Capitulum 39
Numérotation du verset
Ez. 39,1
Tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices hec dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis
Mosoch et Tubal
Numérotation du verset
Ez. 39,2
et circumagam te et seducam te
et ascendere faciam de lateribus aquilonis
et adducam te super montes Israel
Numérotation du verset
Ez. 39,3
et
percutiam arcum tuum
in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam
Numérotation du verset
Ez. 39,4
super montes Israel
cades
tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris
avibus omnique volatili et bestiis terre
dedi te devorandum.
Numérotation du verset
Ez. 39,5
Super faciem agri cades
quia ego locutus sum
ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 39,6
et
emittam ignem
in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter
et scient quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 39,7
et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel
et non polluam nomen sanctum meum amplius
et scient gentes
quia ego Dominus Sanctus Israel
Numérotation du verset
Ez. 39,8
ecce venit
et factum est
ait Dominus Deus hec est dies
de qua locutus sum
Numérotation du verset
Ez. 39,9
et egredientur habitatores
de civitatibus Israel
et succendent
et comburent arma clipeum
et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos
et succendent
ea igne septem annis
Numérotation du verset
Ez. 39,10
et non portabunt ligna de regionibus
neque succident de saltibus quoniam arma
succendent igne et depredabuntur eos quibus prede fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 39,11
et erit in die illa
dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israel vallem Viatorum ad orientem maris que obstupescere facit pretereuntes et sepelient ibi Gog
et omnem multitudinem eius
et vocabitur vallis Multitudinis Gog
Numérotation du verset
Ez. 39,12
et sepelient eos domus Israel ut mundent terram
septem mensibus
Numérotation du verset
Ez. 39,13
sepeliet autem
omnis populus terre
et erit eis nominata dies
in qua glorificatus sum ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 39,14
et
viros
iugiter constituent lustrantes terram
qui sepeliant et requirant eos
qui remanserant super faciem terre ut emundent eam post menses autem septem
querere incipient
Numérotation du verset
Ez. 39,15
et circuibunt peragrantes terram cumque viderint
os hominis
statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores
in valle Multitudinis Gog
Numérotation du verset
Ez. 39,16
nomen autem civitatis
Amona
et mundabunt terram
Numérotation du verset
Ez. 39,17
tu ergo fili hominis hec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri
convenite properate concurrite undique ad victimam meam
quam ego immolo vobis
victimam grandem
super montes Israel
ut comedatis carnes et bibatis sanguinem
Numérotation du verset
Ez. 39,18
carnes
fortium
comedetis et sanguinem principum
terre
bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque
altilium et pinguium omnium
Numérotation du verset
Ez. 39,19
et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis
Numérotation du verset
Ez. 39,20
et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti
et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 39,21
et
ponam gloriam meam in gentibus
et
videbunt
omnes gentes
iudicium meum quod fecerim
et manum meam quam posuerim super eos
Numérotation du verset
Ez. 39,22
et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa
et deinceps
Numérotation du verset
Ez. 39,23
et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit
domus Israel eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis
et tradiderim eos in manu hostium
et
ceciderint in gladio universi
Numérotation du verset
Ez. 39,24
iuxta immunditiam eorum et scelus feci eis et
abscondi faciem meam ab illis
Numérotation du verset
Ez. 39,25
propterea hec dicit Dominus Deus nunc reducam
captivitatem Iacob et miserebor omnis domus Israel
et
assumam zelum pro nomine sancto meo
Numérotation du verset
Ez. 39,26
et portabunt
confusionem suam
et omnem prevaricationem
quam prevaricati sunt in me
cum habitaverint in terra sua
confidenter neminem
formidantes
Numérotation du verset
Ez. 39,27
et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum
Numérotation du verset
Ez. 39,28
et scient quia ego Dominus Deus eorum
eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam
et non dereliquerim quemquam ex eis ibi
Numérotation du verset
Ez. 39,29
et non abscondam ultra faciem meam
ab eis eo quod effuderim spiritum meum
super omnem domum Israel
ait Dominus Deus
Capitulum 39
Numérotation du verset
Ez. 39,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1365}
Et convocabo adversus : Hic incipit capitulum in Hebreo, in quo agitur de destructione Antichristi et sui exercitus. Et primo circa hoc ponitur Antichristi deiectio. Secundo deiecti spoliatio, ibi: Hec est dies. Tertio spoliati tumulatio ibi: Et erit in die. Quarto concluditur intenta conclusio, ibi: Et ponam. Circa primum dicitur : Et convocabo adversus eum, id est Antichristum et eius exercitum.
