string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr38.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset Dn. 7,1 

Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit. Visionem1 capitis eius in cubili suo et somnium scribens brevi sermone comprehendit summatimque perstringens ait:
1 Visionem] Visio autem Weber
Numérotation du verset Dn. 7,2 

Videbam in visione mea nocte, et ecce quatuor venti celi
pugnabant in mari magno,
Numérotation du verset Dn. 7,3 

et quatuor bestie
grandes
ascendebant de mari diverse inter se.
Numérotation du verset Dn. 7,4 

Prima quasi leena et alas
habebat aquile.
Aspiciebam donec divulse2 sunt ale eius
2 divulse] evulse Weber
et sublata est de terra,
et super pedes quasi homo stetit et cor hominis3 datum est ei.
3 hominis] eius Weber
Numérotation du verset Dn. 7,5 

Et ecce bestia alia similis urso
in parte stetit,
et tres
ordines
erant in ore eius et in dentibus eius, et sic dicebant ei:
Surge
comede carnes plurimas.
Numérotation du verset Dn. 7,6 

Post hec4 aspiciebam, et ecce alia quasi pardus,
4 hec] hoc Weber
et alas habebat quasi avis quatuor super se,
et quatuor capita erant in bestia
et potestas
data est ei.
Numérotation du verset Dn. 7,7 

Post hec5 aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis
5 hec] hoc Weber
atque mirabilis et fortis nimis dentes ferreos habebat magnos,
comedens atque comminuens,
et reliqua pedibus suis conculcans.
Dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam,
et habebat cornua decem.
Numérotation du verset Dn. 7,8 

Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum,
et tria de cornibus primis evulsa sunt
a facie eius.
Et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens ingentia.
Numérotation du verset Dn. 7,9 

Aspiciebam donec throni positi sunt,
et antiquus dierum sedit.
Vestimentum eius
quasi nix candidum et capilli capitis eius quasi lana munda.
Thronus eius
flamme ignis accensus6,
6 accensus] om. Weber
rote eius ignis accensus,
Numérotation du verset Dn. 7,10 

fluvius igneus
rapidusque egrediebatur a facie eius.
Millia milium ministrabant ei
et decies centena millia assistebant ei. Iudicium sedit
et libri aperti sunt.
Numérotation du verset Dn. 7,11 

Aspiciebam propter vocem sermonum grandium
quos cornu illud loquebatur,
et vidi quoniam interfecta esset bestia et perisset corpus eiusa
0 Cf. Apc. 17, 16 ; Apc. 19, 20.
et traditum esset ad comburendum igni,
Numérotation du verset Dn. 7,12 

aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vite
constituta essent
eis
usque ad tempus et tempus.
Numérotation du verset Dn. 7,13 

Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus celi quasi filius hominis veniebat,b
0 Cf. Mt. 24, 30 ; Mt. 26, 34 ; Mc. 13, 26 ; Lc. 21, 27.
et usque ad antiquum dierum pervenit,
et in conspectu eius obtulerunt eum.
Numérotation du verset Dn. 7,14 

Et dedit ei
potestatem
et honorem et regnum, et omnes populi tribus et lingue ipsi servient.
Potestas eius potestas eterna que non auferetur,
et regnum eius quod non corrumpetur.
Numérotation du verset Dn. 7,15 

Horruit
spiritus meus.
Ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei
conturbaverunt me.
Numérotation du verset Dn. 7,16 

Accessi
ad unum de assistentibus
et veritatem
querebam ab eo de omnibus his.
Qui dixit mihi interpretationem
sermonum et edocuit7 me.
7 edocuit Rusch Edmaior. Weber ] docuit Edmaior. (Θ Φ) Ω MJ Clementina etc.
Numérotation du verset Dn. 7,17 

He quatuor bestie magne8, quatuor sunt regna que9 consurgent de terra
8 quattuor – b. m.] inv. Weber |
9 sunt regna que] regna Weber |
Numérotation du verset Dn. 7,18 

Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi,
et obtinebunt regnum usque in seculum et seculum seculorum.
Numérotation du verset Dn. 7,19 

Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, que10 erat dissimilis valde ab omnibus et terribilis nimis. Dentes et ungues eius ferrei, comedebat
10 que] quia Weber
et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat.
Numérotation du verset Dn. 7,20 

Et de cornibus decem que habebat in capite, et de alio quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua, et de cornu illo quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris.
Numérotation du verset Dn. 7,21 

Aspiciebam, et ecce cornu illud
faciebat bellum adversus sanctos et prevalebat eis,
Numérotation du verset Dn. 7,22 

donec venit antiquus dierum,
et iudicium
dedit sanctis excelsi, et tempus
advenit et regnum obtinuerunt sancti.
Numérotation du verset Dn. 7,23 

Et sic ait: Bestia quarta regnum quartum
erit in terra, quod maius erit omnibus regnis,
et devorabit
universam terram et conculcabit
et comminuet eam.
Numérotation du verset Dn. 7,24 

Porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt,
et alius
consurget post eos et ipse potentior erit prioribus, et tres reges
humiliabit.
Numérotation du verset Dn. 7,25 

Et sermones contra excelsum loquetur,
et sanctos altissimi conteret
et putabit quod possit mutare tempora et leges,
et tradentur
in manu
eius usque ad tempus
et tempora
et dimidium temporis
Numérotation du verset Dn. 7,26 

Et iudicium
sedebit ut auferatur potentia,
et conteratur
et dispereat usque in finem.
Numérotation du verset Dn. 7,27 

Regnum
autem et potestas et magnitudo regni que est subter
omne celum
detur populo sanctorum
Altissimi,
cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
Numérotation du verset Dn. 7,28 

