Capitulum 2
Numérotation du verset
Dn. 2,1
In anno autem secundo regni Nabuchodonosor
vidit Nabuchodonosor somnium
et conterritus est spiritus eius
et somnium effugit ab eo.
Numérotation du verset
Dn. 2,2
Precepit ergo rex ut convocarentur arioli
et magi
et Chaldei
et malefici1
1 Chaldei - et - malefici]
inv. Weber
ut2 indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent steterunt coram rege
2 ut] et
Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,3
et dixit ad eos rex: Vidi somnium
et mente confusus ignoro quid viderim.
Numérotation du verset
Dn. 2,4
Responderuntque Chaldei regi Syriace: Rex in sempiternum vive. Dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus.
Numérotation du verset
Dn. 2,5
Et respondit rex et dixit3 Chaldeis: Sermo
3 et dixit] ait
Weber
recessit a me. Nisi indicaveritis mihi
somnium et
coniecturam eius
peribitis vos
et domus vestre publicabuntur.
Numérotation du verset
Dn. 2,6
Si autem somnium et coniecturam eius narraveritis,
premia
et dona
et honorem multum accipietis a me.
Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi.
Numérotation du verset
Dn. 2,7
Responderunt secundo et dixerunt: Rex somnium dicat servis suis et interpretationem eius indicabimus.
Numérotation du verset
Dn. 2,8
Respondit rex et ait: Certe scio4 quia tempus redimitis,
4 Certe scio] certo novi
Weber
scientes quod a me recesserit sermo5.
5 a me - recesserit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,9
Si ergo somnium non indicaveritis mihi
una est
de vobis
sententia,
quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis,
ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem6 eius veram loquamini.
6 interpretationem] + quoque
Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,10
Respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt: Non est homo super terram
qui sermonem tuum rex possit implere ;
sed neque regum quisquam magnus et potens
verbum huiusmodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo.
Numérotation du verset
Dn. 2,11
Sermo enim quem tu rex queris gravis est nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis quorum non est conversatio cum hominibus7.
7 conversatio - cum hominibus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,12
Quo audito rex in furore et in ira magna precepit ut perirent omnes
sapientes
Babylonis.
Numérotation du verset
Dn. 2,13
Et egressa sententia
sapientes interficiebantur.
Querebaturque Daniel et socii eius ut perirent.
Numérotation du verset
Dn. 2,14
Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia
ab Arioch
principe militie regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
Numérotation du verset
Dn. 2,15
Et interrogavit eum qui a rege
potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis
esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
Numérotation du verset
Dn. 2,16
Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
Numérotation du verset
Dn. 2,17
Et ingressus est domum suam, Ananieque et8 Misaeli et Azarie sociis suis indicavit negotium
8 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,18
ut quererent
misericordiam a facie Dei celi, super sacramento isto
et
non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
Numérotation du verset
Dn. 2,19
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte9 revelatum est.
9 m. - per visionem nocte]
inv. Weber
Et
benedixit Daniel Deum celi10
10 benedixit Daniel Deum] Daniel benedixit Deo
Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,20
et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a seculo et usque in seculuma, quia sapientia
0 Cf. Ps. 112, 2.
et fortitudo
eius sunt,
Numérotation du verset
Dn. 2,21
et ipse
mutat tempora et etates,
transfert regna atque constituit, dat sapientiam sapientibus
et scientiam intelligentibus disciplinam.
Numérotation du verset
Dn. 2,22
Ipse revelat profunda et abscondita
et novit in tenebris constituta
et lux cum eo estb.
0 Cf. Ps. 138, 2.
Numérotation du verset
Dn. 2,23
Tibi
Deus patrum nostrorum confiteor
atque laudo quia sapientiam
et fortitudinem
dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi
que11 rogavimus te
11 que] coniec., qu
cacogr. Rusch
quia sermonem regis aperuisti nobis.
Numérotation du verset
Dn. 2,24
Post hec Daniel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis,
sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas. Introduc me in conspectu regis et solutionem narrabo12 regi13.
12 narrabo] enarrabo
Weber
|
13 e. r.]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 2,25
Tunc Arioch festinus introduxit
Danielem
ad regem et dixit ei: Inveni hominem
de filiis transmigrationis Iude qui solutionem regi annuntiet.
Numérotation du verset
Dn. 2,26
Respondit rex et dixit Danieli cui nomen erat Balthasar: Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius ?
Numérotation du verset
Dn. 2,27
Et respondens Daniel coram rege ait: Mysterium
quod rex
interrogat sapientes magi et arioli et aruspices nequeunt14 indicare regi.
14 nequeunt] non queunt
Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,28
Sed est Deus in celo revelans mysteria,
qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor
que ventura sunt novissimis temporibus.
Somnium tuum et visiones
capitis tui
in cubiliculo15 tuo
15 cubiculo] cubili
Weber
huiuscemodi sunt.
Numérotation du verset
Dn. 2,29
Tu rex cepisti cogitare16 in stratu tuo quid esset futurum post te17,
16 c. c.]
inv. Weber
|
17 te] hec
Weber
|
et qui revelat mysteria ostendit tibi que futura sunt,
Numérotation du verset
Dn. 2,30
mihi quoque
non in sapientia que est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tue scires.
Numérotation du verset
Dn. 2,31
Tu rex videbas,
et ecce quasi statua una grandis.
Statua illa magna et statura sublimis stabat contra te,
et intuitus
eius18 terribilis
18 eius] + erat
Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,32
Huius statue caput
erat ex auro optimo,
pectus autem et brachia de argento.
Porro venter et femora ex aere,
Numérotation du verset
Dn. 2,33
tibie autem ferree,
pedum autem quedam pars ferrea erat19, quedam fictilis.
19 f. e.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,34
Videbas ita donec abscisus est de monte20 lapis sine manibus,
20 de monte]
om. Weber
et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
Numérotation du verset
Dn. 2,35
Tunc contrita sunt pariter, ferrum testa, aes, argentum et aurum, et redacta quasi in favillam estive aree, que rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis. Lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus, et implevit universam terram.
Numérotation du verset
Dn. 2,36
Hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te rex.
Numérotation du verset
Dn. 2,37
Tu rex regum es et Deus celi
regnum et fortitudinem
et imperium
et gloriam
dedit tibi
Numérotation du verset
Dn. 2,38
et omnia in quibus habitant
filii hominum et bestie agri et volucres21 celi
21 et volucres] volucresque
Weber
dedit
in manu tua
et sub dicione tua
universa constituit. Tu ergo rex es22 caput aureum,
22 Tu ergo rex es] Tu es ergo
Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,39
et post te consurget regnum aliud minus te argenteum23,
23 argenteum]
om. Weber
et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universe terre,
Numérotation du verset
Dn. 2,40
et regnum quartum erit velut ferreum.
Quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia hec24.
24 et conteret - omnia hec]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,41
Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testeam25 figuli et partem ferream, regnum divisum erit
25 testeam] teste
Weber
quod tamen de plantario ferri orietur
secundum quod
vidisti ferrum mixtum
teste ex luto
Numérotation du verset
Dn. 2,42
et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum.
Numérotation du verset
Dn. 2,43
Quod26 autem vidisti ferrum mixtum teste ex luto
26 Quod] quia
Weber
commiscebuntur quidem humano semine,
sed non adherebunt sibi sicuti ferrum non potest misceri27 teste
27 non potest - misceri]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,44
In diebus autem regnorum illorum
suscitabit Deus celi
regnum
quod in eternum non dissipabitur,
et regnum eius alteri non tradetur.
Comminuet et consumet universa regna
hec
et ipsum stabit in eternum.
Numérotation du verset
Dn. 2,45
Secundum quod vidisti
quod de monte
abscisus est
lapis
sine manibus
et comminuet28 testam et ferrum
28 comminuet] comminuit
Weber
et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi que ventura sunt postea, et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.
Numérotation du verset
Dn. 2,46
Tunc rex Nabuchodonosor
cecidit in faciem suam
et Danielem adoravit et hostias et incensum precepit
ut sacrificaretur29 ei.
29 sacrificaretur] sacrificarent
Weber
Numérotation du verset
Dn. 2, 47
Loquens ergo rex ait Danieli: Vere Deus vester
Deus deorum
est et Dominus regum,
revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc.
Numérotation du verset
Dn. 2,48
Tunc rex Danielem30 in sublime extulit,
30 Danielem] Danihelum
Weber
et munera multa et magna dedit ei. Et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et prefectum et magistrum31 super cunctos sapientes Babylonis.
31 et magistrum] magistratum
Weber
Numérotation du verset
Dn. 2,49
Daniel autem postulavit a rege et constituit32
32 constituit] + eum
Weber
super omnia opera33 provincie Babylonis Sydrac, Misac et Abdenago. Ipse autem Daniel erat in foribus regis.
33 omnia opera] omnes
Weber
Capitulum 2
Numérotation du verset
Dn. 2,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1503}
In anno secundo : etc. Hic ponitur secunda pars principalis huius libri, in qua intendit auctor exponere potentiam regni Christi per comparationem ad regnum mundi vel diaboli, et hoc per decem visiones hic consequenter positas. Et dividitur in duas partes, quia primo ponuntur quinque visiones ad primum adventum Christi principaliter pertinentes. Secundo, alie quinque pertinentes ad secundum adventum Christi principaliter pertinentes ; licet tamen istis quam in illis fiat aliquando mentio de utroque. Secunda incipit cap. 7. Anno primo Balthasar. Prima dividitur in quinque partes secundum quinque visiones. Prima visio est de lapide abscisso sine manibus, statuam grandem conterente : In qua figurata est Christi conceptio diabolum conterentis. Secunda de angelo, filio Dei assimilato in fornacem descendente : In qua figurata est nativitas Christi in nostram penalitatem descendentis. Tertia de vigili sancto clamante precisionem arboris : In qua figurata est predicatio Christi vicia rescindentis. Quarta de manu scribentis in pariete terminationem regni Balthasar : In qua figurata est passio Christi regnum diaboli exterminantis, et chirographum decreti cruci affligentis. Quinta de inclusione Danielis in lacum, et liberatione eius per angelum. In qua figurata est resurrectio Christi infernum spoliantis. Partes patebunt in quinque capitulis per ordinem sequentibus. Circa primum advertendum, quod dum causa effectiva principalis huius visionis est Spiritus Sanctus. Causa impetrativa est oratio Danielis et sociorum eius. Causa finalis est, ut Dei potentia panderetur, et Daniel exaltaretur, et rex superbus humiliaretur. Causa autem materialis est continentia huius visionis que ostendit discursum mundi per quatuor regna principalia sibi succedentia usque ad tempus Christi omnia regna terrena sibi subiugantis. Causa autem formalis est divisio huius cap. Notandum quod in qualibet visione ponuntur he quatuor cause ut posite sunt in ista : quia que libet visio est quasi quidam specialis tractatus, ergo circa causam formalem huius causa, ostenditur primo revelatio, secundo inquisitio visi, ibi : Precepit ergo rex. Tertio reseratio mysterii, ibi : Tunc Daniel. Quarto magnificatio Dei, ibi, Tunc rex Nabuchodonosor. Circa primum considerandum, quis fuit iste Nabuchodonosor, quia enim dicitur hic : In anno secundo. Ideo dicunt aliqui quod fuit Nabuchodonosor iunior, et filius magni Nabuchodonosor, et quod regnavit ante fratrem suum Evilmerodach immediate post patrem, et hoc ex ordinatione patris, propter malitiam Evilmerodach qui erat primogenitus : Magnus enim Nabuchodonosor iam regnaverat per 7. annos integre quando Daniel de Iudea in Babylonem fuit ductus : et iterum per tres annos fuit Daniel nutritus et edoctus antequam ei presentaretur : ut visum est cap. precedenti. Cum ergo in hoc ca. dicatur quod Daniel ut aliis sapientior exposuit somnium Nabuchodonosor : et cum dicatur quod hoc somnium vidit secundo anno regni sui : ideo concludunt quod non potest intelligi de magno Nabuchodonosor : propter quod dicunt alium fuisse Nabuchodonosor filium predicti, qui Nabuchodonosor secundus regnavit post patrem : et secundo anno regni eius facta sunt ista que hic narrantur. Sed Hebrei et Berosus historiographus Chaldeorum {4.1504} (quibus magis credendum est) dicunt Evilmerodach immediate regnasse post patrem : et hoc est quod dicit quedam glossa que sic incipit : Non filius, que habetur infra supra principium. 5.c. Hoc etiam videtur per dictum Ierem. 27.a. ubi ponitur verbum Domini loquentis sic : Dedi regi Babylonis terras istas, sequitur : Et servient ei, et filio eius, et filio filii eius. Et non ponuntur plures. Certum est autem secundum omnes : quod Evilmerodach fuit filius Nabuchodonosor magni : et Balthasar erat filius filii sui, scilicet Evilmerodach et non dicitur quod fuerit ibi alius intermedius qui vocatus fuerit Nabuchodonosor. Historiographi tamen aliqui ponunt duos filios in terra Evilmerodach et Balthasar, scilicet Regusar et Labozardach. Sed quia auctoritas Ieremie videtur discordare et Annales Hebreorum, posset dici quod isti duo sunt idem in numero cum Evilmerodach et Balthasar quia uterque eorum fuit binomius, ita Evilmerodach alio nomine dictus est Regusar, et Balthasar Labozardach. Item expositio illorum qui dicunt : quod iste Nabuchodonosor de quo hic agitur fuit filius magni Nabuchodonosor : et regnavit post mortem eius, includit contradictionem : quia secundum eos illa visio que ponitur se. ca. exponitur de magno Nabuchodonosor : qui versus est in amentiam : et eiectus ab hominibus. 7. ann. Et ibi dicitur quod Daniel fuit familiaris ei et collega : et famosissimus in reserando occulta et secreta divina. In hoc autem c. dicitur, quod per expositionem huius somnii Daniel fuit primo cognitus esse tante sapientie : et a rege primo promotus, et sociis eius ad sui petitionem : ergo istud factum non potuit esse post mortem magni Nabuchodonosor. Et ideo dicendum quod iste Nabuchodonosor qui hoc somnium vidit fuit magnus Nabuchodonosor. Et quod dicitur hic : In anno secundo, etc. non accipitur annus secundus regni sui simpliciter, quando factus fuit rex Chaldeorum : sed accipitur annus secundus regni sui postquam factus est monarcha quia multa regna acquisivit : et potissime post unum annum subiectionis Egyptiorum, unde et Iosephus dicit de magno Nabuchodonosor. 10. lib. anti. Iudaice. Post unum annum Egyptiace captivitatis vidit Nabuchodonosor somnium. Hoc etiam apparet : per visionem istam ubi significatus est per caput aureum : in quo designatur regnum eius primum inter quatuor regna maxima. Hoc est igitur quod dicitur : In anno secundo, etc., id est monarchie.
