string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr37.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 35

Numérotation du verset Ez. 35,1 

Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 35,2 

fili hominis pone
faciem tuam
adversum montem Seir
et prophetabis de eo et dices illi
Numérotation du verset Ez. 35,3 

hec dicit Dominus Deus ecce ego
ad te mons Seir et extendam manum meam
super te et dabo te
desolatum atque desertum
Numérotation du verset Ez. 35,4 

urbes tuas demoliar
et tu desertus eris et scies
quia ego
Dominus
Numérotation du verset Ez. 35,5 

eo quod
fueris inimicus sempiternus
et
concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum
in tempore
iniquitatis extreme
Numérotation du verset Ez. 35,6 

propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te
et sanguis
te persequetur
et cum sanguinem oderis sanguis
persequetur te
Numérotation du verset Ez. 35,7 

et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem
et redeuntem
Numérotation du verset Ez. 35,8 

et implebo montes eius occisorum suorum
in collibus tuis
et in vallibus tuis
atque in torrentibus
interfecti
gladio cadent
Numérotation du verset Ez. 35,9 

in solitudines sempiternas tradam te et civitates tue non habitabuntur
et scietis quoniam ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 35,10 

eo
quod dixeris due gentes
et due terre mee erunt et hereditate possidebo eas
cum
Dominus esset ibi
Numérotation du verset Ez. 35,11 

propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam
et secundum zelum tuum
quem fecisti odio habens eos
et notus efficiar per eos cum te iudicavero
Numérotation du verset Ez. 35,12 

et scies quia ego Dominus audivi
universa opprobria tua que locutus es de
montibus Israel dicens deserti
nobis dati sunt ad devorandum
Numérotation du verset Ez. 35,13 

et insurrexistis
super me
ore vestro
et rogastis
adversum me verba vestra ego
audivi
Numérotation du verset Ez. 35,14 

hec
dicit Dominus Deus letante
universa terra
in solitudinem
te redigam
Numérotation du verset Ez. 35,15 

sicuti gavisus es super hereditatem
domus Israel eo quod fuerit dissipata
sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir
et Idumea omnis
et
scient
quia ego
Dominus.

