Capitulum 45
Numérotation du verset
Ez. 45,1
Cumque ceperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum
de terra longitudine viginti quinque millia
et latitudine decem millia sanctificatum erit in omni termino eius
per circuitum
Numérotation du verset
Ez. 45,2
et erit ex omni parte sanctificatum
quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis
in suburbana eius per gyrum
Numérotation du verset
Ez. 45,3
et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit
templum sanctumque sanctorum
Numérotation du verset
Ez. 45,4
sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini
et erit eis locus
in domos
et in sanctuarium sanctitatis
Numérotation du verset
Ez. 45,5
viginti quinque autem millia
longitudinis et decem millia latitudinis erunt levitis
qui ministrant domui
ipsi possidebunt viginti gazophylacia
Numérotation du verset
Ez. 45,6
et possessionem civitatis dabitis
quinque millia
latitudinis et longitudinis viginti quinque millia secundum separationem sanctuarii omni domui Israel
Numérotation du verset
Ez. 45,7
principi quoque
hinc et inde in separationem sanctuarii
et in possessionem civitatis
contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris
usque ad mare
et a latere orientis
usque ad orientem longitudinem autem iuxta unamquamque partium
a termino occidentali
usque ad terminum orientalem
Numérotation du verset
Ez. 45,8
de terra erit ei possessio in Israel
et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum
Numérotation du verset
Ez. 45,9
hec dicit Dominus Deus
sufficiat vobis principes Israel iniquitatem
et rapinas
intermittite
et iudicium
et iustitiam facite
separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 45,10
statera iusta et ephi iustum et batus iustus erit vobis
Numérotation du verset
Ez. 45,11
ephi et batus equalia et unius mensure erunt ut capiat decimam partem cori batus et decimam partem cori ephi iuxta mensuram cori erit equa libratio eorum
Numérotation du verset
Ez. 45,12
siclus
autem viginti obolos habeat porro viginti sicli et viginti quinque sicli et quindecim sicli minam facient
Numérotation du verset
Ez. 45,13
et hec sunt primitie
quas tolletis sextam partem ephi de coro frumenti
et sextam partem ephi de coro ordei.
Numérotation du verset
Ez. 45,14
mensura quoque olei
batus olei
decima pars cori est et decem bati corum faciunt quia decem bati implent corum
Numérotation du verset
Ez. 45,15
et arietem
unum de grege ducentorum de his que nutriunt Israel in sacrificium
et in holocaustum
et in pacifica
ad expiandum pro eis ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 45,16
omnis populus terre tenebitur primitiis his principi in Israel
Numérotation du verset
Ez. 45,17
et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in calendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israel
ipse
faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel
Numérotation du verset
Ez. 45,18
hec dicit Dominus Deus in primo mense
una mensis
sumes vitulum
de armento immaculatum
et expiabis sanctuarium
Numérotation du verset
Ez. 45,19
et tollet sacerdos de sanguine
quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quatuor angulis crepidinis altaris et in postibus porte atrii interioris
Numérotation du verset
Ez. 45,20
et sic facies in septima mensis
pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabis1 pro domo.
