string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr37.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 31

Numérotation du verset Ez. 31,1 

Et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 31,2 

fili hominis dic pharaoni regi Egypti
et populo eius
cui similis factus es in magnitudine tua
Numérotation du verset Ez. 31,3 

ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher
ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
Numérotation du verset Ez. 31,4 

aque nutrierunt illum
abyssus exaltavit eum
flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
Numérotation du verset Ez. 31,5 

propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis
et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius pre aquis multis
Numérotation du verset Ez. 31,6 

cumque extendisset umbram suam
in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia celi
et sub frondibus eius genuerunt omnes bestie saltuum
et sub umbraculo illius habitabat cetus gentium plurimarum
Numérotation du verset Ez. 31,7 

eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum
erat enim radix illius iuxta aquas multas
Numérotation du verset Ez. 31,8 

cedri
non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes
non adequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt eque frondibus illius omne lignum paradisi Dei
non est assimilatum illi et pulchritudini eius
Numérotation du verset Ez. 31,9 

quoniam speciosum feci eum
et multis condensisque frondibus et emulata sunt eum omnia ligna voluptatis que erant in paradiso Dei
Numérotation du verset Ez. 31,10 

propterea hec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine
et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius
in altitudine sua
Numérotation du verset Ez. 31,11 

tradidi eum
in manu fortissimi gentium
faciens faciet ei
iuxta impietatem eius eieci eum
Numérotation du verset Ez. 31,12 

et succident illum
alieni et crudelissimi nationum et proicient
eum
super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terre
et recedent de umbraculo eius
omnes populi terre
et relinquent eum
Numérotation du verset Ez. 31,13 

in ruina eius habitaverunt omnia volatilia celi et in ramis eius fuerunt universe bestie regionis
Numérotation du verset Ez. 31,14 

quam ob rem
non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum
neque
ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum
omnia que irrigantur aquis
quia omnes
traditi sunt
in mortem ad terram ultimam
in medio filiorum hominum
ad eos qui descendunt in lacum
Numérotation du verset Ez. 31,15 

Hec dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos indixi luctum
operui eum
abysso
et prohibui flumina
eius
et coercui aquas multas.
Contristatus est super eum
Libanus
et omnia ligna agri concussa sunt
Numérotation du verset Ez. 31,16 

a sonitu ruine eius
commovi gentes
cum deducerem eum ad infernum
cum his
qui descendebant in lacum
et consolata sunt
in terra
infima omnia ligna voluptatis
egregia atque preclara in Libano universa que irrigabantur
aquis
Numérotation du verset Ez. 31,17 

nam et ipsi cum ea
descendent ad infernum ad interfectos gladio
et brachium uniuscuiusque sedebit
sub umbraculo
eius in medio nationum
Numérotation du verset Ez. 31,18 

cui assimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis
ecce
deductus es cum lignis voluptatis
ad terram ultimam
in medio incircumcisorum
dormies
cum his qui interfecti sunt gladio
ipse est pharao
et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus.

