string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr38.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset Dn. 5,1 

Balthasar rex
fecit grande convivium optimatibus suis mille
et unusquisque secundum suam bibebat etatem.
Numérotation du verset Dn. 5,2 

Precepit autem1 rex
1 autem] ergo om. Weber
iam temulentus
ut afferrentur vasa aurea et argentea que asportaverat Nabuchodonosor pater eius
de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius, uxoresque et concubine eius2
2 eius] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 5,3 

Tunc allata sunt vasa aurea que asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem, et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubine eius3.
3 eius] illius Weber
Numérotation du verset Dn. 5,4 

Bibebant vinum
et laudabant
deos suos
aureos
et argenteos
et aereos
et ferreos, ligneosque et lapideos.
Numérotation du verset Dn. 5,5 

In eadem hora
apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum
in superficie parietis aule regie
et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
Numérotation du verset Dn. 5,6 

Tunc facies regis4 commutata est
4 f. r.] inv. Weber
et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur,
et genua eius ad se invicem collidebantur.
Numérotation du verset Dn. 5,7 

Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et haruspices.
Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur
et auream torquem habebit in collo
et tertius in regno meo erit.
Numérotation du verset Dn. 5,8 

Tunc, ingressi omnes sapientes regis, non potuerunt scripturam legere nec interpretationem indicare regi.
Numérotation du verset Dn. 5,9 

Unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est sed et optimates eius turbabantur.
Numérotation du verset Dn. 5,10 

Regina autem
pro re que acciderat regi et optimatibus eius, domum convivii ingressa est, et proloquens ait: Rex in eternum vive. Non te conturbent cogitationes tue neque facies tua immutetur.
Numérotation du verset Dn. 5,11 

Est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se
et, in diebus patris tui, scientia et sapientia invente sunt in eo.
Nam et rex Nabuchodonosor
pater tuus
principem magorum incantatorum Chaldeorum et haruspicum constituit eum. Pater, inquam, tuus o rex,
Numérotation du verset Dn. 5,12 

quia spiritus amplior et prudentior5 intelligentiaque et6 interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum invente sunt in eo. Hoc est in Daniele7 cui rex imposuit8 nomen Balthasar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit.
5 prudentior] prudentia Weber |
6 et] om. Weber |
7 Daniele] Danielo Weber |
8 imposuit] posuit Weber |
Numérotation du verset Dn. 5,13 

Igitur introductus est Daniel coram rege ad quem prefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iude,
quem adduxit rex pater meus de Iudea ?
Numérotation du verset Dn. 5,14 

Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas
et scientia
intelligentiaque
ac sapientia
ampliores invente sunt in te.
Numérotation du verset Dn. 5,15 

Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut Scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi, et nequiverunt sensum sermonis huius edicere.
Numérotation du verset Dn. 5,16 

Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere. Si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
Numérotation du verset Dn. 5,17 

Ad que respondens Daniel ait coram rege: Munera tua sint tibi,
et dona domus tue alteri da ; scripturam autem legam tibi rex,
et interpretationem eius ostendam tibi.
Numérotation du verset Dn. 5,18 

O rex, Deus altissimus regnum
et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo,
Numérotation du verset Dn. 5,19 

et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi tribus et lingue tremebant et metuebant eum. Quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat, quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat.
Numérotation du verset Dn. 5,20 

Quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est,
Numérotation du verset Dn. 5,21 

et a filiis hominum eiectus est. Sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius. Fenum quoque ut bos comedit et rore celi corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet9 Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit suscitabit super illud.
9 haberet] habeat Weber
Numérotation du verset Dn. 5,22 

Tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum, cum scires hec omnia,
Numérotation du verset Dn. 5,23 

sed adversum Dominatorem celi elevatus es et vasa domus eius
allata sunt coram te, et tu et optimates tui
et uxores tue et
concubine tue10 vinum bibistis in eis.
10 tue] om. Weber
Deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti.
Porro Deum, qui habet flatum
tuum in manu sua
et omnes vias tuas,
non glorificasti.
Numérotation du verset Dn. 5,24 

Idcirco ab eo missus est articulus manus que scripsit hoc quod exaratum est.
Numérotation du verset Dn. 5,25 