Capitulum 35

Numérotation du verset Ez. 35,1 
marg.| £ .1. % {4.1337} Et factus : Hec est pars incidentalis, in qua post consolationem fidelium, recolit destructionem Idumeorum, qui semper fuerunt {4.1338} infesti Iudeis colentibus Deum : Et dividitur in duas partes secundum duas causas huius destructionis, secunda ibi: Eo quod dixeris. Prima causa est fraternum odium, quia sicut Esau odio habuit Iacob fratrem suum uterinum, ut habetur Genesis. 27. Sic Idumei {4.1339} descendentes ab Esau, Iudeos a Iacob descendentes, et hoc est quod dicitur in persona Domini.
Numérotation du verset Ez. 35,1 
marg.| £ .1. % Ecce ego ad te mons Seir, id est Idumea, que est montuosa.
marg.| £ .2. % Et extendam manum meam, id est potentiam.
marg.| £ .3. % Super te, etc., id est ad te destruendam.
marg.| £ .4. % Eo quod fueris inimicus sempiternus : etc. Populi Israel.
marg.| £ .5. % Et concluseris filios Israel, etc. Fuerunt enim Idumei in obsidione Hierusalem cum Chaldeis.
marg.| £ .6. % In tempore afflictionis eorum, etc., id est destructionis civitatis et templi, de quo fuerunt summe afflicti.
marg.| £ .7. % In tempore iniquitatis extreme : Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, etc., id est extreme punitionis Iudeorum pro suis iniquitatibus : Et accipitur hic extremum pro maximo propter destructionem civitatis et templi, ut dictum.
marg.| £ .8. % Sanguini tradam te, et sanguis te persequetur, id est filiis Israel tibi consanguineis : et hoc fuit impletum tempore Machabeorum, quando Iudas expugnavit filios Esau 1. Macha. 5.
marg.| £ .9. % {4.1340} Et cum sanguinem oderis, id est quia odio habuisti Iudeos tibi consanguineos.
marg.| £.10.% Sanguis persequetur te, id est Iudaicus populus tibi consanguineus. Cetera patent usque ibi:
marg.| £.11.% In solitudines sempiternas, id est longas.
marg.| £.12.% Tradam te et civitates tue non habitabuntur : Quia postea terra illa fuit habitata, sed non ita cito. Aliter exponitur ista littera, ut per sanguinem hic intelligatur homicidium, ut sit sensus, quod sicut Idumei crudeliter occiderunt Iudeos, ut dictum est supra, ita propter hoc peccatum effusus est crudeliter sanguis eorum a Chaldeis, et terra eorum destructa usque ad longum tempus. Et hec expositio magis consonat precedentibus.
marg.| £.13.% Eo quod dixeris due Gentes : Hic ponitur secunda causa destructionis Idumeorum, que est cupiditas ambitiosa. Cupiebant enim hereditare terram Iudee que erat eis propinqua, et ideo iuverunt Chaldeos in obsidione Hierusalem, per hoc sperantes obtinere terram, et hoc est quod dicitur. Eo quod dixeris due gentes, etc., id est duo regna, scilicet Iude et Israel erunt mea.
Numérotation du verset Ez. 35,1 
marg.| £ .1. % {4.1341} Cum Dominus etc. Quia in Hierusalem colebatur in templo in quo erat propiciatorum quod dicebatur sedes Dei, ut dictum fuit diffuse Ex. 25.
marg.| £ .2. % Quia faciam, etc., id est debite te puniendo de ira et inimicitia contra Iudeos. £ .3. %  Et notus, etc. eorum liberatione de Babylonica captivitate in captivitate remanente. £ .4. %  Audivi universa etc. De destructione Iude. £ .5. %  Deserti : Scilicet sunt montes Israel. £ .6. %  Nobis etc. {4.1342} Quia comedemus bona ibi crescentia. £ .7. %  Et insurrexistis etc. Dicentes, quod non poteram defendere Iudeos a rege Babylonis. £ .8. %  Verba vestra, etc., id est blasphemias vestras punire disposui. £ .9. %  Letante universa : Scilicet Israel.
marg.| £.10.% In solitudinem, etc. Quia post reditum Iudeorum de Babylone, Idumei remanserunt in captivitate, et sic Idumea remansit desolata propter defectum culture.
Numérotation du verset Ez. 35,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.1337} Et factus est sermo Domini ad me dicens, Fili hominis pone faciem {4.1338} tuam adversus montem : Seir, etc. Denuntiando devastationem. Per montem, significatur terrena potestas, per Seir qui interpretatur hispidus, intelligitur feritas. Et iste due {4.1339} conditiones frequenter in eodem homine coniunguntur : cuius destructio ex causa duplici nuntiatur. Prima ponitur cum dicitur.
marg.| £ .4. % Eo quod fueris inimicus sempiternus, etc. Ad litteram Idumei descendentes de Esau, qui alio nomine dicitur Seir, semper inimici fuerunt populi Israel, sicut Esau ipsius Iacob. Et eodem modo potestas terrena crudelitati coniuncta, semper Deo servientibus (qui per Israel significantur) est inimica. Et subditur pena.
marg.| † Propterea vivo ego dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, id est demoni de quo dicitur Iohannis. 8.f. Ille homicida erat {4.1340} a principio. Secunda causa ponitur ibi:
marg.| £.13.% Eo quod dixeris, due Gentes et due terre mee erunt, etc. Ad litteram hoc dicebant Idumei de Iuda et Israel, per quas mystice significari possunt due religiones in generali, que habent possessiones scilicet monachi et canonici regulares : quorum temporalia bona frequenter usurpare nititur terrena potestas crudelitati coniuncta eo quod a predecessoribus suis fuerunt monasteriis donata, quod tamen est falsum, quia sicut per venditionem vel donationem homini factam ius rei transfertur, sic et magis per donationem factam monasteriis, quia fit principaliter ipsi Deo, ideo subditur.
Numérotation du verset Ez. 35,moraliter 
marg.| {4.1341} £ .1. % Cum Dominus : Scilicet principalis possessor. Et istorum potentum crudelium pena concluditur in fine capituli, cum dicitur.
marg.| {4.1342} † Dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis : Tales enim dissipantur in morte per separationem anime a corpore, et tunc caro tradetur vermibus corrodenda, et anima demonibus crucianda.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_35)

Notes :