Capitulum 33
Numérotation du verset
Ez. 33,1
Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 33,2
fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos
terra cum induxero super eam gladium
et tulerit
populus terre virum unum
de novissimis suis
et constituerit eum
super se speculatorem
Numérotation du verset
Ez. 33,3
et ille
viderit gladium
venientem super terram et cecinerit bucina
et
annuntiaverit populo
Numérotation du verset
Ez. 33,4
audiens autem quisquis
ille est sonum bucine
non se observaverit
veneritque gladius
et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit
Numérotation du verset
Ez. 33,5
sonum bucine audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit
animam suam salvavit
Numérotation du verset
Ez. 33,6
quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit
veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem
in iniquitate sua captus est
sanguinem autem eius de manu speculatoris
requiram
Numérotation du verset
Ez. 33,7
et tu fili hominis
speculatorem dedi te domui Israel
audiens
ergo ex ore meo
sermonem annuntiabis eis ex me
Numérotation du verset
Ez. 33,8
si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram
Numérotation du verset
Ez. 33,9
si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti
Numérotation du verset
Ez. 33,10
tu ergo fili hominis dic ad domum Israel sic locuti estis dicentes iniquitates nostre
et
peccata nostra super nos sunt
et in ipsis nos tabescimus
quomodo ergo vivere poterimus
Numérotation du verset
Ez. 33,11
dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua
et vivat
convertimini a viis vestris pessimis
et quare moriemini
domus Israel
Numérotation du verset
Ez. 33,12
tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui
iustitia
iusti
non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas
impii non nocebit
ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua
et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit
Numérotation du verset
Ez. 33,13
etiam si dixero iusto
quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitie eius oblivioni tradentur
et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur
Numérotation du verset
Ez. 33,14
Sin autem dixero impio morte morieris
et egerit penitentiam
a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam
Numérotation du verset
Ez. 33,15
pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vite ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita
vivet et non morietur
Numérotation du verset
Ez. 33,16
omnia peccata eius que peccavit non imputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet
Numérotation du verset
Ez. 33,17
et dixerunt filii populi tui non est equi ponderis via Domini et
ipsorum
via iniusta est
Numérotation du verset
Ez. 33,18
cum enim recesserit iustus a iustitia sua
feceritque iniquitatem morietur in eis
Numérotation du verset
Ez. 33,19
et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium
et iustitiam vivet in eis
Numérotation du verset
Ez. 33,20
et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israel
Numérotation du verset
Ez. 33,21
et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostre venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas
Numérotation du verset
Ez. 33,22
manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum
donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius
Numérotation du verset
Ez. 33,23
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 33,24
fili hominis qui habitant
in ruinosis
his super humum Israel loquentes aiunt
unus erat Abraham
et
hereditate possedit
terram
nos autem multi nobis data est
terra
in possessionem
Numérotation du verset
Ez. 33,25
idcirco dices ad eos hec dicit Dominus Deus
qui in sanguine comeditis
et
oculos vestros levatis ad immunditias vestras
et
sanguinem funditis
numquid terram hereditate possidebitis
Numérotation du verset
Ez. 33,26
stetistis in gladiis vestris
fecistis abominationes
et
unusquisque uxorem
proximi
sui
polluit
et terram hereditate possidebitis
Numérotation du verset
Ez. 33,27
hec dices
ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego
quia qui in ruinosis habitant
gladio
cadent et qui in agro est bestiis tradetur
ad devorandum qui autem in presidiis
et in speluncis sunt
peste morientur
Numérotation du verset
Ez. 33,28
et dabo terram
in solitudinem et desertum et
deficiet superba
fortitudo eius
et desolabuntur montes Israel
eo quod nullus sit qui per eos transeat
Numérotation du verset
Ez. 33,29
et scient quia ego Dominus
cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt
Numérotation du verset
Ez. 33,30
et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te
iuxta muros et in ostiis domorum
et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino
Numérotation du verset
Ez. 33,31
et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus
et sedent coram te populus meus
et audiunt
sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum
Numérotation du verset
Ez. 33,32
et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea
Numérotation du verset
Ez. 33,33
et cum venerit quod predictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos
Capitulum 33
Numérotation du verset
Ez. 33,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1319}
Et factum est : Postquam Ezechiel prophetavit de extraneis, hic iterum prophetat de Iudeis, quibus primo prophetat {4.1320} adversa, secundo prospera. 36. cap. Prima adhuc in duas : quia primo prophetat contra Iudeos generaliter : secundo contra eorum pastores specialiter cap. seq. Prima adhuc in tres, quia primo prophetat de Iudeis existentibus in Chaldea, secundo de existentibus in Iudea, ibi : Et {4.1321} factum est, tertio iterum de existentibus in Chaldea : ibi : Et tu fili hominis. Prima adhuc in duas : quia primo ponitur populi monitio, secundo eiusdem obstinatio, ibi : Tu ergo. Circa primum premittitur parabola de speculatore cum dicitur.
marg.|
£
.1.
