Capitulum 25
Numérotation du verset
Ez. 25,1
Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Numérotation du verset
Ez. 25,2
Fili hominis pone
faciem tuam contra filios Ammon
et prophetabis de eis
Numérotation du verset
Ez. 25,3
et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus
pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum
quia pollutum est
et super terram Israel quoniam desolata est et
super domum Iuda
quoniam ducti sunt in captivitatem
Numérotation du verset
Ez. 25,4
idcirco ego tradam te filiis orientalibus
in hereditatem et collocabunt
caulas suas
in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas
et ipsi bibent lac tuum
Numérotation du verset
Ez. 25,5
daboque Rabbath
in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis
quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 25,6
quia hec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu
et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram
Israel
Numérotation du verset
Ez. 25,7
idcirco ecce ego
extendam manum meam
super te et tradam te in direptionem gentium
et interficiam te
de populis
et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 25,8
hec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt
Moab et Seir ecce sicut omnes gentes
domus Iuda
Numérotation du verset
Ez. 25,9
idcirco ecce ego aperiam
humerum Moab
de civitatibus de civitatibus
inquam eius et de finibus eius inclitas
terre Bethiesimoth
et Beelmeon
et Chariathaim
Numérotation du verset
Ez. 25,10
filiis orientis
cum filiis Ammon
et dabo eam
in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus
Numérotation du verset
Ez. 25,11
et
in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 25,12
hec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem
ut se vindicaret
de filiis Iuda
peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis
Numérotation du verset
Ez. 25,13
idcirco hec dicit Dominus Deus
extendam manum meam
super Idumeam et auferam de ea hominem
et iumentum
et faciam eam desertum ab austro
et qui sunt in Daedan
gladio
cadent
Numérotation du verset
Ez. 25,14
et dabo ultionem meam
super Idumeam per manum
populi mei Israel
et facient
in Edom
iuxta iram meam
et furorem meum et scient vindictam meam
dicit Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 25,15
hec dicit Dominus Deus
pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres
Numérotation du verset
Ez. 25,16
propterea hec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam
super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritime regionis
Numérotation du verset
Ez. 25,17
faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore
et scient
quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos
Capitulum 25
Numérotation du verset
Ez. 25,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1267}
Et factum : In precedentibus a secundo cap. usque huc prophetavit Ezechiel contra Iudeos, pauca de aliis Gentibus interserendo : hic incipit prophetare contra extraneos. Et dividitur in tres partes, quia primo prophetizat de Gentibus extraneis. secundo interserit aliqua de Iudeis 33.c. tertio resumit de extraneis cap. 38. Prima in duas, quia primo prophetizat contra quatuor populos succincte. secundo contra alios duos diffuse cap. seq. Prima adhuc in tres : quia primo prophetizat contra Idumeos et Moabitas, ibi : Hec dicit. tertio contra Philistheos, ibi : Hec dicit. Circa primum dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Pone faciem tuam, id est contra terram eorum, ut non solum ex {4.1268} modo loquendi, sed etiam stanti ostendas te contra eos loqui.
marg.|
£
.3.
%
Pro eo, quod dixistis : Interiectio est gaudentis.
marg.|
£
.4.
%
Super sanctuarium, id est templum.
marg.|
£
.5.
%
Quia pollutum est, id est destructum per Chaldeos.
marg.|
£
.6.
%
Idcirco, id est Chaldeis, quorum terra vergit ad Orientem respectu terre Ammonitarum. Isti enim Ammonite descenderunt de Loth nepote Abrahe, propter quod tristari debebant de Iudeorum afflictione, et ipsi gaudebant odio, et invidia moti, propter quod meruerunt destrui et captivari.
marg.|
£
.7.
%
Et collocabunt caulas, id est ita destruent edificia civitatum, quod ponentur ibi caule pecorum.
Numérotation du verset
Ez. 25,1
marg.|
{4.1269}
£
.1.
%
Daboque Rabbath : metropolim terre Ammon.
marg.|
£
.2.
%
In habitaculum, id est sic destruetur, quod cameli pascentur ibi : Et resumitur causa cum dicitur.
marg.|
£
.3.
%
Pro eo, id est ostendisti signa magna letitie pro Hierusalem et templi destructione.
marg.|
£
.4.
%
Extendam manum meam, id est vindictam meam.
marg.|
£
.5.
%
Hec dicit : Hic consequenter prophetizat contra Moabitas et Idumeos, cum dicitur.
marg.|
£
.6.
%
Pro eo, id est Moabite et Idumei. Idumea enim et Seir sunt nomina synonima.
marg.|
£
.7.
%
Ecce sicut, id est regnum Iuda est destructum et captivatum, sicut alia regna : hoc dicebant insultando et gaudendo, cum tamen deberent {4.1270} compati et condolere, eo quod Moabite descenderunt de Loth nepote Abrahe, et Idumei de Esau fratre Iacob.
marg.|
£
.8.
%
Idcirco, id est fortalitia et munitiones fortes, que sustinent pondus adversariorum nominantur, cum subditur.
marg.|
£
.9.
