Capitulum 37
Numérotation du verset
Ez. 37,1
facta est super me manus Domini
et eduxit me in spiritu Domini
et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
Numérotation du verset
Ez. 37,2
et circumduxit me
per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi
siccaque vehementer
Numérotation du verset
Ez. 37,3
et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista
et dixi Domine Deus tu nosti
Numérotation du verset
Ez. 37,4
et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis
ossa arida audite verbum Domini
Numérotation du verset
Ez. 37,5
hec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis
Numérotation du verset
Ez. 37,6
et dabo super vos nervos
et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem
et
dabo vobis spiritum et
vivetis et
scietis quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 37,7
et prophetavi sicut preceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam
Numérotation du verset
Ez. 37,8
et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant
Numérotation du verset
Ez. 37,9
et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum hec dicit Dominus Deus a quatuor ventis
veni spiritus et insuffla super interfectos istos et revivescant
Numérotation du verset
Ez. 37,10
et prophetavi sicut preceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et
vixerunt
steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde
Numérotation du verset
Ez. 37,11
et dixit ad me fili hominis ossa hec universa domus Israel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus
Numérotation du verset
Ez. 37,12
propterea vaticinare
et dices ad eos
hec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israel
Numérotation du verset
Ez. 37,13
et
scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus
Numérotation du verset
Ez. 37,14
et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis
quia ego Dominus
locutus sum et feci ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 37,15
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 37,16
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud
Iude
et filiorum Israel
sociis eius et tolle lignum alterum
et scribe super eum
Ioseph lignum
Ephraim
et cuncte domui Israel sociorumque eius
Numérotation du verset
Ez. 37,17
et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in unionem in manu tua
Numérotation du verset
Ez. 37,18
cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis
Numérotation du verset
Ez. 37,19
loqueris ad eos hec dicit Dominus Deus ecce ego assumam lignum Ioseph
quod est in manu Ephraim et tribus Israel
que iuncte sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda
et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius
Numérotation du verset
Ez. 37,20
erunt autem ligna super que scripseris in manu tua in oculis eorum
Numérotation du verset
Ez. 37,21
et dices ad eos hec dicit Dominus Deus
ecce ego assumam filios Israel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam
Numérotation du verset
Ez. 37,22
et faciam eos gentem unam
in terra in montibus Israel
et rex unus
erit omnibus imperans et non erunt ultra due gentes
nec dividentur amplius in duo regna
Numérotation du verset
Ez. 37,23
neque polluentur ultra
in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt
et mundabo eos et
erunt mihi populus et ego ero eis Deus
Numérotation du verset
Ez. 37,24
et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum
in iudiciis meis ambulabunt
et mandata mea custodient
et facient ea
Numérotation du verset
Ez. 37,25
et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum
et filii filiorum eorum usque in sempiternum
et David
servus meus princeps eorum in perpetuum
Numérotation du verset
Ez. 37,26
et percutiam
illis fedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos
et multiplicabo
et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum
Numérotation du verset
Ez. 37,27
et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus
Numérotation du verset
Ez. 37,28
et scient gentes
quia ego Dominus sanctificator Israel
cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum
in perpetuum
Capitulum 37
Numérotation du verset
Ez. 37,1
marg.|
{4.1319}
Facta est etc. Hic consequenter describitur liberatio populi imaginaria et prophetica visione. Et dividitur in duas partes, quia primo describitur liberatio populi capti, secundo unio dispersi, ibi : Et factus est. Prima in duas, quia primo ponitur imaginaria visio, secundo eius expositio : ibi : Et dixi. Circa primum dicitur.
marg.|
£
.1.
%
Facta est : Videbatur enim prophete imaginaria visione quod per manus cuiusdam effigiei Deum representantis portaretur in campum plenum ossibus mortuorum.
marg.|
£
.2.
%
Et circumduxit me per etc. Ita quod non intrabat inter ossa, {4.1320} sed circumibat extra. Erat enim Ezechiel sacerdos, qui non debebat contaminari ex tactu ossium alicuius mortui.
marg.|
£
.3.
%
Siccaque vehementer : Quasi hominum iam diu mortuorum.
marg.|
£
.4.
%
Domine Deus tu nosti : Qui habes scientiam non solum preteritorum, sed etiam futurorum.
marg.|
£
.5.