marg.|
£
.2.
%
Nabuchodonosor, etc. Specialis enim Dei providentia est circa principes magnos, inquantum ab eis dependet respublica, et propter hoc aliqua ostenduntur eis magis quam aliis quibuscumque, sicut Pharaoni fames futura et abundantia, fuit tamen eius visio exposita per Ioseph sicut visio Nabuchodonosor per Danielem.
marg.|
£
.3.
%
Et conterritus, Ex insolita visione.
marg.|
£
.4.
%
Et somniaverunt : Oblivio enim causatur ex motione humorum. Propter hoc enim pueri et multum senes sunt immemores, secundum philosophum in libro de memoria et remi. Terror autem facit magnam humorum commotionem, et ideo causavit somnii oblivionem. Hoc etiam factum est ex divina ordinatione, ut occasione huius oblivionis vocaretur Daniel ad Dei gloriam et populi Israelitici revelationem per ipsius Danielis sublimationem, sicut patebit inf. e. cap.
marg.|
£
.5.
%
Precepit ergo : Hec est secunda pars in qua describitur inquisitio visionis. Et dividitur in duas, quia primo coniectores vocantur, secundo interrogantur, ibi: Qui cumvenissent. Circa primum advertendum, quod homines {4.1505} antiquitus multum innitebantur auguriis somniorum : sicut patet de Pharaone Gn. 40. et de ministris eius incarceratis cum Ioseph : Gn. 40. c. et infra de isto rege. 4. ca. propter quod fuit sollicitus de inquisitione somnii, secundum quod dicitur hic. Precepit autem, etc. Qui in hostis de animalibus immolatis divinant.
Numérotation du verset
Dn. 2,1
marg.|
£
.1.
%
Et magi : Qui arcanis incantationibus utuntur, ut habetur Ex. 8.
marg.|
£
.2.
%
Et malefici : Qui avertunt sensus humanos per aliquod factum vel dictum circa eos, et sic aversis sensibus aliqua occulta eis revelantur a demonibus, sicut de illis qui dormiebant in Sardos insula, ut dicit expositor Thomas super quartum physicorum. cap. de tempore. Chaldei autem per considerationem astrorum divinant. unde tempore Ezechie rex Babylonis, que est in Chaldea, misit litteras et munera Ezechie ad inquirendum de illa Solis retrocessione, que facta est tempore suo, ut habetur. 4Rg. 20.
marg.|
£
.3.
%
Ut indicarent regi somnia sua, et cetera : Per artes suas predictas. Sed queritur hic : quare non fuit vocatus Daniel et socii eius quia supra dictum est, quod erant sapientiores ariolis et magis. Dicendum quod hoc fuit ex invidia, quia cum essent Iudei dolebant Babylonii quod magis appreciarentur a rege. Similiter ex cupiditate, quia per expositionem credebant dona et honorem consequi, sicut patet ex regis promissione ad eos facta, si somnium et eius interpretationem possent dicere. Et licet fuissent inventi sapientiores ariolis et magis in verbis sapientie et intellectus, quando probati sunt a rege : ut dictum est ca. 1. tamen non erat adhuc Daniel cognitus quantum ad donum prophetie et intelligentiam visionum, de quo erat hic questio, et ideo alii qui iam erant famosi in arte divinandi erant magis vocati.
marg.|
£
.4.
%
Qui cum venissent, steterunt coram rege : Hic coniectores de somnio interrogantur, et ponitur hic triplex interrogatio. Prima est cum simplici denuntiatione. Secunda cum forti comminatione et premii promissione, ibi: Et respondens rex dixit Chaldeis. Tertia cum falsi impositione et suspicione, ibi: Respondit rex et ait. Et cuilibet interrogationi additur sua responsio. Igitur primo dicitur sic. Qui cum venissent : steterunt cum rege, quasi parati ad respondendum.
marg.|
£
.5.
%
Et dixit ad eos rex, vidi somnium, etc. Ex terrore enim insolite visionis phantasmata sunt facta confusa, et sic non remansit memoria visionis distincta : que fit per hoc quod imagines distincte remanent in memoria, recordabatur tamen in confuso : sicut aliquando contingit {4.1506} etiam in actibus humanis, quod aliquis recolit in communi se comedisse optima cibaria in aliquo festo, vel vidisse pulchra spectacula, et tamen nescit determinate dicere.
marg.|
£
.6.
%
Responderuntque Chaldei : Isti erant principales inter coniectores, quia divinatio eorum erat aliquo modo per viam rationis, scilicet per considerationem astrorum, aliorum autem divinatio erat per viam superstitionis, ut visum est. Et ideo isti principaliter inter omnes responderunt.
marg.|
£
.7.
%
Regi Syriace : Hoc additur, quia ab isto loco Chaldaice vel Syriace, quod est idem idioma quantum ad litteratos, licet vulgare aliquo modo discordet. Liber iste descriptus est usque ad octavum ca. Chaldaice : Hebraicis tamen litteris, que non distinguuntur a Chaldaicis in sono, sed tantum in charactere, ut dicit Hieronymus in prologo super libros Reg.
marg.|
£
.8.