%
Terra cum etc. Exercitum cum gladiis ad puniendum iniquitates in ea habitantium.
marg.|
£
.2.
%
Et tulerit, id est de inferiori populo, ut dicunt expositores aliqui. Sed hoc non videtur bene dictum, quia hec parabola speculatoris applicatur ad Ezechielem, qui erat de excellentioribus, non solum ratione prophetice cognitionis, sed etiam sanguinis, quia fuit de tribu sacerdotali, ut patet in prologo, que commixta erat regie : et ideo cum dicitur hic. De {4.1322} novissimis suis, intelligendum est, id est de excellentioribus : Ita enim potest accipi novissimum vel ultimum in ascendendo, sicut in descendendo, et hoc modo dicitur Gn. 47. quod Ioseph extremus fratrum suorum quinque viros constituit coram rege, et ad hec concordat quod subditur hic.
marg.|
£
.3.
%
Et constituerit eum super : importat eminentiam.
marg.|
£
.4.
%
Et cecinerit : Nihil omittendo de pertinentibus ad officium sibi impositum. Cetera patent usque ibi:
marg.|
£
.5.
%
Et non insonuerit : Omittendo de hoc quod spectat ad eius officium : ideo sibi imputatur homicidium. Consequenter parabola ad propositum applicatur, cum dicitur.
marg.|
£
.6.
%
Et tu fili hominis ad speculatorem etc. Et patet sententia ex supradictis. 4. cap. ubi ponuntur quasi eadem verba.
Numérotation du verset
Ez. 33,1
marg.|
{4.1323}
£
.1.
%
Tu ergo fili hominis, etc. Hic consequenter ostenditur populi obstinatio : Et hoc ex duobus. Secundum ponitur ibi, Et dixerunt : Primum autem est desperatio, que est causa obstinationis in peccato. Quando enim homines desperant consequi veniam, non agunt penitentiam, et sic erat de Iudeis quantum ad multos, qui erant cum Ezechiele in Chaldea, ideo dicitur ei. Tu ergo fili hominis dic ad domum Israel, id est ad Iudeos tecum existentes.
marg.|
£
.2.
%
Sic locuti estis dicentes : Unus ad alterum.
marg.|
£
.3.
%
Iniquitates nostre etc. Erga proximum.
marg.|
{4.1324}
£
.4.
%
Et peccata nostra etc. Erga Deum.
marg.|
£
.5.
%
Super nos sunt, id est tam gravia, quod non possumus ea expiare.
marg.|
£
.6.
%
Et in ipsis nos tabescimus : Desperati posse in Iudeam reverti.
marg.|
£
.7.
%
Quomodo ergo etc. Vita gratie.
marg.|
£
.8.
%
Dic etc. Ad nos, errorem istum improbando nomine meo.
marg.|
£
.9.
%
Vivo ego, id est sicut verum est, quod sum vita per essentiam, ita verum est quod sequitur.
marg.|
£.10.%
Nolo mortem impii : Exponatur sicut supra. 18. cap. hoc excepto quod subditur.
marg.|
£.11.%
Etiam si dixero iusto, quod vita vivat, etc. Quia talis promissio Dei intelligitur sub conditione, scilicet si in iusticia perseveret.
Numérotation du verset
Ez. 33,1
marg.|
{4.1325}
£
.1.
%
Et dixerunt : Hic ponitur secundum ad ostendendum obstinationem populi. et est iniusta murmuratio contra Deum, et est effectus obstinationis : Ex hoc enim, quod homines sunt in malis obstinati prorumpere solent in blasphemiam Deo, et sic erat de istis, ideo dicitur. Et dixerunt filii populi tui. Quasi dicat, non sunt iam de populo meo secundum meritum.
marg.|
£
.2.
%
Non est equi, id est iusta : quod est impossibile, cum sit regula iustitie. Cetera patent ex dictis. supra. 28. cap.
marg.|
£
.3.
%
Et factum : Hic prophetat de Iudeis existentibus in Iudea : et primo ponitur destructio Hierusalem, cum dicitur : Et factum est in 12. anno. Scilicet transmigrationis Ioachin.
marg.|
{4.1326}
£
.4.
%
In decimo : Et sic patet quod hoc fuit post revelationes positas in precedenti ca. fere per decem menses, quia ille facte sunt. 12. anno primo mense.
marg.|
£
.5.
%
Manus autem, id est eius potentia.
marg.|
£
.6.
