Capitulum 10
Numérotation du verset
Dn. 10,1
Anno tertio regni Cyri regis Persarum
verbum revelatum est Danieli cognomento Balthasar et verbum verum1 et fortitudo magna,
1 verum Verbum]
inv. Weber
intellexitque sermonem. Intelligentia enim est2 opus in visione.
2 enim est]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 10,2
In diebus illis ego Daniel lugebam
trium
hebdomadarum diebus,
Numérotation du verset
Dn. 10,3
panem
desiderabilem
non comedi,
et caro
et vinum
non introierunt in os meum. Sed neque unguento unctus sum,
donec complerentur
trium hebdomadarum dies.
Numérotation du verset
Dn. 10,4
Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum
qui est Tigris,
Numérotation du verset
Dn. 10,5
et levavi
oculos
meos et
vidi. Et ecce vir
unus vestitus lineis,
et renes eius
accincti auro obrizo,
Numérotation du verset
Dn. 10,6
et corpus eius
quasi chrysolitus
et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardensa, et brachia eius et que deorsum usque ad pedes quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
0 Cf. Apc. 1, 14.
Numérotation du verset
Dn. 10,7
Vidi autem ego Daniel solus visionem,
porro viri qui erant mecum non viderunt
sed terror nimius irruit super eos
et fugerunt in absconditum.
Numérotation du verset
Dn. 10,8
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo,
sed et species mea immutata est in me, et emarcui nec habui quicquam virium.
Numérotation du verset
Dn. 10,9
Et audivi vocem sermonum eius, et audiens iacebam consternatus
super faciem meam, et vultus3 meus herebat terre.
3 vultus] vultusque
Weber
Numérotation du verset
Dn. 10,10
Et ecce manus tetigit me
et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum.
Numérotation du verset
Dn. 10,11
Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum
intellige verba que ego loquar4 ad te, et sta in gradu tuo.
4 loquar] loquor
Weber
Nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens,
Numérotation du verset
Dn. 10,12
et ait ad me: Noli metuere Daniel, quia ex die primo
quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua,
et ego veni propter sermones tuos.
Numérotation du verset
Dn. 10,13
Princeps
autem regni Persarum
restitit mihi viginti et uno diebus, et ecce Michael,
unus de principibus primis,
venit in adiutorium meum,
et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
Numérotation du verset
Dn. 10,14
Veni autem ut docerem te que ventura sunt
populo tuo in novissimis diebus,
quoniam adhuc visio in dies.
Numérotation du verset
Dn. 10,15
Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui.
Numérotation du verset
Dn. 10,16
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea, et
aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me: Domine mi in visione tua dissolute sunt compages mee, et nihil in me remansit virium.
Numérotation du verset
Dn. 10,20
Ait: numquid scis quare venerim ad te ?
Et nunc revertar ut
prelier adversum principem
Persarum. Cum enim egrederer apparuit princeps Grecorum veniens.
Numérotation du verset
Dn. 10,17
Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo ? Nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
Numérotation du verset
Dn. 10,18
Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me
Numérotation du verset
Dn. 10,19
et dixit: Noli timere, vir desideriorum, pax tibi, confortare et esto robustus. Cumque loqueretur mecum invalui5
5 invalui] convalui
Weber
et dixi: Loquere mi Domine quia confortasti me6.
6 me] + et
Weber
Numérotation du verset
Dn. 10,21
Verumtamen annuntiabo tibi
quod expressum est in scriptura veritatis
et nemo est adiutor meus
in omnibus his, nisi Michael princeps vester.
Capitulum 10
Numérotation du verset
Dn. 10,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1629}
Anno tertio Cyri : Hic ponitur nona visio Danielis, et secundum opinionem communem ista visio que hic ponitur, differt ab illa, que ponitur in duobus ca. sequentibus : sed mihi videtur, quod est una tantum, ut magis patebit legendo litteram. Dividitur ergo sic : quia primo describitur excellentia huius visionis, secundo exprimitur continentia ibidem revelate veritatis : et hoc duobus capitulis sequentibus. Prima in duas : quia primo tangitur magnitudo huius visionis in generali, secundo magis in speciali, ibi : In diebus illis. In prima parte primo tangitur tempus quo facta est revelatio Danieli, cum dicitur : Anno tertio Cyri regis Persarum. Secundo revelationi magnitudo, cum dicitur :
marg.|
£
.2.