Hec est autem scriptura que digesta est: Mane
thecel11
11 thecel] scrips. hic et ubique, thetel Rusch
phares.
Numérotation du verset Dn. 5,26 

Et hec interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum
et complevit
illud ;
Numérotation du verset Dn. 5,27 

thecel: appensus12 es in statera
12 appensus] appensum Weber
et inventus es minus habens ;
Numérotation du verset Dn. 5,28 

phares: divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis.
Numérotation du verset Dn. 5,29 

Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura,
et circumdata est torques aurea collo eius, et predicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
Numérotation du verset Dn. 5,30 

Eadem nocte
interfectus est Balthasar rex Chaldeus
Numérotation du verset Dn. 5,31 

et Darius Medus
successit in regnum annos natus sexaginta duos.

Capitulum 5

Numérotation du verset Dn. 5,1 
differentia
marg.| {LYR35£.5.%#T1} a. De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 78v b
Numérotation du verset Dn. 5,1 
marg.| £ .1. % {4.1555} Balthasar rex : Hic ponitur quarta visio, ubi ostenditur eminentia regni Christi et iustorum, ad regnum Antichristi et malorum. Causa materialis est destructio regni Chaldeorum per Medos et Persas, que quidem destructio per digitos scribentis in pariete est dictata, per Danielem interpretata : in quo designatur destructio regni diaboli per mortem Christi et eius passionem. Causa finalis est ad ostendendum iustitiam Dei, et Danielis prudentiam extollendam. Causa efficiens est instinctus Spiritus Sancti de re imminente, unde fit revelatio non somnium. Causa formalis consistit in divisione : et dividitur in quatuor partes : quia primo tangitur visionis occasio, secundo videntis perturbatio, ibi : Tunc facies. tertio turbati {4.1556} responsio, ibi : O rex altissimus, etc. quarto visionis expositio ibi : Idcirco ab eo. Circa primum quatuor ponuntur. Primum est convictus lascivie, cum dicitur : Balthasar rex fecit grande convivium. Ier. 29. predictum erat quod in 70. annis terminaretur Dominium Chaldeorum, ut rediret captivitas Iudeorum. Balthasar autem credebat illud tempus transisse : et per consequens Ieremiam dixisse falsum, propter quod ut dicunt Hebrei, fecit tale festum.
marg.| £ .2. % Optimatibus suis mille : omnes enim magni principes sui imperii convenerant in Babylone, ut defenderent civitatem contra Cyrum et Darium, qui obsederant eam ut patet ex fine huius capit.
marg.| £ .3. % Et unusquisque : Quod exponitur dupliciter. Uno modo, quia secundum {4.1557} etates suas erant in convivio ordinati, seniores in primis locis, et alii consequenter in aliis. Alio modo exponitur, quia nullus cogebatur bibere ultra vires suas, sicut fit apud aliquos quantum ad hoc moribus incompositos, et propter hoc non erat decens hoc fieri in aula regali. Secundum quod hic ponitur est contemptus blasphemie, exponendo vasa Deo consecrata usibus humanis : et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset Dn. 5,1 
marg.| £ .1. % Precepit ergo iam temulentus, etc. de templo ubi fuerant reposita a Nabuchodonosor venerabiliter secundum suam estimationem.
marg.| £ .2. % Que asportaverat Nabuchodonosor, id est avus eius, secundum eos qui dicunt Balthasar fuisse filium Evilmerodach : que opinio videtur probabilior, ut supra dictum est. 2. cap. Sequitur.
marg.| £ .3. % Et biberunt in eis rex, etc. propter hunc contemptum fuit punitus, et maxime quia illa vasa exposuit suis uxoribus et concubinis, ut hic dicitur : Tertium quod hic est positum est actus idololatrie, cum dicitur.
marg.| £ .4. % Laudabant deos suos : insultando Deo Iudeorum in cuius vasis bibebant.