%
Ossa arida audite verbum etc. Qui potest imperare vobis sicut viventibus creaturis.
marg.|
£
.6.
%
Ecce ego intromittam in vos spiritum : Licet hoc ponatur primo, tamen fuit ultimum : quia precessit coniunctio ossium ad iuncturas debitas, et extensio nervorum et carnium et cutis desuper, ut postea subditur : Et dabo super vos nervos etc. et ultimo ponitur : Et dabo vobis spiritum, et vivetis.
Numérotation du verset
Ez. 37,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1353}
Factus est autem sonitus : Quia ex commotione ossium ad suas iuncturas appropinquantium videbatur imaginarie sonitus procedere. Cetera patent ex dictis usque ibi:
marg.|
£
.2.
%
A quatuor, id est a quatuor mundi plagis, unde flant venti principales : non quia habeant virtutem vivificandi, sed quia flantibus illis videbatur imaginarie a Deo dari eis spiritus vite.
marg.|
£
.3.
%
Et dixit : Hic consequenter ponitur huius visionis intellectio. et dicunt aliqui, quod visio ista intelligenda est de resurrectione generali tempore iudicii, sed salvo meliori iudicio non videtur hoc mihi quia statim exponendo dicitur.
marg.|
£
.4.
%
Ossa hec : Resurrectio autem generalis non solum erit filiorum Israel, sed omnium generaliter. Item quia subditur : Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra. Si autem intelligeretur de resurrectione generali istud dictum ita se extenderet ad prius defunctos sicut ad viventes et futuros, iusti autem defuncti a principio mundi usque ad tempus Ezechielis et usque ad resurrectionem Christi habebant certam spem resurgendi in parte electorum : impii etiam existentes in {4.1354} inferno sciunt se esse resurrecturos ad augmentum sue pene, quia tunc punientur in anima et corpore, et ideo videtur quod hec visio intelligenda sit ad litteram de liberatione populi Israel a Babylonica servitute que est mors civilis : et ideo talis liberatio convenienter dicitur vivificatio. et loca in quibus detinebantur servi eorum sepulchra et tumuli. Sic igitur exponenda est hec littera.
marg.|
£
.5.
%
Ipsi dicunt : Scilicet Iudei captivitate detenti.
marg.|
£
.6.
%
Aruerunt, id est virtus nostra defecit que per ossa designantur, in quibus consistit robur corporis.
marg.|
£
.7.
%
Et periit spes : Redeundi in Iudeam.
marg.|
£
.8.
%
Et abscisi sumus : A terra nativitatis nostre.
marg.|
£
.9.
%
Propterea, Ad auferendum ab eis hanc desperationem.
marg.|
£.10.%
Ecce ego, id est loca in quibus estis servi, et carceres in quibus aliqui erant ligati.
marg.|
£.11.%
Et educam vos : Per licentiam regis Cyri, qui dedit populo licentiam redeundi. 1. Esdre. 1.
marg.|
£.12.%
Et dedero spiritum, id est constantiam redeundi in Iudeam et propositum meliorandi vitam vestram.
Numérotation du verset
Ez. 37,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1355}
Et factus est sermo Domini : Hic consequenter describitur unio populi dispersi. Et dividitur in duas partes, quia primo signum sensibile ponitur, secundo exponitur ibi : Cum autem dixerint. Circa primum sciendum, quod prophete ad magis movendum corda audientium, aliquando prophetabant non solum verbis : sed etiam sensibilibus signis sicut ivit Isaias nudus et discalciatus, Is. 20.a. et Ier. Portavit catenas lineas in collo suo. Ier. 27.a. et eodem modo precipitur hic Ezechieli, cum dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Sume tibi lignum unum et scribe super illud Iude : In Hebreo ly ‘Iude’ est dativi casus.
marg.|
£
.3.
%
Et filiorum Israel sociis eius, id est tribu Beniamin que in divisione regni adhesit Roboam, sicut et tribus Iuda, propter quod illud regnum dicebatur duarum tribuum, tribus etiam Levitica fuit illi adiuncta, {4.1356} eo quod Ieroboam primus rex Israel cultor vitulorum aureorum sacerdotes et Levitas Domini eiecit de regno suo, et sic venerunt in regnum Iude.
marg.|
£
.4.
