string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr38.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset Dn. 11,1 

Ego
autem ab anno primo Darii Medi
stabam ut confortaretur et roboraretur.
Numérotation du verset Dn. 11,2 

Et nunc veritatem annuntiabo tibi.
Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside,
et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes, et cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Grecie
Numérotation du verset Dn. 11,3 

Surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.
Numérotation du verset Dn. 11,4 

Et cum steterit conteretur regnum eius, et dividetur
in quatuor ventos celi,
sed non in posteros eius
neque secundum potentiam illius qua dominatus est.
Lacerabitur enim regnum eius
etiam in externos exceptis his.
Numérotation du verset Dn. 11,5 

Et confortabitur rex austri
et de principibus eius
prevalebit super eum et dominabitur dicione. Multa enim dominatio eius.
Numérotation du verset Dn. 11,6 

Et post finem annorum
federabuntur.
Filiaque
regis austri
veniet
ad regem aquilonis
facere amicitiam,
et non obtinebit
fortitudinem brachii, nec stabit
semen eius
et tradetur ipsa,
et qui adduxerunt eam adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus
Numérotation du verset Dn. 11,7 

Et stabit
de germine radicum eius plantatio Et veniet
cum exercitu et ingredietur provinciam
regis aquilonis et abutetur
eis
et obtinebit.
Numérotation du verset Dn. 11,8 

Insuper et deos eorum et sculptilia, vasa quoque pretiosa auri et argenti1 captiva ducet in Egyptum. Ipse
1 a. et a.] inv. Weber
prevalebit adversum regem aquilonis.
Numérotation du verset Dn. 11,9 

Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam
Numérotation du verset Dn. 11,10 

Filii autem
eius
provocabuntur
et congregabunt
multitudinem
exercituum plurimorum. Et veniet properans
et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius.
Numérotation du verset Dn. 11,11 

Et provocatus
rex austri
egredietur
et pugnabit adversum regem aquilonis,
et preparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius,
Numérotation du verset Dn. 11,12 

et capiet multitudinem, et exaltabitur
cornu eius,
et deiciet multa millia
sed non prevalebit.
Numérotation du verset Dn. 11,13 

Convertetur enim rex aquilonis
et preparabit multitudinem multo maiorem
quam prius. Et in fine temporum annorumque veniet properans
cum exercitu magno et opibus nimiis
Numérotation du verset Dn. 11,14 

Et in temporibus illis multi consurgent adversum regem austri.
Filii quoque prevaricatorum populi tui
extollentur
ut impleant visionem
et
corruent.
Numérotation du verset Dn. 11,15 

Et venit rex aquilonis
et comportabit aggerem et capiet urbes munitissimas,
et brachia
austri
non sustinebunt.
Et consurgent electi eius
ad resistendum et non erit fortitudo.
Numérotation du verset Dn. 11,16 

Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius. Et stabit in terra inclita et consumetur in manu eius,
Numérotation du verset Dn. 11,17 

et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius
et recta faciet cum eo. Et
filiam
feminarum
dabit ei ut evertat illum2
2 illum] illud Weber
et non stabit nec illius erit.
Numérotation du verset Dn. 11,18 

Et convertet
faciem suam ad insulas,
et capiet multas
et cessare faciet principem
opprobrii sui et opprobrium eius convertetur in eum.
Numérotation du verset Dn. 11,19 

Et convertet
faciem suam ad imperium terre sue, et impinget et corruet, et non invenietur.
Numérotation du verset Dn. 11,20 

Et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio,
et in paucis diebus conteretur non in furore nec in prelio.
Numérotation du verset Dn. 11,21 

Et stabit
in loco eius
despectus,
et non tribuetur ei honor regius.
Et veniet clam,
et obtinebit regnum in fraudulentia.
Numérotation du verset Dn. 11,22 

Et brachia
pugnantis
expugnabuntur
a facie eius
et conteretur.
Insuper et dux federis.
Numérotation du verset Dn. 11,23 

Et post amicitias cum eo
faciet dolum,
et ascendet
et superabit
in modico populo,
Numérotation du verset Dn. 11,24 

et3 abundantes et uberes urbes ingredietur et faciet
3 et] om. Weber
que non fecerunt patres eius et patres patrum eius.
Rapinas
et predam et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas
cogitationes
inibit4,
4 inibit] iniet Weber
et hoc usque ad tempus.
Numérotation du verset Dn. 11,25 

Et concitabitur fortitudo eius,
et cor eius adversum regem austri
in exercitu magno. Et rex austri
provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis,
et non stabunt quia inibunt adversum eum consilia.
Numérotation du verset Dn. 11,26 

Et comedentes panem cum eo
conterent illum,
exercitusque eius
opprimetur, et cadent interfecti eius plurimi.
Numérotation du verset Dn. 11,27 

Duorum quoque regum cor erit ut male faciant,
et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient
quia adhuc finis in aliud tempus.
Numérotation du verset Dn. 11,28 

Et revertetur in terram suam
cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctuma,
0 Cf. 1Mcc. 1, 21-24.
et faciet et revertetur
in terram suam.
Numérotation du verset Dn. 11,29 

Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum,
et non erit priori simile novissimum.
Numérotation du verset Dn. 11,30 

Et venient super eum trieres et Romani,
et percutietur
et revertetur.
Et indignabitur contra testamentum sanctuarii,
et faciet et revertetur5, et cogitabit adversus6 eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii
5 et revertetur] reverteturque Weber |
6 adversus] adversum Weber |
Numérotation du verset Dn. 11,31 

Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis,
et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem
in desolationem.
Numérotation du verset Dn. 11,32 

Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter.
Populus autem
sciens Deum suum obtinebit et faciet.
Numérotation du verset Dn. 11,33 

Et docti in populo
docebunt plurimos
et ruent
in gladio et in flamma
et7 in captivitate et in rapina dierum.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 11,34 

Cumque corruerint
sublevabuntur
auxilio parvulo
et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
Numérotation du verset Dn. 11,35 

Et de eruditis ruent,
ut conflentur
et eligantur
et dealbentur
usque ad tempus
prefinitum,
quia adhuc aliud tempus erit.
Numérotation du verset Dn. 11,36 

Et faciet iuxta voluntatem suam rex.
Et elevabitur
et magnificabitur
adversum omnem Deum.
Et adversum Deum deorum loquetur magnifica,
et dirigetur8
8 dirigetur] diriget Weber
donec compleatur
iracundia.
Perpetrata quippe est
definitio9.
9 quippe est] inv. Weber | definitio] definitio Weber
Numérotation du verset Dn. 11,37 

Et Deum patrum suorum
non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum,
nec quemquam deorum
curabit, quia adversum universa consurget.
Numérotation du verset Dn. 11,38 

Deum autem Maozim in loco suo venerabitur,
et Deum quem ignoraverunt patres eius
colet
auro et argento et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
Numérotation du verset Dn. 11,39 

Et faciet
ut muniat
Maozim cum deo alieno
quem cognovit,
et multiplicabit gloriam
et dabit eis
potestatem in multis,
et terram
dividet gratuito.
Numérotation du verset Dn. 11,40 

Et in tempore prefinito preliabitur
adversus10 eum
10 adversus] adversum Weber
rex austrib,
0 Cf. 1Mcc. 1, 18-19.
et
quasi tempestas veniet
contra illum rex aquilonis
in curribus
et in equitibus et in classe magna, et ingredietur terras
et conteret et pertransiet.
Numérotation du verset Dn. 11,41 

Et introibit in terram gloriosam
et multe corruent.
He autem sole salvabuntur
de manu eius Edom et Moab et principes filiorum Ammon.
Numérotation du verset Dn. 11,42 

Et mittet manum suam in terras et terra Egypti non effugiet.
Numérotation du verset Dn. 11,43 

Et dominabitur
thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Egypti. Per Libyam11 quoque
11 Libyam] Lybias Weber
et Ethiopiam12 transibit,
12 Ethiopam] Ethiopas Weber
Numérotation du verset Dn. 11,44 

et fama
turbabit
eum
ab oriente et ab aquilone, et
veniet in multitudine magna
ut conterat et interficiat plurimos.
Numérotation du verset Dn. 11,45 

Et figet tabernaculum suum
Apethno13
13 Apethno] Apedno Weber
inter maria
super montem
inclitum et sanctum,
et veniet usque ad summitatem eius,
et nemo auxiliabitur ei.