%
Rex in sempiternum vive : Hoc dicunt ad captandum eius benevolentiam. Et quia credebant homines virtuosos post vitam istam transferri ad vitam deorum eternam, ut habetur. 2. Macha. 11.e. ubi dicitur sic. Patre nostro inter Deos translato, et sunt verba Antiochi adolescentis, loquentis de Antiocho patre suo mortuo.
marg.|
£
.9.
%
Dic somnium servis tuis : Rationabiliter respondent : quia per artem non potest aliter somnium interpretari. Dicit enim Philosophus libro de somno et vigilia. Ille est artificiosus iudex somniorum qui similitudines visas perpendere scit, et partes adinvicem comparare, et etiam per comparationem ad dispositionem celi, et passiones et sollicitudines somniantis, et mores eius et complexionem. Omnia enim ibi attendenda sunt, ut ibidem dicit magnus Albertus. Talis autem interpretatio somnii supponit somnium prescitum.
marg.|
£.10.%
Et respondens : Hic ponitur secunda interrogatio, et sit cum adiunctione pene et premii et hoc est quod dicitur hic.
marg.|
£.11.%
Nisi indicaveritis : Prius et postea coniecturam.
marg.|
£.12.%
Peribitis vos, id est moriemini.
marg.|
£.13.%
Et domus vestre, id est possessiones et bona.
£.14.%
Publicabuntur, id est fisco vel burse regie applicabuntur. Quod sequitur patet in littera.
marg.|
£.15.%
Respondit rex : Hic ponitur tertia interrogatio, que fit non solum cum pene comminatione et premii promissione, sed etiam falsi suspicione seu impositione, et hoc est quod dicitur hic.
marg.|
£.16.%
Certe scio, id est detinetis in verbis, vel sic.
marg.|
£.17.%
Tempus redimitis, id est spatium vite vestre vultis retinere per ambages verborum. Et subdit causam.
marg.|
£.18.%
Scientes quod a me : Propter quod non possum vobis somnium indicare.
Numérotation du verset
Dn. 2,1
marg.|
{4.1507}
£
.1.
%
Si ergo somnium non indicaveritis mihi, etc. est de vobis sententia : Scilicet firma et irrevocabilis de morte vestra.
marg.|
£
.2.
%
Quod interpretationem quoque fallacem : Quasi dicat eodem modo peribitis si talem fallaciam feceritis, et est hic truncatio sententie, sicut solent irati facere in loquendo, et ideo quod dictum est, est supplendum. Ad hanc vero fallaciam removendam subdit. Somnium. Meum. Vel nisi prius dixeritis. Erit de vobis sententia, id est certissime tenebo, quod interpretatio quam dixeritis sit conficta.
marg.|
£
.3.
%
Somnium itaque dicite : Integre et perfecte.
marg.|
£
.4.
%
Ut sciam : Per hoc supple.
marg.|
£
.5.
%
Quod interpretationem : Et non confictam.
marg.|
£
.6.
%
Respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt : Hoc dicunt, quia ponebant animam a corpore separatam esse maioris intelligentie, et maxime diis coniunctam, sicut dicitur. 2. Macha. 11.e. Patri nostro inter Deos translato. ideo dixerunt.
marg.|
£
.7.
%
Non est homo super terram, id est in presenti vita.
marg.|
£
.8.
%
Qui sermonem tuum possit : Quia non potest fieri per artem humanam, ut iam visum est. Declarant hoc esse per facta regum precedentium dicentes.
marg.|
£
.9.
%
Sed neque regum, id est quantumcumque fuerit magnus et potens.
marg.|
£.10.%
Verbum huiuscemodi sciscitatur : De preterito scilicet
marg.|
£.11.%
Ab omni ariolo, id est a quocumque divinatore, quasi dicant, per consequens nec tu debes querere cuius causa subditur.
marg.|
£.12.%
Sermo enim, id est excedens virtutem intellectus humani.
marg.|
£.13.%
Nec reperietur etc. Posuerunt enim aliqui Platonici, quod demones habent corpora aerea, ut patet per dictum Apulei discipuli Platonis dicentis quod demones sunt animalia corporea aerea, mente rationabilia, tempore eterna, animo passiva, et sic per consequens quodammodo conversantur cum hominibus, unde et secundum doctores catholicos habitant hic nobiscum in hoc aere caliginoso usque ad iudicium, et ab istis per artes magicas possunt aliqua queri. Sed dii quorum cum hominibus non est conversatio, vocantur hic ab istis Chaldeis substantie totaliter separate, quarum scientiam dixerunt Platonici et etiam alii Philosophi maiorem quam sit scientia demonum, sed ars magica vel divinativa quecumque, {4.1508} non se extendit ad aliquid requirendum ab eis.
marg.|
£.14.%
Quo audito, etc. Quod dicitur : quia irrationabiliter, movebatur, cum se excusarent sufficienter.
marg.|
£.15.%
Et precepit ut perirent, etc., id est studentes philosophiam et cognitionem occultorum. Ille enim dicitur sapiens, qui ultra communem cognitionem hominum transcendit.
marg.|
£.16.%
Et egressa a rege sententia : irrevocabiliter.
marg.|
£.17.%
Sapientes interficiebantur, id est de eorum interfectione disponebatur, quia non fuerunt interfecti, ut habetur. inf.
marg.|
£.18.%
Querebaturque Daniel : Quia eidem sententie subiacebat cum sociis suis. Sed queritur hic, quare tam duram sententiam dedit rex contra sapientes Babylonis ? Dicendum quod vacantes philosophie, et coniecturis futurorum et similibus, habebant a rege victum et vestitum, et sumptus magnos : ut supra est habitum de Daniele, et sociis eius : Similiter et Gn. 47. dicitur, quod sacerdotes Egyptii non fuerunt compulsi vendere terram eorum sicut alii tempore famis, quia ipsi recipiebant victum ex horreis regis, et ipsi primo vacaverunt philosophie, ut habetur, 1. Metaph. Igitur quia rex Babylonis multa expenderat pro sustentatione sapientum, fuit nimis iratus quando non responderunt secundum eius voluntatem, et ex tali ira dedit sententiam tam duram et irrevocabilem.
marg.|
£.19.%
Tunc Daniel requisivit : Hic ponitur tertia pars huius ca. ubi ponitur reseratio mysterii. Et dividitur in duas, quia primo ponitur revelatio facta Danieli. Secundo interpretatio facta regi, ibi: post hec Daniel ingressus. Circa primum Daniel primo querit regis definitionem, secundo petit dilationem, ibi: Cum ergo rem indicasset tertio recurrit ad mentis devotionem, ibi: Et ingressus est domum suam, quarto recipit divinam inspirationem, ibi: Tunc Danieli. Quinto assurgit ad gratiarum actionem ibi: Et benedixit. Circa primum dicitur. Tunc Daniel requisivit etc. Questio enim regis fuerat sibi celata ab aliis ex invidia et cupiditate, ut dictum est supra, et ideo ignorabant causam sententie regis. Sequitur.
marg.|
£.20.%
Et interrogavit etc. Exequendi sententiam regis de interfectione sapientum Cetera patent.
