string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr37.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset Ez. 9,1 

Et clamavit in auribus meis voce magna dicens
appropinquaverunt visitationes urbis
et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.
Numérotation du verset Ez. 9,2 

Et ecce sex viri
veniebant
de via porte superioris
que respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius.
Vir quoque unus
in medio eorum vestitus
lineis
et atramentarium scriptoris
ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum
Numérotation du verset Ez. 9,3 

et gloria Domini Israel assumpta est de cherub
que erat super eum ad limen domus et vocavit virum
qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis
Numérotation du verset Ez. 9,4 

et dixit Dominus ad eum
transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus
que fiunt in medio eius
Numérotation du verset Ez. 9,5 

et illis
dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum
et percutite non parcat oculus vester neque misereamini
Numérotation du verset Ez. 9,6 

senem
adolescentulum
et virginem
parvulum
et mulieres
interficite usque ad internicionem omnem
autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite
ceperunt ergo a viris senioribus
qui erant ante faciem domus
Numérotation du verset Ez. 9,7 

et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis
egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate
Numérotation du verset Ez. 9,8 

et cede completa
remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israel effundens furorem tuum super Hierusalem
Numérotation du verset Ez. 9,9 

et dixit ad me iniquitas domus Israel
et Iuda
magna est nimis valde
et
repleta est terra sanguinibus
et civitas repleta est
aversione
dixerunt enim
dereliquit
Dominus terram et Dominus
non videt
Numérotation du verset Ez. 9,10 

igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum super caput eorum
reddam
Numérotation du verset Ez. 9,11 

et
ecce vir
qui indutus erat lineis
qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut precepisti mihi