marg.|
£
.2.
%
In cunctis, id est in Iudea que est montuosa.
marg.|
£
.3.
%
Gladium ait, Dominus : Ad interficiendum ipsum.
marg.|
{4.1366}
£
.4.
%
Gladius uniuscuiusque, etc. Quia fulminato Antichristo in monte oliveti et magna parte exercitus sui, erit dissensio inter residuos impotentes ad invicem, quod incitaverunt eos ad sequendum Antichristum, et sic inter eos erit bellum.
marg.|
£
.5.
%
Et iudicabo, etc. Quia aliqui de eius exercitu morientur pestilentia, aliqui gladio, et aliqui tempestatibus descendentibus de celo.
marg.|
£
.6.
%
Et magnificabor et sanctificabor, id est magnus et sanctus apparebo in deiectione mirabili superbi et exercitus sui. Consequenter resumitur modus eius veniendi, cum dicitur.
marg.|
£
.7.
%
Ecce ego super te : Quasi dicat, nihil poteris facere nisi quantum tibi permittam.
marg.|
£
.8.
%
Principem capitis : Exponatur ut supra. Consequenter resumitur deiectio sua, cum dicitur.
Numérotation du verset
Ez. 39,1
marg.|
{4.1367}
£
.1.
%
Et percutiam arcum tuum in manu etc., id est deiiciam sagittarios tui exercitus, ita quod non poterunt tenere arcum in sinistra manu, nec sagittas in dextera.
marg.|
£
.2.
%
Feris avibus : Per aliquot tempus remanebunt cadavera saltem multorum insepulta.
marg.|
£
.3.
%
Et immittam, etc. Quia magna pars exercitus Antichristi fulminabitur.
marg.|
£
.4.
%
Et in his qui : Sub Antichristi confidentia confidentes de eius potentia.
marg.|
£
.5.
%
Et scient etc. Per experientiam vindicte mee.
marg.|
£
.6.
%
Et nomen : Populi Christiani, qui nomine Israel nominantur, ut supra dictum est.
marg.|
£
.7.
%
Et non polluam, id est pollui permittam per blasphemias Antichristi et sibi adherentium.
marg.|
£
.8.
%
Ecce venit et factum est ait Dominus Deus, etc. Quasi dicat {4.1368} ita certum est de futuro, ac si iam transisset in preterito.
marg.|
£
.9.
%
Hec est dies : Hic consequenter describitur exercitus Antichristi spoliatio cum dicitur. Hec dicit. Scilicet destructionis Antichristi et exercitus sui.
marg.|
£.10.%
De qua locutus : Per prophetas, ut dictum est cap. precedenti.
marg.|
£.11.%
Et egredietur : Ad colligendum spolia. Expositores autem nostri dicunt communiter quod per habitatores de civitatibus Israel intelliguntur cives celestes in diversis mansionibus habitantes, secundum illud. Io. 14. In domo patris mei multe mansiones sunt, id est diversi gradus beatitudinis, qui cum Christo egredientur ad iudicium, et cum eo iudicabunt impios approbando eius iudicium, et maxime de Antichristo et damnandis cum eo, de quibus subditur.
marg.|
£.12.%
Et succendent, et comburent, id est Antichristum et eius exercitum condemnabunt ad ignem eternum modo dicto, qui vocantur hic arma, eo quod armis impugnaverunt fideles eos crudeliter occidendo ; quod erit causa damnationis ipsorum.