marg.| £ .5. % Aureos et argenteos, etc. Idola enim fiebant de diversis metallis {4.1558} secundum proprietatem illorum pro quibus fiebant, ut idolum Martis de ferro, Solis de auro, Lune de argento. unde dicitur Actu. 19.e. quod edes Diane fiebant argentee. Ratio autem huius est, quia probabile est quod tales imagines fiebant per astrologos. In talibus autem fiendis duo attenduntur : determinata constellatio ex parte virtutis influentis, et determinata dispositio ex parte materie recipientis. Quartum quod hic ponitur, est conspectus divine sententie cum dicitur.
marg.| £ .6. % In eadem hora, etc. Eadem hora dicitur, ut ostendatur manifeste propter quid erat Dei vindicta, scilicet propter contemptum Dei in abusu vasorum sacrorum et laude idolorum. Ex hoc etiam patet, quod temerarium est res Deo sacratas applicare usibus humanis, propter quod in ecclesia statutum est, quod calix in propria forma non vendatur, nisi alteri ecclesie.
marg.| £ .7. % Et rex aspiciebat : Hic non dicitur, quod alii viderunt, ex quo videtur, quod non erat ibi manus scribens secundum existentiam, quia talia communiter videntur ab omnibus assistentibus, sed solum erat talis apparitio in oculis regis et sententia in pariete scribebatur divinitus, ministerio tamen angelico, quia eorum ministerio talia fiunt.
Numérotation du verset Dn. 5,1 
marg.| {4.1559} £ .1. % Tunc facies : Hec est secunda pars principalis, in qua ponitur videntis perturbatio. Et dividitur in duas, quia primo describitur eius perturbatio ratione visionis. Secundo propter defectum interpretationis, ibi : Unde rex Balthasar. Circa primum dicitur sic : Tunc facies regis commutata est : quia ex timore, recursus factus est sanguinis ad cor. Et per consequens factus est pallor in facie et tremor in membris exterioribus. unde sequitur : Et compages renum eius, etc.
marg.| £ .2. % Exclamavit itaque : quia non solum fuit turbatus in corde, sed turbationem ostendit voce. £ .3. %  Ut introducerent magos etc. Expone sicut supra. Sequitur. £ .4. %  Quicumque legerit : Apud gentiles quatuor erant insignia regalia, purpura, phibula, vel torques aurea, annulus, diadema. Hec quatuor simul concurrentia designabant honorem regium singula autem per se assumpta vel plura designabant participationem honoris regii, et hoc designatur hic. Unde sequitur.
marg.| £ .5. % Et tertius in regno meo erit, id est tertius a me erit in honore.
marg.| £ .6. % Tunc ingressi omnes, etc. quia erat scripta Hebraice, et ipsi illas litteras ignorabant, et dato quod scirent legere, tamen non poterant scire intellectum eius : quia in tribus verbis, scilicet Mene, Thekel, Pheres, continebatur tanta sententia, quod non poterant intelligi nisi Domino revelante. Et hoc est proprie legere, quando non solum cognoscuntur littere, sed etiam intellectus. £ .7. %  Unde rex Balthasar : Hic describitur regis perturbatio propter defectum interpretationis, cum dicitur : Unde rex Balthasar satis, etc. hoc est multum.
marg.| £ .8. % Et vultus illius immutatus : quia propter vehementiam timoris, ire et turbationis frequenter mutabatur color eius in facie.
marg.| £ .9. % Sed et optimates : ex regis perturbatione, et quia a Deo erant percussi cum essent participes criminis.
marg.| £.10.% Regina autem, id est mater Balthasar secundum Origenem, sed secundum Iosephum erat eius avia, quod videtur probabilius. Et ideo poterat scire preterita que rex ignorabat, que scilicet facta fuerant tempore {4.1560} Nabuchodonosor avi regis.
marg.| £.11.% Domum convivii ingressa est : Ad consolandum regem et ei consulendum. Et patent eius verba usque ibi:
marg.| £.12.% Est vir in regno tuo, qui, etc. Loquitur de Deo celi in plurali ad modum gentilium. Cetera patent ex dictis in aliis capitulis usque ibi:
marg.| £.13.% Spiritus amplior : quantum ad multitudinem cognitorum.
marg.| £.14.% Prudentia : quantum ad cognitionis claritatem.