£.21.%
Cum ergo, etc. Hec est secunda pars ubi Daniel petit dilationem ad solvendum questione regis, et per hoc executio sententie regis de sapientium interfectione dilata est, et patet littera.
Numérotation du verset
Dn. 2,1
marg.|
{4.1509}
£
.1.
%
Et ingressus est domum suam : Hic Daniel recurrit ad mentis devotionem : ut possit scire somnium regis et eius interpretationem. Unde patet quod hic non quesivit tempus ad solvendum confidens de proprio ingenio, nec per viam superstitionis, sicut auguratores et divinatores, quod est illicitum et lege divina prohibitum, sed confidens de adiutorio divino, et hoc est quod dicitur. Et ingressus est domum suam, ut sic sequestratus ab exteriori tumultu, melius vacaret orationi et contemplationi.
marg.|
£
.2.
%
Ananieque et Misaeli, etc. Adiungit enim sibi socios in orando, quia oratio multorum et maxime bonorum est multum exaudibilis.
marg.|
£
.3.
%
Super sacramento, etc., id est secreto sacro : quia ibi fit mentio de regno Christi per lapidem abscisum de monte sine manibus ut videbitur.
marg.|
£
.4.
%
Et non periret Daniel et socii eius, etc., id est ipsi et ceteri sapientes. In quo apparet oratio eorum caritativa, quia non solum erat pro vita sua conservanda, sed etiam pro vita aliorum sapientum qui eis invidebant ut visum est.
marg.|
£
.5.
%
Tunc Daniel per mysterium : Hic describitur Danielis inspiratio, et hoc est quod dicitur. Tunc mysterium. Scilicet somnium regis occultum et eius interpretatio.
marg.|
£
.6.
%
Per visionem nocte revelatum est : a Deo scilicet Non dicitur hic qualis fuerit ista revelatio, utrum in somno vel in vigilia. Sed probabiliter videtur quod vidit in somnis consimilem visionem visioni regis, et ultra hoc, intellectum ipsius. Et hoc etiam dicit glossa, quod somnium regis didicit somnio suo. Hoc etiam videtur per hoc quod dicitur. Nocte, quia tales revelationes magis nate sunt fieri, quietis sensibus ab exterioribus tumultibus, unde dicitur Iob. 33.b. Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperuit aures virorum, et erudiens instruit eos disciplina.
marg.|
£
.7.
%
Et benedixit : Hic pro predictis ponitur gratiarum actio. Iste enim erat mos antiquorum in beneficiis perceptis laudare Deum sicut grati. Hoc autem fecit Daniel hic, propter quod dicitur.
prol.|
Et benedixit Daniel deum celi, id est laudavit.
marg.|
£
.8.
%
Et locutus ait, etc. Usque in seculum, id est in eternum ; quia ubicumque duplicatur hoc nomen in veteri Testamento, importat eternitatem communiter.
marg.|
£
.9.
%
Quia sapientia : Ad disponendum et ordinandum in creaturis, quia opus sapientis est ordinare, ut dicitur. 1. Metaph.
marg.|
{4.1510}
£.10.%
Et fortitudo : Ad exequendum quod disponit, quia nullus potest impedire.
marg.|
£.11.%
Eius sunt : Quia dispositio et executio effectus in omnibus aliis dependet ab ipso, et potest per ipsum impediri.
marg.|
£.12.%
Ipse mutat tempora : Quia ipse est primus motor celestium corporum quorum motum sequitur tempus, ut habetur. 4. Physi.
marg.|
£.13.%
Et etates, id est periodos rerum mutabilium et corruptibilium, et maxime hominum : maior enim fuit periodus vite humane ante diluvium quam post, ut patet in Gn.
marg.|
£.14.%
Transfert regna : Et hoc contingit frequenter propter peccata hominum, sicut patet Gn. 15. ubi dicitur quod filii Israel acceperunt regnum Chananeorum propter peccata eorum. Similiter Romani acceperunt regnum Iude post mortem Christi.
marg.|
£.15.%
Atque constituit : Quia aliquando etiam malos homines in regnum elevat ad punitionem aliorum peccatorum, sicut patet de Cyro, qui ex ordinatione Dei elevatus est in regnum ad destructionem Chaldeorum, et liberationem Iudeorum, secundum quod dicitur Is. 45.a. Hec dicit Dominus Christo meo Cyro cuius apprehendi dexteram, et cetera. Aliquando hoc etiam fit ad exercitium et flagellationem sanctorum. Exemplum habemus de Attila rege Hunorum qui dixit sancto Lupo Trecensi, cum obsideret eius civitatem. Interrogatus a Lupo sancto quis esset. Respondit. Ego sum flagellum Dei. Cui ille respondit. Ego sum lupus qui debeo flagellari, et precepit civitatem aperiri.
marg.|
£.16.%
Dat sapientiam sapientibus, id est notitiam de divinis illis quorum mentes elevantur ad celestia, quia tales sunt proprie sapientes, dicti a sapore.
marg.|
£.17.%
Et scientiam intelligentibus disciplinam, id est notitiam de humanis, hominibus bene morigeratis. Unde. 1. Ethicorum dicitur quod passionem secutor est inanis auditor politice.
marg.|
£.18.%
Ipse revelat profunda et abscondita : Ad que intellectus creatus non potest attingere propria virtute.
marg.|
£.19.%
Et novit in tenebris constituta : Scilicet ignorantie respectu aliorum ab ipso. Vel aliter. In tenebris constituta, id est peccata quantumcumque occulta ipse novit.
marg.|
£.20.%
Et lux cum : Quia ipse est proprie lux ut habetur Io. 1.a. Deus lux est, et tenebre non sunt in eo ulle. Et hoc est intelligendum, secundum quod nomen lucis extensum est ad significandum manifestationem, quia Deus est lux vera, que illuminat omnem hominem, ut dicitur Io. 1.
Numérotation du verset
Dn. 2,1
marg.|
{4.1511}
£
.1.
%
Tibi Deus patrum nostrorum confiteor : Facit mentionem in oratione de Abraham et aliis patribus : quia ex merito eorum multa bona facta sunt filiis Israel et revelationes prophetis.
marg.|
£
.2.
%
Teque laudo : Et causam subdit. Quia sapientiam. Ad intelligendum.
marg.|
£
.3.
%
Et fortitudinem : Ad pronuntiandum. Dedisti mihi et cetera. Unde sequitur.
marg.|
£
.4.
%
Quia sermonem regis, id est illud quod requirit.
marg.|
£
.5.