%
Et tolle lignum : Quia primus rex Ieroboam fuit de tribu Ephraim filii Ioseph.
marg.|
£
.5.
%
Et cuncte domus etc., id est aliarum tribuum.
marg.|
£
.6.
%
Et adiunge lignum unum : Contignatione, ita quod videantur lignum unum.
marg.|
£
.7.
%
Cum autem dixerint : Hic consequenter ponitur expositio dicti signi, cum dicitur.
marg.|
£
.8.
%
Ecce ego assumam : Per hoc enim designabatur futurum, quod regnum Israel erat coniungendum regno Iude sub uno rege Christo : non enim potest exponi ad litteram de Zorobabel, seu quocumque alio usque ad Christum, quia de semine David non fuit aliquis rex usque ad ipsum ideo subditur postea.
Numérotation du verset
Ez. 37,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1357}
Et servus meus : Per quem intelligitur Messias sive Christus, in lege et prophetis promissus sicut fuit declaratum diffusius Ier. 30. et Os. 3. etiam secundum doctores Hebreorum.
marg.|
£
.2.
%
Et pastor : Scilicet Christus, secundum quod dicitur Io. 10.c. Et fiet unum ovile et unus pastor. Et sciendum quod per regnum Israel non solum hic intelliguntur decem tribus, sed etiam omnes vocati ad fidem de Gentilibus qui colebant idola ante susceptionem fidei sicut et regnum Israel coluit a principio regni sub Ieroboam, ut habetur 4Rg. 12. Unde et conversi de Gentibus nomen Israel assequuntur, secundum quod dicitur Is. 44.
marg.|
£
.3.
%
In iudiciis : Servando legem Evangelicam.
marg.|
£
.4.
%
Et habitabunt : Scilicet viventium.
marg.|
£
.5.
%
Quam dedi, id est daturum promisi Iudea enim non fuit terra principaliter promissa Abraham, Isaac, et Iacob, quia premium a Deo datum principaliter non est minus bonum, quam meritum, sed maius. Opera autem virtutum propter que facta fuit promissio patribus, sunt maiora bona quam quecumque materialis terra, et ideo in promissione materialis terre intelligebatur principaliter promissio terre viventium, ut dictum
{4.1358}
fuit Gn. 15. magis diffuse : et sic intellexerunt patriarche, secundum quod declarat Apostolus Hbr. 11.d. dicens : Nunc autem meliorem appetunt, Scilicet patriam, et subditur, id est celestem.
marg.|
£
.6.
%
In qua : Mente per fidem eo modo loquendi quo dicitur Phil. 3.d. Nostra autem conversatio in celis est, et habitatio corporalis ipsorum in materiali terra erat huius habitationis figura. Vel potest dici : In qua habitaverunt, id est habitabunt, loquendo de futuro per modum preteriti propter certitudinem prophetie. Et tali modo loquendi utuntur frequenter prophete, ut supra visum est in multis locis ideo subditur.
marg.|
£
.7.
%
Et David : Quod non potest intelligi de persona David nec de aliquo semine eius, nisi de Christo cuius regnum est eternum.
marg.|
£
.8.
%
Et percutiam : Quod hic inchoatur in observantia legis Evangelice, que est lex amoris et perficitur patria, ubi pax et amor consummatur.
marg.|
£
.8.
%
Et dabo, id est faciam eos sanctos.
marg.|
£
.9.
%
Et erit tabernaculum, id est habitabo cum in eis presenti in terra per gratiam et in celo per gloriam.
marg.|
£.10.%
Et scient, id est cuiuslibet fidelis, qui nomine Israel nominatur ut supra dictum est.
Numérotation du verset
Ez. 37,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1319}
Facta est super me : In hoc capitulo litteraliter intellecto significatur sublevatio Iudeorum per visionem prophete significata, et per eandem visionem mystice potest intelligi sublevatio populi Christiani ad cognitionem et amorem Dei, ideo subditur : Facta est super me. Quia talis elevatio fit virtute Spiritus Sancti.
marg.|
† Et dimisit me in medio : Per campum qui est locus segregatus a tumultu secularium significatur religio sive claustrum, ideo subditur.
marg.|
† Qui erat etc. Religiosi namque mundo mortui debent esse.
marg.|
{4.1320} † Erant autem multa valde super faciem : Quia religiosi pre ceteris debent esse ab humiditate voluptuositatis carnalis desiccati, et subditur.
marg.|
£
.5.