Capitulum 9

Numérotation du verset Ez. 9,1 
marg.| {4.1145} Et clamavit : Hic consequenter revertitur propheta ad describendum destructionem civitatis et populi cuius in parte causa fuerunt abominationes predicte. Et dividitur in duas partes : quia primo describitur destructio populi communiter. Secundo, principalium specialiter, cap. 11. Prima in duas, quia primo describitur plebis excidium. Secundo, civitatis incendium, ca. seq : Presens autem capitulum dividitur in tres partes, quia primo ponitur visionis modus. Secundo plebis interitus, ibi : Et vocavit. Tertio Ezechielis luctus, ibi : Et cede completa. Circa primum dicitur.
marg.| £ .1. % Et clamavit : Scilicet ille qui ostenderat Ezechieli Abominationes et personam Dei representabat, ut predictum est.
marg.| £ .2. % Appropinquaverunt : Scilicet Hierusalem ad puniendum ipsam.
marg.| £ .3. % Et unusquisque : Adversariorum eius.
marg.| £ .4. % Vas interfectionis, id est instrumentum ad interficiendum, quod statim designatur per hoc quod subditur.
marg.| £ .5. % Et ecce, id est angeli in specie virorum. Utrum autem intelligantur angeli boni vel mali, non habetur ex hoc : quia tales punitiones divine aliquando fiunt et signantur fieri per bonos angelos, aliquando per malos.
marg.| £ .6. % Veniebant etc. Illa erat porta Aquilonaris atrii mundorum, que {4.1146} dicitur superior respectu porte Aquilonaris atrii immundorum, templum enim erat in summitate montis. Et ideo illa atria procedebant versus templum ascendendo, et ex parte Aquilonari non erat aliqua porta superior versus templum, ut patet ex supradictis. De illa ergo parte veniebant ad portam atrii sacerdotum, que erat in parte orientali.
marg.| £ .7. % Et uniuscuiusque, id est instrumentum ut lancea vel gladius.
marg.| £ .8. % Vir quoque etc. Ex hoc videtur, quod Angeli in hac visione imaginaria ostensi erant Angeli boni, quia vestis linea mundiciem significat.
marg.| £ .9. % Et ingressi sunt etc. Ideo subditur. £.10.%  Et steterunt : Quod ibi erat.
marg.| £.11.% Et gloria Domini : Hic vocatur gloria Domini effigies hominis sedentis in throno super firmamentum apparens super capita animalium que inferius vocantur Cherubim : et hic vocantur Cherub, accipiendo singulare pro plurali, sicut frequenter fit in scriptura, videbatur ergo ista effigies representans Dei maiestatem recedere de capitibus animalium et transire ad limen templi Domini. Et per hoc designabatur recessus Dei de propiciatorio, quod erat intra sancta sanctorum super alas Cherubim, non tamen per loci mutationem : cum Deus necessario sit ubique, sed per subtractionem sue gratie, ita quod non daret inde responsa summo sacerdoti, sicut faciebat ante. £.12.%  Et vocavit : Hic consequenter ponitur plebis interitus, cuius : primo ponit iniunctionem, cum dicitur : Et vocavit. Ad signandum illos quibus erat parcendum, et illi erant in minori numero. Ideo subditur.
Numérotation du verset Ez. 9,1 
marg.| {4.1147} £ .1. % Et signa Tau : Tau est ultima littera alphabeti Hebraici. Et est prima in hac dictione thora, que Hebraice legem significat. Ideo scribebatur super frontes virorum gementium et dolentium de transgressione legis in abominationibus supradictis.
marg.| £ .2. % Et illis dixit : Scilicet sex viris habentibus vasa interitus in manibus suis. Cetera patent usque ibi:
marg.| £ .3. % Et a sanctuario : Interficiendo primo sacerdotes et Levitas ibi ministrantes. Consequenter ponitur interfectionis executio, cum dicitur : Ceperunt etc.
marg.| £ .4. % Contaminate domum : Dicebatur aliquis locus contaminari propter causam {4.1148} mortui Nm. 19.
marg.| £ .5. % Et implete : Ista sunt tria templi atria, de quibus dictum est cap. precedenti.
marg.| £ .6. % Egredimini : Scilicet de atriis templi celi cede completa, ut exequamini preceptum per totam civitatem. Ideo subditur. Egressi sunt.
marg.| £ .7. % Et cede : Hic consequenter ponitur Ezechielis luctus, dum dicitur in persona eius.
marg.| £ .8. % Remansi : Quia non fui interfectus cum aliis.
marg.| £ .9. % Ruique super : Pre timore et admiratione tanti exterminii. Ideo subditur.
marg.| £.10.% Heu : Et triplicatur ad maiorem exaggerationem. Cetera patent usque ibi:
Numérotation du verset Ez. 9,1 
marg.| {4.1149} £ .1. % Et repleta est terra : Scilicet innocentum occisorum in ea, et maxime tempore Manasse, de quo dicitur. 4Rg. 21. quod effudit sanguinem innoxium multum nimis.
marg.| £ .2. % Et civitas repleta est aversione : Scilicet a Deo per multiplicem idololatriam, {4.1150} ut dictum est cap. precedenti.
marg.| £ .3. % Dixerunt enim : Dereliquit Dominus : Hoc expositum est capite precedenti.
marg.| £ .4. % Et ecce vir : Dicit Rabbi Salomon quod erat Gabriel Angelus in specie viri.
Numérotation du verset Ez. 9,moraliter 
marg.| {4.1145} £ .1. % Et clamavit in auribus meis voce magna : Hic ad litteram describitur punitio Iudeorum idololatrantium modo dicto capitulo precedenti, per quam significatur punitio Christianorum malorum, qui secundum quod dictum est idololatrie spirituali mancipantur. Et de illa punitione subditur.
marg.| £ .5. % Et ecce sex viri etc. Per quos significantur angeli boni executores divine iustitie in malorum punitione. Quod autem talis executio fiat aliquando per bonos angelos, patet per illos angelos quos Abraham suscepit hospitio in forma hominum : Gn. 18. Et certum est, quod fuerunt angeli boni, et tamen duo illorum {4.1146} subverterunt Sodomam, ut dicitur Gn. 19. Et sic dicitur in proposito, ideo subditur.
marg.| £ .7. % Et uniuscuiusque, id est instrumentum ad interficiendum.
marg.| † In manu : Dicuntur sex viri propter sex ordines angelorum ministrantium, scilicet hierarchie medie et inferioris.
marg.| £ .8. % Vir quoque unus etc. Per quem intelligitur Christus, qui dicitur unus, quia non habet parem.
marg.| † Vestitus etc. Ad signandum puritatem mentis et corporis, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius.
marg.| † Et atramentarium : Ad designandum quod Christus in sua notitia creata habet scripta omnium merita et demerita, cum illa cognoscat omnia que cognoscit Deus scientia visionis.
Numérotation du verset Ez. 9,moraliter 
marg.| {4.1147} † Et dixit : Sequitur.
marg.| £ .1. % Et signa Tau : Per signum Tau, signatur signum crucis quo significantur vere penitentes, qui gemunt et dolent de suis peccatis : et isti salvantur. Alii vero qui non penitent, damnantur, {4.1148} ideo subditur.
marg.| † Omnem autem super : Per hoc autem quod sequitur in persona prophete.
marg.| £ .7. % Et cede completa : Signatur, quod bonus prelatus luget casum populi sibi subiecti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_9)

Notes :