marg.| £.15.% Intelligentiaque et interpretatio somniorum :Intelligentia dicitur quantum ad cognitionem occulti. Interpretatio, quantum ad expressionem verbi.
marg.| £.16.% Et ostensio secretorum : quia multa sunt alia secreta quam in somniis, sicut est in proposito de scriptura in pariete que nota fuit Danieli.
marg.| £.17.% Ac solutio ligatorum : quantum ad intellectum scripturarum aliis occultarum, que dicuntur eis ligate : quia non possunt videre interius intellectum : Hoc modo loquitur Philosophus. 2. Metaphi. ubi dicit, quod sicut nodum non potest solvere qui non novit intricationem nodi, ita nec questionem dubitabilem solvere qui ignorat intricationes rationum ex utraque parte.
marg.| £.18.% Invente sunt in eo : hoc est in Daniele, cui rex imposuit nomen Balthasar. Primo capitulo dictum est quod prepositus eunuchorum imposuit hoc nomen Danieli : ergo rex non imposuit. Dicendum quod prepositus imposuit de mandato regis : et ideo rex principaliter fecit hoc, ut hic dicitur. Sequitur.
marg.| £.19.% Igitur introductus est Daniel, etc. Ex quo habetur, quod consilium mulieris sapientis non est contemnendum, maxime quando non habetur aliud, sicut in proposito erat. Sequitur.
marg.| £.20.% Tu es Daniel de filiis captivitatis Iude : quasi dicat tu es de illis apud quos consueverunt esse prophete, quia alibi quam apud Iudeos raro leguntur fuisse prophete.
marg.| £.21.% Quem adduxit rex pater meus, id est avus meus, cui vera respondisti de occultis. Cetera patent ex dictis usque ibi:
Numérotation du verset Dn. 5,1 
marg.| {4.1561} £ .1. % Respondens Daniel, etc. quia ex pacto non est aliquid accipiendum pro revelatione divini secreti : sed post factum potest aliquid accipi ex liberalitate dantis, sicut fecit Daniel infra eodem capitulo £ .2. %  O rex : Hec est tertia pars huius capituli, ubi datur regi responsio a Daniele. Ex quo patet quod vitia principum tempore debito non sunt tacenda, et ut Daniel melius ipsum arguat ponit exemplum avi sui qui propter superbiam suam fuit deiectus a regno ad tempus, ut patuit cap. precedenti. Et ideo iste gravius peccavit : qui non fuit correctus exemplo eius. Nec valet, si dicatur, quod iste non habebat adhuc discretionem quando avus eius mortuus est. Et sic posset excusari per ignorantiam facti : non valet, sicut dictum est, quia facta regum, scilicet notabilia scribebantur in annalibus historiis, et depingebantur in imaginibus ut magis memorie commendarentur ad exemplum aliorum. Et ideo iste potuit scire avi sui factum. Hoc est igitur quod dicitur : O rex Balthasar.
marg.| £ .3. % Deus altissimus : quia de infimo statu elevatus est ad monarchiam, ut dictum est supra. £ .4. %  Et magnificentiam : propter expensas magnas quas faciebat, quod est proprium magnifici, ut dicitur. 4. Ethic.
marg.| £ .5. % Et gloriam : quantum ad diffusionem fame sue magnitudinis.
marg.| £ .6. % Et honorem : qui ei ab universis impendebatur, quia aliqui eum honorabant {4.1562} ex amore, scilicet illi qui erant ab eo exaltati, aliqui ex timore, scilicet illi qui erant ab eo depressi. Et que sequuntur in littera, patent ex dictis usque ibi: £ .7. %  Quando autem : per superbiam nimiam. £ .8. %  Et spiritus, id est obstinatus, quia non statim ad primum peccatum percussit eum Dominus, sed expectavit correctionem, quod sequitur usque ibi: £ .9. %  Cor eius : quia subtracto usu rationis homo non differt a bestiis, ut habetur. j. Metaph. quod fuit in Nabuchodonosor per amentiam, ut visum est, quod sequitur patet, ex dictis usque ibi: £.10.%  Tu quoque, id est nepos. quasi dicat gravius peccasti, quia exemplum in avo tuo habuisti. £.11.%  Sed adversum : per superbiam. £.12.%  Et vasa, etc. Ecce contumelia quam non fecerat Nabuchodonosor. £.13.%  Deos quoque argenteos : Ecce blasphemia, quia laudando deos suos, Deum celi qui in Hierusalem colebatur blasphemabat. £.14.%  Porro Deum, id est spiritum tuum vel virtutem respirandi in quo conservatur vita. £.15.%  In manu sua, id est potestate.