Numérotation du verset
Ez. 39,1
marg.|
{4.1369}
£
.1.
%
Et succedent eam igni septem annis, id est eternaliter, quod per septem annos intelligitur, eo quod universitas temporis septenario numero designatur.
marg.|
£
.2.
%
Et non portabunt ligna de regionibus, etc., id est non condemnabunt iustos fructum pietatis facientes, sicut ligna regionum.
marg.|
£
.3.
%
Neque succident de saltibus, etc., id est non condemnabunt eos qui habitant in saltu penitentie.
marg.|
£
.4.
%
Quoniam arma succendent igne, etc., id est condemnabunt ad ignem eternum impios tantummodo et non iustos. Sed hec expositio videtur magis mystica, quam litteralis, ideo absque preiudicio potest aliter dici, quod interfecto Antichristo et eius exercitu egredientur Christiani qui remanebunt vivi de locis ubi erant absconditi ad colligendum spolia, et ea que erunt apta ad incendium, ut clypei, haste et huiusmodi applicabunt igni. Ideo dicitur. Et succendent, etc. Et aliqui eorum tantum congregabunt, quod sufficiet eis ad magnum tempus, quod exprimitur hic qui septem annos. Et ideo non erit eis necesse aliunde ligna colligere. Et depredabuntur eos quibus prede fuerant, arma et spolia eorum colligendo. Sed hoc dictum videtur esse contra illud quod dicitur communiter a doctoribus, quod post mortem Antichristi dabuntur quadragintaquinque dies ante iudicium, ut decepti ab eo habeant locum penitendi, et accipitur de Daniele. 12.d. ubi dicitur sic. Beatus qui expectat et pervenit usque ad dies. 1.3.3.5. Iste enim numerus excedit numerum ibidem supra positum de regno Antichristi in 45. diebus et sic inter mortem Antichristi et iudicium spatium. 7. annorum non erit. Ad quod dicendum quod licet hoc dictum sit satis commune : tamen non est omnino certum : quia non determinatur per scripturam utrum illi dies sint usuales, scilicet continentes tantum unam diem et unam noctem, vel annales sicut dicitur supra. 4.ca. Diem pro anno dedi tibi. Et ideo de illis. 45. diebus post mortem Antichristi non habetur certum, utrum sint. 45. dies naturales, vel 45. anni, et dato quod esset determinatum de diebus usualibus : non tamen est determinatum utrum statim post illos. 45. dies immediate sequatur iudicium, immo videtur quod sit maius spatium temporis inter medium, per illud quod dicitur Mt. 24. de adventu Christi ad iudicium. Sicut enim erant in diebus Noe ante diluvium comedentes et bibentes et nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt, donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus filii hominis. Et istud referunt aliqui doctores nostri ad tempus quod erit inter mortem Antichristi et diem iudicii. Talis autem pax et securitas in qua convivia et connubia absque timore exercentur, non videtur esse {4.1370} tam parui temporis sicut. 45. dierum, sed maioris.
marg.|
£
.5.
%
Et erit in die illa : Hic consequenter agitur de sepultura Antichristi et suorum. Et primo ponitur propositum. Secundo removetur dubium, ibi : Tu autem. Circa primum sciendum, quod sicut pars immediate precedens exponitur a doctoribus communiter de sanctis, qui cum Christo adiudicabunt impios igni gehenne, ita etiam hec pars intelligitur de sepultura eorum in inferno eo modo loquendi quo dicitur Luce. 16.f. Mortuus est dives, et sepultus est in inferno, qui vocatur hic vallis viatorum, quia lata est via que ducit ad perditionem, et multi ingrediuntur per eam, Mt. 7.b. Et dicitur hec sepultura fieri septem mensibus, quia, eternaliter ibi erunt sicut supra dictum est de septem annis. Quod autem ibi dicitur de ossibus remanentibus super terram, quod statuent iuxta illa titulum donec sepeliant, per hoc intelligitur quod si post mortem Antichristi inveniantur aliqui de secta sua obstinati, ab aliis per excommunicationem separabuntur, donec per mortem sepeliantur cum aliis in inferno. Sed quia hec expositio sicut et precedens videtur multum mystica. Ideo potest exponi de sepultura corporali, non propter Antichristi et suorum honorem, sed ad terre purgationem, ut dicitur in littera. Sic ergo exponitur. Et erit in die illa. Scilicet notabili propter deiectionem Antichristi.
marg.|
£
.6.