Capitulum 11

Numérotation du verset Dn. 11,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 88v b
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| {4.1641} Ego autem : In capitulo precedent, ostensa est eminentia visionis, ut dictum est, hic consequenter circa istam visionem declaratur continentia veritatis. Et dividitur in duas partes, quia primo ostenditur futura violentia perversorum contra electos, secundo finalis victoria electorum contra reprobos c. se. In tempore autem illo. Prima dividitur in duas quia primo explicatur processus regni Persarum in brevi, secundo ortus regni Grecorum, et hoc ut sic perveniat ad Antiochum Epiphanem qui fuit de regno Greco. Fuit etiam figura Antichristi, de quo est principalis intentio ut videbitur, secunda, ibi: Surget vero. Dicit ergo primo sic. Ego autem a primo anno Darii Medi. Qui interfecit Balthasar ut supra dictum est in fine v.c.
marg.| £ .1. % Ego autem a primo anno Darii etc. In hoc ca. secundum sensum litteralem describitur pugna regis Aquilonis contra regem Austri : que diu duravit et aliquando unus, et aliquando alius superabat.
marg.| Moraliter autem per istam pugnam signatur illa de qua dicit apostolus Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Per austrum vero unde provenit fervor caloris, significatur fervor devotionis. Per Aquilonem vero unde venit stridor frigoris, multiplicatio transgressionis, Mt. 24. Omnium abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Ergo per regem Austri significatur ratio, que ad optima deprecatur, per regem Aquilonis significatur fomes per quem homo ad vitia inclinatur, unde dicitur Ier. 1. ca. Ab Aquilone pandetur omne malum. Et aliquando superat ratio, aliquando vero fomes e converso, et hoc dupliciter. Uno modo in omnibus diversis, nam in iuvenibus communiter magis viget fomes, in senibus autem ratio. Alio modo in eodem homine, in cuius iuventute magis viget fomes communiter, et ratio in senectute. Aliquando tamen fit aliter per eruditionem et assuefactionem ad bonum vel ad malum ei oppositum.
marg.| £ .2. % Stabam, ut confortaretur : Regnum eius.
marg.| £ .3. % {4.1642} Et roboraretur : Aliqui exponunt dicentes, quod ista sunt verba Danielis, qui orabat pro Dario qui eum multum honoravit, et eum de lacu leonum liberavit, ut dictum est supra. 6. ca. et hoc etiam dicit glossa interlinearis. Sed hoc non videtur verum, quia verba immediate precedentia sunt verba angeli loquentis Danieli, ut visum est. Similiter verba, immediate sequentia, que copulantur ad ista per dictionem copulativam, ut videbitur. Et ideo dicendum est, quod ista sunt verba angeli loquentis cum Daniele qui offerebat preces Danielis coram Deo, ut visum est, et ideo sicut Daniel stabat pro confirmatione Darii orando pro ipso, ita similiter angelus preces Danielis offerendo, et etiam aliis modis, quia efficacior est virtus angeli quam hominis.
marg.| £ .4. % Et nunc veritatem annuntiabo tibi Danieli : Scilicet de regno Medorum et Persarum. Sequitur.
marg.| £ .5. % Ecce adhuc, etc. Primus fuit Cyrus, qui successit predicto Dario avunculo suo. Secundus, fuit Cambyses filius Cyri. Tertius fuit Darius filius Hystaspis, in cuius anno. 6. consummatum est templum, ut habetur. 2. Esdre. 7. secundum computationem latinorum supra positam ca. 9. et improbatam. Vocantur autem hic reges Persidis, quia licet esset unum regnum Medorum et Persarum, tamen Cyrus qui tunc regnabat transtulerat caput monarchie ad Persas, a quibus primo fuerat promotus. Ista autem visio facta est Danieli anno tertio Cyri, ut visum est in principio. 10. ca.
marg.| £ .6. % Et quartus, etc. Iste fuit Xerxes filius Darii secundum Latinos, qui fuit potentissimus respectu precedentium, et vi armorum subiugavit Greciam regno Persarum, et hoc usque ad tempora Alexandri magni, qui propter hoc postea contra regem Persarum bellavit, et hoc est quod dicitur hic.
marg.| £ .7. % Et cum invaluerit etc. Predictus Xerxes Rex Persarum.
marg.| £ .8. % Et concitabit omnes : Scilicet quos poterit invenire.
marg.| £ .9. % Adversum regnum Grecie : Quod sibi subiugavit. Licet autem post istum Xerxem fuerint plures alii reges in Perside secundum latinos, scilicet 9. usque ad Alexan. magnum, qui interfecto Dario monarchiam {4.1643} Persarum transtulit ad Grecos : tamen Angelus loquens Danieli illos omittit, quia iste Xerxes dedit occasionem Grecis bellandi contra Persas. Secundum vero opinionem Hebreorum quam supra secutus sum. 9. cap. tamquam iudicio meo veriorem, primus quatuor regum Persidis de quibus fit hic mentio fuit Cyrus. Secundus vero Cambyses filius eius. Tertius Assuerus maritus Esther. Quartus vero Darius filius Assueri, quem debellavit Alexander magnus, eo quod repetebat ab eo tributum, confidens in potentia sua et divitiis. Et sic non oportet dicere, quod Angelus omiserit aliquem de regibus Persarum a tempore Cyri usque ad Alexandrum magnum : secundum enim computationem Latinorum Mardocheus fuisset. 217. annorum quando fuit exaltatus ab Assuero, ut ostensum est supra. 9. ca. quod videtur impossibile, ut ibi dictum est.
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| £ .1. % Surget vero : Hic consequenter ponitur ortus regni Grecorum quantum ad monarchiam, quia ante erat regnum, de qua monarchia processit Antiochus illustris radix peccati, qui fuit figura Antichristi. Et dividitur in duas partes, quia primo tractat de regno Alexandri qui fuit primus rex, ut supra dictum est. ca. 8. secundo de regnis duorum posterorum eius scilicet Syrie et Egypti, ibi: Et confortabitur rex Austri. Dicit ergo sic : Surget vero, in Grecia.
marg.| £ .2. % Rex fortis : Scilicet Alexan. magnus.
marg.| £ .3. % Et dominabitur, etc. Quia multa regna sibi acquisivit.
marg.| £ .4. % Et faciet, etc. Contra regnum Persarum.
marg.| £ .5. % Et cum steterit : Scilicet in robore potentie sue et etatis sue.
marg.| £ .6. % Conteretur regnum, etc. Quia mortuus est veneno cum esset adhuc in flore iuventutis sue et potentie, ut supra visum est. 8.c.
marg.| £ .7. % Et dividetur : Scilicet regnum eius.
marg.| £ .8. % In quatuor ventos, etc., id est in quatuor regna que sita sunt ad quatuor principales partes mundi respectu Hierusalem, quia sicut supra dictum est Ptolomeus Lagi filius successit sibi in Egypto, que est ad meridiem respectu Hierusalem, propter hoc in sequentibus rex Egypti vocatur rex Austri. Seleucus successit sibi in Syria que est magis ad Aquilonem respectu Hierusalem, propter quod in sequentibus rex Syrie vocatur rex Aquilonis. Philippus autem frater Alexandri successit sibi in Macedonia et Grecia que est magis in occidente. Antigonus autem successit sibi in Asia que est magis in oriente. Ex istis autem quatuor partibus mundi oriuntur quatuor principales venti, ideo regnum Alexandri dicitur hic divisum in quatuor ventos celi.
marg.| £ .9. % Sed non in posteros : Scilicet in filios eius, quia Alexander non habuit filios, et si habuit, non regnaverunt post eum.
marg.| £.10.% Neque secundum potentiam, etc. Quia nullus de successoribus Alexandri fuit equalis sibi in potestate, unde sequitur.