Hucusque finis verbi. Ego Daniel
multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea
mutata est in me. Verba11 autem in corde meo conservavi.
11 Verba] Verbum Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset Dn. 7,1 
marg.| £ .1. % {4.1573} Anno primo Balthasar : Supra posuit propheta quinque visiones que respiciunt Christi primum adventum, hic consequenter ponit alias quinque, que respiciunt eius adventum secundum.
- Prima est de quatuor animalibus monstruosis, et de adventu iudicis : et designat ultime tribulationis totalem processum.
- Secunda de pugna Persarum, et Grecorum sub specie arietis et hirci, que designat eiusdem tribulationis principalem conflictum.
- Tertia, de hebdomadibus abbreviatis usque ad mortem Christi, que designat eiusdem tribulationis solatium, quia tempore persecutionis Antichristi maximum solatium erit fidelibus de memoria passionis Christi.
- Quarta, de apparitione viri liberationem populi pronuntiantis, que designat eiusdem tribulationis terminum.
- Quinta, de pugna Christi et victoria finali sub signo regis aquilonis et austri : et designat eiusdem tribulationis triumphum.
prol.| Partes etiam patebunt in quinque capitulis sequentibus per ordinem positis.
- Circa primam visionem considerandum quod causa materialis est de quatuor regnis mundi principalibus fideles successive affligentibus et de regno Christi perfecte obtento in iudicio finali omnia regna conterente. Causa finalis est providentia et cautela contra futuram tribulationem, quia minus feriunt iacula que previdentur, et ut ostendatur, quod usque ad finem mundi perversorum molestia est fideles impugnatura, et iustorum modestia tandem victura, et Antichristi molestia finaliter peritura, et Christi militia eternaliter regnatura. Causa efficiens{4.1574} principalis est Spiritus Sanctus animo desideranti et devoto infundens cognitionem regnorum, temporum et factorum. Daniel autem est causa efficiens instrumentalis sub quadam brevitate describens. Causa formalis in divisione consistit : et dividitur in duas partes : quia primo premittitur quedam prefatio respectu sequentium. secundo describitur ipsa visio, ibi : Videbam in visione mea. Circa primum tria ponuntur. Primum est tempus in quo ista visio facta est, cum dicitur : Anno primo Balthasar. Ex quo patet, quod Daniel non posuit visiones secundum ordinem historie vel temporis, in quo facte sunt Danieli : quia illa que scripta sunt in capitulo precedenti fuerunt facta post illam visionem : quia facta fuerunt sub Dario. Darius autem successit Balthasar, ut visum est in fine v.c. Ratio autem huius ordinis est, quia ista visio est pure prophetica, et ideo ponitur cum visionibus sequentibus que sunt eiusdem conditionis : precedentes autem visiones vel sunt pure historice, vel sunt partim prophetice et partim historice. Alia ratio est : precedentes enim pertinent ad Christi primum adventum, ut dictum est supra j. ca. hec autem cum sequentibus pertinet ad adventum Christi, secundum s. ad iudicium, ut magis videbitur prosequendo. secundo tangitur modus videndi, cum subditur :
marg.| £ .2. %  Daniel somnium etc. Ex quo patet quod vidit in somno et non in vigilia. tertio subdit modum scribendi, cum subditur : Et somnium scribens brevi etc.
marg.| £ .3. %  Videbam etc. hic consequenter describitur ipsa visio. secundo ipsius visionis interpretatio, ibi : Horruit spiritus meus. Prima in duas quia primo ponitur visio in generali. secundo, explicatur magis in speciali, ibi : Prima quasi leena. In prima parte dicit sic Daniel : Videbam, id est intelligebam. £ .4. %  In visione mea :quia sensum visionis imaginarie intellexit : Intelligentia enim opus est in visione, ut dicitur infra. x. ca. £ .5. %  Nocte :quia tunc quietatis sensibus {4.1575} exterioribus, facilius cognitio supernaturalium accipitur, ut supra habitum est.
Numérotation du verset Dn. 7,1 
marg.| £ .1. % Ecce quatuor venti celi pugnabant, id est quatuor angeli, qui propter similitudinem venti dicuntur spiritus. ventus enim invisibilis est propter suam subtilitatem : propter quod vocatur spiritus, sicut et angelus. Potest autem hic locus exponi dupliciter. Uno modo de angelis malis : et sic dicuntur pugnare, quia excitant homines ad pugnam. Alio modo de angelis bonis, qui presunt diversis regnis, et sic dicuntur pugnare pro subditis, quantum proponunt coram Domino eorum merita, que aliquando sunt contraria : Tamen angeli ista merita contraria proponendo coram Domino non habent voluntates contrarias, sed querunt super hoc beneplacitum divinum de futuris, ut quod tale regnum dominetur tali vel econverso : scita tamen super hoc divina voluntate accepta est utrique angelo, sive sit pro exaltatione gentis cui preest, sive pro depressione. ista autem diffusius tractantur 2 sententiarum.
marg.| £ .2. %  In mari magno, id est in hoc mundo, qui dicitur mare propter instabilitatem et variabilitatem regnorum, qui sicut mare agitatur et procelle ibi oriuntur. £ .3. %  Et quatuor bestie, id est quatuor regna magna : Et dicuntur bestie propter ferocitatem.
marg.| £ .4. %  Grandes : propter superbiam et potentiam.
marg.| £ .5. %  Ascendebant, id est oriebantur successive.
marg.| £ .7. %  Diverse inter se, id est moribus et legibus differentes.
marg.| £ .8. %  Prima : Hic explicatur visio in particulari : Et dividitur in quatuor partes secundum quatuor, regna. secunda incipit ibi : Et ecce. tertia ibi : Post hec aspiciebam. quarta ibi : Post hec. Prima igitur bestia signat regnum Chaldeorum et maxime quantum ad regem eius Nabuchodonosor ideo dicitur :
marg.| £ .9. %  {4.1576} Quasi leena, propter ferocitatem et luxuriam, que in Chaldeis vigebat. Leena enim inter bestias est ferocior, et maxime si catulos nutriat et semper gestit coitum.
marg.| £.10.%  Et alas habebat aquile : Ala una est abundantia et divitie quibus abundabat illud regnum. unde supra significabatur per caput aureum, ut supra dictum est. Alia est peritia armorum propter exercitium bellorum quibus Nabuchodonosor debellavit et subiugavit sibi regna multa. Istis duabus alis, scilicet peritia armorum et divitiis ferebatur in altum per superbiam intantum quod faciebat se adorare sicut deum, ut visum est supra ca. 3. propter hoc de ipso scribitur Is. 14.d. Supra astra celi conscendam, et similis ero altissimo. Dicuntur autem iste ale aquile, quia aquila est rex avium, in quo signatur Monarchia Nabuchodonosor.
marg.| £.11.%  Aspiciebam donec evulse sunt ale eius : quia quando in furiam versus est Nabuchodonosor, quilibet rapiebat divitias eius, similiter potentia eius omnino defecit ad tempus.
marg.| £.12.%  Et sublata est de terra : quia ab hominibus deiectus est, ut dictum est supra.
marg.| £.13.%  Et super pedes quasi homo stetit : quia quando restitutus est ei sensus, recognovit se hominem fragilem.
marg.| £.14.%  Et cor eius datum est ei, id est cor humanum : quia primo reputabat sequendam deum. Potest etiam hoc exponi de toto regno. Et ale huius regni id est divitie et potentia Chaldeorum, ablate sunt per Cyrum et Darium, qui subverterunt Babylonem. Et quasi homo stetit quando Chaldei Medis et Persis subiecti facti sunt : quia tunc cognoverunt se esse homines fragiles.
marg.| £.15.% Et ecce alia bestia : Hic significatur regnum Medorum et Persarum. ideo dicitur :
marg.| £.16.% Similis urso : quia ursus est leone mitior. vel magis proprie loquendo minus crudelis, sic regnum istud erga Iudeos fuit mitius respectu precedentium. {4.1577} quod patet quia Cyrus captivitatem Iudeorum remisit, et templum reedificare precepit, ut habetur Esdre j. Item alia ratione comparatur urso, quia ursus est potentissimus ad labores et verbera, et parvo contentus cibo, ita quod pro magna parte anni nihil sumit : sic Perse infrangibiles erant laboribus et insuperabiles bellis : et adeo parci victus, ut pene sicco pane uterentur, nisi gratia hospitum vel festi, ut dicit Trogus Pompeius historiographus :