%
Dabo Gog, id est Antichristo et eius exercitui.
marg.|
£
.7.
%
Locum : Scilicet sepulture.
marg.|
£
.8.
%
Nominatum sepulchrum, id est famosum ex tanta multitudine ibi sepulta.
marg.|
£
.9.
%
Vallem : Quia ibi erit strata publica.
marg.|
£.10.%
Ad orientem maris, id est versus mare mortuum, quod est in parte orientali Iudee.
marg.|
£.11.%
Que obstupescere : Admirari ex tali et tanta deiectione Antichristi et suorum ibidem sepultorum.
marg.|
£.12.%
Ut mundent terram : a cadaveribus.
marg.|
£.13.%
Septem mensibus : Tantum enim apponent tempus illi, qui ad hoc statuentur.
marg.|
£.14.%
Et erit eis nominata dies, id est celebris.
marg.|
£.15.%
In qua glorificatus sum ait : Dominus Deus, etc. Interficiendo Antichristum, et eius exercitum. Dies enim victorie solent haberi celebres.
marg.|
£.16.%
Et viros iugiter constituent : Qui sint diligentes ad hoc opus perficiendum.
marg.|
£.17.%
Cumque viderint os hominis statuent iuxta illud titulum, donec, etc., id est notabile signum, ut de facili possit inveniri, ut sic multa ossa sic inventa simul per signa de facili colligantur et sepeliantur.
Numérotation du verset
Ez. 39,1
marg.|
{4.1371}
£
.1.
%
Polynctores, id est cadaverum curatores.
marg.|
£
.2.
%
Nomen autem civitatis, id est loci ubi fiet sepultura.
marg.|
£
.3.
%
Amona, id est populosa secundum proprietatem Hebraici sermonis, propter multitudinem populi ibi sepulti.
marg.|
£
.4.
%
Tu ergo fili hominis : Hic removetur dubium : quia hic actum est de sepultura cadaverum. Ideo posset aliquis credere, quod non fuissent ab avibus et bestiis corrosa, quod est contra illud quod dictum est supra breviter omni volatili et bestiis terre dedi te ad devorandum. Ideo de ista devoratione hic dicitur plenius, cum dicitur. Dic omni volucri et universis etc.
marg.|
£
.5.
%
Convenite, properate, concurrite undique ad victimam etc., id est ad corrodendum cadavera immolatorum a me in exercitu Antichristi. Antequam enim sepelirentur cadavera, aves et bestie fuerunt de eis saturate.
marg.|
£
.6.
%
Arietum et agnorum, et hircorum, taurorumque, etc., id est ita comedetis principum carnes et bibetis sanguinem, ac si essent arietes et agni pingues occisi.
marg.|
£
.7.
%
Et saturabimini super mensam meam, id est super locum a me vobis paratum.
marg.|
£
.8.
%
Et ponam gloriam meam, etc. Hic ponitur intenta conclusio. Ad hoc enim fiet Antichristi et sui exercitus deiectio, ut Deus glorificetur, et de eius oppressione populus Christianus liberetur. Et hoc est quod dicitur in persona Dei. Et ponam gloriam meam in {4.1372} Gentibus et videbunt omnes Gentes iudicium meum, etc. Quia omnes Gentes remanentes videbunt in hoc potentiam meam gloriosam.
marg.|
£
.9.