%
Aperuisti mihi : Misericorditer revelando.
marg.|
£
.6.
%
Post hec Daniel : Hic consequenter ponitur interpretatio facta ipsi regi. Et dividitur in tres, quia Daniel primo exprimit regis indignationem. Secundo excitat eum ad mentis attentionem, ibi: Et respondens Daniel. Tertio, aperit regi visionem, ibi: Somnium tuum. Primum facit per hoc quod impedit magistrum militie ab executione sententie regis, di.
marg.|
£
.7.
%
Sapientes Babylonis ne perdas : Per hoc quod paratus est regi satisfacere, dicens. Introduc me in conspectu regis etc.
marg.|
£
.8.
%
Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem : Sciebat enim eum esse in desiderio sciendi : propter quod festinavit introducere Danielem ad eum : sciens hoc regi esse placitum.
marg.|
£
.9.
%
Et dixit ei : Scilicet Arioch regi.
marg.|
£.10.%
Inveni hominem de filiis transmigrationis Iude : In qua scilicet terra solent esse prophete : propter hoc sequitur.
marg.|
£.11.%
Qui solutionem regi annuntiet, id est potens sit annuntiare : {4.1512} cum sit de illis apud quos solent esse prophete. Et nota cum dicit. Inveni hominem de filiis transmigrationis, etc. Ipse mentitur : quia non quesierat Danielem : nec invenerat, sed se obtulerat. Sed hic est modus illorum quia adsistunt regibus, fingere se fecisse illa que sciunt eis placere. Quod autem sequitur patet in littera.
marg.|
£.12.%
Respondens Daniel coram rege, etc. Hic consequenter excitat Daniel regis attentionem, ostendens rei quesite difficultatem, dicens.
marg.|
£.13.%
Mysterium, id est occultum quod rex interrogat.
marg.|
£.14.%
Sapientes magi et arioli, etc. Exponantur hec nomina sicut prius.
marg.|
£.15.%
Et auruspices, id est aurarum inspectores, et per talia divinant de futuris.
marg.|
£.16.%
Nequeunt indicare, id est non potest dissolvi quacumque arte humana vel magica, sed a Deo solo, et hoc est quod subditur.
marg.|
£.17.%
Sed est Deus in celo revelans mysteria : Quia ipse solus habet certam scientiam futurorum contingentium ; cuiusmodi erant contenta in illa revelatione.
marg.|
£.18.%
Qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor : Divina enim providentia est principaliter erga rectorem multitudinis, quia ab ipso dependet directio multitudinis, sicut bona dispositio corporis dependet a capite.
marg.|
£.19.%
Que ventura sunt in novissimis temporibus : Quia in illa revelatione fit mentio de regno Christi, quod est ultimum regnorum. Unde et 1. Io. 2. dicitur de tempore Christi.
Numérotation du verset
Dn. 2,1
marg.|
{4.1513}
£
.1.
%
Somnium tuum : Hic consequenter Daniel aperit regi visionem. Et dividitur in duas, quia primo eam repetit, secundo, expositionem subiungit hoc enim petierat rex a coniectoribus, ut patuit supra, secunda ibi: Interpretationem quoque eius. Circa primum sic procedit, quia primo repetit causam visionis, que fuit cogitatio regis de futuris, et ex hoc apparet revelatio mirabilior, quia non solum revelata est Danieli visio regis, sed etiam cogitatio regis precedens, que soli Deo nota erat, et hoc est quod dicit.
marg.|
£
.2.
%
Tu rex, etc. Ex hoc etiam patet quod sollicitudo precedens in vigilia bene est causa somniorum sequentium in somno. Sed hoc est dupliciter. Uno modo naturaliter, quando phantasmata que fuerunt in vigilia revertuntur in somno, vel similia eis, sed non fuit hic sic : quia talia somnia non sunt signa futurorum, sed magis precedentium. Alio modo supernaturaliter {4.1514} quando ex sollicitudine circa aliquid futurum disponitur homo, ut de talibus fiat sibi aliqua ostensio a Deo in sequenti somno : quia talia convenientius fiunt in somno, quam in vigilia, ut supra dictum est, et hoc fuit hic. Cetera patent usque ibi:
marg.|
£
.3.
%
Tu rex videbas : Ubi secundo repetit ipsam visionem, dicens.
marg.|
£
.4.
%
Et ecce : In longitudine scilicet et latitudine.
marg.|
£
.5.
%
Stabat contra te : Sic enim erat disposita in situ respectu regis, quasi aspiceret regem, et ipse eam.
marg.|
£
.6.
%
Et intuitus eius : Quia illa statua significabat mutationem regnorum, ut videbitur, que mutatio per bella et occisiones sit, et ad hoc denotandum terribile erat videre illam statuam, unde et supra dictum est, quod rex territus oblitus est somnium.
marg.|
£
.7.
%
Huius statue caput : Ista non oportet hic exponere, quia exponuntur in parte sequenti.
Numérotation du verset
Dn. 2,1
marg.|
{4.1515}
£
.1.
%
Interpretationem : Hic ponitur expositio predicte visionis et hoc est quod dicit Daniel.
marg.|
£
.2.
%
Tu : Scilicet Nabuchodonosor.
marg.|
£
.3.
%
Rex regum es : Quia multos reges devicerat, et sibi tributarios habebat. Et quia maior rex erat de toto mundo tempore suo, sed unde venerit sibi tanta magnitudo subditur.
marg.|
£
.4.
%
Et Deus celi regnum : Scilicet Chaldeorum primo.
marg.|
£
.5.
%
Et fortitudinem : Ad debellandum inimicos et reges alios.
marg.|
£
.6.
%
Et imperium, id est monarchiam.
marg.|
£
.7.
%
Dedit tibi : Quia de infimo statu per divinam dispositionem elevatus es ad omnia ista, ut visum est. 1. ca.
marg.|
£
.8.
%
Et omnia in quibus habitant filii hominum : Hoc dicit quantum ad civitates.
marg.|
£
.9.
%
Et bestie agri : Quantum ad loca campestria.
marg.|
£.10.%
Volucres quoque celi : Quantum ad sylvas, ubi habitant aves communiter.
marg.|
£.11.%
Dedit in manu tua : Hoc est sub potestate tua. Et accipitur hic pars pro toto per synecdochem quia non omnis terra habitabilis fuit ei subiecta, sed magna pars ipsius. Est etiam ibi alia figura que dicitur hyperbole, id est sermo multum expressivus ad expressionem excessive magnitudinis sue, ex quo concludit.
marg.|
£.12.%
Tu ergo, etc. Hoc est, regnum tuum significatur in statua illa que tibi {4.1516} apparuit per caput aureum, et hoc significatur convenienter per aurum propter maximas divitias illius regis quas congregaverat in Babylone de universis regnis ab eo subiugatis.