1 expiabis] expiabitis
Weber
Numérotation du verset
Ez. 45,21
In primo mense quarta decima die mensis erit vobis Pasche
sollemnitas septem diebus azyma comedentur
Numérotation du verset
Ez. 45,22
et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terre vitulum pro peccato
Numérotation du verset
Ez. 45,23
et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes immaculatos quotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum quotidie
Numérotation du verset
Ez. 45,24
et sacrificium ephi per vitulum et ephi per arietem faciet et olei hin per singula ephi
Numérotation du verset
Ez. 45,25
septimo mense quinta decima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo
Capitulum 45
Numérotation du verset
Ez. 45,1
marg.|
{4.1447}
Cumque ceperitis : Superius posita est templi et altaris descriptio hic consequenter describitur terre possidende divisio. Ad cuius evidentiam considerandum quod hec divisio differt a divisione que facta fuit tempore Iosue. nam de illa fuit preceptum quod pluribus daretur portio maior, et paucioribus minor, hec autem divisio fit per portiones equales inter duodecim tribus. Item quantum ad situm. nam tribus Iuda que fuit bellicosior accepit sortem in termino terre versus austrum, et tribus Ephraim que post illam fuit bellicosior, versus aquilonem. ut sic resisterent melius adversariis volentibus ingredi terram promissionis. Hec autem fit aliter, ut ex sequentibus apparebit. Item sciendum, quod longitudo terre promissionis accipitur ab aquilone in Austrum, latitudo vero ab oriente in occidentem, sed in portionibus assignandis diversis tribubus et populis fit econverso, quia longitudo accipitur ab oriente in occidentem, et latitudo ab Aquilone in Austrum. Describitur ergo hec divisio primo per tres partes, quarum una est versus Aquilonem, et dividitur in septem portiones incipientes ab oriente, et terminantur in occidentem, pro septem tribubus. Alia pars est versus Austrum, et dividitur similiter in quinque portiones, pro quinque tribubus residuis. Tertia vero pars que est media inter istas duas dividitur in tres portiones. Prima versus Aquilonem, est portio sacerdotum, in qua situatur templum. Secunda vero est Levitarum, et quelibet istarum est 25 milium calamorum longitudinis, et latitudinis x. milium calamorum, Tertia vero est portio civitatis habens 25 milia calamorum in longitudine, et quinque milia calamorum in latitudine, et sic patet quod iste tres partes simul iuncte faciunt quadratum equilaterum 25 milium calamorum. Licet autem longitudines istarum trium partium dictarum accipiantur secundum dimensionem ab Oriente in occidentem, {4.1448} sicut alie predicte, non tamen tantum extenduntur versus orientem et versus occidentem, quantum ille, nam supradicte incipiunt a termino orientali totius terre, et terminantur ad mare mediterraneum, quod est eius terminus occidentalis. Terra vero promissionis a termino orientali usque ad terminum occidentalem, multo plus extenditur, quam sint 25 milia calamorum, et ideo iuxta tres portiones ultimo dictas ab orientali parte usque ad terminum orientalem terre remanet magna portio terre, et similiter versus occidentem, cuius latitudo ab Aquilone in Austrum est 25 milium calamorum, sicut et latitudines simul sumpte sunt 25 milium calamorum. Et hec portio terre ad orientem et ad occidentem dicitur portio principis. Ad quod facilius capiendum ponitur hic figura.
marg.|
His premissis ad litteram revertamur. Cumque ceperitis, etc. Circa terre divisionem sic proceditur, quia primo descriptio huius divisionis inchoatur, secundo, quedam incidentia interponuntur, ibi, Stathera iusta. tertio descriptio dicte divisionis resumitur et consummatur. 47.c. ibi, Hec dicit Dominus. Prima in duas. quia primo describuntur portiones sacerdotum et Levitarum. secundo, civitatis et principis, ibi: Et possessionem civitatis. Prima adhuc in duas, quia primo describitur portio sacerdotum et Levitarum. secundo ostenditur quid in eis debeat fieri, ibi: Et in ipso. Circa primum agitur primo de portione sacerdotum, cum dicitur.
marg.|
£
.1.
%
Cumque ceperitis terram dividere sortito : id est mensurabiliter. non enim potest hic accipi sortito pro fortuito eventu, quia certus modus dividendi prefigitur in sequentibus.
marg.|
£
.2.
%
Separate primitias Domino : Portio enim sacerdotum dicitur specialiter quid sanctificatum et primitie Domino, eo quod ipsi principaliter serviant Domino.
marg.|
£
.3.
%
Longitudine 25 : milia, scilicet calamorum, ut dictum est. et patet in {4.1449} figura.
Numérotation du verset
Ez. 45,1
marg.|
£
.1.