%
Verbum revelatum, id est veritas que verbo exprimitur.
marg.|
£
.3.
%
Danieli cognomento Balthasar : hoc dicit quia Balthasar erat nomen eius secundarium, ut patet cap. primo huius libri.
marg.|
£
.4.
%
Et verbum verum : ad intelligendum.
marg.|
£
.5.
%
{4.1630}
Et fortitudo magna : ad implendum, quia non poterat impleri nisi divina virtute et ordinatione, quia hec visio continet persecutionem Antiochi et Antichristi et destructionem eorum, et resurrectionem mortuorum ut videbitur.
marg.|
£
.6.
%
Intellexitque sermone : quia non tantum habuit visionem imaginariam, sed etiam intellectualem : propter quod subditur :
marg.|
£
.7.
%
Intelligentia etc. ad hoc scilicet quod aliquis dicatur propheta, sicut supra declaratum est in principio libri psalmorum : vel potest exponi. Intelligentia opus est etc. quasi dicat oportet intellectum hominis a Deo elevari ad hoc, quod talia possint intelligi et capi : et in hoc patet arduitas visionis in generali.
marg.|
£
.8.
%
In diebus illis ego Daniel lugebam : Hic ponitur excellentia huius visionis magis in speciali. et hoc dupliciter primo ex parte Danielis videntis, secundo, ex parte angeli apparentis, ibi : Die autem xxi 3. Magnitudo autem visionis ex parte Danielis ostenditur in devota preparatione ipsius ad hanc visionem, et hoc per luctum, ieiunium, et orationem, et hoc est quod dicitur hic : In diebus illis ego Daniel lugebam. peccata et miseriam populi Israel.
Numérotation du verset
Dn. 10,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1633}
Trium hebdomadarum : In quo ostenditur magnitudo austeritatis ex parte temporis.
marg.|
£
.2.
%
Panem, id est cibum delicatum, quia nomine panis in scriptura intelligitur omnis cibus.
marg.|
£
.3.
%
Non comedi, et caro : Et sic patet magnitudo austeritatis ex parte cibi et potus. Per hoc autem quod dicitur quod in tribus hebdomadibus non comedit talia ex devotione, innuit scriptura quod aliis temporibus talibus utebatur. Ex quo etiam ulterius patet, quod tunc non tenebat tantam austeritatem in victu quantam tenuerat in iuventute sua quando bibebat solum aquam et comedebat legumina, ut dictum est. 1. ca. Cuius ratio est, quia Daniel iam erat in tanta auctoritate, quod poterat habere victualia in quibus non essent aliqua sibi illicita. Et iterum quia iam erat senex, cum a tempore sue transmigrationis in Babylonem iam pertransissent. 69. anni, et esset inseptuaginta ut magis explicabitur infra. Tanta autem austeritas non est servanda in senectute, quando passiones sunt edomite et corpus debilitatum, sicut in iuventute quando vigent passiones.
marg.|
£
.4.
%
Sed neque, etc. Unguentum hic accipitur pro lachryma alicuius arboris aromatice, quia talibus ungebatur in terra illa contra intemperiem caloris, et ad conservandum bonam dispositionem corporis.
marg.|
£
.5.
%
Die autem 24 : Hic consequenter exprimitur excellentia visionis ex parte angeli apparentis : et primo describitur ipsius angeli apparentis insolitus fulgor, secundo, videntium terror, ibi : Vidi autem ergo {4.1634} Daniel. In prima parte dicitur sic. Die autem 24. etc. ubi designatur tempus determinatum huius visionis, non solum quantum ad animam, sicut in principio huius capituli dictum est, sed etiam quantum ad diem determinatum. Notatur etiam consequenter locus cum dicitur.
marg.|
£
.6.
%
Eram iuxta : Hic est unus de quatuor fluminibus paradisi, et nominatus sic a velocitate cursus a tigride, que est bestia velocissima.
marg.|
£
.7.