%
Et scient domus Israel, id est populus Christianus.
marg.|
£.10.%
Quia ego Dominus Deus eorum, etc. Per specialem protectionem.
marg.|
£.11.%
A die illa et deinceps : Quia post mortem Antichristi non habebit tribulationem.
marg.|
£.12.%
Et scient Gentes, quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, id est quod populus Christianus fuerit oppressus ab Antichristo pro suis iniquitatibus, quia secundum quod dicit Salvator : Ante tempus Antichristi abundabit iniquitas, et refrigescet caritas multorum in ecclesia Dei, a qua iniquitate purgabitur per tribulationem Antichristi.
marg.|
£.13.%
Et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, etc. Tempore enim tribulationis Antichristi videbitur Deus abscondere faciem suam Christianis, dimittendo eos in acerbitate tribulationis, sicut homo avertit faciem suam ab illo quem non vult a miseria relevare. Sed quia tempus illius persecutionis erit breve, ut dicitur Matthei vigesimoquarto. Ideo subditur.
marg.|
£.14.%
Nunc, id est in brevi.
marg.|
£.15.%
Reducam captivitatem Iacob, et miserebor omnis domus Israel, id est populi Christiani eum liberando ab oppressione Antichristi.
Numérotation du verset
Ez. 39,1
marg.|
{4.1373}
£
.1.
%
Et assumam zelum : Scilicet vindicte mee contra Antichristum.
marg.|
£
.2.
%
Pro nomine sancto meo : Quod ipse blasphemavit.
marg.|
£
.3.
%
Et portabunt confusionem suam, id est Christiani post mortem Antichristi in seipsis erunt confusi de peccatis preteritis, propter que traditi fuerunt persecutionibus Antichristi.
marg.|
£
.4.
%
Et reduxero eos de populis, id est de erroribus populorum quibus assenserant decepti ab Antichristo et sibi adherentibus : quia sicut dictum est, dabitur eis penitendi tempus.
marg.|
£
.5.
%
Et congregavero de terris inimicorum suorum : Ad unionem vere fidei et caritatis.
marg.|
£
.6.
%
Et scient quia ego Dominus Deus eorum : Per experientiam vindicte mee in Antichristi persecutione. Ideo subditur.
marg.|
{4.1374}
£
.7.
%
Eo quod transtulerim eos in nationes : Subiiciendo eos oppressioni et servituti Antichristi et suorum, qui erant diversarum nationum, ut dictum est supra. Et per experientiam gratie mee. Ideo subditur.
marg.|
£
.8.
%
Et congregaverim eos super terram, id est in terra promissionis, que est terra fidelium, a qua timore Antichristi aliqui erunt fugitivi, et aliqui in captivitatem ducti, qui eo mortuo ibi revertentur. Vel super terram id est in ecclesia militante per gratiam, et triumphante per gloriam, que est terra viventium.
marg.|
£
.9.
%
Et non dereliquerim quemquam, id est ex predestinatis.
marg.|
£.10.%
Et non abscondam ultra : Quia in patria videtur facie ad faciem.
marg.|
£.11.%
Eo quod effuderim spiritum, id est plenitudinem gratie in ecclesia militante, et glorie in triumphante.
Numérotation du verset
Ez. 39,moraliter
marg.|
† {4.1365}
Tu autem, etc. Capitulum istud litteraliter exposui de morte Antichristi et destructione exercitus sui. Moraliter autem potest exponi de mala morte Arrii et sue secte destructione continuando ad capitulum precedens. Sic ergo dicitur.
marg.|
† Vaticinare, etc., id est adversus Arrium.
marg.|
† Et circumagam, et cetera : Arrius enim in principio propter suam obstinationem in errore suo fuit in exilium missus, {4.1366} sed postea ad persuasionem cuiusdam presbyteri de sua secta fuit ab Imperatore revocatus, ut dicit Vincentius in speculo historiali et sic fuit actus in exilium et reductus.
marg.|
† Et ascendere : Permissive tamen.
marg.|
† De lateribus aquilonis, id est ex persuasione diaboli per aquilonem significati, eo quod dicitur Ierem. 1.c. Ab aquilone pandetur omne malum. Tunc enim Arrius fecit maxima mala, ecclesiam subvertendo pro parte magna, sicut dictum est supra.
