Capitulum 5
Numérotation du verset
Ez. 5,1
Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis et divides eos
Numérotation du verset
Ez. 5,2
tertiam partem igni combures in medio civitatis iuxta completionem
dierum obsidionis et assumens tertiam partem concides gladio
in circuitu eius
tertiam vero aliam disperges in ventum
et gladium
nudabo post eos
Numérotation du verset
Ez. 5,3
et sumes inde parvum numerum
et ligabis eos in summitate pallii tui
Numérotation du verset
Ez. 5,4
et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis
et combures eos igni ex eo
egredietur ignis in omnem domum Israel
Numérotation du verset
Ez. 5,5
hec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium
posui eam
et in circuitu eius terras
Numérotation du verset
Ez. 5,6
et
contempsit iudicia mea
ut plus esset impia quam gentes et precepta mea ultra quam terre que in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt
et in preceptis meis non ambulaverunt
Numérotation du verset
Ez. 5,7
idcirco hec dicit Dominus Deus quia superastis gentes que in circuitu vestro sunt in preceptis meis non ambulastis et iudicia mea non
fecistis et iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro sunt non estis operati.
Numérotation du verset
Ez. 5,8
Ideo hec dicit Dominus Deus: Ecce ego
ad te et ipse ego
faciam in medio tui iudicia in oculis gentium
Numérotation du verset
Ez. 5,9
et faciam in te que non feci
et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas
Numérotation du verset
Ez. 5,10
ideo patres comedent filios
in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum
Numérotation du verset
Ez. 5,11
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus
nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis
et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam
et non parcet oculus meus
et non miserebor
Numérotation du verset
Ez. 5,12
tertia tui pars
peste morietur et fame consumetur in medio tui
et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos
Numérotation du verset
Ez. 5,13
et compleam furorem meum
et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor
et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis
Numérotation du verset
Ez. 5,14
et dabo
te in desertum et in opprobrium in gentibus que in circuitu tuo sunt in conspectu omnis pretereuntis
Numérotation du verset
Ez. 5,15
et eris opprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus que in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione
et in increpationibus ire
Numérotation du verset
Ez. 5,16
ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos que erunt mortifere et quas mittam ut disperdam vos
et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum
panis
Numérotation du verset
Ez. 5,17
et immittam in vos famem
et bestias pessimas
usque ad internicionem et pestilentia
et sanguis
transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Ez. 5,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1117}
Et tu fili hominis : Hic consequenter describitur populi Hierusalem destructio : et primo ad hoc parabola ponitur. secundo exponitur, ibi : Hec dicit Dominus. Parabola autem ista non solum est verbi, sed facti. Ideo dicitur prophete.
marg.|
£
.2.
%
Sume tibi gladium acutum : In Hebreo habetur, rasorium. {4.1118}
marg.|
£
.3.
%
Et duces, id est duci facies.
£
.4.
%
Per caput tuum : non enim posset hoc facere propheta manu propria, sed fecit hoc per rasorem. Et idem intelligendum est de dictis cap. precedenti ut decoctione panis et huiusmodi, quia propheta iacens super latus suum sinistrum, immobiliter non poterat hoc facere manu propria.
£
.5.
%
Et assumes, id est aptam ad ponderandum.
Numérotation du verset
Ez. 5,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1119}
Et divides, scilicet pilos capitis tui, et barbe in tres partes equales. Et quia hoc non poterat bene fieri numerando, precipitur fieri ponderando.
marg.|
£
.2.
%
Tertiam partem, scilicet Hierusalem descripte in latere, ad designandum quod tertia pars populi Ierosolymitani moreretur fame et peste obsidionis tempore : Et hec pena vocatur hic combustio ignis. In scriptura enim sacra frequenter nomine ignis intelligitur alia pena.
marg.|
£
.3.
%
Et assumes : ad designandum quod magna pars populi Hierosolymitani occideretur a Chaldeis extra muros : quia aliquando exibant ad irruendum per obsidionem, et ibi occidebantur saltem multi non potentes se retrahere intra civitatem. Aliqui etiam occulte fugientes de civitate capiebantur a Chaldeis et occidebantur.
marg.|
£
.4.