%
Et levavi oculos : Corporis scilicet et mentis.
marg.|
£
.8.
%
Et vidi : Visione intellectuali et corporali.
marg.|
£
.9.
%
Et ecce vir unus, id est angelus apparens in specie viri.
marg.|
£.10.%
Vestitus lineis : Ubi primo describit eum quantum ad extrinseca quo ad vestimentum album vel lineum, quo designatur puritas angelica, et quo ad cingulum, cum dicit.
marg.|
£.11.%
Et renes eius, id est mundissimo : unde dicitur obrizum ab ob et radio as : quia propter radiationem sic nominatur. Per zonam auream et radiantem intelligitur fervor caritatis, quo angeli indissolubiliter ligantur cum Deo. Secundo describit angelum quantum ad intrinseca, cum dicitur.
marg.|
£.12.%
Et corpus : Est autem Chrysolithus lapis coloris marini, et habet scintillas aureas. Per tale igitur corpus intelligitur celum quod est proprie mobile angelorum, quia corpus angeli non informatur ab eo, sed tantum movetur. Color autem maris qui est in Chrysolitho similis colori celesti. Per scintillas aureas intellige stellas que sunt in celo. Tertio describit angelum apparentem quantum ad extremitates dicens.
Numérotation du verset
Dn. 10,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1635}
Et facies eius velut species fulguris : In quo notatur excellentia glorie angelice.
marg.|
£
.2.
%
Et oculi eius ut lampas ardens : In quo notatur perspicacitas.
marg.|
£
.3.
%
Et brachia eius et que deorsum : In quo significatur fortitudo angeli ad operandum per brachia, et ad movendum se de loco ad locum per pedes.
marg.|
£
.4.
%
Et vox sermonum eius, ut vox multitudinis : In quo designatur efficacia virtutis eius ad docendum homines de occultis, et revelandum veritatem, quia unus angelus potest plus docere quam multitudo hominum seu doctorum. Ad evidentiam autem maiorem predictorum considerandum quod angeli apparent hominibus in corporibus assumptis ad instruendum eos familiarius de occultis, et ideo per proprietates corporis assumpti significantur proprietates angeli spirituales, ut dictum est.
marg.|
£
.5.
%
Vidi autem ego Daniel : Hic consequenter ponitur videntium terror, et primo ponitur eorum trepidatio. Secundo angeli confortatio, ibi : Et ecce manus. Dicit igitur primo sic : Vidi autem ego Daniel solus visionem. Perfecte, scilicet quia non solum vidit angelum apparentem, sed audivit eum loquentem, et intellexit. Alii enim viri qui erant cum Daniele viderunt solum angelum apparentem, ex cuius, visione territi fuerunt, et ideo dicuntur hic non vidisse visionem : quia angelum loquentem non audierunt, nec intellexerunt ea que fuerunt revelata Danieli : et hoc est quod dicitur hic : Porro viri qui erant mecum, etc. Et patet ex dictis usque ibi:
marg.|
£
.6.
%
Et non remansit in me fortitudo : Quia terror reddidit membra exteriora frigida et trementia : propter recursum spirituum et sanguinis ad cor, quia talis recursus fit in passione timoris.
marg.|
£
.7.
%
Sed etiam species mea immutata est in me : Quia ex timore, {4.1636} pallor causatur in facie propter recursum sanguinis ad cor ab exterioribus membris.
marg.|
£
.8.
%
Et emarcui, etc. Quia per timorem nimium homo fit aliquando stupidus, et quasi impotens se movere.
marg.|
£
.9.