%
Facta fuerat, etc. Revelando quod factum fuerat in Hierusalem.
marg.|
£
.7.
%
Antequam : Hoc nuntiaret qui fugerat.
marg.|
£
.8.
%
Aperuitque os : Dando mihi constantiam loquendi de impletione prophetie mee de destructione Hierusalem, quam ipsi reputabant ante frivolam. Consequenter ponitur prophetia de remanentibus in terra post destructionem Hierusalem cum dicitur.
marg.|
£
.9.
%
Qui habitant in ruinosis, id est in Iudea plena ruinis.
marg.|
£
.1.
%
{4.1327}
Unus erat Abraham, id est si ille qui erat unus tantum habuit promissionem terre pro suo semine, nos qui multi sumus multo fortius debemus eam possidere. Rabbi Salomon aliter exponit et melius, ut videtur dicens. Unus erat Abraham, id est in uno precepto deo confederatus scilicet in precepto circumisionis, Gn. 17.
marg.|
£
.2.
%
Nos autem multi sumus, id est deo confederati in multis preceptis, ut patet in donatione legis que continet multa precepta moralia, ceremonialia, et iudicialia, et ideo melius debetur nobis terra. Sic enim inter se loquebantur, sed hic error tollitur cum dicitur.
marg.|
£
.3.
%
Qui in sanguine comeditis, id est vivitis de alieno, per rapinam et homicidium rapto.
marg.|
£
.4.
%
Et oculos etc., id est ad idololatriam vel ad Sodomiam ut exponit Rabbi Salomon.
marg.|
£
.5.
%
Et sanguinem : Innocentem, ut patet de Ismaele, et sociis eius, qui interfecerunt Godoliam et plures alios innocentes, ut habetur Ierem. 41.
marg.|
£
.6.
%
Numquid terram : Quasi dicat non, quia non estis filii Abrahe per imitationem vite.
marg.|
£
.7.
%
{4.1328}
Stetistis : Parati ad homicidia.
marg.|
£
.8.
%
Fecistis, id est turpia vicia.
marg.|
£
.9.
%
Et unusquisque uxorem proximi : Per adulteria : ideo subditur pena cum dicitur.
marg.|
£.10.%
Qui in ruinosis : Quia Godolias et plures alii post ruinas civitatis fuerunt in Iudea occisi, ut dictum est : et post mortem eius alii fugerunt in Egyptum timore Chaldeorum, et ibi cum Egyptiis occisi fuerunt a Chaldeis.
marg.|
£.11.%
Et qui : Insidians transeuntibus.
marg.|
£.12.%
Bestiis tradetur : Ad devorandum.
marg.|
£.13.%
Qui autem in presidiis : Pro sua tuitione.
marg.|
£.14.%
Peste, id est corrupto aere et fame.
marg.|
£.15.%
Et dabo : Scilicet Iudee.
marg.|
£.16.%
In solitudinem : Per defectum habitantium et cultorum.
marg.|
£.17.%
Et scient : Per experientiam mee potestatis et vindicte.
marg.|
£.18.%
Et tu : Hic iterum resumitur prophetia de Iudeis existentibus in Chaldea, cum Ezechiele, cum dicitur.
marg.|
£.19.%
Fili : Derisorie.
Numérotation du verset
Ez. 33,1
marg.|
{4.1329}
£
.1.
%
Iuxta muros in ostiis domorum : In talibus enim locis solent convenire homines ad confabulandum.
£
.2.
%
Dicunt : Derisorie.
marg.|
£
.3.
%
Venite : Ad Ezechielem.
£
.4.
%
Et audiamus : Ac si venirent ad te ex verbi Dei desiderio et devotione, quod tamen est falsum, ideo subditur : Et audiunt sermones tuos, et non faciunt : Cuius causa subditur.
marg.|
£
.5.
%
Quia in : sicut cantilenas fabulosas Ogeri.
£
.6.
%
Et avariciam : Ponendo {4.1330} ibi totam cordis sui attentionem.
£
.7.
%
Et est eis : Scilicet verbum tuum modo predicto.
£
.8.
%
Quod suavi dulcique, id est ad aliquam delectationem, sicut cantilene etiam fabulose, audiuntur ad delectationem, et non ad edificationem.
£
.9.
%
Et convenerit quod : Malum ad te predictum. Ecce enim venit. Scilicet de propinquo.
marg.|
£.10.%
Tunc scient quia Prophetes fuerit : Quia videbunt prophetiam tuam impletam.
Numérotation du verset
Ez. 33,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1319}
Et factum est : Sequitur. Terra etc.
Moral.