%
Sanctificatum erit in omni termino, etc., id est tota portio sacerdotum dicitur sancta.
marg.|
£
.2.
%
Et erit ex omni parte sanctificatum : id est ex portione sacerdotum accipietur una portio que sanctior dicitur, eo quod est pro edificatione templi, ideo subditur.
marg.|
£
.3.
%
Quingentos per quingentos, scilicet calamos. Murus enim exterior est quingentorum calamorum in quolibet latere, sicut dictum est diffuse supra. in fine 42 capituli et ideo male dicunt illi, qui dicunt quod hic describitur mensura exterioris atrii, cuius quodlibet latus est quingentorum cubitorum, ut dicunt, sed fundant se super falsum fundamentum, prout. 42.c. fuit dictum.
marg.|
£
.4.
%
Et quinquaginta cubitis in suburbana eius : Ex primo errore dicunt hic consequenter, quod isti quinquaginta cubiti sunt spatium inter murum exteriorem et medium contentum, quod est falsum, quia secundum eos dicitur locus vulgi, et sic plures persone conveniunt ad locum istum, quam ad atrium exterius, et sic inconveniens videtur, quod sit ita parve latitudinis respectu atrii exterioris, cuius spatium inter secundum murum et tertium est secundum eos quadringentorum cubitorum. Item iste locus dicitur suburbium vel suburbana, quod nomen non dicitur in veteri Testamento de aliquo loco clauso, nec etiam secundum communem modum loquendi. unde et Rabbi Salomon dicit hic, quod dictio Hebraica hic posita significat locum discoopertum. id est non clausum nec edificatum, et ideo isti quinquaginta cubiti accipiendi sunt extra murum exteriorem, circa quem in omni latere est spatium quinquaginta cubitorum latitudinis, sic dimissum propter reverentiam templi et edificiorum apparentiam.
marg.|
£
.5.
%
Et a mensura, etc. Hic consequenter describitur portio Levitarum, cum dicitur. Et a mensura, id est iuxta portionem sacerdotum mensuratam.
marg.|
£
.6.
%
Mensurabis longitudinem vigintiquinque milium, et latitudinem decem milium : scilicet calamorum. hec est portio Levitarum. {4.1450} ut patet ex premissis.
marg.|
£
.7.
%
Et in ipso : Hic ostenditur quid in dictis portionibus sit agendum, et primo in portione sacerdotum, cum dicitur. Et in ipso, scilicet spatio sacerdotibus deputando.
marg.|
£
.8.
%
Erit templum : quantum ad primam partem templi.
marg.|
£
.9.
%
Sanctumque sanctorum, quantum ad secundam partem, Et per ista duo que sunt principalia, intelliguntur omnia alia edificia, etiam murus exterior.
marg.|
£.10.%
Sanctificatum de terra erit sacerdotibus etc. quasi dicat ratione templi terra sacerdotum dicitur sancta, eo quod ad templi ministerium sunt deputati.
marg.|
£.11.%
Et erit eis locus in domos : Ex quo patet, quod excluditur spatium quinquaginta cubitorum predictum, ubi non est edificandum.
marg.|
£.12.%
Et in sanctuarium sanctitatis : quasi dicat, ideo terra sacerdotum dicitur sancta, eo quod ministrant in sanctuario. Et est repetitio sententie predicte ad maiorem expressionem. Consequenter agit de portione Levitarum dicens.
marg.|
£.13.%
Vigintiquinque autem milia longitudinis, et decem milia, etc. supra mensurata iuxta portionem sacerdotum.
marg.|
£.14.%
Erunt : scilicet Levitarum. unde subditur.
marg.|
£.15.%
Levite qui ministrant domui, id est templo.
marg.|
£.16.%
Ipsi possidebunt viginti gazophylacia : in sua portione construenda, ut exponunt aliqui. Videtur autem mihi, quod melius exponitur de. xxx. gazophylaciis existentibus in atrio exteriori. quorum viginti deputantur hic Levitis pro tempore sue ministrationis, unde et premittitur, Levite qui ministrant domui, etc.