marg.| £.11.% {4.1644} Lacerabitur enim regnum eius : Quia multe nationes recesserunt ab eius monarchia ipso mortuo, et multi etiam alii quam isti quatuor predicti imposuerunt sibi diademata : et hoc est quod dicit.
marg.| £.12.% Etiam in externos : Hoc est minores quam sunt quatuor predicti dividetur regnum eius, sed quia nulla regna istorum steterunt exceptis quatuor predictis, ideo subditur.
marg.| £.13.% Exceptis his : Scilicet predictis quatuor.
marg.| £.14.% Et confortabitur : Hic consequenter agitur de processu duorum regnorum scilicet Egypti et Syrie post mortem Alexandri. De aliis autem duobus regnis scilicet Asie et Macedonie non fecit Angelus mentionem, ratio huius est, quia regnum Egypti et regnum Syrie erant propinqua terre Iude : quia Iudea erat posita in medio habens Egyptum ad Austrum et Syriam ad Aquilonem, ut dictum est. Post mortem autem Alexandri magni regnum Egypti et regnum Syrie, habuerunt bellum ad invicem sub multis regibus sibi succedentibus, ut videbitur. Filii autem Israel in medio positi, erant parve virtutis respectu istorum : et aliqui de populo Israel favebant aliquando regi Egypti, aliquando regi Syrie : ideo occasione huius rex Egypti aliquando debellabat filios Israel, quia favebant suo adversario, et eadem ratione aliquando rex Syrie debellabat eos, et modo subiiciebantur uni, modo alteri : ideo de istis duobus regibus populum Israel successive affligentibus loquebatur angelus Danieli, qui desiderabat scire statum populi sui. De aliis autem duobus regibus scilicet Asie et Macedonie tacet : quia parum aut nihil habuerunt cum Iudeis agere. Ad maiorem autem evidentiam littere sequentis describuntur hic in figura subscripta reges Syrie ex una parte, et reges Egypti ex altera usque ad tempus Antiochi Epiphanis : propter cuius regnum ista premittuntur hic, quia fuit figura Antichristi, de quo principaliter hic intenditur. Et confortabitur. sicut dictum est in hac parte tangitur processus regnorum Egypti et Syrie. Et dividitur in tres partes : quia primo tangit historiam istorum regum usque ad Antiochum magnum, qui fuit pater Antiochi Epiphanis, secundo exinde tangit historiam de regno Antiochi magni, ibi: Filii autem eius. tertio describit Antiochi Epiphanis regnum, ad quod principaliter intendit venire ibi: Et stabit in loco eius despectus. Dicit ergo primo sic. Et confortabitur rex, etc., id est Egypti : quia primus rex qui ibi successit Alexandro scilicet Ptolomeus Lagi filius fuit vir prudens et fortis et multum dilatavit regnum suum.
marg.| £.15.% Et de principibus eius : Quod est sic intelligendum, De principibus eius id est de principibus ab eo descendentibus aliquis erit potentior eo, quia Ptolomeus Philadelphus filius eius fuit eo potentior et ditior et sapientior unde tempore eius. Lxx. interpretes transtulerunt sacram scripturam in Alexandria, et tantus amator sapientie fuit, quod libros omnium gentium in sua bibliotheca congregavit sequitur.
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.1645} Et post finem annorum federabuntur : Quia iste Ptolemeus Philadelphus multum depresserat regem Syrie sicut et pater eius, sed voluit finem ponere bello, et sibi federare regem Syrie dando sibi suam filiam uxorem nomine Berenicem : ut sic regnum Syrie acquireret nepotibus suis, et hoc factum est tempore tertii regis Syrie scilicet Antiochi Theos, et hoc est quod subditur hic.
marg.| £ .2. % Filiaque regis austri, id est Egypti.
marg.| £ .3. % Veniet ad regem aquilonis, id est Syrie.
marg.| £ .4. % Facere amicitiam : Inter patrem et maritum per matrimonium predictum.
marg.| £ .5. % Et non obtinebit fortitudinem, id est filia regis predicti non tenebit fortitudinem regni Syrie.
marg.| £ .6. % Nec stabit semen, id est filii ex ea nati non obtinebunt regnum, sicut cogitaverat rex Egypti Ptolemeus Philadelphus, ut dictum est : Ratio autem eius fuit, quia Antiochus Theos rex Syrie habebat aliam uxorem nomine Laodicen, et ex ea filium nomine Seleucum Callinicum. Ista autem Laodice que fuit prima uxor Antiochi Theos, reputata est quasi ancilla, postquam copulata est ei Berenice filia regis Egypti : sed tamen postea recepta fuit ab eo in gratiam : et ipsa timens ne iterum a marito expelleretur cum filio suo pro Berenice et filiis suis, ideo maritum suum veneno interfecit, et Berenicen cum filiis suis occidi procuravit, et sic filius eius Seleucus Callinicus patri suo in regnum successit. Et hoc est quod dicitur.
marg.| £ .7. % {4.1646} Et tradetur ipsa : Scilicet Berenice filia regis Egypti, que tradita fuit ad mortem, ut visum est.
marg.| £ .8. % Et qui adduxerunt eam adolescentes eius, etc., id est domicelli qui venerant cum ea de Egypto in Syriam, et erant in comitiva eius, quia tota familia eius interfecta est cum ea.
marg.| £ .9. % Et qui confortabat eam in temporibus, id est maritus eius qui interfectus est cum ea, veneno tamen ut visum est.
marg.| £.10.% Et stabit de germine radicum eius plantatio : Quia Ptolemeus Euergetes frater predicte Berenicis et filius Ptolemei Philadelphi, que processit ex eadem radice cum ea regnavit post patrem in Egypto : et sic stetit in regno loco patris sui.
marg.| £.11.% Et veniet cum exercitu, etc. Quia ad vindicandum mortem sororis sue Berenicis, congregavit exercitum magnum et fortem, et ingressus est regnum Syrie : et interfecit Seleucum Callinicum ibi regnantem cum matre sua, et hoc est quod dicitur hic.
marg.| £.12.% Et ingredietur provinciam regis aquilonis, id est Syrie.
marg.| £.13.% Et abutetur eis, id est Seleuco Callinico et matre eius de quibus opprobria intulit.
marg.| £.14.% Et obtinebit : Quia iure victorie eos occidit. Quia tamen habita hac victoria, etiam audivit dissensionem ortam in Egypto ideo festinanter reversus est de Syria portans secum idola auri et argenti et alia preciosa iocalia illius regni, et hoc est quod dicitur hic.
marg.| £.15.% Insuper et Deos eorum sculptilia : Obtinebit supple.
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.1647} Vasa quoque preciosa auri et argenti captiva ducet in Egyptum : Ipse scilicet Ptolemeus Euergetes.
marg.| £ .2. % Ipse prevalebit adversus regem aquilonis, id est adversus regem Syrie Seleucum, ut visum est.
marg.| £ .3. % Et intrabit in regnum : Scilicet suum.
marg.| £ .4. % Rex austri, id est Egypti.
marg.| £ .5. % Et revertetur ad terram suam : Devicta tamen et spoliata Syria, modo predicto.
marg.| £ .6. % Filii : Hic consequenter agit de regno Antiochi magni, qui fuit filius Seleuci regis Syrie. Et dividitur in duas partes quia primo ostenditur qualiter pugnavit contra Ptolemeum Philopatorem, secundo qualiter pugnavit contra filium eius Ptolemeum Epiphanem, ibi: Convertetur enim rex aquilonis. Circa primum considerandum quod mortuo Seleuco rege Syrie ut predictum est, duo filii eius qui tunc erant parvuli creverunt scilicet Seleucus Ceraunos qui erat primogenitus, et Antiochus magnus qui erat secundus natus. Mortuo autem Ptolemeo Evergete, qui patrem eorum interfecerat et matrem, ut visum est, regnante Ptolemeo Philopatore in Egypto loco patris sui Ptolemei Euergetis, duo fratres predicti moverunt contra eum prelium ad vindicandum mortem parentum, sed infra breve tempus Seleucus Ceraunos mortuus est, et sic Antiochus magnus solus ivit ad pugnandum contra Ptolemeum Philopatorem : tamen Antiochus victus fugit de campo : et hoc est quod dicitur : Filii autem eius, id est Seleuci Galerici.