Capitulum 31

Numérotation du verset Ez. 31,1 
marg.| {4.1305} Et factum est : Postquam Ezechiel prophetavit contra Egyptum, hic ad hoc adducit exemplum. quod primo declaratur, secundo, ad propositum adaptatur, ibi : Cui assimilatus es. Circa primum sciendum, quod exemplum ponitur hic de rege Assyriorum, qui fuerat potentior rege Egypti, et tamen debellatus fuerat ex ordine divine iustitie a Nabuchodonosor propter quod rex Egypti non debebat confidere se posse ei resistere. Igitur pars ista in duas dividitur : quia primo ponitur regis Assyriorum {4.1306} sublimatio, secundo eiusdem deiectio ibi : Propterea. Circa primum ponitur tempus huius revelationis. cum dicitur.
marg.| £ .1. % Et factum est, scilicet transmigrationis Ioachin.
marg.| £ .2. % Tertio, scilicet mense.
marg.| £ .3. % Una mensis, factum est, etc., id est prima die mensis, et sic patet quod hec revelatio facta est post precedentem per duos menses sex diebus minus.
marg.| £ .4. % Dic Pharaoni : eos coniungit in prophetia, quia coniungendi erant in pena.
Numérotation du verset Ez. 31,1 
marg.| {4.1307} £ .1. % Cui similis : quasi dicat quantumcumque sis potens, adhuc tamen non ascendisti ad potentiam regis Assur. ideo subditur.
marg.| £ .2. % Ecce Assur : altior ceteris regibus, sicut Cedrus aliis arboribus.
marg.| £ .3. % Pulcher : in pulchritudine prolis.
marg.| £ .4. % Et frondibus, id est principibus et militibus copiosus.
marg.| £ .5. % Et inter condensas, id est per multitudinem principum, et bellatorum suorum.
marg.| £ .6. % Elevatum est, id est Dominium eius super multa regna.
marg.| £ .7. % Aque nutrierunt : Per aquas et abyssum intelligitur copia divitiarum per quam habuit sortes bellatores ex diversis nationibus collectos. ideo subditur. {4.1308} Et rivos. Et quia per hoc elevata est et dilatata potestas sua. ideo subditur : Propterea, etc.
marg.| £ .8. % Cumque extendisset : per potentie sue dilatationem.
marg.| £ .9. % In ramis, id est reges magni acquieverunt subiici sibi.
marg.| £.10.% Et sub frondibus, id est homines qui videbantur indomabiles fuerunt subiecti per eum. Cetera patent usque ibi:
marg.| £.11.% Cedri non fuerunt, id est omnes reges in terra, quantumcumque bona et amena, non erant ei equales in potentia neque in multitudine bellatorum. ideo subditur.
marg.| £.12.% Et platani non, etc. Omne lignum, id est omne regnum quantumcumque pulchrum et amenum in divitiis et potentia, non fuit ei adequatum.
Numérotation du verset Ez. 31,1 
marg.| {4.1309} £ .1. % Et emulata, id est omnes reges invidebant ei propter eius excellentiam.
marg.| £ .2. % Que erant : Reges enim solent delitiose vivere, et ideo dicuntur esse in regnis suis quasi in paradiso. Dicitur tamen paradisus Dei, quia dignitas regia a Deo conceditur, Prove. 8.d. Per me reges regnant, etc.
marg.| £ .3. % Propterea : Hic consequenter describitur regis Assur deiectio, cum dicitur. Propterea, id est quia propter potestatem a Deo sibi concessam elevatus est in superbiam.
marg.| £ .4. % Tradidi, id est Nabuchodonosor.
marg.| £ .5. % Iuxta impietatem : Impietas est proprie peccatum contra Deum, sicut pietas est cultus divinus. Rex autem Assyriorum ex nimia superbia proruperat in divinam blasphemiam. et contemptum dicens. 4Rg. xix. scribens Ezechie : Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, etc. et ideo meruit deiici a regno.
marg.| £ .6. % Et succident eum alieni, id est Chaldei.
marg.| £ .7. % Et proiicient eum super montes, id est in montibus et vallibus debellabunt eum Chaldei interficiendo populum eius.
marg.| £ .8. % Et recedent de umbraculo eius, id est de Dominio ipsius.
marg.| £ .9. % Omnes populi terre : quos sibi subiecerat armorum virtute.
marg.| £.10.% In ruina eius, etc. quia comparaverat regem Assur cedro. ideo deiectionem eius designat sub similitudine casus cedri.
marg.| {4.1310} £.11.% Habitaverunt omnia, etc., id est in cedro illa antequam rueret habitaverunt volatilia, etc. Et exponatur ut supra.
marg.| £.12.% Quamobrem non elevabuntur in altitudine etc., id est illi qui remanebunt de Assyriis, non ascendent de cetero ad consimilem potestatem. Et subdividitur causa cum dicitur.
marg.| £.13.% Quia omnes traditi sunt in mortem, etc. corporalem.