marg.|
£.17.%
Et possessionem, etc. Hic consequenter describitur portio civitatis, cum dicitur, Et possessionem, etc. id est pro loco ad civitatem edificandam, et pro servientibus civitati, ut habetur. infra capitulo 47.
marg.|
£.18.%
Quinque milia latitudinis, etc. hoc patet ex premissis et figura.
marg.|
£.19.%
Secundum separationem : sicut portio sacerdotum, in qua est sanctuarium, habet. xxv. milia calamorum in longitudine, sic et ista.
Numérotation du verset
Ez. 45,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1449}
Omni domui Israel : quasi dicat portio ista cedit in bonum totius populi Israel.
marg.|
£
.2.
%
Principi quoque : Hic consequenter describitur portio principis, cum dicitur. Principi quoque hinc et inde, id est orientalem et occidentalem partem trium portionum predictarum, supple dabitis portionem. ideo subditur.
marg.|
£
.3.
%
In separationem sanctuarii, id est iuxta portionem sacerdotum et Levitarum sanctuario deservientium.
marg.|
£
.4.
%
Et in possessionem, etc., id est iuxta possessionem civitatis.
marg.|
£
.5.
%
Et contra faciem : Facies hic nominatur latus occidentale trium portionum predictarum, scilicet portionis sacerdotum, et portionis Levitarum que nomine sanctuarii intelliguntur, cum dicitur. Separationis sanctuarii. nam iste due portiones distincte sunt ab aliis pro ministris sanctuarii et portionis urbis, ideo subditur, Et contra faciem possessionis urbis.
marg.|
£
.6.
%
A latere maris, id est a latere occidentali trium portionum predictarum.
marg.|
£
.7.
%
Usque ad mare : quod est terminus occidentalis totius terre, supple erit de possessione principis.
marg.|
£
.8.
%
Et a latere orientis, id est a latere orientali trium dictarum portionum.
marg.|
£
.9.
%
Usque ad orientem, id est usque ad terminum orientalem totius terre. erit similiter de principis portione.
marg.|
£.10.%
Longitudinis autem : scilicet portionis principis.
marg.|
£.11.%
Iuxta unamquamque partium, id est inclusis tribus portionibus dictis.
marg.|
£.12.%
A termino occidentali, totius terre.
marg.|
£.13.%
Usque ad terminum orientalem : similiter totius terre, et hec patent in figura. Et subditur causa portionis principis. cum dicitur.
marg.|
£.14.%
Et non depopulabuntur principes ultra populum meum, sed terram dabunt domui Israel secundum, etc., id est principes non spoliabunt populum bonis suis et hereditate sua, sed erunt contenti portione propria. ideo subditur.
marg.|
£.15.%
Sufficiat vobis principes Israel : supple portio vestra.
marg.|
£.16.%
Iniquitatem et rapinas intermittite : aliter non essent principes, sed tyranni.
marg.|
£.17.%
{4.1450}
Et iuditium et iustitiam facite : Ad hoc enim tenentur ex officio suo.
marg.|
£.18.%
Separate confinia vestra a populo meo, id est non transcendatis limites possessionis vestre, aliorum hereditatem defalcando.
marg.|
£.18.%
Statera iusta : Inchoata divisione terre, hic interponuntur quedam incidentia, antequam dicta divisio terminetur. Primum est de legalibus mensuris quibus uti debet populus, cum dicitur, Statera iusta. que est instrumentum ponderandi. et ideo debet esse iusta.
marg.|
£.19.%
Et ephi iustum : Est autem ephi mensura aridorum, ut hordei, tritici, farine, et similium.
marg.|
£.20.%
Et batus : Qui est mensura liquidorum, ut vini, olei, et similium.