Numérotation du verset Dn. 7,1 
marg.| £ .1. % In parte stetit : quia illud regnum non venit contra Hierusalem ad bellandum, ut dicunt Iudei. sed historia Iudith dicit contrarium, quod Cambyses filius Cyri, qui alio nomine dictus est Nabuchodonosor, misit Holofernem ad debellandum filios Israel sed illam historiam non accipiunt Iudei, nec (ut dicunt) habet apparentiam veritatis, quia illo tempore erant ita subiecti Iudei Persis, quod non audebant edificare templum sine licentia regis, et ideo non est verisimile, quod auderent exercitui tanto resistere quem habebat Holofernes dux illius exercitus.
marg.| £ .2. % Et tres ordines erant in ore eius, id est tria regna simul iuncta virtute Persarum scilicet regnum Chaldeorum, Medorum et Persarum.
marg.| £ .3. % Et sic dicebant ei, id est cuidam regi illius regni scilicet Assuero.
marg.| £ .4. % Surge et comede carnes plurimas : quia Aman et socii eius suaserunt regi Assuero interfectionem Iudeorum, ut patet Esther 3. Notandum, quod de Iudeis magis loquitur propheta quam de aliis gentibus, quia propter eos hec visio et alie prius ostendebantur Danieli, quia tamen persuasio iniqua Aman non habuit effectum, ut patet Esther vij. ideo non dicitur hic quod bestia comederit, sed quia suadebant ei comedere.
marg.| £ .5. % Post hec aspiciebam et ecce alia : scilicet bestia, per quam designatur regnum Alexandri et Grecorum : ideo subditur :
marg.| £ .6. % Quasi pardus : Pardus enim est animal velocissimum. et ipse Alexander mira celeritate totum orientem sibi subiecit : quia in septem annis {4.1578} partem Europe et totam Asiam obtinuit, ut dicit hic glossa. Varietates autem Pardi signant diversa regna et potestates que sibi subiecit. unde dicitur 1Mcc. 1. quod obtinuit reges terre et tyrannos, et siluit terra in conspectu eius.
marg.| £ .7. % Et alas habebat quasi avis quatuor super se : Iste quatuor ale sunt robur corporis, animositas, largitas et industria tam ex naturali ingenio quam ex studio armorumque exercitio, que omnia fuerunt excellenter in Alexandro. Istis autem quatuor alis quasi volabat ad victorias propter velocitatem de bellandi adversarios.
marg.| £ .8. % Et quatuor capita erant in bestia : quia Alexander habuit quatuor successores, quibus divisum fuit regnum eius. Ptolemeus enim successit sibi in Egypto, Seleucus in Syria, Antigonus in Asia, Philippus in Grecia.
marg.| £ .9. % Et potestas data est ei : quasi dicat victorie predicte non sunt facte virtute Alexandri, sed virtute a deo sibi data. unde legitur in Scholastica historia quod cum Alexander cogitaret sibi subiugare orbem existens adhuc in Macedonia, deus sibi apparuit in similitudine summi sacerdotis Iudeorum induti pontificalibus ornamentis, sibi victoriam promisit, propter quod Alexander veniens contra Hierusalem, cum populus ei obviaret, et summus sacerdos pontificalibus indutus, Alexander de equo descendit, et deum qui sibi apparuerat adoravit in homine, qui eius similitudinem gerebat, et ideo civitati pepercit.
marg.| £.10.% Post hec : Hic describitur regnum quartum, scilicet Romanorum. et dividitur in duas partes, quia primo describit fortitudinem huius regni. secundo ostendit ex ipso ortum Antichristi, ibi : Considerabam cornua.
marg.| Circa primum considerandum quod hec bestia quarta non nominatur proprio nomine sicut alie precedentes, quia non habuit aliquod proprium nomen alicuius bestie, per quod posset ferocitatem huius regni designare, propter quod in glossis Hebraicis dicitur regnum Romanum nequam. De sevitia huius regni contra fideles patet manifeste in persecutione Martyrum et in occisione precipuorum apostolorum Petri et Pauli, et hoc est quod dicitur :
marg.| £.11.%  Bestia quarta, id est Romanum imperium.
marg.| £.12.%  Terribilis, propter {4.1579} crudelitatem predictam.
Numérotation du verset Dn. 7,1 
marg.| £ .1. %  Mirabilis : propter humanam sapientiam, que vigebat in Romanis intantum, quod per eam devicerunt orbem magis quam per fortitudinem.
marg.| £ .2. %  Et fortis nimis : propter potentiam.
marg.| £ .3. %  Dentes ferreos habebat magnos : quia sicut ferrum domat omnia, ita regnum Romanum domavit omnia alia regna, sicut supra dictum est cap. 2
marg.| £ .4. %  Comedens atque comminuens : aliquos occidendo.
marg.| £ .5. %  Et reliqua pedibus suis conculcans : ceteros tributo subiiciendo. £ .6. %  Dissimilis autem erat ceteris bestiis : quia potestatem et ferocitatem precedentium regnorum multum excessit.
marg.| £ .7. %  Et habebat cornua decem, id est decem reges, sicut enim in cornibus est defensio animalium, ita reges debent defendere populum sibi subiectum. Considerandum autem quod isti decem reges non intelliguntur hic per successionem unius post alterum sed, intelliguntur simul existentes, ut patet infra eodem per ex positionem Angeli loquentis cum Daniele, quia futurum est quod Romanum imperium dividatur in decem regna simul existentia imminente tempore Antichristi, ut habetur Apc. 17. £ .8. %  Considerabam cornua : Hic describitur adventus Antichristi ex predictis regibus oriundi : Et dividitur in duas partes, quia primo facit quod dictum est. Secundo describit adventum Christi ad iudicium omnem potestatem terrenam auferentis, ibi : Aspiciebam donec throni. Circa primum dicitur sic : Considerabam cornua, id est diligenter intuebar decem reges predictos.
marg.| £ .9. % Et ecce cornu illud parvulum ortum est de medio eorum, id est Antichristus, qui erit rex undecimus respectu illorum decem predictorum, {4.1580} qui erit homo parvus quantum ad potestatem in principio, sed postea crescet diaboli adiutorio.
marg.| £.10.%  Et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius : quia rex Africe, Egypti et Aethiopie subiicientur imprimis Antichristo. Per ista patet falsitas Porphyrii exponentis hoc de Antiocho Epiphane, quia non fuit decimus ab Alexandro Magno, nec invenitur quod tres reges occiderit : et septem alios sibi subiecerit, ut hic dicitur. Item bestia quarta ab Angelo dicitur hic regnum quartum, ut patet hic infra eodem capitulo regnum autem quartum ab omnibus dicitur esse Romanum regnum de quo non fuit Antiochus. sed de regno Grecorum.
marg.| £.11.% Et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto : quasi dicat licet Antichristus faciat tanta mirabilia, ut ab aliquibus credatur deus, tamen erit homo purus.
marg.| £.12.% Et os loquens ingentia : quia promittendo et comminando nullos decipiet de multis iactabit se que facere non potest.
marg.| £.13.% Aspiciebam : Hic ponitur adventus Christi ad iudicium venientis et regnum Antichristi conterentis. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur eiusdem iudicialis presidentia, ratione deitatis. secundo eius triumphalis victoria ex parte humanitatis, ibi : Aspiciebam ergo in visione noctis. In prima igitur parte dicitur sic : Aspiciebam, id est considerabam illud cornu parvulum quod significat Antichristum.
marg.| £.14.%  Donec throni positi sunt : Dicit throni in plurali, quia non solus Christus iudicabit, sed Apostoli et viri perfecti ei assistent in iudicio super thronos sedendo.
marg.| £.15.% Et anticus dierum sedit : hoc dicit quantum ad iudicem principalem, {4.1581} qui dicitur anticus propter eternitatem.
Numérotation du verset Dn. 7,1 
marg.| £ .1. % Vestimentum eius candidum quasi nix : In hoc notatur excellentia deitatis, que est lux inaccessibilis, quia candor inter alios colores plus habet de luce.