marg.| £ .7. % Provocabuntur : Scilicet ad vindicandum mortem patris et matris ipsorum.
marg.| £ .8. % Et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : Ad pugnandum contra Ptolemeum Philopatorem.
marg.| £ .9. % Et veniet properans : Quia antequam committerent bellum cum rege Egypti Seleucus Ceraunos frater senior mortuus est, et audita morte frater eius Antiochus magnus festinanter venit de Babylone, ut cum exercitu pugnaret adversus Ptolemeum, et hoc est, quod dicitur. Et veniet properans et inundans revertetur. Scilicet de Babylone audita fratris morte.
marg.| £.10.% Et congredietur cum robore eius, id est cum forti exercitu veniet ad pugnandum contra Ptolemeum regem Egypti.
marg.| £.11.% Et provocatus rex austri, id est rex Egypti.
marg.| £.12.% Egredietur : Obviam Antiocho magno.
marg.| £.13.% {4.1648} Et pugnabit adversus regem aquilonis, id est contra Antiochum magnum regem Syrie.
marg.| £.14.% Et preparabit multitudinem nimiam, id est multo maiorem, quam sit multitudo exercitus Antiochi.
marg.| £.15.% Et dabitur multitudo in manu eius : Quia exercitus Antiochi devictus fuit a Ptolemeo Philopatore.
marg.| £.16.% Et capiet multitudinem : Quia multos de exercitu Antiochi cepit vivos.
marg.| £.17.% Et exaltabitur cornu eius, id est cor Ptolemei Philopatoris propter victoriam habitam.
marg.| £.18.% Et adiecit multa : Scilicet de exercitu Antiochi.
marg.| £.19.% Sed non prevalebit omni : Scilicet quia non potuit capere Antiochum sed evasit per fugam.
marg.| £.20.% Convertetur : Hic consequenter describitur pugna Antiochi magni contra Ptolemeum Epiphanem. Et dividitur in tres partes : quia primo facit quod dictum est, secundo ponit quoddam incidens ibi: Filii quoque. Tertio revertitur ad propositum, ibi: Et veniet Circa primum considerandum quod Antiochus magnus devictus a Ptolemeo Philopatore, ut visum est, ut posset vindicare opprobrium suum insurrexit contra Ptolemeum Epiphanem regnantem in Egypto loco patris sui defuncti scilicet Ptolemei Philopatoris. Et hoc est quod dicitur. Convertetur, id est Antiochus magnus rex Syrie.
marg.| £.21.% Et preparabit : Scilicet in pugna quam habuerat contra Ptolemeum Philopatorem.
marg.| £.22.% Et in fine temporum annorumque, id est post magnum tempus, mortuo Philopatore predicto.
marg.| £.23.% Veniet properans : Scilicet iste Antiochus magnus.
marg.| £.24.% Cum exercitu magno : Ex multitudine bellatorum.
marg.| £.25.% Et opibus nimiis : Ex abundantia pecuniarum et victualium.
marg.| £.26.% In temporibus, etc., id est contra Ptolemeum Epiphanem regem Egypti : quia Philippus rex Macedonum confederatus Antiocho magno, invadebat Egyptum cum eo tali pacto, quod quilibet eorum haberet civitates propinquiores regno suo quas possent acquirere in Egypto.
marg.| £.27.% Filii quoque : Hic ponitur quoddam incidens illius temporis, quia tempore Ptolemei Epiphanis, Onias qui erat summus sacerdos in Iudea fugit in Egyptum, dicens se velle implere prophetiam Is. 19.c. In die illa erat altare Domini in medio etc. Et ideo honorifice susceptus est a Ptolemeo Epiphane, et fecit ei templum simile templo Ierosolymitano, et hoc est quod dicitur Danieli, hic. Filii quoque prevaricatorum populi tui, id est populus Israel de quo erat natus Daniel.
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.1649} Extollentur, ut impleant visionem : Scilicet Is. predictam. Dicuntur autem isti filii prevaricatorum, id est de numero prevaricatorum, quia non erat eis licitum templum edificare et hostias offerre extra Hierusalem et propter hoc in penam peccati eorum subditur.
marg.| £ .2. % Et corruent : Quia Romanis postea destructum est illud templum et civitas in qua erat, que vocabatur tunc civitas Onie.
marg.| £ .3. % Et veniet : Hic revertitur ad propositum, scilicet ad describendum pugnam Antiochi magni contra Ptolemeum Epiphanem, et hoc est quod dicitur : Et veniet rex aquilonis, id est Antiochus magnus rex Syrie cum alio rege predicto.
marg.| £ .4. % Et comportabit aggerem, id est faciet comportari per multitudinem exercitus sui.
marg.| £ .5. % Et capiet urbes munitissimas, id est civitates quas reges Egypti ceperant prius in regno Syrie et eas munierant, ut melius possent eas tenere contra regem Syria.
marg.| £ .6. % Et brachia austri non sustinebunt, id est fortes milites Egypti positi in predictis civitatibus ad eas custodiendum non potuerunt eas tenere.
marg.| £ .7. % Et consurgent electi : Quia magni principes de Egypto voluerunt succurrere illis, qui erant obsessi ab Antiocho in civitatibus predictis.
marg.| £ .8. % Et non erit fortitudo : Quia non poterunt eis succurrere.
marg.| £ .9. % Et faciet venient super eum, id est contra Ptolemeum.
marg.| £.10.% Iuxta placitum suum : Quia civitates predictas recuperavit.
marg.| £.11.% Et non erit qui stet contra faciem eius : Scilicet regis Syrie.
marg.| £.12.% Et stabit in terra inclyta, id est in Hierusalem et Iudea que dicitur inclyta propter cultum divinum ibi existentem, quia Antiochus ibi honorifice susceptus est.
marg.| £.13.% Et consumetur in manu eius : Quia inde abstulit presidium Ptolemei regis Egypti et eos qui favebant sibi.
marg.| £.14.% Et ponet faciem suam, id est totam attentionem.
marg.| £.15.% Ut veniat ad tenendum universum regnum eius, id est regis Egypti, quia non suffecit Antiocho magno recuperare civitates et loca predicta : sed voluit obtinere totum regnum Egypti, verumtamen quia perpendit quod hoc non poterat virtute armorum, ideo simulavit facere pacem cum Ptolemeo Epiphane, et querere bonum eius : propter quod dedit ei filiam suam Cleopatram in uxorem, ut sic melius posset ingredi Egyptum, et hoc est quod dicitur hic.
marg.| £.16.% Recta faciet cum eo : Quia Antiochus magnus fecit recta cum Ptolemeo {4.1650} secundum apparentiam tantum.
marg.| £.17.% Et filiam feminarum, id est de numero feminarum.
marg.| £.18.% Dabit ei : Scilicet Cleopatram.
marg.| £.19.% Ut evertat illum, id est decipiat occasione filie habens ingressum familiarem intra Egyptum, ut sic posset capere eum.
marg.| £.20.% Et non stabit : Scilicet fraudulentia Antiochi.
marg.| £.22.% Nec illius erit : Scilicet regnum Egypti, ut cogitaverat, quia duces Egypti perceperunt fraudem Antiochi et cautius se habuerunt circa eum. Similiter filia eius Cleopatra magis favit marito suo regi Egypti, quam patri suo Antiocho.
marg.| £.23.% Et convertet faciem suam ad insulas : Quia Antiochus magnus videns se defraudatum a spe obtinendi regnum Egypti, convertit se ad debellandum insulas Asie.
marg.| £.24.% Et capiet multas : De illis insulis.
marg.| £.25.% Et cessare faciet principem opprobrii sui, id est seipsum, quia hoc faciendo provocavit opprobrium suum. Insule enim Asie erant confederate Romanis, ideo ab eis missus est Scipio Africanus contra Antiochum, qui devicit eum et de campo fugavit, propter quod subditur.