%
Et audiens iacebam consternatus super : Quia ex timore non poterat stare.
marg.|
£.10.%
Et ecce manus : Hic ponitur angeli confortatio, et hoc dupliciter quia primo confortat eum imperfecte, postea perfectius, quia processus est debitus de imperfecto ad perfectum. Secunda pars incipit, ibi : Cumque loqueretur mihi. Primum autem facit tangendo ipsum et elevando aliquantulum, et hoc est quod dicitur hic. Et ecce manus. Scilicet angeli.
marg.|
£.11.%
Tetigit me : Confortando.
marg.|
£.12.%
Et erexit me super genua mea, et super articulos : Aliquantulum elevando.
marg.|
£.13.%
Et dixit ad me : Verbo confortando.
marg.|
£.14.%
Daniel vir desideriorum : Quare autem Daniel dictus est vir desideriorum dictum est. 9. capitulo.
marg.|
£.15.%
Intellige verba mea, etc. In quo confortat eum quantum ad mentem, similiter quantum ad corpus cum dicitur.
marg.|
£.16.%
Et sta in gradu tuo, id est rectus, et recta facie versus celum : hic est enim gradus hominis : alia autem animalia stant super pedes facie inclinante ad terram.
marg.|
£.17.%
Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens : Quia immutatio facta in corpore ex precedenti timore nondum adhuc transierat.
marg.|
£.18.%
Et ait ad me : Noli metuere Daniel : Quia non apparui ad maleficiendum tibi, sed magis ad docendum te illa que desideras scire, et hoc est quod subditur.
Numérotation du verset
Dn. 10,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1637}
Quia ex etc. ad intelligendum : Illa que prius videras ca. 8. et non intellexeras ad plenum, ut dictum fuit super illud verbum in fine. 8. ca. Stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur. Vel aliter. Ad intelligendum scilicet voluntatem Dei circa ea que sunt ventura populo tuo, et quasi in idem redit.
marg.|
£
.2.
%
Ut te affligeres in conspectu Dei tui : Ut per hoc oratio tue citius exaudiretur coram Deo, et per consequens divina veritas tibi revelaretur.
marg.|
£
.3.
%
Et exaudita sunt verba tua, etc. Scilicet de reditu populi de captivitate Babylonica. Sed contrarium videtur, quia licentia redeundi iam erat data primo anno Cyri. Ista autem oratio Danielis et afflictio de qua hic loquitur angelus facta fuit anno tertio Cyri, ut patet ex dictis in isto capitulo, ergo tunc non fuit exaudita oratio Danielis de reditu populi, sed ante per duos annos. Dicendum quod Iudei fuerant in Babylone per 46. annos quantum ad illos qui cum Iechonia translati fuerunt. Illi vero qui in subiectione Ioachim patris eius fuerunt translati obsides ut de Daniele et aliis de semine regio dicitur, fuerant iam 60. annis. Illi vero qui cum Sedechia fuerunt translati, fuerant ibi 56 annis, secundum illam computationem quam secutus sum tamquam iudicio meo veriorem, supra capitulo 9. et sic per consequens illi qui tunc vivebant, fuerant nati in Babylone pro maiori parte, propter quod afficiebantur ad remanendum in terra Babylonis, et propter possessiones quas ibi acquisierant ipsi vel patres eorum, et propter uxores quas ibi acceperant, et filios quos ibi genuerant. Et ideo post licentiam datam a Cyro remanserunt in terra Babylonis bene per duos annos et plus, ut dicitur in Scholastica Historia, propter quod timebat Daniel ne totum negocium de reditu eorum in Hierusalem impediretur. Et ideo orabat Daniel tertio anno Cyri, ut hoc impedimentum tolleretur, et fuit exauditus, et hoc est quod dicit angelus.
marg.|
£
.4.
%
Et ego veni propter sermones tuos : Annuntiare scilicet tibi quod tua petitio sit exaudita.
marg.|
£
.5.