£.13.%
Et post te : Hoc fuit regnum Medorum et Persarum, quod successit regno Chaldeorum, ut habetur infra 5. cap. Significatum autem est illud regnum per argentum, quia in illo regno multum vacabant sapientie et eloquentie, que significantur per claritatem argenti et eius sonoritatem. Et quia regnum Medorum et Persarum primo fuerunt duo regna et in uno regnabat Darius, et in alio Cyrus, ideo significata sunt per duo brachia, verumtamen quia fuerunt coniuncta simul tempore Cyri : mortuo Dario eius avunculo, ut dicetur infra. 5.ca. et tempore Darii cui in honore successit Cyrus, ut dicetur infra 6. cap. ideo illa brachia erant iuncta in pectore uno, ideo de illa statua dictum est, quod habebat brachia et pectus de argento.
£.14.%
Et regnum tertium etc. Hoc fuit regnum Alexandri magni et Grecorum, et quod successit regno Persarum et dicitur ereum, propter sonoritatem Grece eloquentie : quia es inter alia metalla est magis sonorum.
£.15.%
Quod imperabit universe terre : Hoc est quod Alexander fere ab omnibus regnis recepit tributa et munera. Multi enim reges audientes crebras et maximas victorias eius ex timore ne veniret super eos, miserunt sibi munera.
£.16.%
Et regnum quartum etc. Istud fuit regnum Romanorum, et cum subditur.
£.17.%
Quomodo ferrum etc. Ita regnum Romanorum subiugavit sibi omnia regna predicta, et hoc ex tribus per que Romani devicerunt totum orbem, scilicet sapientia, exercitio armorum ; et bono regimine. Omnem enim hominem undecumque {4.1517} Veniret ad eos, honoraverunt secundum valorem suum : sive in militia, sive in scientia, sive in arte mechanica, seu quacumque excellentia alia. Et propter hoc excellentes viri de omnibus partibus mundi propter magnam pacem iungebant se eorum politie. Quia tamen postea regnum fuit divisum in imperium Constantinopolitanum et Romanum ideo hoc fuit signatum in statua per duas tibias ferreas. Vel alia ratione. scilicet quia ille qui erat principalis imperator accipiebat unum socium ad administrandum imperium : sicut patet de Augusto et Antonio, et de Diocletiano et Maximiano, et pluribus aliis.
Numérotation du verset
Dn. 2,1
marg.|
£
.1.
%
Porro quia vidisti pedum, id est de terra factam.
£
.2.
%
Et partem : Per hoc signatur fortitudo illius regni in principio, et postea debilitas ipsius per divisiones intraneas : propter ambitiones ex quibus regnum Romanorum quasi ad nihilum deductum est : ut patet ad sensum.
marg.|
£
.3.
%
Quod tamen de plantario ferri orietur : Sic enim erant pedes illius statue dispositi, quod planta pedis erat tota de ferro, digiti autem exeuntes de planta erant partim testei, et partim ferrei et per hoc significatur quod divisiones ille, que orte sunt in Romanis, processerunt ex robore divitiarum et potentie secularis. Quod autem sequitur.
marg.|
£
.4.
%
Commiscebuntur quidem : Significat quod ad tollendum istas divisiones regnum Romanorum debilitantes : facta sunt multa connubia.
marg.|
£
.5.
%
Sed non adherebunt sibi : Quia per talia non potuerunt amoveri divisiones animorum. Aliter exponunt quidam doctores Hebreorum ab illo loco. Porro quia vidisti. de societate Iudeorum et Romanorum : que incepit tempore Iude Machabei : ut habetur. 1. Macha. 8. et renovata est, tempore Ionathe et Simonis fratrum suorum. 1. Macha. 12. Et Iudeorum debilitas significata est per testam, fortitudo autem Romanorum per ferrum. Quod autem sequitur : Commiscebuntur quidem humano semine. Exponunt de Herode Ascalonita : cui regnum {4.1518} Iudeorum datum est a Romanis. Et cum non esset Iudeus natione : voluit sibi puellam de genere Machabeorum copulare : ut filius eius teneret regnum, sed illa pre dolore se interfecit : Herodes autem propter suam luxuriam et puelle pulchritudinem ea mortua abusus est, ut dicunt : et hoc est quod dicitur hic. Commiscebuntur humano semini : non dicitur femineo. Sed non adherebunt sibi, quia Herodes nunquam dilexit Iudeos, nec ipsi eum. In diebus autem regnorum. Scilicet quando Romanum imperium in sua fortitudine erit : Quod dicitur regna in plurali : quia multa regna continebat sub se.
marg.|
£
.6.
%
Suscitabit Deus celi regnum quod in eternum non dissipabitur : Istud est regnum Christi quod est eternum : secundum quod dicitur Luce. 1.c. Regni eius non erit finis. Quod regnum inchoatum est regno Romanorum existente in maxima fortitudine sua : quia subiectis omnibus nationibus descriptus est orbis de mandato Augusti imperatoris : quo tempore natus est Christus : ut patet Luce. 2. Sequitur.
marg.|
£
.7.
%
Et regnum : Quia regnum Christi potissime est in celo : ubi cives sunt immortales.
marg.|
£
.8.
%
Comminuet autem etc. Q. In iudicio finali omnis potestas terrena auferetur : et omnis creatura perfecte Christo subiugabitur : et iam multa regna supposuerunt iugo fidei Christi colla. Sequitur.
marg.|
£
.9.
%
Secundum quod, etc. In hoc ostenditur modus nascendi ipsius Christi : qui natus est de virgine : que significatur per montem propter excellentiam vite. De hoc monte abscisus est lapis, id est Christus formatus qui per lapidem significatur : ut patet in Ps. 108.c. Lapidem quem reprobaverunt edificantes : hic factus, etc.
marg.|
£.10.%
Sine manibus, id est sine humano opere, sed spiritus sancti virtute.
marg.|
£.11.%
Et comminuit : Quia omnia regna mundi pro maiori parte subiecta sunt Christo per fidem : et perfectissime subiicientur tempore iudicii : ut dictum est.
Numérotation du verset
Dn. 2,1
marg.|
{4.1519}
£
.1.
%
Tunc rex : Hic ponitur pro dictis magnificatio Dei : Et dividitur in tres partes, quia primo superbia regis reprimitur, secundo, Dei potentia panditur, ibi : Loquens ergo rex. Tertio Danielis sapientia erigitur, ibi : Tunc rex Danielem. Primum patet per hoc quod dicitur : Tunc rex Nabuchodonosor. Se humiliando.
£
.2.
%
Et Danielem : Ei reverentiam exhibendo.
£
.3.