%
Bethiesimoth, id est Chaldeis, ut dictum est, supra.
marg.|
£.10.%
Ut non sit, etc. non sint in reputatione usque ad tempus magnum.
marg.|
£.11.%
Et in Moab, etc., id est vindictas.
marg.|
£.12.%
Pro eo, quod : persequendo odiose filios Iuda, quasi in ultionem benedictionis paterne quam obtinuit Iacob ante Esau primogenitum : propter quod Esau persequebatur Iacob fratrem suum, et similiter posteri Esau posteros Iacob, que tamen persecutio erat iniusta. Tum quia hoc factum fuit ex ordinatione divina. Tum quia Esau vendiderat Iacob sua primogenita.
Numérotation du verset
Ez. 25,1
marg.|
{4.1271}
£
.1.
%
Et faciam, id est a Iudeis, qui sunt in parte australi respectu Idumee. ideo subditur.
marg.|
£
.2.
%
Per manum : hoc fuit tempore Machabeorum, qui Idumeos impugnaverunt. 1. Machabeo. 5.
marg.|
£
.3.
%
Hec dicit Dominus : Hic prophetizat contra Philistheos, qui semper {4.1272} fuerunt inimici Iudeorum, ut patet ex libris Iosue, Iudicum et Regum.
marg.|
£
.4.
%
Et ulti se sunt : Iudeos, ex maxima libidine occidendi.
marg.|
£
.5.
%
Et implentes inimicitias, id est addendo ad inimicitias quas habuerunt Philisthei contra Iudeos a principio ingressus eorum in terram promissionis.
marg.|
£
.6.
%
Et perdam, id est regionis Philisthinorum, que sita est super mare mediterraneum.
Numérotation du verset
Ez. 25,moraliter
marg.|
{4.1267}
£
.1.
%
Et factum : Hic ad litteram Ezechiel prophetat contra quatuor Gentes, per quas significantur quatuor vitia vel potius hominum quatuor genera illis vitiis inclinata. De primis Gentibus dicitur.
marg.|
† Contra filios Ammon : Ammonite vero iniqui populi interpretantur : ideo per istos invidi significantur, qui letantur inique de malis aliorum, et de bonis tristantur : quod est iniquissimum et punitione gravi dignum. ideo subditur.
marg.|
£
.3.
%
Pro eo, quod dixistis : Euge est interiectio gaudentis : per sanctuarium Domini intelliguntur ecclesie ministri, qui frequenter polluuntur incontinentia.
marg.|
{4.1268} † Et super terram Israel : Per terram Israel possunt intelligi religiosi, eo quod Israel videns Deum interpretatur. Ipsi vero debent esse contemplationi divinorum intenti : sed frequenter ista terra desolatur, scilicet quando religiosi dimissa devotione circa secularia negotia occupantur.
marg.|
† Et super domum Iuda, etc. Per domum Iuda, que erat domus regia, principes designantur : Sed hec domus in captivitatem ducitur, quando principes et nobiles, servi vitiorum efficiuntur. Et de omnibus istis malis invidi letantur, dicentes.
marg.|
† Euge euge : ideo subditur pena.
marg.|
£
.6.
%
Idcirco ego tradam te filiis, id est demonibus, qui a mundi principio per superbiam ceciderunt.
Numérotation du verset
Ez. 25,moraliter
marg.|
{4.1269}
£
.5.
%
Hec dicit : Hic ponuntur secundi populi, scilicet Moabite qui interpretantur ex parte : ideo per ipsos significantur superbi, quorum rex et pater est diabolus, sicut dicitur Iob 41.d. Ipse est rex super omnes filios superbie. et Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis. ideo subditur.
marg.|
£
.6.
%
Pro eo : scilicet depressa et abiecta : hoc dicunt superbi, qui sunt aliorum contemptivi. et subditur pena cum dicitur.
marg.|
£
.8.
%
Idcirco :fortitudinem superbi in morte terribili. ideo subditur.
marg.|
{4.1270}
£.11.%
Et in Moab : primum iudicium est in morte corporali, et aliud erit in examine finali, et utrunque dicitur iudicium condemnationis.
marg.|
† Hec dicit : Hic ponuntur tertii, scilicet Idumei, qui interpretantur sanguinei propter quod interpretantur oppressores, innocentum. ideo subditur.
marg.|
£.12.%
Pro eo : scilicet inquam. Oppressores enim innocentum suam nequitiam palliant iustitia, di. quod faciant zelo iustitie, quod faciunt inique. Et sequitur pena, cum dicitur.
Numérotation du verset
Ez. 25,moraliter
marg.|
{4.1271}
£
.1.
%
Et faciam : scilicet Idumeam. oppressores enim innocentum erunt a Deo similiter deserti, quando dicet eis illud Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum.
marg.|
£
.3.
%
Hec dicit : Hic ponuntur quarti Palestini, scilicet de quibus subditur.
marg.|
{4.1272}
£
.4.
%
Et ulti se sunt : Ideo per ipsos significantur rancorosi, quorum ira quietari non potest, donec ultra modum gravaverint eos contra quos conceperunt. et subditur pena cum dicitur.
marg.|
† Ecce ego, id est iustitiam meam eos graviter puniendo. Sicut dicitur Iaco. 2.c. Iudicium sine misericordia fiet ei qui non miseretur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_25)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_25)
Notes :