marg.| £.26.% Et opprobrium eius convertetur in eum, id est in Antiochum. Hec autem expositio videtur esse contraria textui, quia per hoc Antiochus non fecit opprobrium suum cessare, sed magis augeri, propter hoc recurrendum est ad litteram Hebraicam que talis est : Et reducet Dominus opprobrium suum super eum, quia propter blasphemias contra Deum incurrit dictum opprobrium. Et absque opprobrio suo reddet ei, quia nihil deperiit ipsi Deo propter blasphemias Antiochi.
marg.| £.27.% Et convertet faciem suam ad imperium terre sue : Quia fugiens de Asia voluit ad terram suam redire.
marg.| £.28.% Et impinget : Quia in ipso reditu occisus fuit in templo Nanee 2. Machab.
marg.| £.29.% Et non invenietur : Quia ipse et qui cum eo erant divisi fuerunt membratim, ita quod eius cadaver non fuit cognitum nec sepultum. Dicunt tamen aliqui quod in dicto reditu occisus fuit pugnans contra Elymeos, et quod primum capitulum secundi Machabeorum loquitur de Antiocho Epiphane eius filioa.
a 2Mcc. 1.
marg.| £.30.% Et stabit in loco eius vilissimus, id est Seleucus filius eius senior qui propter inertiam dicitur hic vilissimus.
marg.| £.31.% Et indignus decore regio, id est honore regali.
marg.| £. 3 .% 2 . Et in paucis diebus conteretur : Quia parum regnavit.
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.1651} Non in furore nec in prelio : Quia non fuit homo bellicosus nec militaris.
marg.| £ .2. % Et stabit in loco eius, etc. Hic consequenter agit de regno Antiochi Epiphanis qui fuit figura Antichristi, ut dictum est, de quo principaliter agitur hic. Ad evidentiam autem eorum que sequuntur, sciendum quod illud quod est figura alicuius vel signum oportet quod sit res aliqua. Illud enim quod nihil est, non potest esse signum alicuius vel figura, et ideo illud quod est figura vel signum alicuius potest dupliciter considerari quo ad presens. Uno modo ut est figura tantum vel signum. Alio modo ut est res quedam in se, et tamen figura alicuius, sicut circulus pendens ante tabernam, potest considerari ut est signum vini existentis in cellario tantum, vel prout est signum vini, et cum hoc ut est res aliqua in se. Illa autem que dicuntur de figura vel signo primo modo intelliguntur vera tantum esse de his quorum sunt signum vel figura quia figura inquantum figura ducit tantum in cognitionem alterius. Illa autem que dicuntur de signo vel figura secundo modo, verificantur de utroque scilicet de re que figura est, et de eo cuius est figura. Simili modo est in sacra scriptura, quia si aliquid dicatur de aliquo ut est figura alterius tantum, tunc sensus litteralis est unus tantum, scilicet de illo cuius est illa figura, sicut de Salomone ut est figura Christi tantum, dicitur illud Ps. 71.b. Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, et ideo solum verificatur de Christo ad litteram, non de Salomone, cuius regnum solum fuit in Iudea. Sed illud quod dicitur de aliquo secundum se, et ut est figura alterius, illud verificatur ad litteram de utroque, tamen principaliter de illo cuius est figura, sicut de Salomone dicitur 1Par. 22.c. Ipse erit mihi in filium : et ego ero illi in patrem. Quod verificatur de Salomone et Christo cuius Salomon erat figura. Sed principaliter de Christo, qui est filius naturalis Dei. Salomon autem fuit filius eius per adoptionem gratie saltem in principio regni.
marg.| Similiter dicendum est in proposito, quod Antiochus illustris qui est figura Antichristi, potest dupliciter considerari. Uno modo ut est figura Antichristi tantum, et sic ista que dicuntur de Antiocho verificantur tantum ad litteram de Antichristo. Alio modo potest accipi ut est figura Antichristi, et cum hoc ut secundum se est aliquid : et sic illa que dicuntur de ipso verificantur de utroque. De Antiocho tamen imperfectius, et perfectius de Antichristo cuius est figura, sicut dictum est supra 8. cap. quia ea que ibi dicta sunt verificantur de utroque. In hoc capitulo autem aliqua dicuntur de Antiocho predicto isto duplici modo, et ideo dividitur in duas partes, quia primo ponuntur ea que dicuntur de Antiocho secundum se, et ut est figura Antichristi, et sic verificantur de utroque, secundo ea que dicuntur de Antiocho, ut est figura Antichristi tantum, et sic verificantur de solo Antichristo, ibi, Et faciet rex secundum voluntatem suam. Prima in tres, quia primo ostendit qualiter obtinuit regnum Syrie fraudulenter, secundo, agit de pugna Antiochi, contra {4.1652} Ptolemeum nepotem suum, ibi : Et brachia : Tertio qualiter pugnavit contra filios Israel : ibi : Et revertetur in terram suam. Circa primum sciendum, quod Antiochus magnus de quo dictum est duos filios habuit, unum qui vocatus est Seleucus Philopator et fuit primogenitus, alius autem vocatus est Antiochus Epiphanes vel illustris quod idem est, et ille traditus est Romanis obses pro patre suo, ne a fidelitate Romanorum recederet. Mortuo igitur Antiocho magno ut predictum est, successit ei in regnum Seleucus filius eius primogenitus, de quo dictum est hic quod fuit vilissimus et indignus honore regio, propter inertiam suam : igitur Antiochus Epiphanes qui erat Rome obses, audita morte patris sui, et sciens inertiam fratris sui regnantis : occulte recessit de Roma sine scitu senatorum, ut communiter dicunt historiographi. Aliqui autem dicunt licet pauci, quod recessit de licentia senatorum, non tamen est vis qualiter recesserit, sive sic, sive sic veniens igitur in Syriam ubi regnabat frater suus, cepit simulare benignitatem erga cives et audaciam contra hostes : et per hoc attraxit multos ad se : propter quod fratre eius mortuo qui parum regnavit, ut dictum est, obtinuit regnum eius et nepotem suum scilicet filium fratris sui privavit regno sibi debito, et hoc est quod dicitur hic : Et stabit in loco eius, id est Seleuci.
marg.| £ .3. % Despectus, id est Antiochus Epiphanes qui dicitur hic despectus quia fuit Rome obses.
marg.| £ .4. % Et non tribuetur ei honor regius : In principio, quia pater suus Antiochus magnus declaravit in testamento suo sibi succedere in regno Seleucum, quia tunc erat consuetudo quod pater preferebat in regno suo de filiis suis quem volebat.
marg.| £ .5. % Et veniet clam, id est occulte, quia de Roma occulte recessit ut iam dictum est.
marg.| £ .6. % Et obtinebit regnum in fraudulentia : Quia obtinuit regnum post fratrem suum per simulationes predictas.
marg.| £ .7. % Et brachia : Hic ostendit qualiter pugnavit contra Ptolemeum Philometorem nepotem suum, filium Cleopatre sororis sue predicte, et Ptolemei Epiphanis regis Egypti, Et dividitur in duas partes secundum duas inuasiones, quas fecit contra Egyptum, secunda, ibi : Et concitabitur. Circa primum sciendum, quod Antiochus Epiphanes rex Syrie simulavit se zelare pro nepote suo rege Egypti adhuc tamen puero, et ideo quasi sub titulo tutoris, accepit, civitates, quas reges Egypti prope regnum Egypti acquisierant, quas cum principes Egypti nomine pueri repeterent : Antiochus negavit reddere, et ideo inter ipsum et regem Egypti adhuc puerum guerra mota est : sed duces Ptolemei regis Egypti venientes contra Antiochum devicti sunt, et per consequens puer pro quo pugnabant : tamen postea Antiochus simulavit totum fecisse amore pueri, tamque sibi magis propinquus, utpote ipsius avunculus et hoc fecit fraudulenter ut posset melius ingredi Egyptum, et obtinere divitias illius regni, et hoc est quod dicitur hic : Et brachia pugnantis, id est duces Ptolemei Philometoris qui pugnabant pro eo.