marg.| £ .2. % Capillis capitis eius quasi lana munda : Hoc dicitur propter maturitatem iudicantis, quia sententia dei non est festina, sed mature prolata.
marg.| £ .3. % Thronus eius flamme ignis, etc. Hoc dicitur propter zelum veritatis. iste conditiones predicte debent esse in vero iudice.
marg.| £ .4. % Fluvius igneus rapidusque : per hoc designatur pena infernalis trahens peccatores in infernum.
marg.| £ .5. % Egrediebatur a facie eius : quia tolletur impius ne videat faciem dei.
marg.| £ .6. % Milia milium ministrabant ei : ecce duplex Angelorum officium, scilicet Angelorum ministrantium nobis ex dei ordinatione, cum dicitur : Ministrabant ei. et officium Angelorum assistentium, qui vacant contemplationi divine, cum subditur :
marg.| £ .7. % Et decies milies centena milia assistebant ei : Et notandum, quod hic ponitur hic numerus determinatus pro indeterminato, quia Angeli sunt in maximo numero nobis indeterminato, videmus enim sensibiliter, {4.1582} quod corpora celestia quasi incomparabiliter excedunt elementa, quia una stella visu notabilis in firmamento, maior est tota terra. Cum igitur Angeli videantur sic se habere respectu hominum sicut corpora celestia respectu elementorum, et nec Angeli possint excedere homines in continua quantitate, ideo ex hoc arguunt sancti et doctores quod eos excedunt quasi incomparabiliter in numerositate.
marg.| £ .8. % Iudicium sedit, et libri aperti sunt, id est libri conscientiarum, quia conscientia cuiuslibet patebit omnibus ut sententia iudicis appareat omnibus recta. Similiter liber vite aperietur, qui tenebitur in manu Dei, et liber mortis, qui tenebitur in manu accusatoris.
marg.| £ .9. % Aspiciebam, id est considerabam, que sententia daretur de bestia, scilicet de regno Antichristi : qui ut visum est quodammodo pertinet ad quartum regnum.
marg.| £.10.% Propter vocem etc. propter blasphemias ab Antichristo prolatas contra deum.
marg.| £.11.% Et vidi quoniam etc. quia interficietur Antichristus virtute dei, secundum quod dicit Apc. 2 ad Thes. 2b. Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus etc.
marg.| £.12.% Corpus eius, id est homines mali, qui sunt corpus Antichristi, sicut Christus est caput omnium bonorum.
marg.| £.13.% Aliarum quoque bestiarum etc., id est vidi s. quod omnis potestas tunc cessabit.
marg.| £.14.% Et tempora vite constituta essent eis : a deo preordinante.
Numérotation du verset Dn. 7,1 
marg.| £ .1. % {4.1583} Usque ad tempus et tempus, id est quamdiu durabit persecutio bonorum a malis. Et per primum tempus intelligitur persecutio, que fuit ante primum Christi adventum, per secundum tempus persecutio fidelium usque ad adventum Christi secundum scilicet ad iudicium, vel secundum aliquos hoc est referendum ad tempus persecutionis Antichristi, sed prima expositio melior videtur. quia persecutio Antichristi durabit per tempus et tempora et dimidium temporis, ut habetur infra. 12 ca.
marg.| £ .2. % Aspiciebam : Hic describitur Christi triumphalis victoria quantum ad eius humanitatem : et hoc est quod dicitur : Aspiciebam, id est considerabam cui potestas ablata ab Antichristo daretur.
marg.| £ .3. % Et ecce cum nubibus celi : Sicut enim Christus ascendit in celum secundum humanitatem obsequio nubium, ita etiam veniet ad iudicium, ut habetur Act. j.b. ubi dicitur : Hic Iesus qui assumptus est a vobis in celum, sic veniet, etc.
marg.| £ .4. % Quasi filius hominis : Dicitur quasi, qui non solum est filius hominis, sed plus : quia est filius dei. et hoc est quod subditur :
marg.| £ .5. % Et usque ad anticum dierum pervenit, id est ad equalitatem dei patris in una divina essentia.
marg.| £ .6. % Et in conspectu eius obtulerunt eum : Angeli, scilicet qui in iudicio erunt ei obsequentes.
marg.| £ .7. % Et dedit ei potestatem : quia tunc erunt subiecta plene ipsi Christo, ut habetur Hebr. 2 Et nota quod dicit hic potestatem, scilicet coercendi, inquantum se extendit ad punitionem malorum.
marg.| £ .8. % Et regnum : inquantum proprie respicit salutem electorum. Rex enim proprie dicitur : qui presidet ad bonum subditorum.
marg.| £ .9. % Et honorem, scilicet latrie : qui sibi impendetur, non solum ab {4.1584} electis, sed etiam a damnatis, secundum quod dicit Apostolus ad Philip.2 In nomine Iesu omne genu flectatur celestium, terrestrium et infernorum. Sequitur.
marg.| £.10.% Potestas eius potestas eterna, que non auferetur : et regnum eius quod non corrumpetur : quia regni eius non est finis. ut patet Luce. j. Et patet ex istis falsitas Porphyrii exponentis hoc de Iuda Machabeo et eius fratribus. quia omnes populi et lingue non servierunt eis, ut hic dicitur, sed solummodo pauci de Iudaico populo et lingua Hebraica : nec regnum eorum fuit eternum, sed fuit ablatum per Herodem Ascalonitam. Item Iudas non venit in nubibus ut hic dicitur : et ideo ista non possunt exponi nisi de Christo.
marg.| £.11.% Horruit spiritus meus : Hic ponitur visionis interpretatio. et primo in generali. secundo in speciali, quantum ad regnum Christi, ibi : Post hoc volui. Dicit ergo primo sic Daniel : Horruit spiritus meus etc. propter mala que videbat fieri in futurum : et propter blasphemias contra deum, et propter insolitam visionem. sequitur.
marg.| £.12.% Accessi ad unum de assistentibus, scilicet Angelis qui assistebant iudici. iste tamen accessus fuit in imaginaria visione.
marg.| £.13.% He quatuor bestie etc. consurgent successive, scilicet sicut patet ex predictis.
marg.| £.14.% Suscipient autem regnum : post ista quatuor regna.
marg.| £.15.% Sancti dei altissimi : Et hoc erit in iudicio finali, quia tunc cum Christo regnabunt illi qui modo propter ipsum opprimuntur.
marg.| £.16.% Et obtinebunt regnum in seculum et in seculum seculorum, id est eternaliter. Ubi enim istud nomen seculum sic duplicatur, intelligitur eternitas, ut supra dictum est.
marg.| £.17.% Post hoc volui diligenter discere etc. Hic ponitur interpretatio visionis in speciali, de quarta bestia et parvulo cornu eius. Et patet sententia ex his que dicta sunt de quarto regno, usque ibi:
Numérotation du verset Dn. 7,1 
marg.| {4.1585} £ .1. % Et de cornu illo, id est Antichristo.
marg.| £ .2. % Quod habebat oculos : Quod signat eius nimiam astutiam.
marg.| £ .3. % Et os loquens grandia, id est blasphemias contra Deum.
marg.| £ .4. % Et maius erat ceteris : Quia regnum Antichristi erit maximum secundum extensionem : licet sit parvum secundum durationem.
marg.| £ .5. % Aspiciebam, id est considerabam.
marg.| £ .6. % Et ecce cornu, id est Antichristus.
marg.| £ .7. % Faciebat bellum : Quia tunc erit maxima persecutio sanctorum.
marg.| £ .8. % Donec venit anticus : Quia ante adventum iudicis interficietur Antichristus.
marg.| £ .9. % Et iudicium, id est victoriam iudicis dedit eis contra oppressores eorum, secundum quod dicitur Sapien. v.a. Stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt. Vel quia perfecti cum Christo iudicabunt.
marg.| £.10.% Et tempus advenit : Scilicet iudicii finalis.
marg.| £.11.% Et regnum obtinuerunt sancti, id est potestatem contra eos qui iniuste ipsos afflixerunt.
marg.| £.12.% Et sic ait : Scilicet Angelus qui loquebatur Danieli.
marg.| £.13.% Bestia quarta regnum : Scilicet regnum Romanum, ut predictum est. Quod autem sequitur supra expositum est usque ibi:
marg.| £.14.% Porro cornua decem, etc. Scilicet simul regnantes imminente tempore Antichristi, qui sibi divident regnum Romanorum.
marg.| £.15.% Et alius consurget post eos : Scilicet Antichristus. Quod sequitur, patet ex predictis usque ibi :
marg.| £.16.% Et putabit, id est cursum et modum vivendi, et hoc ex nimia eius superbia procedit.
marg.| £.17.% {4.1586} Et leges : A Deo datas, quia cultum Dei auferet pro posse suo, et sibi illum cultum usurpabit, ostendens se tamquam sit Deus, ut dicit Apostolus 2Th. 2. Sequitur :