%
Et hostias : Ex hoc loco Porphyrius arguit hunc librum esse confictum : quia non est verisimile (ut dicit) quod rex tam magnus et superbus adoraret Danielem captivitate detentum et multo minus est credibile, quod cultum divinum vellet sibi impendere : ut dicitur hic, et dato quod vellet facere non est credibile quod Daniel permisisset hoc, unde Actu. 14. dicitur quod Paulus et Barnabas non permiserunt se adorari a Licaonicis iustis, sed sciderunt vestes suas in signum doloris. Dicendum est ad ista, quod adoratio ibi accipitur pro reverentia : sicut de Nathan propheta dicitur. 3Rg. 5. Quod adoravit regem David pronus in terra. Nec est mirandum regem prius superbum, hoc facere ex admiratione divine sapientie quam in eo percepit. Quod autem arguit de hostiis et incenso Danieli offerendis : dicendum quod bene dicitur hic quod rex hoc precepit : sed non dicitur quod fuerit factum : et ideo credendum est quod Daniel impedivit fieri : vel quod induxit regem ad hoc quod ista offerrentur ad honorem Dei qui mysterium revelaverat ei, et hoc patet ex parte sequenti in qua ait que panditur potentia Dei, cum dicitur.
£
.4.
%
Loquens ergo : Quem colitis, et non dii nostri.
£
.5.
%
Deus Deorum : Et causa subditur.
marg.|
£
.6.
%
Quoniam tu potuisti, id est sacrum secretum per ipsius revelationem et sic patet quod Nabuchodonosor honorem predictum impendebat Deo principaliter.
£
.7.
%
Tunc rex Danielem : Hec est tertia pars in qua Danielis sapientia erigitur ad Dei gloriam : et populi Israel qui captivus erat in regno Babylonis revelationem, et hoc est quod dicitur hic : Tunc rex Danielem, id est in magna dignitate posuit, ut statim patebit.
£
.8.
%
Et munera multa : Que accepit Daniel non ex cupiditate, sed ut de illis filiis Israel pauperibus posset benefacere. Patet etiam ex hoc quod licet non sit licitum aliquid accipere ex pacto pro spiritualibus, tamen licitum est ab eis quibus spiritualia ministrata sunt dona temporalia accipere : sicut Daniel hic accepit a rege : cui secreta divina revelaverat per spiritum prophetie.
marg.|
{4.1520}
£
.9.
%
Et constituit eum principem super omnes : Principem, ad iustitiam exercendam.
marg.|
£.10.%
Et prefectum : Ad causas magnas determinandum.
marg.|
£.11.%
Et magistrum : Ad facta ardua ordinandum.
marg.|
£.12.%
Super cunctos sapientes Babylonis : Ut talia sine eius consilio non agerent et ei rationem redderent.
marg.|
£.13.%
Daniel autem postulavit a rege : In hoc ergo ostendit fidelitatem suam : quia promotus ad honorem non dedit oblivioni socios suos sed de eorum promotione fideliter cogitavit : et hoc fecit non solum propter eos : sed propter consolationem filiorum Israel qui erant per provincias dispersi. Et quia sciebat socios, suos aptos ad tale officium : quia erant sapientes et fideles.
marg.|
£.14.%
Ipse autem Daniel, etc. Ut enim teneret regem in amicitia : ideo non recedebat de latere eius ne aliqui invidi in eius absentia seminarent odium. Et hoc etiam loco arguit Porphyrius contra istum librum dicens : quod Daniel sanctus non accepisset talem honorem a rege infideli. Ad quod dicendum quod Porphyrius ignoranter loquitur : quia Ioseph sanctus similia a Pharaone accepit. ut habetur. Gn. 41.e. et Mardocheus ab Assuero : ut habetur Esther. 8.a. Considerandum etiam quod talem honorem accepit Daniel, et isti hic dicti a regibus infidelibus non ex ambitione honoris sed ad consolationem populi sui et ad honorem Dei, videntes quod per hoc regna melius regerentur secundum Deum et iusticiam. Circa istud capitulum moraliter exponendo potest dici quod per statuam intelligitur vita simulata in qua caput est aureum, id est operatio de genere bona. Pectus de argento, quia locutio sancta. Venter et femora ex ere, id est simulatio ficta : quia predicta fiunt ad apparentiam : es enim componitur ex aurichalco quod est auro simile : et stanno : quod est simile argento. Tibie ferree sunt obduratio fixa : quia quod talis concipit corde : vult omnino tenere. Pedes ferrei et fictiles sunt petulantia delectationis : et pertinacia excusationis, Hanc autem simulationem nequeunt indicare Arioli, id est sacerdotes simoniaci. Magi, id est philosophi vani. Malefici, id est iurisperiti, quia scientia sua isti communiter utuntur ad male faciendum. Sed Daniel, id est confidentia veritatis. Sidrach, id est continentia puritatis. Misach, id est consistentia probitatis. Abdenago id est conscientia parvitatis seu humilitatis merentur fictionem cognoscere ac etiam evitare.
Numérotation du verset
Dn. 2,moraliter
marg.|
{4.1503}
£
.1.
%
In anno secundo regni, etc. Secundum sensum litteralem per statuam quam vidit, significata fuerunt quatuor regna populum Israel affligentia successive. Secundum vero sensum mysticum per ipsam significari potest Antichristus, qui populum Dei gravius ceteris est afflicturus. Ad hoc autem faciendum utetur Antichristus quatuor inter cetera. Primum est rerum opulentia, que per aurum significatur : ideo caput huius statue {4.1504} dicitur de auro optimo. Secundum, est verborum eloquentia que bene per argentum significatur. Prv. 10. cap. Argentum eiectum lingua iusti. Propter quod huius statue pectus et brachia dicuntur esse de argento. Tertium, est simulationum fraudulentia, que per es significatur, eo quod es esse videtur aurum et non est, ideo huius statue venter et femora dicuntur de ere. Quartum est armorum violentia : que bene per ferrum significatur : eo quod ferrum domat omnia : propter quod huius statue dicuntur tibie ferree, per hoc autem quod dicitur.
Numérotation du verset
Dn. 2,moraliter
marg.|
{4.1513} † Pedum autem quedam pars : Significatur quod adherentium Antichristo {4.1514} aliqui adherebunt sibi firmiter, qui per partem ferream : aliqui timore mortis tantum qui per partem fictilem designantur.
Numérotation du verset
Dn. 2,moraliter
marg.|
{4.1515} † Videbas ita : Per quem significatur Christus de excellentissima virgine sine humano opere natus.
marg.|
† Et percussit statuam : Nam destruet Antichristum et magnam partem sui exercitus : sicut dicitur secundo Thesal. 2. Quem Dominus {4.1516} Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui.
marg.|
† Lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus : Nam Antichristo fulminato cum magna parte sui exercitus : omnes remanentes ipsi Christo firmiter adherebunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_2)
Notes :