marg.| £ .8. % Ex pugnabuntur a facie eius, etc. Quia devicti sunt ab Antiocho.
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.1653} Insuper et dux federis, id est Ptolemeus Philometor, cum quo Antiochus eius avunculus simulabat facere fedus principaliter, contritus est ab eo, scilicet quia ut dictum est, devictis principalibus pueri, et puer quodammodo devictus est.
marg.| £ .2. % Et post amicitias cum eo faciet dolum : Quia ut dictum est simulavit predicta fecisse amore nepotis sui, quasi posset melius custodire res suas quam homines extranei : hoc tamen dolose simulabat, ut posset ingredi Egyptum ad ipsum spoliandum, et hoc est quod dicitur.
marg.| £ .3. % Et ascendet : Scilicet in Egyptum.
marg.| £ .4. % Et superabit in modico populo : Quia Egyptii non timebant sibi ab eo, credentes quod intrasset pro bono nepotis sui regis Egypti.
marg.| £ .5. % Et abundantes et uberes urbes ingredietur : Spoliando eas.
marg.| £ .6. % Et faciet que non fecerunt patres eius : Quia predecessores sui scilicet reges Syrie non asportaverunt spolia terre Egypti, licet aliqua extrinseca illius regni depredati fuissent, sicut fecit Antiochus magnus, ut visum est.
marg.| £ .7. % Et contra firmissimas cogitationes inibit : Scilicet consilium : quia astutia sua ex fraude decepit sapientes Egypti, ubi tunc vigebat sapientia.
marg.| £ .8. % Et hoc usque ad tempus : Quasi dicat, non diu durabit : quia inde fuit postea turpiter expulsus. Vel aliter. Usque ad tempus. Scilicet Antichristi in quo complebuntur ista perfectius, quia Antiochus fuit figura Antichristi.
marg.| £ .9. % Et concitabitur fortitudo eius et cor eius : Hic describitur {4.1654} secunda inuasio, quam fecit Antiochus contra Egyptum, quia Ptolemeus puer crevit : et sic preparavit se ad prelium contra avunculum suum. Iste tamen Antiochus semper dolose agebat, et ideo videns nepotem suum habere fortem exercitum, propter quod timens devinci, traxit ad se muneribus aliquos de Gente Ptolemei per quod impedita fuit victoria Ptolemei contra Antiochum, et fecerunt pacem, simulatam tamen : quia unus cogitabat malum contra alium, et hoc est quod dicitur hic : Et concitabitur fortitudo eius et cor eius, id est Antiochi regis Syrie.
marg.| £.10.% Adversum regem Austri, id est Egypti nepotem suum. Sequitur.
marg.| £.11.% Et rex Austri, id est Ptolemeus rex Egypti iam factus adultus.
marg.| £.12.% Provocabitur ad bellum etc. Contra Antiochum avunculum suum.
marg.| £.13.% Et non stabunt quia inibunt adversus : Quia aliqui de Gente Ptolemei non steterunt fideliter cum eo, sed induxerunt eum ad faciendum pacem, conducti ad hoc ab Antiocho, ut dictum est : et hoc est quod dicitur.
marg.| £.14.% Et comedentes panem : Quia occasione huius pacis simulate, multi de exercitu regis Egypti postea fuerunt interfecti.
marg.| £.15.% Duorum quoque regum cor erit, ut male faciant : Quia ut dictum est pax fuit tantum simulata : et ideo unus contra alterum malum cogitabat in corde suo.
marg.| £.16.% Et ad mensam unam etc. Quia ad simulationem maioris pacis comedebant invicem, et verbis mendacibus nitebantur se mutuo decipere.
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.1655} Et non proficient : Quia unus non potuit alium totaliter subvertere, sicut cogitabant.
marg.| £ .2. % Quia adhuc finis : Scilicet negocii inter ipsos.
marg.| £ .3. % In aliud tempus : Vel aliter : Quia adhuc finis, id est fraudulentia vel malitia Antiochi magis implebitur in Antichristo cuius Antiochus est figura.
marg.| £ .4. % Et revertetur : Hic consequenter ostenditur qualiter Antiochus Epiphanes impugnavit filios Israel : et dividitur in duas partes secundum quod duplex fuit ipsius impugnatio contra eos. Secunda ibi : Statuto tempore. Circa primum sciendum, quod Antiochus revertens de Egypto post primam inuasionem Egypti intravit Hierusalem, Menelao ductore et aliis qui ei favebant, et fecit ibi multa mala : sed non tanta quanta fecit postea, et hoc est quod dicitur hic.
marg.| £ .5. % Et cor eius : Scilicet Antiochi.
marg.| £ .6. % Adversus testamentum sanctum : Scilicet Iudeam et Hierusalem ubi Dei testamentum servabatur.
marg.| £ .7. % Et faciet : Ibi multa mala.
marg.| £ .8. % Et revertetur in terram suam : Hoc est in Syriam.
marg.| £ .9. % Statuto tempore : Hic describitur secunda eius impugnatio contra filios Israel. Ad cuius evidentiam sciendum, quod Antiochus Epiphanes alio tempore volens intrare Egyptum, inde repulsus est per Marcum Publium missum ad hoc a senatu Romanorum, quibus rex Egypti erat confederatus, qui quidem Marcus Publius cum invenisset Antiochum in littore maris, precepit sibi ut discederet ab amicis Romanorum, et esset contentus regno suo. Tunc Antiochus petiit super hoc consilium et deliberationem : et tunc Marcus Publius fecit circulum in arena cum baculo quem tenebat in circumitu Antiochi dicens : Senatus precepit {4.1656} ut respondeas antequam exeas de hoc circulo. Tunc Antiochus non audens preterire mandatum senatorum, dixit ei esse obediendum : et sic tristis revertens in Hierusalem fecit illa mala que dicuntur. 1. et 2. Mach. et hoc est quod dicitur hic. Statuto tempore revertetur et veniet. Antiochus. s.
marg.| £.10.% Ad Austrum, id est ad Egyptum capiendum.
marg.| £.11.% Et non erit priori simile novissimum : Quia tunc non spoliavit Egyptum sicut in prima vice, ut supra dictum est, sed magis inde repulsus est turpiter per legatum Romanorum. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.| £.12.% Et venient super eum trieres et Romani, id est exercitus Romanus in navibus.
marg.| £.13.% Et percutietur : Non morte, sed quia deiectus fuit a sua intentione, ut visum est.
marg.| £.14.% Et revertetur : Ab Egypto. s.
marg.| £.15.% Et indignabitur contra testamentum sanctuarii, id est contra Hierusalem.
marg.| £.16.% Et faciet : Ibi multa mala.
marg.| £.17.% Reverteturque : Hoc dicit : quia iam fuerat ibi alias.
marg.| £.18.% Et cogitabit adversus eos, qui dereliquerunt testamentum : Quia etiam illos Iudeos quorum consilio venit in Hierusalem qui erant legis transgressores interfecit Antiochus, motus cupiditate thesaurorum qui erant in templo.
marg.| £.19.% Et brachia ex eo stabunt : Quia posuit Macedones in arce que erat in Hierusalem, ut habetur. 1Mcc. 1. ne civitas posset rebellare contra ipsum.
marg.| £.20.% Et polluent sanctuarium fortitudinis, id est templum in quo Dominus qui est fortitudo colebatur, quia ibi precepto Antiochi facte sunt are idolorum, et facta sunt prostibula.
marg.| £.21.% Et auferent iuge sacrificium : Quia per sex annos sacerdotes Iudeorum non poterant offerre sacrificium consuetum.
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.1657} Et dabunt abominationem in desolationem : Quia ibi posuerunt idolum Iovis. Idolum autem apud Hebreos nominatur abominatio, et hec fuit occasio maxime desolationis ipsis Iudeis quando positum fuit in templo.