marg.| £.18.% Usque ad tempus, id est usque ad tres annos et dimidium, quia tantum durabit persecutio Antichristi.
marg.| £.19.% Et iudicium sedebit : Ut Dei sententia auferatur malorum potentia, ut dicitur in littera.
marg.| £.20.% Regnum autem : Quia omne quod includitur infra ambitum celi ultimi, scilicet empyrei, dabitur sanctis, quia cedet totum ad gloriam eorum. Et ex verbis istis patet, quod loquitur Daniel non tantum de regno terreno, sed etiam de celesti.
marg.| £.21.% Hucusque finis verbi : Angeli loquentis cum Daniele, et docentis eum de predicta visione. Sequitur :
marg.| £.22.% Ego Daniel multum cogitationibus : Propter Dei blasphemias futuras et oppressiones sanctorum.
marg.| £.23.% Et facies mea : Quia ex vehementi cogitatione et abstractione a corporis sensibus multum immutatur hominis vultus.
marg.| £.24.% Verbum autem in corde : Usque ad tempus debitum descriptionis et denuntiationis. Vel aliter.
marg.| £.25.% Conservavi, id est memoriter tenui, sicut rem dignam memoria.
Numérotation du verset Dn. 7,moraliter 
marg.| Moraliter exponendo possumus dicere, quod prima bestia signat sevitiam tyrannorum, secunda perfidiam hereticorum, tertia fraudulentiam simulatorum, quarta malitiam emulatorum. Prima habet corpus leonis, in quo denotatur crudelitas principis que est efficacissima ad male agendum. Habet autem duas alas, scilicet nobilitatem generis et potestatem regiminis, hec enim duo maxime crudelitatem supportant. Sed si ale iste auferantur, stat super pedes suos sicut homo, id est fit humanus {4.1585} qui ante erat crudelis et durus. Et cor datur ei per recognitionem sui et dilectionem Dei.
marg.| Secunda bestia est Ursus, qui habet debile caput : quia heretici habent debile fundamentum. Et in parte stetit, quia precisi sunt ab ecclesia. Tres ordines dentium in ore eius, quia tribus modis se muniunt heretici, scilicet per autoritates canonicas male intellectus, per rationes sophisticas, et per rationes vere scientie male tamen applicatas, propter hoc dicitur Apc. 16.c. De ore pseudo prophete procedebant tres spiritus immundi in modum ranarum.
marg.| Tertia bestia est Pardus, qui est totus varius, ita simulatores sunt varii corde, verbo et facto, ut decipiant quocumque modo. Quatuor capita huius bestie sunt quatuor intentiones male, scilicet vanitas superbie, voluptas lascivie, cupiditas avaricie, libertas insolentie. Intentione enim assequendi ista vel aliquod istorum procedit communiter fraudulentia simulatorum. Quatuor autem ale quibus nituntur consequi predicta, sunt amicitia ficta vel pruriens, beneficentia largiens, apparentia mentiens, scilicet sanctitatem, applaudentia blandiens, scilicet superiores. Quarta bestia innominabilis, et terribilis continens in se omnem ferocitatem aliarum bestiarum, est malitia {4.1586} emulatorum, quia malitia emulatorum continet in se malitiam predictorum viciorum : Habet enim emulator seviciam tyrannorum, ideo dicitur terribilis : perfidiam hereticorum, ideo mirabilis, fallaciam simulatorum, ideo fortis. Describitur etiam per hoc quod scit dentibus vorare, pedibus conculcare, cornibus pugnare. Per dentes intellige seductores, per pedes sectatores, per cornua detractores. Ad alios attrahendum et seducendum habet cornua decem, quia decem sunt modi detractionis, et septem eorum diabolo subiiciuntur, tres vero destruuntur seu comminuuntur. Primus modus detractionis est in absentia detrahere, secundus malum fratris inquirere : tertius inquisitum divulgare, quartus nutibus despicere, quintus bonum denigrare, sextus innocentem decipere, septimus deceptum accusare. Alii tres modi detractionis residui omnino destruuntur. Primus est conscientia sui, secundus amicitia proximi, tertius reverentia prelati, quando enim emulator detrahit dicit false quod conscientia eum incitat ad talia dicendum. Vel quia diligit eum quem accusat, vel quia faceret contra reverentiam prelati si talia taceret, cum tamen dicit sola voluntate detrahendi, et non propter aliquod istorum trium.
Numérotation du verset Dn. 7,moraliter 
marg.| {4.1573} £ .1. % Anno primo Balthasar regis : In hoc capitulo describitur visio quatuor bestiarum secundum sensum litteralem quatuor regna significantium. {4.1574} Moraliter autem significant quatuor vitia, bonum virtutis vastantia. Bestie namque proprie dicuntur, que seviunt dentibus vel unguibus utrisque : ideo dicuntur bestie quasi vastie, a vastando, v mutata in b. Prima bestia significat seviciam tyrannorum. ideo dicitur :
Numérotation du verset Dn. 7,moraliter 
marg.| £ .8. % {4.1575} Prima quasi leena : per quam significatur ferocitas tyrannica, quia leena ferocior est leone.
marg.| £.10.% Et alas habebat aquile : Una ala significat versutiam consiliariorum ipsius tyranni, et alia significat nequitiam ministrorum eius iussa facientium : Et iste due ale faciunt ipsum volare ad crudelitatis actum.
marg.| £.11.% Aspiciebam donec evulse sunt ala eius : nam aliquando contingit quod mons tyranni mutatur in mansuetudinem ex bonitate dei, {4.1576} ideo subditur :
marg.| £.12.% Et sublata est de terra : per penitentiam veram, secundum illud proverb. 12 Verte impios, et non erunt, scilicet impii : sed in pietatem mutati.
marg.| £.13.% Et super pedes quasi homo stetit : scilicet mansuetus : nam homo est animal mansuetum natura, ideo subditur :
marg.| £.14.% Et cor eius datum est ei, id est cor humanum et benignum.
marg.| £.15.% Et ecce bestia alia similis urso : per quam significatur perfidia hereticorum, quia sicut ursus habet debile caput, sic heretici debile fundamentum.
Numérotation du verset Dn. 7,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.1577} In parte stetit : nam heretici sunt ab ecclesia per excommunionem precisi.
marg.| £ .2. % Et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius : principes tres. Heretici namque tribus dentibus catholicos mordent scilicet potentia seculari, ut patuit tempore Arrii, sicut dictum est supra Ezechi. xxxv 3. et rationibus Sophisticis, et etiam sacris scripturis perverse intellectis.
marg.| £ .5. % Post hec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus : per quam significatur fraudulentia simulatorum. Sicut enim pardus est totus varius in colore, sic simulatores {4.1578} in corde ore et opere.
marg.| £ .7. % Et habebat alas quasi avis quatuor super se et quatuor capita : Caput in sacra scriptura frequenter accipitur pro principio : principium autem in agibilibus est finis. Fraudulentie vero simulatorum finis est quadruplex, scilicet honor mundanus, favor humanus, bonum utile, et bonum delectabile. nam propter ista vel aliquod istorum operatur malitia simulatorum, et sic quatuor capita sunt in ista bestia similiter quatuor alis utitur ad propositum consequendum : scilicet simulatione sanctitatis, adulatione potestatis, collatione munerum, et simulatione operum.
marg.| £.10.% Post hec aspiciebam in visione etc. per quam significatur malitia {4.1579} emulatorum, et ideo non dicitur que bestia sit in speciali, eo quod emulatorum malitiam non potest uno nomine vel etiam pluribus explicari. Dicitur tamen in textu, quod habebat dentes ferreos magnos, scilicet ad devorandum famam innocentum, vel saltem ad diminuendum. ideo dicitur :
Numérotation du verset Dn. 7,moraliter 
marg.| £ .1. % Comedens atque comminuens, etc. per pedes autem intelliguntur male voluntates emulatoris ad conculcandum innocentem si possit, et ad despiciendum si plus non possit.