Numérotation du verset
Ez. 39,moraliter
marg.|
† {4.1367}
Et adducam super te : Ad disputandum cum maioribus catholicis, quos credebat statim confutare rationibus philosophicis, sed non fecit. Ideo sequitur.
marg.|
£
.1.
%
Percutiam arcum : Quia dum Arrius multitudine populorum fretus ire vellet ad disputandum, prius divertit ad locum secretum, et ibi emisit sua cum fecibus intestina : quod audientes sui fautores, confusi turpiter recesserunt.
marg.|
† Super montes Israel cades tu et agmina tua, etc. Sicut enim Arrius fuit turpiter confusus, sic sectatores sui. Unde dicit Ruffinus, quod in disputatione catholicorum cum Arrianis erat unus de parte Arrianorum valde eloquens et litteratus, qui catholicorum dicta celeriter et faciliter exsufflabat. Tunc quidam catholicus valde simplex petiit locum loquendi, quem cum obtinuisset, tamen cum difficultate propter simplicitatem, sic incepit : In nomine Domini nostri Iesu Christi audi Philosophe que vera sunt : Deus unus est qui omnia que videntur, virtute verbi sui creavit, et spiritus sui sanctificatione firmavit, hoc verbum quod nos filium Dei dicimus, humanos miseratus errores, ex virgine natus est : et morte sua nos a morte perpetua liberavit, quem expectamus iam resuscitatum omnium iudicem, quem speramus esse venturum. Credis hec ita Philosophe ? At ille, ac si nunquam ullum sermonem contradicendi didicisset, ita obstupefactus virtute dictorum mutus ad omnia, hoc solum potuit respondere ; Ita sibi videri, nec aliud verum esse quam quod dixerat. Tunc Senior : Si hec inquit ita credidisti : Surge et sequere me, et huius fidei signaculum suscipe. Ille autem conversus ad discipulos suos vel ad eos qui audiendi gratia {4.1368} convenerant. Audite inquit o eruditi viri, donec verbis mecum gesta res est, verba verbis explosi, et que dicebantur dicendi arte subverti. Ubi vero pro verbis virtus accessit ex ore dicentis, non potuerunt resistere verba virtuti, nec homo Deo potuit adversari. Et ideo si quis vestrum potuit in his que dicta sunt sentire que sensi, credat in Christum et sequatur hunc senem : in quo locutus est Deus. Itaque Philosophus Christianus effectus, tandem se victum fuisse gratulabatur. Item dicit Cassiodorus in historia tripartita : Volentibus quibusdam Philosophis cum Alexandro Constantinopolitano episcopo disputare, iussit Imperator ut certamen susciperet, qui quamvis simplex esset, suscipiens, iussit omnes preter unum tenere silentium. Cui et ait : In nomine Domini nostri Iesu Christi in primis precipio tibi ne loquaris. Qui statim mutus factus est.
marg.|
£
.3.
%
Et immittam ignem, etc. Sicut in expositione litterali per Magog significari exercitum Antichristi, sic in ista per Magog significantur sectatores Arrii, in quos misit Dominus ignem id est spiritum divisionis per multas sectas et tandem defecerunt, nam aliqui mortui sunt, et aliqui ad veritatem fidei redierunt, de quibus subditur.
marg.|
£
.5.
%
Et scient quia ego Dominus, etc. Recognoscentes vere Christi divinitatem, quam Arrius et eum sequentes negabant.
marg.|
£.11.%
Egredientur habitatores de civitatibus Israel, etc. Quia doctores catholici scripturas Philosophicas quibus Arrius et eius sequaces erant armati, ad impugnandum fidem Christi converterunt in obsequium fidei Christi per virtutem Spiritus Sancti qui ignis nominatur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 22/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_39)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 22/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_39)
Notes :