marg.| £ .2. % Et impii in testamentum simulabunt : Quia aliqui pessimi de Iudeis simulantes se zelare pro cultu Dei, populum Iudeorum deceperunt, sicut de Alchimo et suis sociis dicitur. 1Mcc. 7.b. Homo sacerdos de semine Aaron venit, non decipiet nos, et tamen statim rupit iuramentum, ut ibidem dicitur, et fecit peius Iudeis quam Gentiles fecerant.
marg.| £ .3. % Populus autem etc. Hic consequenter ostenditur Machabeorum constantia in sustinendo tormenta ne facerent contra legem, ut patet de septem fratribus et matre eorum et multis aliis, ut habetur. 1Mcc. 7. et in debellando adversarios, ut patet de Iuda Machabeo et fratribus et sociis eorum, et hoc est quod dicitur : Populus autem sciens Deum suum. Scilicet fide formata caritate.
marg.| £ .4. % Obtinebit, id est perfecte tenebit legem.
marg.| £ .5. % Et faciet : Multa contra adversarios, ut patet de Iuda Machabeo et sociis eius.
marg.| £ .6. % Et docti in populo docebunt plurimos : Resistere adversariis, et tenere legem usque ad mortem, sicut fecit Matathias : ut habetur. 1Mcc. 2. quoniam docuit filios suos certare usque ad mortem pro defensione legis.
marg.| £ .7. % Et ruent in gladio et in flamma : Quia illo tempore multi de filiis Israel interfecti sunt gladio, et aliqui igne, et aliqui ducti sunt captivi, et aliqui bonis suis spoliati, ut manifeste patet Primo et secundo Machabeorum.
marg.| £ .8. % Cumque corruerint ; sublevabuntur : Quia Matathias et filii eius in persecutione Antiochi aliquam consolationem populo fecerunt.
marg.| £ .9. % Et applicabuntur eis plurimi fraudulenter : Sicut de Alchimo iam dictum est, et sicut de Nicanore : ut dicitur. 1Mcc. 7. Qui fecit amicitias cum Iuda Machabeo, postea volebat eum capere.
marg.| £.10.% Et de eruditis ruent : Sicut patet de Iuda Machabeo et fratribus eius, qui in defensione legis et patrie mortui sunt.
marg.| £.11.% {4.1658} Ut conflentur et eligantur et dealbentur : per tribulationes que sunt magis accepte Deo quam sacrificia, ut supra dictum est capitulo 4. Et hoc.
marg.| £.12.% Usque ad tempus prefinitum : Scilicet a Deo, et hoc est usque ad finem mundi, quia usque tunc sancti sustinebunt tribulationes malorum.
marg.| £.13.% Quia adhuc aliud ad tempus : erit in quo scilicet omnia ista perfectius complebuntur scilicet tempus persecutionis Antichristi, qui erit caput omnium malorum, et cuius figura fuit Antiochus. Et quia dictum est, quod ea que sunt de Antiocho dicta usque huc, non solum sunt dicta de eo secundum se, sed cum hoc ut est figura Antichristi : ideo est ibi duplex sensus litteralis : Unus de Antiocho qui dictus est Epiphanes : Alius de Antichristo ad quem predicta possunt de facili applicari. De Antiocho enim tria dicta sunt in generali. Primum est quod qualiter obtinuit regnum fraudulenter, ibi : Et stabit in loco suo despectus : etc. et hoc perfectius verificatur de Antichristo, qui maius Dominum obtinebit non propter nobilitatem generis, sed magis per fraudulentiam et sic potest applicari illa littera secundum quod dictum est de Antiocho qualiter pugnavit contra regem Egypti : hoc notatur, ibi : Et brachia pugnantis, etc. contra quem pugnavit duplici via, scilicet fraudulentia et armorum potentia, ut visum est. Et istud perfectius complebitur in Antichristo, quia rex Egypti erit unus de tribus qui primo superabuntur ab eo, ut dictum est supra 7. cap. Non est dubium quod contra eum mutetur maiori fraude et maiori potentia quam Antiochus fecerit, et propter hoc tota illa littera potest de facili applicari Antichristo et maxime illud quod ibi dicitur : Et faciet que non fecerunt patres eius, et patres patrum eius : quia nullus de regibus totius mundi fecit vel faciet talia qualia facturus est Antichristus : sed multi reges qui precesserunt Antiochum fecerunt etiam maiora, quam Antiochus fecerit, ut patet de Alexandro magno a quo descendit regnum Antiochi, ut supra dictum est. Tertium autem quod dictum est de Antiocho est qualiter pugnavit contra filios Israel, ibi: Et revertetur in terram suam, etc. ubi dictum est quomodo filios Israel multipliciter afflixit, et a {4.1659} cultu veri Dei inquantum potuit avertit, et quomodo multi de populo Israel constanter mortem et tribulationes sustinuerunt. Et hoc multo fortius implebitur de Antichristo, quia erit sine comparatione maior persecutor ecclesie, quam ille fuerit synagoge, et multo plures per eum a fide avertentur et multo plures in fide stantes cruciabuntur quam per Antiochum : et ideo tota ista littera potest de facili ad ipsum applicari : sed propter prolixitatem vitandam omitto per singula verba discurrere.
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| £ .1. % Et faciet : Hic consequenter ponuntur ea que dicuntur de Antichristo prout fuit figura Antichristi tantum, quia non verificantur de eo ad litteram, sed tantum de Antichristo : Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur processus Antichristi contra Deum, secundo, contra colentes ipsum, ibi : Et multiplicabit gloriam. Primum ostenditur dupliciter, scilicet in contemptu blasphemie et in cultu idololatrie, ibi : Deum autem Maozim. Primo igitur dicitur sic continuando litteram littere immediate precedenti, ubi dictum est. Adhuc aliud tempus erit, scilicet tempus Antichristi, ut dictum est. Et faciet rex, id est Antichristus.
marg.| £ .2. % Iuxta voluntatem suam : Quia malitia sua perducetur ad effectum.
marg.| £ .3. % Et elevabitur : Secundum quod dicitur. 2. ad Thess. 2.a. Nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, qui extollitur super omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ostendens se tamquam sit Deus : et ideo ista littera non potest exponi nisi de eo. Antiochus enim Epiphanes non elevavit se contra omnem Deum, immo idolum Iovis coluit : et in templo Ierosolymitano posuit, et Iudeos ad cultum illius quantum potuit induxit, ut legitur. 1. Macha. et 2.
marg.| £ .4. % Et adversus Deum : Quia Antichristus contumeliam loquitur contra Deum celi : quia ostendet se tamquam sit Deus, ut dicit Apostolus et iam allegatum est.
marg.| £ .5. % Et dirigetur : Quia ad effectum intentum eius perducetur malitia, quia sedebit in templo tamquam sit Deus : non tamen diu, propter quod subditur.
marg.| £ .6. % Donec compleatur iracundia : Scilicet Dei super eum, quando virtute eius morietur subito, ut dicunt sancti, et Apostolus. 2. ad Thess. 2.b. Quem Dominus Iesus interfecit spiritu oris sui, etc.
marg.| £ .7. % {4.1660} Perpetrata quippe est diffinitio : Quasi dicat Ita determinatum est in Dei prescientia, ideo ita certum est de futuro : acsi iam esset factum de preterito.
marg.| £ .8. % Et Deum patrum : Quia Antichristus nascetur de Iudeis vel Christianis, qui Deum celi adorant, et Antichristus eius cultum auferet et usurpabit sibi, ut dictum est. Patet etiam, quod ista littera non potest exponi de Antiocho qui idola Grecie coluit, sicut patres sui : et ad ipsa adoranda Iudeos induxit in Hierusalem, ut dictum est : et similiter Samaritanos, quia templum quod erat in monte Garizim Iovi dedicavit ut habetur. 2. Machab. 6.