marg.| £ .2. % Et habebat cornua decem : per que significantur decem modi detractionis. {4.1580} Primus est peccatum fratris occultum indebite revelando. Secundus est peccatum revelatum male verbis indebitis aggravando. Tertius est falso peccatum fratri imponendo. Quartus est bonum fratris cognitum tacendo, quando debet dici. Quintus est bonum fratris auditum diminuendo. Sextus est dicendo quod bonum fratris factum est intentione perversa. Septimus octavus et nonus sunt se iustificando, scilicet quod malum fratris dicit motus conscientia vel amicitia ad fratrem ut corrigatur, vel ex reverentia prelato debita, cum tamen nullo istorum sed sua malitia moveatur. Decimus est fratrem signis vel nutibus de culpa ignorata notando.
prol.| Liber Danielem
Numérotation du verset Dn. 7,additio Burgensis 
prol.| {4.1585} In capitulo 7 ubi dicitur in Postilla : Ecce quatuor venti celi pugnabant. Circa declarationem visionis quatuor bestiarum in hoc loco contente. Similiter et visionis statue de qua supra In capitulo 2 agitur, obstinatio Hebraice infidelitatis multa querit subterfugia, ut veritas occultetur. Et ideo licet Postilla, eas sufficienter exposuit iuxta catholicam veritatem, tamen ut impugnationes aliorum adversantium preter Rabbi Salomon de quo solo mentionem facit Postilla evacuentur, et catholica veritas magis elucescat, sequentem moveo in hac materia questionem scilicet Utrum in ordine regnorum Danieli in predictis capitulis scilicet 2 et 7 revelatorum regnum Christi seu Ecclesie sit unum. Et videtur quod non, primo sic.
marg.| Nam unum regnum a Daniele traditum habebat conterere seu comminuere regnum Chaldeorum, et alia tria regna sibi succedentia, ut patet Dn. 2 ubi expresse habetur quod lapis abscisus sine manibus (quod est quintum regnum) habebat comminuere testam, ferrum, es, argentum et aurum que significant regna precurrentia quintum regnum, sed constat quod regnum ecclesie non comminuit regnum Chaldeorum, quod per aurum significatur, cum iam per magnum tempus ante ortum regni ecclesie fuerat destructum per Medos : ergo regnum ecclesie non est regnum unum in ordine predictorum.
prol.| Preterea in hac numeratione regnorum principalium mundi contineri debet, ut videtur regnum Saracenorum tamquam unum de magnis. Est enim magnum in extensione, quia occupat fere totam Africam, et magnam partem Asie, et aliquas provincias in Europa. Similiter est magnum regnum in duratione, cum iam fluxerunt circiter dcccc. anni a suo initio, quod excedit tempus durationis regni Medorum et Grecorum predictorum et ultra. Similiter est magnum in persecutione fidelium, ut satis est notum. unde secundum quosdam figuratur in visione statue per tibias ferreas, et in visione bestiarum per quartam bestiam, que per regnum Christi est occidenda : sed regnum Christi seu Ecclesie de quo agitur, nunquam comminuit seu contrivit hoc regnum ferreum, seu hanc quartam bestiam, ut notum est, ergo regnum Christi non est quintum de quo Daniel loquitur.
prol.| Preterea secundum omnes expositores tam Catholicos quam Hebreos, regnum Grecorum est tertium : sed regnum Grecorum et Romanorum videntur esse unum regnum, nam Romani sunt filii immediati Grecie, ut patet Gn. x. ubi inter filios Iavan, que sonat Greciam in Hebreo Cethim nominantur qui sunt Romani in eadem Hebraica lingua. Et sic patet, quod regnum Grecorum et Romanorum sunt unius et eiusdem nationis secundum originem. unde non debent dici regna diversa sed unum : quod per successionem quasi hereditariam a Grecis in Romanos venit. Vel sicut Perse et Medi non duo regna sed unum hic computantur, et per consequens regnum Romanorum est tertium, cum sit idem cum regno Grecorum. Sed constat quod regnum ecclesie immediate successit regno Romanorum, ut communiter tenetur, ergo regnum Christi seu ecclesie est quartum, et per consequens non quintum.
prol.| Preterea posito quod regnum Romanorum sit quartum, adhuc videtur quod regnum Christi seu ecclesie non sit quintum : est enim regnum ecclesie idem cum regno Romanorum, nam regnum ecclesie principaliter videtur sumpsisse potestatem atque initium a Romano imperio, scilicet a Constantino, qui imperialem potestatem et autoritatem tribuit Silvestro summo pontifici et eius successoribus. Et etiam (ut quidam dicunt) compulit seu coegit plurima regna, ut acciperent fidem ecclesie : et sic regnum ecclesie est quartum sicut et Romanum, cum quo est idem, et per consequens non quintum.
prol.| Preterea Dn. 2 legitur. In diebus regum seu regnorum istorum suscitabit Deus celi regnum, quod in eternum non corrumpetur, etc. In quo manifeste denotatur, quod alia quatuor regna debebant existere seu durare, cum regnum quintum a Deo suscitaretur, {4.1586} sed regnum ecclesie fuit suscitatum tempore unius regni tantum, scilicet Romani, cum alia precedentia iam essent suppressa, ergo regnum ecclesie non est quintum.
prol.| Preterea cornu parvulum quod apparuit in quarta bestia, proprie videtur figurare regnum ecclesie. Tum quia habuit initium valde infirmum seu humile, scilicet a Christo, qui vitam pauperem gessit et humilem, quod notatur cum dicitur parvulum. Tum quia fixum in quarta bestia, quod denotat ipsius colligationem cum imperio Romano et eius derivationem ab eo, ut factum est in Constantino. Tum quia de Deo dicitur in hoc vij. cap. Et sermones contra excelsum loquitur, et putabit quod possit mutare tempora et legem : quod exponitur ab Hebreis de Christo nostro, inquantum docuit multa denotantia pluralitatem in divinis. Similiter et docuit identitatem personalem Dei et hominis, et etiam voluit mutare legem secundum eos, inquantum multa docuit contra Pharisaicam doctrinam. Pharisei enim erant doctores principales Mosaice legis, ut dicitur Mt. xx 3.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei, etc. Sed potestas illius cornu parvuli est destruenda per regnum quintum, ut patet in e.c. ergo regnum Christi non est quintum. Sed contrarium habetur Dn. 2 ubi narratis quatuor primis regnis subdit : In diebus autem regum seu regnorum istorum suscitabit. Deus regni celi regnum, quod in eternum non dissipabitur. ubi Gl. Pater suscitabit regnum filii sui et ecclesie : et sic patet quod regnum Christi et ecclesie est quintum in ordine predictorum.
prol.| Nunc dicendum quod secundum catholicam veritatem necesse est dicere, quod regnum quintum de quo Daniel facit mentionem in utraque visione predicta, sit regnum Christi. Nam in utraque visione de quatuor regnis precurrentibus dicit, quod sint temporaliter terminanda, de quinto vero regno dicit, quod stabit in eternum, ut patet in utroque ca. predictorum. Sed constat quod ad regnum Christi proprie pertinet durare in eternum et sine fine, iuxta illud Lc. 1.b. Regnabit in domo Iacob in eternum, et regni eius non erit finis. Sed ad maiorem evidentiam contentorum in predictis duobus capitulis et eorum adversantium exclusionem, attendendum est quod licet in utraque visione predicta de regno Christi agatur, differenter tamen in utroque ca. de hoc tractatur. Quod sic patet : nam regnum Christi licet sit unum et idem secundum se, dupliciter tamen potest considerari secundum duplicem sui adventum, ex quibus diversi effectus erant producendi specialiter circa rempublicam mundanam. In primo enim adventu divulgata ipsius fide, idololatria erat extirpanda, ut habetur Is2 et in aliis locis, quod fuit singularissimum in regno Christi et ecclesie, cum hactenus tempore Moysi et aliorum prophetarum licet magnalia virtute divina operabantur, non tamen hoc vicium potuit extirpari, ne dum a Gentilibus, sed etiam ab ipso populo Israelitico, in cuius presentia illa tam magna fiebant, ut patet Ex. 32. et 4Rg. in multis locis. Sed constat quod post primum adventum Christi, et sui fidei divulgationem exclusa est idololatria simpliciter a tota republica mundi, licet forte in aliquibus regionibus extremosis aliqua eius vestigia remaneant, de quibus non est mentio facienda : quia ut ait Philo. Quod modicum est, pro nihilo reputatur. De isto igitur adventu Christi, scilicet primo, et de eius effectu circa idololatriam agitur in prima visione predicta, ubi quatuor regna precedentia quintum regnum quod est Christi, figurantur per statuam, nam statua communiter significat idololatriam prout etiam Hebrei sentiunt : simulacra etiam demonum communiter per statuas idololatricas colebantur, ut patet supra Dn. 3. de statua quam fecit Nabuchodonosor. Et quia omnia regna mundi ante adventum Christi primum licet inter se multum differebant, tamen in hoc conveniebant, ut cultum Deo debitum creaturis impenderent : idcirco proprie designabantur omnia regna principalia in unica statua, que idololatriam designat, propter ipsorum convenientiam in cultu idolorum : licet particularia membra statue essent de diversis materiis et formis, sicut {4.1587} et ipsa regna inter se erant diversa in varietate idolorum et in aliis.