Per speculatorem {4.1320} istum intelligitur superior in spiritualibus aut temporalibus per electionem institutus, qui debet esse de novissimis. {4.1321} Novissimum autem dupliciter accipitur, aliquando pro superiori quod est novissimum in ascendendo, aliquando pro inferiori quod est novissimum in descendendo, utrumque vero convenire debet prelato, scilicet ut sit inferior per humilitatem, exemplo Christi dicentis. Lc. 22. Ego autem in m. ve. sum sicut qui mi. Et superior aliis, quantum ad virtutem, quia ponitur medius {4.1322} inter populum et Deum.
Numérotation du verset
Ez. 33,moraliter
marg.|
£
.4.
%
Et cecinerit : Annuntiando diligenter virtutes ad prosequendum, et vicia ad fugiendum, penas ad timendum, et premia ad desiderandum : et si negligens fuerit culpandus est et puniendus : et si diligens fuerit, commendandus et premiandus : et hoc patet ex textu, debet etiam consolari desperantes, quod nota.
Numérotation du verset
Ez. 33,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1323}
Tu ergo fili hominis, dic ad domum Israel : Et subditur.
marg.|
£
.8.
%
{4.1324}
Dic ad eos vivo ego, dicit Dominus Deus : Nolo mortem impii, sed ut convertatur : Debet etiam reprimere blasphemantes, quod notatur ibi:
Numérotation du verset
Ez. 33,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1325}
Et dixerunt filii populi tui, non est equi ponderis via Domini : Flagellati namque a Deo iuste, et hoc per semetipsum, vel per ministrum suum, scilicet iudicem iustum : communiter tamen dicunt se gravatos esse ultra debitum modum quod tamen est falsum : et hanc falsitatem debet predicator ostendere et arguere, nam est quedam blasphemia divine iusticie.
marg.|
£
.3.
%
Et factum est in : 12. anno. Sequitur.
marg.|
† Veniret ad me qui fugerat de Ierusale dicens : Vastata : Per ipsum qui fugit ad Ezechielem significatur ille qui considerans pericula vite {4.1326} presentis refugit ad consilium prudentis et boni confessoris, qui debet ipsum in Domino consolari : et quantum potest in bono proposito roborare, ideo subditur in persona confessoris,
marg.|
† Et aperto ore meo non silui amplius : Scilicet a bonis exhortationibus. Sed de illis qui non timent pericula, propter quod non refugiunt ad consilia bona, subditur.
marg.|
† Fili hominis qui habitant in ruinosis, id est in occasionibus peccatorum illi supple ruunt de peccato in peccatum, presumentes salvari sine meritis, eo quod susceperunt baptismi sacramentum, deinde ipsis subditur.
Numérotation du verset
Ez. 33,moraliter
marg.|
† {4.1327}
Loquentes aiunt : Unus erat Abraham, et hereditate possedit : Per Abraham qui pater multarum Gentium interpretatur, homo Christus signatur, qui iam possedit terram viventium : Et quia baptizati dicuntur eius filii, ideo dicunt terram viventium sibi deberi, licet sint mali, dicentes quod subditur.
marg.|
† Nobis data est terra : Sed hec falsitas reprobatur cum dicitur.
marg.|
† {4.1328}
Dices ad eos, etc. De rapina vivendo.
marg.|
£
.4.
%
Et oculos vestros levatis ad immundicias vestras : Impudice respiciendo.
marg.|
£
.5.
%
Et sanguinem : Innocentes occidendo.
marg.|
£
.6.
%
Numquid terram : scilicet viventium.
marg.|
† Hereditate possidebitis ? Quasi dicat, non, sed magis terram tenebrarum, scilicet inferna.
Numérotation du verset
Ez. 33,additio Burgensis 1.
prol.|
{4.1329} In capitulo 33. Ubi dicitur in Postilla : Et dixerunt filii populi tui. Error Iudeorum circa regulam divine iustitie iudicando homines iustos vel iniustos durat in eis usque hodie prout fuit ostensum in additione supra capitulo 18.
Numérotation du verset
Ez. 33,additio Burgensis 2.
prol.|
In eodem capitulo Ubi dicitur in Postilla. Unus erat. Abraham. Abraham non solum unum preceptum Dei servavit, sed multa et varia, {4.1330} pro quibus Deus ei promisit terrampromissionis et benedictionem Gentium in semine eius, unde : Gn. 26.a. ipsi Isaac a Deo dicitur : Daboque posteris tuis universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes Gentes terre, eo quod obedierit Abraham voci mee et custodieritpreceptum et mandata mea, ceremonias legesque servaverit : Quo patet quod non solum propter preceptum circumisionis fuit Dei confederatus, sed etiam propter alia plurima, et forte maiora sicut immolatio Isaac Gn. 22. unde prima expositio videtur verior.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_33)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_33)
Notes :