%
Princeps autem regni Persarum, etc. Ad evidentiam huius considerandum quod angeli qui presunt diversis provinciis, dicuntur principes illarum, et hoc rationabiliter : quia sunt solliciti de bono earum, ideo nominatur ordo ipsorum sic, scilicet ordo principatus. Considerandum etiam, quod sicut uni toti provincie preest unus angelus bonus quasi princeps ad procurandum bonum illius provincie, ita preest unus angelus malus quasi princeps ad inducendum homines illius provincie ad malum. Dicunt igitur aliqui, quod iste princeps Persarum fuit angelus malus {4.1638} qui filios Israel incitabat ad remanendum in Babylone ex carnalitate quadam rationibus predictis, et ideo dicitur hic, quod restitit. 21. diebus orationi Danielis qui orabat pro reditu populi in Hierusalem, et per consequens restitit angelo bono qui presentabat orationem Danielis coram Deo, et hoc est quod angelus loquens Danieli dixit. Princeps regni Persarum restitit mihi. 21. diebus tantum enim temporis duravit oratio Danielis, et afflictio, ut patet ex predictis. Beatus autem Grego. 16. libro moralium dicit, quod fuit bonus angelus, qui preerat regno Persarum, qui videbat ex mansione filiorum Israel in Perside multos de Persis et Medis converti ad cultum et fidem unius Dei, et ideo interpellabat Deum ut remanerent in Perside, ostendens in conspectu Dei bona que ex hoc devenirent, et sic angelus sanctus dicitur resistere angelo sancto qui representabat Danielis orationem de contrario coram Deo. Non tamen inter angelos sanctos est contrarietas voluntatum simpliciter, quia voluntates eorum sunt conformes divine voluntati, quia tamen de futuris ignorant quid Deus velit ideo aliquando consulendo Deum de aliquo futuro circa populos quibus presunt, allegant merita contraria, et sic dicuntur resistere adinvicem, sed quando revelatur eis super hoc divina voluntas, simpliciter concordant in ea.
marg.|
£
.6.
%
Et ecce Michael unus de principibus, etc. Quia erat superior angelus angelo qui loquebatur, quia erat princeps totius Synagoge, sicut est modo princeps totius ecclesie, et ideo non solum preerat filiis Israel qui erant in Perside, sicut ille qui loquebatur Danieli, sed etiam preerat omnibus filiis Israel ubicumque essent ; et ideo procurabat bona filiorum Israel ubicumque, propter quod adiuvit illum angelum qui preerat uni parti eorum scilicet eorum qui erant in Perside, et hoc est quod subdit de Michaele. Venit in adiutorium meum. Sequitur.
marg.|
£
.7.
%
Et ego remansi ibi, id est coram Deo offerens preces tuas.
marg.|
£
.8.
%
Iuxta regem Persarum, id est iuxta angelum qui preerat Persis mihi resistentem modo predicto. Hoc autem dixit angelus Danieli ad ostendendum, quare tantum tardaverat ad denuntiandum exauditionem sue orationis.
marg.|
£
.9.
%
Veni autem, ut docerem : Ex quo patet, quod non solum venerat ad denuntiandum Danieli reditum captivitatis nec solum ea que facta sunt tempore Anthiochi Epiphanis, sed etiam que ventura sunt in fine mundi tempore Antichristi, ut patebit capitulo sequenti propter quod sequitur.
Numérotation du verset
Dn. 10,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1639}
Quoniam adhuc visio in dies : Scilicet multos differtur implenda totaliter.
marg.|
£
.2.
%
Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis : Hic ponitur consolatio perfecta ipsius Danielis. Et dividitur in duas partes : quia primo facit quod dictum est : secundo subiungit causam sui recessus a Daniele, ibi : Et nunc revertar. Circa primum dicitur sic. Cumque loqueretur mihi. Angelus scilicet huiuscemodi verba.
marg.|
£
.3.
%
Deieci vultum meum ad terram et tacui : Quasi non potens sustinere aspectum fulgoris angeli apparentis, et hoc factum est, ut Daniel cognosceret fragilitatem hominis respectu virtutis angelorum.
marg.|
£
.4.
%
Et ecce quasi similitudo filii hominis : Quia non erat homo sed angelus apparens in specie hominis.
marg.|
£
.5.
%
Tetigit labia mea : Ut possem loqui, propter quod sequitur. Et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, etc. Sequitur.
marg.|
£
.6.
%
Domine mi in visione tua dissolute sunt compages mee, etc., id est iuncture membrorum meorum propter defectum sanguinis et spirituum recurrentium ad cor, et ex passione timoris propter visionem insolitam angeli apparentis. Sequitur.
marg.|
£
.7.
%
Rursum ergo tetigit me, quasi visio hominis : Quia tunc angelus sibi apparuit in forma humane speciei aliter quam ante. In potestate enim angelorum est speciem corporum assumptorum transmutare {4.1640} de facili. Sic autem apparuit ei angelus ad ipsum magis confortandum, propter quod subditur.
marg.|
£
.8.