prol.| In secunda vero visione agitur de regno Christi, prout in secundo suo adventu totam mundanam potestatem habet amovere, subiiciens omnia imperio patris et suo, de quo j. Corinth. xv. cap. Deinde finis cum tradiderit regnum Deo patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem, cum quo etiam sancti conregnabunt : prout in vij. cap. g. dicitur : Magnitudo regni detur populo sanctorum. De isto igitur adventu Christi scilicet secundo, et huiusmodi suo effectu circa mundanam potestatem penitus auferendam agitur in secunda visione, in qua quatuor regna precedentia seu precurrentia convenienter figurantur per varias bestias feroces, designantes variam ferocitatem et tyrannicam ipsorum regnorum, prout expositores communiter tradunt. Predictis etiam consonat quod quintum regnum, in prima visione per lapidem abscissum sine manibus, designatur, quod denotat nativitatem Christi secundum carnem non ex virili semine productam, prout communiter traditur. In secunda vero visione, quintum regnum per filium hominis in nubibus celi venientem, designatur. Quod proprie pertinet ad adventum secundum, iuxta illud Actuum j.b. Quemadmodum vidistis eum euntem in celum, etc. Et notandum, quod sicut prima bestia secundum magistrum historiarum incepit in secunda etate, scilicet a Saruch abavo Abrahe, vel forte melius (ut quidam dicunt) a Nemroth, qui fuit primus oppressor hominum, et primo regnavit in Babylonia seu Chaldea, ut habetur Gn. x. Que quidem potestas tyrannica continuata est per Assyrios et alios usque ad Nabuchodonosor, licet per intervalla habuit multas interpolationes, sic quarta bestia continet totam tyrannicam potestatem et mundanam, incipiendo a regno Romanorum usque ad finem mundi seu usque ad secundum adventum Christi, prout patet in littera.
prol.| Ad primum ergo dicendum quod licet regnum Christi seu ecclesie non comminuit regnum Chaldeorum seu Persarum et huiusmodi quantum ad eorum mundanam potestatem, comminuit tamen omnia regna mundana quantum ad cultum idolorum, prout divulgata fide Christi in orbe per discipulos eius et eorum successores, evacuata est cultura demonum a toto fere mundo, ut dictum est. unde percutiente lapide absciso sine manibus, id est absque humana potentia statuam, id est idololatriam, ipsam comminuit tam antiquam scilicet Chaldeorum, quam alias succedentes, ut dictum est. Regnum enim Romanorum, ut dictum est, quod est quartum omnia simulacra Gentium colebat, ut patet in eo quod legitur de Phano Pantheon, et sic tota statua, id est idololatria, erat in sua integritate cum percussa fuit per lapidem abscisum sine manibus.
prol.| Ad secundum dicendum quod regnum Saracenorum licet sit magnum et potens, non tamen de eo fieri debuit aliqua mentio in prima visione, cum ante primum Christi adventum et divulgationem sue fidei nondum fuerat ortum, ut est manifestum. Nec etiam in secunda visione debet de ipso regno mentio fieri per se, tamquam de uno quatuor regnorum predictorum principalium, nam quodlibet eorum se extendit ad totum orbem, sic quod quodlibet predictorum quatuor, in sua valetudine existente, non erat aliud regnum quod sibi resistere valeret. Regnum vero Saracenorum nunquam ad tantam potentiam devenit, quod sibi resistere non valeret aliud maioris potentie vel saltem equalis : unde non debet inter monarchias computari. Posset tamen in secunda visione intelligi seu significari per aliqua cornua quarte bestie : que quidem bestia totam tyrannicam potestatem a Romanis usque ad ultimam etatem continere videtur, prout tactum est in responsione.
prol.| Ad tertium dicendum quod quidam expositor Hebreorum de magis famosis qui dicitur Rabbi Abenhezra Hispanus, ostendere vel exponere intendens quod regnum Christi et Ecclesie non sit quintum in ordine regnorum horum Danieli revelatorum, et exinde inferre quod non sit regnum celeste et eternum : sed adhuc spectet aliud quintum a Deo in eternum suscitandum, finxit identitatem specificam inter regnum Grecorum et Romanorum, cuius motiva tanguntur in argumento predicto, que tamen identitas a nullo alio expositorum Hebreorum tenetur. Sed falsitas huius fictionis est manifesta. Nam Greci et Romani sunt diversarum nationum similiter et linguarum, maxime distinctarum. Lingua enim Greca manifeste differt a Latina sicut et Hebrea. Unde et titulus sancte crucis in his tribus linguis tamquam inter se valde differentibus fuit scriptus Hebraice, Grece et Latine Io. 19. Diversitas autem linguarum principalium, nationum diversitatem manifestat. unde Gn. 10.d. Ex istis disperse sunt insule Gentium unusquisque in linguam suam, etc. Nec solum hoc, sed etiam omnino diversis characteribus utuntur in scribendo, quod non competit uni nationi, prout est manifestum. Item regnum Romanorum successit regno Grecorum, eos debellando, eo modo quo Perse successerunt Chaldeis, ut historiographi tradunt. Unde talis successio non facit identitatem regnorum, alias pari ratione dicerentur Perse et Chaldei unum et idem regnum, et sic de aliis quod est falsum, prout patet in littera. Nec valet illud allegatum Gn. 10. de Iavan, etc. quia in scriptura sacra nomen alicuius patris {4.1588} multorum quandoque appropriantur uni tantum, sic ut distinguatur ab aliis fratribus seu condescendentibus. Hebrei enim dicuntur ab Abraham seu ab Heber : et tamen Ismael qui ab Abraham descendit, et per consequens ab Heber, ut habetur Gn. 16. non dicitur Hebreus. unde et similiter Cethim, qui dicuntur Romani in Hebreo, licet descendant a Iavan, qui in Hebreo dicitur Grecus, non tamen ex hoc sequitur quod natio Romana et Greca sint eiusdem speciei.