marg.|
£.21.%
Equalia et unius mensure erunt, id est equaliter capiunt ephi in aridis et batus in liquidis. Et quantum capiunt determinate subditur.
marg.|
£.22.%
Ut capiat decimam partem chori batus, et decimam partem chori ephi : Est autem chorus nomen mensure in liquidis et aridis, sicut apud nos hoc nomen sextarium vini et sextarium bladi. Et capit chorus. xxx. modios, et per consequens batus, qui est decima pars chori, continet tres modios in liquidis, et similiter ephi in aridis. Isti tamen modii sunt parui. Probabile enim est quod scriptura loquatur hic, sicut in aliis libris veteris testamenti. Ruth vero. 3. ca. dicitur, quod ipsa portavit sex modios hordei simul et semel de area Booz usque ad domum socrus sue. Et quoniam moneta est medium et mensura rerum venalium. ideo de eius quantitate subditur.
marg.|
£.23.%
Siclus autem : genus est monete.
marg.|
£.24.%
Viginti obolos habeat : sicut determinatur in Ex. et Levitico.
marg.|
£.25.%
Porro xx : sicli, et xv : sicli, et xxv : sicli : qui faciunt. lx. siclos simul iuncti.
marg.|
£.26.%
Mnam faciunt : quod est genus fortioris monete. Dicunt autem aliqui qui diligentius viderunt dicta Isidori et Papie de monetis, quod obolus tantum valet de argento, quantum unus parvus turonensis. et secundum hoc siclus valet. xx. turonenses parvos. Mna vero. c. solidos turonensium parvorum. Sed melius videtur dicendum quod valor istorum est nobis incertus, quia valor monetarum mutatur, non solum secundum differentiam materie, ut auri, argenti, et similium, sed etiam secundum varietates terrarum.
Numérotation du verset
Ez. 45,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1451}
Et he : Hic ponitur secundum incidens, scilicet de primitiis summo sacerdoti reddendis. Et dividitur in duas, quia primo describitur primitiarum redditio, secundo, redditionis ratio ibi: In sacrificium. Circa primum sciendum. quod licet in lege precipiantur sibi dari primitie, tamen ibi non determinatur quota pars debeat dari, hic autem determinatur ne sacerdotes ex cupiditate plus exigant, et populus ex avaritia et indevotione det minus. Et hoc est quod dicitur, Et he sunt primitie quas, id est separabitis ab eo quod remanebit vobis.
marg.|
£
.2.
%
Sextam partem ephi de choro frumenti : et hec est sexagesima pars chori, et eodem modo dicendum est de aliis aridis, et similiter de rebus liquidis, ideo subditur.
marg.|
£
.3.
%
Mensuram quoque olei batus olei, etc. et patet ex dictis in littera usque ibi:
marg.|
£
.4.
%
Et arietem unum : ubi taxatur quota primitiarum de animalibus, cum dicitur. Et arietem unum de grege. id est de ducentis arietibus dandus est unus summo sacerdoti pro primitiis.
marg.|
£
.5.
%
De his que nutriunt Israel : similis portio datur de aliis animalibus nutritis a filiis Israel. Si autem queratur, quare minor portio datur de animalibus, scilicet ducentesima, quam de terre nascentibus, de quibus datur sexagesima ? responderi potest, quod nutritio animalium sit cum maioribus laboribus curis et sumptibus, et ideo maior pars debet manere nutritoribus animalium, quam cultoribus terrenascentium.
marg.|
£
.6.
%
{4.1452}
In sacrificium : Hic ponitur ratio redditionis primitiarum, scilicet ut princeps sacerdotum de ipsis offerat Deo pro se et pro populo. Et dividitur in tres partes. nam primo agitur de oblatione principis in spiritualibus, secundo, huius occasione de oblatione principis in temporalibus, sequen. ca. tertio de iugis sacrificii observationibus se. ca. ibi, Et agnum. Prima adhuc in duas, quia primo describitur hec oblatio in generali. secundo magis in speciali, ibi, Hec dicit, Circa primum dicitur, In sacrificium. quasi diceret. ad hoc dantur primitie predicte, ut inde fiat sacrificium, quod partim comeditur a sacerdotibus.
marg.|
£
.7.