marg.| £.14.% Ad terram ultimam, id est ad infernum, quantum ad animam, qui a doctoribus dicitur esse in profundis terre. Et eodem modo intelligitur quod subditur.
marg.| £.15.% Ad eos qui descendunt in lacum, etc., id est qui ante mortem Christi descenderant in gehennam, prout ex ponit Rabbi Salomon.
marg.| £.16.% In die quando descendi ad inferos, induxi luctum, etc. amicis eius.
marg.| £.17.% Operui eum abysso, id est absorbui eum exercitu Chaldeorum.
marg.| £.18.% Et prohibui flumina eius, etc., id est divitie eius, et potentia non potuerunt eum liberare.
marg.| £.19.% Contristatus est super eum Libanus, etc., id est regnum Assyriorum.
marg.| £.20.% Et omnia ligna agri, etc., id est vinitores et agricole.
marg.| £.21.% A sonitu ruine eius commovi Gentes : pre stupore et admiratione de ruina tanti regis.
Numérotation du verset Ez. 31,1 
marg.| {4.1311} £ .1. % Cum deducerem eum ad infernum, etc. quantum ad animam.
marg.| £ .2. % Consolata sunt in terra infima, etc., id est in inferno, qui dicitur esse in terre profundo : quia illi qui prius ibi descenderant, receperunt consolationem aliquam de eius descensu. Solatium est misero habere socium in pena, et maxime illorum qui occisi fuerant per reges Assyriorum. Per talem modum dicitur Isaie 14. de rege Babylonis. Universi respondebunt, et dicent tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es, sicut ibidem expositum fuit.
marg.| £ .3. % Omnia ligna, id est reges et potentes in hoc mundo qui in hoc mundo vixerunt deliciose.
marg.| £ .4. % Nam et ipsi cum ea descendent ad infernum, etc. ad eundem locum.
marg.| £ .5. % Et brachium uniuscuiusque, etc., id est fortitudo eius ad infernum deducta.
marg.| {4.1312} £ .6. % Sedebit sub umbra eius, etc., id est aliquam consolationem in eius descensu habebit modo predicto sicut umbraculum facit consolationem calefacto.
marg.| £ .7. % Cui assimilatus es o inclyte atque sublimis etc. Hic consequenter exemplum de rege Assur positum applicatur ad propositum, scilicet ad regem Egypti, de quo supra dictum est in principio capituli. Cui similis factus es, etc. Et subditur. Ecce Assur, etc. Et eodem modo hic intelligitur : Cui assimilatus es o inclyte atquesublimis etc. quasi diceret regi Assur in deiectione : Licet non fueris ei equalis in potestate. ut supra dictum est, tamen fuisti valde magnus inter alios reges.
marg.| £ .8. % Ecce deductus es cum lignis voluptatis ad, id est cum regibus iam defunctis.
marg.| £ .9. % Ad terram ultimam, id est in gehennam.
marg.| £.10.% In medio incircuncisorum etc. qui cum hoc erant idololatrie dediti.
marg.| £.11.% Ipse est : Istud ponitur ultimo, ad denotandum, quod ea que dicta sunt in hoc capitulo dicta sunt propter eius deiectionem et populi sui.
Numérotation du verset Ez. 31,moraliter 
marg.| {4.1305} £ .1. % Et factum est in undecimo anno : Hic Ezechiel prophetat contra regem Egypti comparative, ostendens ad litteram eius presumptionem, quia rex Assyriorum eo potentior non potuit resistere Babylo. Et iste ex sua presumptione restitit, propter quod fuit turpiter debellatus. Per regem Egypti moraliter potest hic significari quilibet presumens de sua virtute, propter quod debellari non timet a mundo, carne vel hoste, et propter suam presumptionem Deus permittit eum enormiter cadere, sicut dicit glossa Hebraica de Salomone super illud Prv. xxx.a. Stultissimus sum virorum. Ipse enim Salomon sciebat esse dictum Dt. 17.d. quod rex Israel non debebat sibi multiplicare equos {4.1306} nec immensa pondera auri et argenti, ne per hoc in superbiam elevaretur, nec accipere sibi uxores alienigenas, ne per hoc a Dei cultu averteretur. Et ipse presumens de sua stabilitate virtutis contrarium fecit, propter quod Deo permittente turpiter lapsus fuit. Et simile contingit de multis, qui de sua virtute nimis confidentes, fedantur enormiter peccatis. Unde dicit Hie. ad Nepotianum. Non in preterita castitate confidas, nec enim Samsone fortior esse potes, nec David sanctior, nec Salomone sapientior, memento semper quod paradisi colonum de sua possessione mulier eiecit. Et similiter contingit de aliis vitiis, hominibus presumptuosis, qui occasiones cadendi negligunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_31)

Notes :