%
Ossa arida : Illi namque qui sunt desiccati a carnalis voluptatis cupiditate sunt dispositi ad percipiendum veritatem revelationis divine. Is. 28.c, id est Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciat auditum, ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus, id est a carnalibus voluptatibus.
marg.|
£
.6.
%
Ecce ego intromittam, id est gratie augmentum.
marg.|
† Et dabo super, id est fortitudinem constantie.
marg.|
† Et succrescere faciam, id est teneritudinem misericordie.
marg.|
† Et super etc. Conversationis honeste.
Numérotation du verset
Ez. 37,moraliter
marg.|
{4.1353} † Et dabo vobis spiritum : Repetitio est eius quod dictum est ad maiorem assertionem.
marg.|
† Et scietis quia ego Dominus : Per mee bonitatis experientiam, sequitur.
marg.|
† Et spiritum non habebant : Scilicet ex se : propter quod consequenter ostenditur, cum dicitur.
marg.|
{4.1354}
£
.2.
%
A quatuor ventis veni spiritus, id est a quatuor orbis partibus, per quas significantur quatuor. Christi mysteria per que venit in bonis hominibus Spiritus Sanctus, scilicet eius nativitas, que dicitur oriens, et eius passio que dicitur occidens, et eius ascensio que est auster propter lucis et caloris augmentum, et eius adventus ad iudicium qui dici potest Aquilo, eo quod ex consideratione ipsius pervenit timoris spiritus.
Numérotation du verset
Ez. 37,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1355}
Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Et tu fili hominis sume etc. Per Ezechielem cui dictum est supra. 3.d. Speculatorem dedi te domui Israel significatur bonus prelatus stans iugiter super custodiam Domini, per duo ligna in sua manu coniungenda, sicut dicitur post.
marg.|
† Et erunt in unionem : Significari possunt scientia et bona vita que in prelato debent esse iuncta, nam scientia sine vita aut parum {4.1356} aut nihil reputatur.
marg.|
Gregorius
Homil. 38. Cuius vita despicitur restat, ut eius predicatio contemnatur. Vita vero sine scientia de facili potest errare ideo dicit Hieronym. in Epistola ad Paulinum : Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest. Et quantum edificat ex vite merito ecclesiam Christi tantum nocet si destruentibus non resistat : sed utrumque simul iunctum multum fructificat ipsi prelato et populo sibi subiecto.
Numérotation du verset
Ez. 37,additio Burgensis 1
prol.|
{4.
3157
}
In capitulo 37. ubi dicitur in Postilla. Et dixit. Hic ponitur huius visionis intellectio. Quod hec visio Ezechielis exponatur de liberatione populi a Babylonica captivitate, videtur inconsonum littere. Tum quia licet servitus sit mors civilis, non tamen loca ubi servi sunt dicuntur sepulchra, in tantum quod cum liberantur servi dicantur tumuli aperiri, et huiusmodi, que in littera de hoc dicuntur. Tum quia licet fuerunt liberati a servitute Babylonica, remanserunt tamen sub servitute Persarum et Medorum, unde post redemptionem a Babylonica captivitate. 1Esr. 9.c. legitur Esdras dixisse : Servi sumus et in servitute nostra non derelinquit nos Deus noster, etiam inclinabit super nos misericordiam, et sic adhuc remanebant mortui civiliter. Tum quia quod dicitur hic. Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et extendam in vobis cutem, non videtur pertinere ad eductos ad libertatem, unde manifestum videtur, quod hec visio pertinet ad resurrectionem generaliter, in qua omnia predicta requiruntur, prout littera plane sonat, secundum suam primariam significationem : a qua nunquam est recedendum secundum sensum litteralem, nisi necessitas cogat. Si autem dicatur, quod necesse est, ut non intelligatur de {4.1358} resurrectione generali propter obiectiones allegatas per Postillatorem quarum prima est ex hoc quod dicitur : Ossa hec universa domus Israel est, cum tamen resurrectio predicta non solum sit filiorum Israel : sed generaliter. Secunda est de hoc quod dicitur : Aruerunt ossa nostra et periit spes nostra : prout in Postilla.