%
Et in pacifica : hostie vero pacifice una pars comburitur, et alia a sacerdotibus comeditur, tertia ab offerentibus.
marg.|
£
.8.
%
Ad expiandum pro eis ait Dominus Deus : id est pro filiis Israel.
marg.|
£
.9.
%
Omnis populus : solvendis.
marg.|
£.10.%
Principi in Israel, id est summo sacerdoti, qui est princeps in spiritualibus.
marg.|
£.11.%
Super principem erunt holocausta, etc. Debet enim ea facere de his que accipit a populo.
marg.|
£.12.%
Et libamina : que sunt oblationes de liquidis, ut vino et oleo.
marg.|
£.13.%
In solennitatibus : que semel fiunt in anno, ut Pascha, Pentecostes, et Tabernaculorum.
marg.|
£.14.%
Et in calendis, id est Neomeniis que fiunt in principio cuiuslibet lunationis.
marg.|
£.15.%
Et in sabbatis et in universis : que fiunt in qualibet hebdomada. Cetera patent.
Numérotation du verset
Ez. 45,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1453}
Hec dicit : Hic consequenter describitur oblatio, principis sacerdotum magis in speciali. Et primo describitur eius oblatio fienda mense primo, secundo, fienda mense septimo, ibi, Septimo mense. Circa primum dicitur.
marg.|
£
.2.
%
In primo mense : qui incipit apud Hebreos a prima lunatione propinquiori equinoctio vernali, sive sit ante sive post, sive sit in ipso equinoctio, sicut diffusius fuit dictum Ex. 12
marg.|
£
.3.
%
Una mensis, id est prima die mensis, sicut Gn. j.a. dicitur, Factum est vespere et mane dies unus, id est primus.
marg.|
£
.4.
%
Sumes vitulum, id est sumendum a summo sacerdote describes, ideo subditur.
marg.|
£
.5.
%
Et tollet sacerdos, etc., id est de sanguine animalis oblati pro peccato.
marg.|
£
.6.
%
Et ponet in postibus, id est templi.
marg.|
£
.7.
%
Et in quatuor angulis : Ista loca sunt superius descripta.
marg.|
£
.8.
%
Et sic faciet, id est faciendum describes.
marg.|
£
.9.
%
In septima mensis, etc. sicut dictum est de prima. Et ista duo sacrificia {4.1454} non sunt in lege posita, sed istud quod sequitur ibi ponitur.
marg.|
£.10.%
In primo mense, etc. 14 die mensis, A vespera enim huius diei incipit apud Hebreos solennitas Paschalis, ut habetur Ex. 12 et 13.
marg.|
£.11.%
Et faciet princeps etc., id est offerre.
marg.|
£.12.%
Vitulum pro peccato : suo et populi.
marg.|
£.13.%
Et in septem dierum solennitate, id est in solennitate Paschali, que durat per septem dies.
marg.|
£.14.%
Faciet holocaustum Domino etc., id est offeret.
marg.|
£.15.%
Et olei : Genus est mensure, et est tertia pars bati, cuius quantitas est superius descripta eodem capitulo.
marg.|
£.16.%
Per singula : Simile, que est farina de tritico delicatissima. Ad hoc enim offerebatur oleum, ut cum ista farina misceretur.
marg.|
£.17.%
Septimo mense : Hic ponitur oblatio fienda mense septimo de sumptibus summi sacerdotis, cum dicitur.
marg.|
£.18.%
Quintadecima die : Tunc enim a vespera precedentis diei incipiebat solennitas Tabernaculorum, et durabat per septem dies, in quibus fiebant similes oblationes, sicut in solennitate Paschali predictum est. Et sic secundum hoc patet littera.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_45)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_45)
Notes :