.%
Pone quoque : Significatur, quod meretrix finaliter omnibus bonis evacuata ponitur in gehennam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 06/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_24)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 06/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_24)
Notes :