marg.| £ .9. % Et erit in concupiscentiis feminarum : Quia licet Antichristus fingat castitatem exterius, ut facilius decipiat, tamen non erit vere castus, ut dicunt aliqui : quia erit plenus omnis malitie, et per consequens erit luxuriosus : propter quod significatur per bestiam ascendentem de Abysso, Apc. 17. In bestia autem significatur carnalis lascivia, propter quod Philosophus. 2. Ethicorum vitam carnalem seu voluptuosam vocat bestialem vitam.
marg.| £.10.% Ne quemquam Deorum curabit : Hoc patet verum de Antichristo ex predictis, et falsum de Antiocho. causa subditur.
marg.| £.11.% Quia adversum, id est contra Deum et homines : quia Antichristus consurget contra omnes homines eos sibi subiiciendo, et contra Deum eius cultum sibi usurpando, sed neutrum verificatur de Antiocho : quia Iovem coluit et Romanis subiectus fuit, ut patet expredictis : et ideo non surrexit contra universa.
marg.| £.12.% Deum autem Maozim : Hic ponitur processus Antichristi contra Deum per cultum idololatrie, quia licet se faciat adorari sicut Deum in palam : ut omnem talem cultum auferat ab aliis, ut dictum est, tamen demonem privatum quem habebit occulte adorabit : cuius virtute et auxilio faciet illa mirabilia que facturus est Deo tamen permittente, et hoc est quod dicitur hic. Deumautem Maozim. Maozim interpretatur presidium, sic enim vocabitur demon eius privatus, quia ab eo habebit presidium et auxilium. Vel aliter, presidium dicitur locus construendus ab Antichristo ubi colet illum demonem occulte.
marg.| £.13.% Et Deum quem ignoraverunt patres eius : Ibi accipitur et pro, id est Deum quemcognoverunt. Iudei vel Christiani ex quibus descendet Antichristus.
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.1661} Colet auro, etc. Quia in loco illo reponet Antichristus divitias preciosas tamquam in loco secretissimo et fortissimo, unde sequitur.
marg.| £ .2. % Et faciet : Scilicet hoc quod dictum est.
marg.| £ .3. % Ut muniat, id est locum illum ubi adorabit demonem occulte, ideo dicitur.
marg.| £ .4. % Cum Deo, etc. Per familiaritatem et pacta cum eo inita : quia habebit pactum cum illo demone, scilicet privato, qui tamen alienus debet esse ab omni homine.
marg.| £ .5. % Et multiplicabit : Hic consequenter ponitur processus Antichristi contra colentes Deum, qui erit in exaltatione malorum qui ei obedient, et in persecutione bonorum qui ei resistent, et hoc est quod dicitur hic : Et multiplicabit gloriam, scilicet sibi obedientibus eos exaltando.
marg.| £ .6. % Et dabit eis, etc. Et non dicit in omnibus, quia nullum faciet sibi equalem.
marg.| £ .7. % Et terram, etc., id est pro voluntate sua familiaribus suis, hoc autem non potest dici de Antiocho, qui parum aut nihil ultra regnum Syrie tenuit, quia aliqua alia ad tempus tenuit inde deiectus fuit, quia fuit : repulsus de Egypto, ut supra visum est, et similiter de Perside, ut habetur 1Mcc. 6. Similiter homines sui fuerunt deiecti de Iuda per Iudam Machabeum et fratres eius.
marg.| £ .8. % Et in tempore prefinito : Hic describitur persecutio bonorum per Antichristum, quia in principio subiiciet sibi regem Egypti ubi tunc vigebit fides, et hoc est quod dicitur : Et in tempore prefinito. Scilicet a Deo qui futura previdet et ordinat.
marg.| {4.1662} £ .9. % Preliabitur, id est Egypti.
marg.| £.10.% Et quasi, id est Antichristus hic designatus per Antiochum, qui fuit figura eius, ut dictum est, et sequitur.
marg.| £.11.% Et ingredietur, etc. Quia rex Egypti erit unus de primis contritis ab Antichristo, ut visum est supra 8. cap.
marg.| £.12.% Et introibit, etc., id est Iudeam, que dicitur gloriosa propter mirabilia ibi facta a Deo, et propter opera nostre salutis ibi facta a Christo.
marg.| £.13.% Et multi corruent, id est multe terre et urbes et Gentes subiicientur Antichristo.
marg.| £.14.% He autem sole : Alias principum filiorum Ammon. Hoc autem fit propter divinam misericordiam, quia sancti habebunt illuc aliquod refugium tempore Antichristi quod fiet propter minus perfectos, qui non auderent se opponere Antichristo. Ex ista etiam littera patet quod non potest exponi de Antiocho, quia omnes Gentes et terre non fuerunt ei subiecte exceptis his tribus.
marg.| £.15.% Et mittet manum, etc. Quia ad illas terras ubi Antichristus personaliter non accedet nuntios mittet.
marg.| £.16.% Et terra Egypti : Quia illa erit de primo subiecta Antichristo, ut visum est.
marg.| £.17.% Per Lybiam quoque Aethiopiam, etc. Quia ista duo regna similiter subiicientur Antichristo : hoc autem non potest dici de Antiocho quia istas terras non legitur intrasse.
marg.| £.18.% Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : Quia fama sanctorum nolentium Antichristo obedire turbabit eum : vel forte fama aliquorum regum fidelium et resistere volentium. Sequitur.
Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| £ .1. % {4.1663} Et veniet : Quia habebit exercitum maximum.
marg.| £ .2. % Ut conterat etc. Omnes, scilicet nolentes ei obedire.
marg.| £ .3. % Et figet, etc. Secundum Hieronym. Apadno idem est quod Emaus, qui locus est inter mare mortuum et mare mediterraneum.
marg.| £ .4. % Super montem, id est montem Oliveti, vel montem Sion. Quando enim Antichristus ponet tabernaculum suum in Emaus, ponet ipsum quodammodo super montem Oliveti, vel montem Sion : qui sunt montes propinqui distantes tantum per miliare, quia ab Emaus incipiunt montana Hierusalem.
marg.| £ .5. % Et veniet : Quia Antichristus veniet in montem Sion in loco ubi fuit templum, ut ibi sedeat, et adoretur tamquam sit Deus, ut dicit Apostolus. Similiter veniet usque ad summitatem montis Oliveti unde ascendit Christus in celum, tamquam inde ascensurus in altum virtute demonis ipsum portantis.
marg.| £ .6. % Et nemo : Quia virtute divina ibi subito interficietur, secundum quod dicit Apostolus 2 ad Thessalonicenses 2.b.b Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Ex hoc {4.1664} autem loco patet similiter, quod hoc non potest exponi de Antiocho : quia non fuit mortuus inter Maria nec super montem sanctum, sed redeundo de Perside, ut habetur 1Mcc. 6. et 2Mcc. 9. Porphyrius tamen extorte et ficticie exponit hoc de ipso Antiocho dicens, quod mortuus est in quodam monte qui nominatur Apadno : et est situs inter duo magna flumina, scilicet Euphraten et Tigrim que dicuntur hic Maria. Similiter mons ille dicitur inclytus et sanctus, quia Gentiles ibi colebant deos suos. Hoc autem patet ficticium, quia non invenitur in scriptura aliquis mons sic vocatus in Perside. Similiter quod flumina dicantur Maria, est contra consuetudinem scripture : licet aliquando scriptura nominet stagna magna habentia magnam congregationem aquarum maria. Similiter, quod mons, ubi colebantur idola dicatur inclytus et sanctus ab angelo qui loquebatur Danieli, est manifeste falsum, imo magis diceretur prophanus : Hic igitur patet quod licet in littera pre accepta usque ad locum illum. Et faciet rex secundum voluntatem suam, etc. sint aliqua que possent applicari Antiocho, tamen multa interseruntur que non possunt verificari de eo, ut visum est : et ideo per hoc cogimur exponere de Antichristo totam litteram sequentem a loco supradicto.
b 2Th. 2.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_11)

Notes :