prol.|
Ad primum dicendum quod licet resurrectio generalis sit omnium generaliter, tam iustorum quam reproborum : quia tamen reprobi ad maius supplicium resurgunt, non dicuntur proprie resurgere. Unde Ps. 1.b. Ideo non resurgunt in iudicio. Prout Postillator ibidem exposuit, et ideo propheta non fecit, mentionem hic de filiis Israel sub quorum nomine omnes iusti intelliguntur, prout in multis aliis locis.
prol.|
Ad secundum sciendum, quod hoc quod dicitur : Aruerunt ossa nostra, etc. intelligitur de iustis defunctis, quia licet habuerunt certam spem resurrectionis, quia tamen Spes que defertur affligit animam, ut Pro. 13.b. ideo propheta dicit eos sic loquentes quasi secundum cursum hominum communem hoc dicere potuissent.
Numérotation du verset
Ez. 37,replica Doering
prol.|
In capitulo 37. ubi Post. motus duabus rationibus exponit visionem huius ca. ad litteram de liberatione a captivitate Babylonica. quam quidam exponunt de resurrectione generali futura, fortassis bene secundum allegoriam, huic Burgensis valde contrarius persequitur secundam ex positionem motus debilibus rationibus. Prima quia dicunt hic liberati, {4.1359} a sepulchris, quod non videtur habere locum in illa captivitate. Sed respondetur, quod sicut servitus est mors civilis. ita loca talium servorum, presertim carceres merito dicuntur sepulchra ad instar quo a philosophis ocium dicitur vivi hominis sepultura, Secundo Bur. movetur, quod licet fuerunt liberati a servitute Babylonica, remanserunt tamen sub Persarum, Medorum, Grecorum, et Romanorum servitute. Ad quod dico quod quamvis remanserunt tributarii, non tamen captivi. Aliud enim est servire sub tributo et captivitate. Serviens enim sub tributo est, totaliter sui iuris, non autem captivus. Et propter defectum hunc, captivi dicuntur civiliter mortui et sepulti. Nec Burgensis bene respondet ad motiva Postilla<toris>. Cum enim Postilla primo movetur ex eo quia ex littera non innuitur nisi de domo Israel, ideo inconvenienter dicitur de domo Israel quod est, omnibus hominibus generalis scilicet resurrectio mortuorum. Ad hoc respondet Burgensis quod per domum Israel intelliguntur electi qui solum proprie resurgent, iuxta illud Ps. 1.b. Non resurgent impii in iudicio. Et dicit Postillatorem sic circa autoritatem allegatam sentire. Sed utrumque falsum est, primum, quia absolutum articulum fidei omnis carnis communem appropriat uni plus quam alteri, nam omnes secundum Apostolorum proprie resurgemus. Nec huic obstat illud Ps. allegatum : quia hoc allegatum non {4.1360} dicit resurrectionem impiorum teneri secundum quid, et non proprie quemadmodum glossat Bur. Quod patet ex eo quia dicitur in iudicio, scilicet sessuri iudicantes quemadmodum in hac vita, in cathedra pestilentie sedere consueverunt. Et patet etiam ex eo quod sequitur. Neque peccatores in consilio iustorum. Quod patet totum dicere secundum quid, non proprie quia argumentum tales peccatores non resurgent in consilio iustorum : igitur non resurgent. Tenet a secundum quid ad simpliciter : Etiam falsum est, quid Postillatori imponit quia Postilla<tor> glossat, locum Psalmum allegatum, quod non resurgunt iniusti ad suam exaltationem : ex quo etiam non sequitur proprie sed solum secundum quid : Igitur iniusti non resurgent. Secundo Postilla movetur quia dicitur : Spes nostra periit quia de iustis maxime locum non habet, tam ipsi omnes habuerunt ab initio spem certam future beatitudinis. Ad quod dicit Burgensis quod quamvis habuerunt spem, spes tamen que differtur affligit animam iustorum. Prv. 13.b. sed hoc non solvit. quia non sequitur, spes differtur igitur periit. prava enim est, expositio. Nec verum est, dilationem resurrectionis iustorum esse afflictivam, quia afflictio non stat cum perfecta beatitudine, ut patet. 12.b. super Gn. ad litteram : quamvis enim aliquo modo sperata retardatur, ut ibi dicitur, non tamen affligit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 06/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_37)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 06/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_37)
Notes :