%
Et confortavit me : Et patet littera. Sequitur.
marg.|
£
.9.
%
Cumque loqueretur mecum convalui : Scilicet perfecte confortatus. Sequitur.
marg.|
£.10.%
Et ait angelus : Scilicet Danieli.
marg.|
£.11.%
Numquid scis, etc. Quasi dicat ego veni ad ostendendum tibi orationem tuam exauditam, et ea que sunt futura temporibus novissimis, ut iam dictum est et magis patebit infra.
marg.|
£.12.%
Et nunc, etc. Hic exprimit causam, quare oportet, eum cito recedere a Daniele, ut scilicet rediret ad interpellandum coram Deo pro populo Israel, ne reditus eius de Babylone impediretur per angelum qui preerat Persis et hoc est quod dicit. Et nunc revertar, scilicet in conspectu Dei.
marg.|
£.13.%
Ut prelier, etc. Quod quidem prelium est per hoc quod angeli qui presunt diversis gentibus, offerunt coram Deo contraria merita ipsorum, ut dictum est.
marg.|
£.14.%
Cum enim egrederer apparuit princeps, id est angelus Grecorum, hoc autem inter ponit angelus loquens Danieli, quia in principio se. c. faciet mentionem de bellis Persarum et Grecorum adinvicem.
marg.|
£.15.%
Verumtamen, id est antequam revertar recedendo a te.
marg.|
£.16.%
Annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis, id est in presentia Dei mei revelata, quia revelatio est quedam impressio divine scientie. Annuntiabo inquam tibi illa que desideras scire.
marg.|
£.17.%
Et nemo est adiutor meus, etc. Scilicet que spectant ad {4.1641} promotionem populi Israel.
Numérotation du verset
Dn. 10,1
marg.|
{4.1642}
£
.1.
%
Nisi Michael princeps vester : Quia sicut dictum est, Michael erat princeps totius synagoge generaliter.
Numérotation du verset
Dn. 10,moraliter
marg.|
£
.9.
%
{4.1633}
Et ecce vir, id est angelus apparens in specie viri secundum sensum litteralem, per quem significatur bonus episcopus, qui nominatur angelus Malachie. 1.c. Angelus Domini exercituum est. Et bene dicitur hic vir a virtute, et unus : virtutis singularitate, quia super populum suum pollere debet singulari sanctitate. Grego. in pasto. Tantum transcendere debet actionem populi actio presulis, quantum distat a grege vita pastoris.
marg.|
£.10.%
{4.1634}
Vestitus lineis, id est ornatus sanctitate conversationis.
marg.|
£.11.%
Et renes, id est mundissime castitatis cingulo. Grego. homel. 32. Renes precingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coartamus.
marg.|
£.12.%
Et corpus eius quasi Chrysolithus : Qui est coloris marini, et habet scintillas aureas : per primum significatur rigor discipline, per secundum rectitudo intentionis debite scilicet ut fiat zelo iusticie : ideo subditur.
Numérotation du verset
Dn. 10,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1635}
Et facies eius velut species fulguris : Quia per ferventem zelum iusticie est terribilis malignis.
marg.|
£
.2.
%
Et oculi eius ut lampas ardens : Per claritatem cognitionis.
marg.|
£
.3.
%
Et brachia eius et que deorsum usque ad pedes quasi species, id est igniti, per brachia virtutis operativa, per pedes motiva significantur : nam eius motus et opera debent esse ignita fervore Caritatis.
marg.|
£
.4.
%
{4.1636}
Et vox sermonum eius, etc. Per quod significatur efficacia doctrine, Sequitur.
marg.|
£
.9.
%
Et audiens iacebam consternatus : Per hoc significatur, quod considerans tanti viri perfectionem resilit ad considerandam respectu ipsius propriam parvitatem.
marg.|
£.12.%
Et erexit me super genua mea, et super : Nam Deus manus deprimit superbientes et exaltat humiles. Lc. 2.a. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_10)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_10)
Notes :