marg.| £.16.% Et omnes, id est cogitationes et opera. £.17.%  Non glorificasti :Reddendo sibi gratias pro beneficiis acceptis. £.18.%  Idcirco : Hec est quarta pars principalis huius cap. in qua ponitur visionis expositio. Idcirco, id est propter predicta tua mala. £.19.%  Missus, id est digiti manus more Hebraici sermonis, qui frequenter ponit singulare pro plurali, ut Ex. 8.f. Venit musca gravissima, id est multitudo muscarum : quia plures apparebant digiti. Sequitur.
Numérotation du verset Dn. 5,1 
marg.| {4.1563} £ .1. % Mene, Thekel, Pheres : Primum pertinet ad finem regni.
marg.| £ .2. % Mene : enim idem est quod numeratio. propter quod subditur.
marg.| £ .3. % Numeravit Deus, id est finivit. Secundum pertinet ad finem vite Balthasar.
marg.| £ .4. % Thekel : idem est quod appensio statere, propter quod subditur.
marg.| £ .5. % Appensus est : Divini iudicii, scilicet in quo ponderata sunt facta tua.
marg.| £ .6. % Et inventus, id est minus in vita quam putares, divino iudicio hoc exigente, propter mala tua. Tertium pertinet ad translationem regni.
marg.| £ .7. % Pheres : enim idem est quod divisio, et hoc est quod subditur.
marg.| £ .8. % Divisum est, etc. a te, scilicet et a posteris tuis.
marg.| £ .9. % Et datum est Medis : quia ei immediate successit Darius Medus, et postea Cyrus rex Persarum nepos Darii.
marg.| £.10.% Tunc iubente : Sed queritur quare talem honorem sibi exhibuit, cum diceret ei contraria. Dicendum quod hoc fuit ne coram hominibus mendacii argueretur, quia talem honorem promiserat legenti scripturam et interpretanti, ut patet ex predictis. Secundo, quia credebat per hoc iram Dei placare exhibendo honorem eius prophete. Sequitur.
marg.| £.11.% Eadem nocte : In hoc apparet interpretationis impletio, et secundum aliquos Balthasar a suis cubiculariis fuit interfectus, et civitas proditione eorum Cyro tradita. Secundumglossa interfectus est ab exercitu Medorum et Persarum, qui audita visione de divina sententia contra Balthasar per exploratores suos fecerunt insultum audacter contra civitatem, et viri bellatores civitatis non potuerunt eis resistere : Tum quia erant attoniti et in stuporem conversi ex predicta visione per Danielis interpretationem. Tum quia fatigati erant a convivio et vino. Quod autem existente convivio deberet Babylon invadi et capi predixerat Is. 21.b. Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum : pone mensam, contemplare in specula, hostes, scilicet insurgentes. Sequitur : Comedentes et bibentes, surgite principes arripite clypeum. quasi dicat magis esset tempus preliandi quam festinandi. Sequitur. £.12.%  Et Darius Medus : {4.1564} Licet enim Cyrus obsideret civitatem cum Dario, tamen cessit ipsi Dario qui erat antiquior, et eius avunculus : ita tamen quod post eum regnaret. Et ita factum fuit, quia Cyrus Dario in regnum successit.
prol.| Moral. exponendo dicendum quod in hoc capitulo contra vitium carnalitatis et cupiditatis datur iudicium equitatis. In Balthasar nota superfluitatem, quia interpretatur capillus capitis, qui nascitur ex superfluitate. In convivio gulam. In vino ineptam letitiam. In uxoribus indebitam accedendi licentiam. In concubinis, manifestam luxuriam. In optimatibus, adulatorum applaudentiam. In vasis aureis, superbiam. Nam tales homines finaliter in superbia vitam consumunt, quia queritur superfluitas propter superbiam. Ideo probat Orig. quod omnis dives est superbus : Hoc de vitio carnalitatis. Quantum ad vitium cupiditatis nota, quod cupiditas est idolorum servitus, secundum Apocalypsim quia unusquisque rem quam pre ceteris diligit, ponit Deum suum, secundum Hieronymum. Igitur in diis aureis, notatur opulentia. In argenteis, apparentia : quia argentum est sonorum. In ereis, fraudulentia : quia videtur esse aurum, et non est. In ferreis violentia, quia ferrum domat omnia sic isti in omnibus sunt sine misericordia. Contra duo vitia predicta notatur hic iudicium equitatis, quod est processus et dictamen divine sententie. Scribens, est pater. Manus est filius. Digitus, est Spiritus Sanctus. Sicut enim digitus et manus sunt a brachio, ita Spiritus Sanctus a patre et filio. Unde de ipso dicitur Ex. 8.e. Digitus Dei est hic. In pariete notatur plenitudo assumpti hominis. In aula uterus virginalis. In candelabro contra quod scripsit, certitudo naturalis dictaminis, quia defecit in omnibus his perscrutandis. In scriptura, articulo extremi examinationis : quod erit tale : Mene, numeratio, Thekel, statere appensio. Pheres : divisio : quia in finali examine Deus omnes actiones numerabit, omnes circunstantias ponderabit, omnes factiones separabit. Et tunc sequitur terror affectionis, quod notatur in faciei mutatione. Error cognitionis, quod significatur in cognitionum perturbatione. Meror afflictionis, in rerum dissolutione. Tremor desperationis, in genuum collisione. Ecce iudicium terribile contra vitium carnalitatis et avaritie.
Numérotation du verset Dn. 5,moraliter 
marg.| {4.1555} £ .1. % Balthasar rex fecit grande convivium : Per Balthasar qui interpretatur absorbens divitias, significatur quilibet magnus et potens in vitiis, maxime carnalibus, bona sua consumens, ideo {4.1556} subditur.
marg.| £ .2. % Optimatibus suis mille : ad sui ostentationem : Et non dicitur hic quod fecerit grande convivium pauperibus ad peccatorum suorum remissionem, et divine gratie impetrationem.
Numérotation du verset Dn. 5,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.1557} Precepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa : Ex hoc patet, quod ebrietas et comessatio inducunt ad maiora mala : nam iste rex non processit ad contemptum Dei, eius vasa humanis usibus applicando, donec fuit in convivio temulentus : et per hoc significatur quod potentes consumptis bonis suis in toto vel in parte in ebrietatibus et conviviis, frequenter se convertunt ad spoliandum ecclesias iocalibus et aliis bonis, in Dei contemptum : Et quoniam abyssus abyssus invocat, ideo frequenter ad dicta vitia sequitur Dei blasphemia, ideo subditur.
marg.| £ .4. % {4.1558} Et laudabant deos suos aureos et argenteos : Magna namque Dei blasphemia est, divinitatem attribuere idolis.
marg.| £ .6. % In eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis, etc. Hic fertur sententia divina contra predictos peccatores in scripturis, ut firmior ostendatur, in qua conscriptione scribens est Deus pater, manus filius, nam per filium omnia operatur, Io. 1.a. Omnia per ipsum facta sunt. Digiti, Spiritus Sanctus. Unde dicitur Ex. 8. Digitus Dei est hic. Et de ipso cantat ecclesia : Tu septiformis munere dextre Dei tu digitus, et cetera. De scriptura vero dicitur infra.
Numérotation du verset Dn. 5,moraliter 
marg.| † {4.1563} Hec est autem, etc. Per Mene quod significat numerationem, significatur, quod Deus certissime numerat omnia mala peccatoris. Per Thekel, quod significat appensionem statere, significatur quod Deus diligentissime ponderat peccatorum gravitatem et circunstantiarum. Per Pheres quod significat divisionem, significatur {4.1564} separatio anime a corpore, et a bonis terrenis per mortem, et corpus datur vermibus ad corrodendum. Anima vero demonibus ad torquendum : et bona temporalia exactoribus ad rapiendum. Et exactores isti ex una parte sunt heredes perversi, ex alia executores cupidi : et ex tertia superiores iniqui, qui partem suam volunt habere de bonis defuncti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 14/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_5)

Notes :