prol.| Ad quartum dicendum quod Hebrei communiter tam simplices quam periti ficte vel saltem false asserunt regnum Romano. de quo agitur in Daniele, et regnum Christi seu ecclesie esse unum et idem : In quam quidem estimationem erroneam seu fallaciam inciderunt principaliter ex hoc quod credunt regnum ecclesie esse mundanum seu terrenum, sicut unum de ceteris regnis huius mundi, quod est evidenter falsum, testante veritate Io. 18. Regnum meum non est de hoc mundo, que quidem autoritas sola sufficit ad cogendum fideles, ut ponant differentiam inter regnum ecclesie et cetera regna supra dicta in hoc scilicet quod regnum Christi et ecclesie non est mundanum, sed celeste seu divinum, prout a precursore Christi primo fuit predictum Mt. 3. Appropinquabit enim regnum celorum. Quod sepe confirmavit Christus in sua doctrina, vocando regnum suum regnum Dei et regnum celorum. Sed infideles qui has sacras autoritates non recipiunt, ratione possunt de hoc convinci. Ex multis enim patet evidenter differentia notissima inter regna mundana et regnum Christi seu ecclesie : sed unum inter cetera sufficit, quod sumitur ex potestate tradita summo principi ecclesie, nam ut dicit Philosophus Tertio Politicorum. Ordinatio populi precipue dependet ex maximo principatu. Constat autem quod maximus principatus ecclesie consistit in potestate pontificali scilicet ligandi animas atque solvendi : secundum quam summus pontifex et ecclesia creditur habere claves regni celorum prout Mt. 16. sed constat quod talis potestas non est mundana nec similis potestati aliorum regnorum, sed omnino ab eadem separata. Si autem dicatur ab infidelibus, quod licet hoc asseratur in Evangelio, non tamen ab ipsis creditur. Ad hoc dicendum quod sive credatur ab infidelibus sive non, adhuc tenet ratio maxime differentie inter regnum Romanorum (quod in virtute armorum et legum secularium dominabatur orbi) et inter regnum ecclesie, quod per hanc pontificalem potestatem regit subditos suos : et hoc sufficit ad ponendum distinctionem latam inter potentiam Romanam Cesaris et summi pontificis, intantum quod non possunt dici unum et idem regnum, ut patet recte intelligenti. Differentia etiam inter regnum Romanorum et ecclesie satis est evidens per persecutiones tyrannicas Romanorum, quas exercuerunt in ecclesia seu in martyribus Christi ferocissime a tempore Neronis usque ad conversionem Constantini. Ad illud autem quod dicitur de Constantino quod per compulsionem fecit venire Gentes ad fidem Christi, hoc est falsum et fictitium. Contrarium enim patet in historia sua, ubi sic legitur, quod Constantinus invitans populos ad fidem Christi in presentia totius populi Romani et senatus, ista publice dixit que sequuntur. Inter divina et humana servitia hoc interest, ut humana servitia coacta sunt, divina autem voluntaria. Deus enim quia quieta mente colitur et sincero affectu ab hominibus honoratur, spontanea debet eius esse cultura. Sit ergo omnibus notum non necessitate coactos, sed suo iudicio liberos posse fieri Christianos. Que omnia et multa similia ex gestis beati Silvestri et in aliis autenticis historiis concorditer traduntur, ex quibus potius elucidatur veritas catholica, cum Christus qui in sua conceptione et nativitate fuit lapis abscisus sine manibus, similiter sine manibus percussit statuam, scilicet idololatriam, nam absque potestate humana seu temporali Cesarem percussit lepra, ex qua percussione et sanatione miraculosa tota statua idololatrie fuit vere virtualiter dirupta precipiente Cesare, ut omnia phana idolorum destruerentur, ut in veris historiis patet. Que quidem destructio usque in hodiernum diem durat, non Cesaris virtute, cum etiam in locis non obedientibus Cesari hoc remanet immobile, sed potius divina virtute hoc preordinante in adventu primo filii sui et eius fide divulgata. Si autem negetur ab infidelibus contigisse miracula in conversione Constantini, respondetur secundum August. quod adhuc maius miraculum esset si tam maxima mutatio et tam generalis et duratura seu diuturna circa cultum idolorum contigisset nullo superveniente miraculo evidenti.
prol.| Ad quintum dicendum quod licet quando suscitatum fuit regnum Christi et ecclesie : suppressa essent tria regna prima quantum ad potestatem mundanam, non tamen quantum ad cultum idolorum. Idololatria enim remanebat in vigore suo in qualibet gente, etiam destructis principatibus regnorum, prout dictum est. Et quia Daniel in illa visione de statua habet specialem respectum ad destructionem idololatrie per adventum Christi primum, et divulgationem eius fidei, idcirco dixit : In diebus regnorum istorum. quia existentibus quatuor predictis quo ad idololatriam, prout patet de Romanis, qui omnia idola ceterarum nationum colebant suscitavit Deus regnum celeste, quod totam fere idololatriam in republica destruxit. Ad sextum dicendum quod bene verum est quod initium regni ecclesie fuit humile, imo et totius ecclesie fundamentum in humilitate consistit, dicente Christo Mt. 11.d. Discite a me quia mitis sum et humilis, etc. Et nisi efficiamini {4.1589} sicut parvulus iste, etc. Mt. 18a. Sed hoc est unum de principalibus signum veri Christi promissi. unde Isaias l3. loquens de Christo ad litteram ait : Et ascendet sicut virgultum coram eo. Et ibidem : Vidimus eum despectum et novissimum virorum. in quo loco et in aliis quamplurimis satis premonstratur humilitas Christi promissi : Sed in hoc quod dicitur de regno ecclesie, quod derivatur a regno Romano vel in eo fundatur, presupponitur falsum, ut ex dictis patet, imo inter ista duo regna, scilicet ecclesie et Romani imperii est tanta distantia potestatis, sicut celum a terra distat in altitudine, ut iam dictum est. Vera enim potestas ecclesie est mere spiritualis, tamquam in clavibus regni celestis fundata. Potestas vero Romani imperii est mere temporalis, ut manifestum est. unde et posito quod regnum ecclesie aliquod Dominium temporale a Romano imperio suscepisset, ex hoc non suscepit ecclesia aliquod augmentum essentiale in sua potestate, sed potius quoddam adiacens et accidentale, quod potest adesse et abesse preter subiecti corruptionem. Ita enim erat verus monarcha in regno ecclesie Cletus vel Clemens, qui nullam habebant potestatem temporalem saltem in executione, sicut Silvester vel eius successores, qui patrimonium ecclesie temporale integre possederunt. In hoc autem quod dicitur ab Hebreis de Christo, quod locutus est contra Deum inquantum docuit pluralitatem in divinis, similiter et divinitatem in seipso : et etiam quod locutus est contra legem, in quantum docuit multa contra Pharisaicam doctrinam, presupponunt falsum et erroneum, sequendo obstinationem sue cecitatis circa cognitionem veri Christi : sed de hoc non est hic discutiendum, sed Domino concedente forte in alio tractatu videbitur.
Numérotation du verset Dn. 7,replica Doering 
prol.| In Danielem circa visionem statue capitulo 2 et quatuor {4.1590} bestiarum capitulo 7, Burgensis commendat Postillatoris expositionem, et addit unius questionis determinationem per quam vult ostendere regnum Christi et ecclesie esse quintum, post quatuor hic signata. Et unum de fundamentis illius determinationis est, quod per primum Christi adventum statua est comminuta, id est idololatria penitus destructa, quia etsi in quibusdam mundi partibus remanserit modicum, hoc pro nihilo reputatur secundum Philosophum. Sed timeo, quod ubi Burg. pro fidei favore disputat, fidem ledat, nam Iudeus supposito dicto Burg. principio potest formare tale argumentum contra fidem, et pro suo errore. In adventu Messie debet cessare idololatria simpliciter vel pro maxima sui parte, sed hoc hodie non videtur factum, igitur Messias nondum venit, sed est expectandus qui est formalis error Iudeorum. Maior huius argumenti est Burg. Minor patet, nam hodie Asia, Africa, et pars Europe serviunt idolis, imo et hi, qui Christiani dicuntur sine cultura idolorum non sunt in Europa, nam serviunt ventris ebrietati, fornicationi et avaritie pre cunctis nationibus, que omnia secundum apostolum ad Eph. v. et Phil. 3. idolorum sunt servitutes, cui sententie concordat Burg. circa ca. 12 Za. Quapropter securius est cum Postillatore sentire, quod in primo adventu Christi statua idololatrie sit percussa, in secundo autem adventu sit totaliter comminuenda. Nec allegatum de Philo. locum habet de comparatione modici et nihili. Quilibet enim intelligens videre poterit si modica terra infidelium ad comparationem Christianitatis est referenda : Nec multum concludit Iudeis quod Burg. in huius questionis disputatione interserit historias Silvestri et Constantini, quia sicut Canonem Biblie pro sui erroris defensione in multis corrumpunt et falsificant : ita Historias citra et extra Bibliam faciliter contemnunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_7)

Notes :