%
Tertiam : hoc in parte dicitur pro fugitivis in Egyptum post captionem civitatis, ut habetur Ier. 42.
marg.|
£
.5.
%
Et gladium : quia Nabuchodonosor postea intravit Egyptum, et illos partim occidit, partim captivavit, sic eis predixerat Ier.
marg.|
£
.6.
%
Et sumes, id est de ista tertia parte.
marg.|
£
.7.
%
Parvum numerum : ad signandum illos, qui postea ducti sunt in Babylonem captivi, et in vita conservati.
marg.|
£
.8.
%
Et ex eis, etc. ad designandum Achab, et Sedechiam, quos in igne frixit rex Babylonis ut habetur Ier. xix.
marg.|
£
.9.
%
Et ex eo : hoc est ex illo igne seu combustione.
marg.|
£.10.%
Egredietur, id est increpatio pene seu maledictionis. Ex punitione enim {4.1120} illorum duorum assumptus est modus communis loquendi in populo Israel, ut cum unus malediceret alteri, dicebat : Sic tibi contingat sicut contigit Achab et Sedechie. sicut dicitur Ier. 29. Sic exponit litteram istamRabbi Salomon. Expositores autem Latini exponunt de pena revertentium de Babylone, qui muros civitatis reparaverunt in angustia magna, ut habetur in libro Neemie, et de malitia quorundam qui tempore Machabeorum concitaverunt Gentiles contra Iudeam, ut habetur Primo et secundo Machabeorum. Sed prima expositio planior et magis consona littere videtur.
marg.|
£.11.%
Hec dicit : Hic consequenter ponitur expositio parabole. primo tamen ratio dicte destructionis assignatur. secundo parabola ad propositum applicatur, ibi : Tertia pars. Circa primum dicitur.
marg.|
£.12.%
Ista est, id est civitas quam in latere descripsisti Hierusalem significat.
marg.|
£.13.%
In medio : quia sita est in quarto climate terre habitabilis septem climatibus distincte.
marg.|
£.14.%
Et contempsit : duplici ratione, scilicet quia Gentes leges sibi traditas a suis maioribus servaverunt. Iudei vero legem a Deo sibi datam reliquerunt. unde Ier. 2c. dicitur : Si mutavit Gens Deum suum, id est non mutavit. et subditur : Populus autem meus mutavit gloriam suam, id est Deum suum in idolum. Item propter ingratitudinem beneficiorum a Deo receptorum in legis datione, et manne celestis nutritione, et similibus que non fecerat Deus aliis Gentibus, secundum quod dicitur Ps. 147.b. Non fecit taliter omni nationi etc. Ingratitudo vero aggravat alia peccata, ideo sequitur.
marg.|
£.15.%
Quia superastis Gentes, scilicet in malitia.
Numérotation du verset
Ez. 5,1
marg.|
{4.1121}
£
.1.
%
Et iuxta iudicia Gentium que in circumitu vestro sunt, etc., id est minus iuste, quam ipsi vixistis.
marg.|
£
.2.
%
Faciam in medio tui iudicia, id est vindictas iusticie mee.
marg.|
£
.3.
%
Et faciam in te que non feci : Scilicet temporibus preteritis.
marg.|
£
.4.
%
Et quibus similia ultra non faciam : Istud ultra non significat perpetuitatem a parte post, sicut nec illud Isaie. 2.b. Et non exercebuntur ultra ad prelium, sicut plenius fuit ibi dictum, sed importat tempus longum, scilicet quousque iterentur tales abominationes vel maiores, quod impleverunt Iudei in occisione Christi, propter quod incurrerunt tanta mala vel maiora per Romanos quanta incurrerant per Chaldeos, ideo subditur.
marg.|
£
.5.
%
Comedent patres filios suos in medio tui, et filii comedent, etc. Hoc enim in utraque obsidione, scilicet Chaldeorum et Romanorum fuit impletum.
marg.|
£
.6.
%
Idcirco vivo ego dicit Dominus Deus, nisi, id est sicut verum est, quod ego sum vita per essentiam, ita verum est quod inferam dictam penam.
marg.|
£
.7.
%
Pro eo quod sanctum meum, id est templum meo nomini consecratum.
marg.|
£
.8.
%
Violasti in omnibus : Scilicet ponendo ibi idola, ut habetur. 4Rg.. 21.
marg.|
{4.1122}
£
.9.
%
Ego quoque confringam, id est te destruam, sicut lagenam in partes minimas confractam.
marg.|
£.10.%
Et non parcet oculus meus : In effectu exteriori.
marg.|
£.11.%
Et non miserebor : Affectu interiori.
marg.|
£.12.%
Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, etc. Hic consequenter parabola supra posita ad propositum applicatur, et ex predictis exponendo litteram parabole patet littera usque ibi:
marg.|
£.13.%
Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam, etc. Loquitur de seipso ad modum hominis irati, cuius ira quiescit inflicta vindicta.
marg.|
£.14.%
Et consolabor : Passiones enim irascibilis terminantur in passiones concupiscibilis. Vindicans enim malum sibi illatum valde delectatur. 2. Rhetorice. et 4. Ethicorum dicitur. Ira dulcior melle in pectoribus virorum liquescit :
marg.|
£.15.%
Et scient, quia ego : Per experientiam pene a me illate.
marg.|
£.16.%
Quia ego Dominus : Potens vindictam facere.
marg.|
£.17.%
Et dabo te : Que prius eras magnifice habitata. Et loquitur de Hierusalem destruenda.
marg.|
£.18.%
Et eris opprobrium Gentibus : Que ante fueras summe honorata.
marg.|
£.19.%
Et blasphemia exemplum et stupor : Ex hoc enim quod videbatur tanta destructio dicebatur, quod hoc contigerat propter horribilia mala que fuerant in ea.
Numérotation du verset
Ez. 5,1
marg.|
{4.1123}
£
.1.
%
Quando misero : Dicit enim Vegetius libro de re militari, quod in civitatibus obsessis et aliquando in castris, acrius pugnat fames quam gladius.
marg.|
£
.2.
%
Et conteram, id est omne sustentamentum cibi.
marg.|
£
.3.
%
Et bestias : Serpentes et animalia venenosa ad vos intoxicandum et {4.1124} interficiendum flatu et morsu.
marg.|
£
.4.
%
Et pestilentia, id est aer corruptus.
marg.|
£
.5.
%
Et sanguis, id est gladius effundens sanguinem.
marg.|
£
.6.
%
Transibunt per te : Et subditur.
marg.|
£
.7.
%
Et Dominus, etc. Cuius verbum non potest esse falsum, et sic pena dicta infallibiliter veniet.
Numérotation du verset
Ez. 5,moraliter
marg.|
{4.1117}
£
.1.
%
Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum etc. Per gladium pilos radentem, signatur penitentia debita peccata diluens.
marg.|
£
.5.
%
Et assumes tibi : per hoc quod pili in statera iubentur poni, signatur quod gravitas peccatorum debet diligenter considerari, et {4.1118} secundum hoc penitentie remedium adhiberi. unde Gregorius exponens illud Mt. 3.b. Facite ergo dignum fructum penitentie, dicit : per hoc uniuscuiusque conscientia convenitur, ut tanta licita sibi subtrahat per penitentiam, quanta se meminit illicita perpetrasse per culpam.
Numérotation du verset
Ez. 5,moraliter
marg.|
{4.1119}
£
.1.
%
Et divides : per hoc quod in tres partes dividuntur, signatur quod peccata ex tribus radicibus committuntur, que sunt concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vire.
marg.|
£
.2.
%
Tertiam : per quam signantur peccata carnalia, que comburi debent afflictione corporali, secundum illud Psa. xxv.a. Ure renes meos et cor meum.
marg.|
£
.3.
%
Et assumes : per hanc partem signantur peccata ex superbia {4.1120} vite procedentia, que sunt humilitatis gladio concidenda. hic enim est gladius, quo Golie superbi caput amputatur.
marg.|
£
.4.
%
Tertiam vero aliam : per quam signantur peccata ex oculorum concupiscentia procedentia, que sunt per dispersionem bonorum temporalium in piis operibus redimenda, secundum illud Dn. 4.a. Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas in misericordiis pauperum, et de tali dispersione dicitur. Psa. cxj.b. Dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in seculum seculi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_5)
Notes :