string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr38.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Dn. 8,1 

Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi.
Ego Daniel post id quod videram
in principio
Numérotation du verset Dn. 8,2 

vidi in visione mea cum
essem in Susis
castro
quod est in Elam regione1,
1 Elam] scrips. hic et ubique , Helam Rusch | regione] civitate Weber
vidi autem in visione esse me super portam
Ulai2,
2 Ulai] scrips. hic et ubique cum Weber , Ulay hic et ubique Rusch
Numérotation du verset Dn. 8,3 

et levavi oculos meos et vidi.
Et ecce aries unus stabat
ante paludem
habens cornua excelsa,
et unum excelsius altero atque succrescens.
Postea
Numérotation du verset Dn. 8,4 

vidi arietem cornibus ventilantem
contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestie non poterant resistere ei,
neque liberari de manu
eius, fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
Numérotation du verset Dn. 8,5 

Et ego
intelligebam.
Ecce autem hircus caprarum
veniebat ab occidente
super faciem totius terre,
et non tangebat terram.
Porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos
Numérotation du verset Dn. 8,6 

et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram
stantem ante portam,
et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis sue.
Numérotation du verset Dn. 8,7 

Cumque appropinquasset prope arietem
efferatus est in eum, et percussit arietem et comminuit duo cornua eius
et non poterat aries resistere ei.
Cumque eum
misisset in terram conculcavit, et nemo
quibat liberare arietem de manu eius.
Numérotation du verset Dn. 8,8 

Hircus autem caprarum magnus factus est
nimis.
Cumque crevisset fractum est
cornu magnum
et orta sunt cornua quatuor subter illud per quatuor ventos celi.
Numérotation du verset Dn. 8,9 

De uno
autem ex eis egressum est cornu unum modicum,
et factum est grande contra meridiem
et contra orientem
et contra fortitudinem.
Numérotation du verset Dn. 8,10 

Et magnificatum est
usque ad fortitudinem celi,
et deiecit de fortitudine et de stellis, et conculcavit eas.
Numérotation du verset Dn. 8,11 

Et usque ad principem fortitudinis
magnificatum est,
et ab eo tulit iuge sacrificium,
et deiecit locum sanctificationis eius.
Numérotation du verset Dn. 8,12 

Robur autem
datum est
ei3
3 ei] om. Weber
contra iuge sacrificium
propter peccata,
et
prosternetur veritas in terra
et prosperabitur
et faciet4.
4 et p. – et f.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 8,13 

Et audivi unum de sanctis loquentem,
et dixit unus sanctus alteri
nescio cui loquenti: Usquequo visio
et iuge sacrificium et peccatum desolationis
que facta est,
et sanctuarium
et fortitudo
conculcabitur.
Numérotation du verset Dn. 8,14 

Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane
dies5 duo millia trecenti,
5 dies] om. Weber
et
mundabitur
sanctuarium.
Numérotation du verset Dn. 8,15 

Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem,
et quererem intelligentiam,
ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
Numérotation du verset Dn. 8,16 

Et audivi vocem viri
inter Ulai et clamavit et ait: Gabriel
fac intelligere
istam6
6 istam] istum Weber
visionem.
Numérotation du verset Dn. 8,17 

Et venit et stetit iuxta ubi ego stabam. Cumque venisset, pavens corrui
in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis
quoniam in tempore
finis
complebitur visio.
Numérotation du verset Dn. 8,18 

Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram. Et tetigit me et statuit me
in gradu meo.
Numérotation du verset Dn. 8,19 

Dixitque mihi: Ego ostendam tibi que futura sunt in novissimo maledictionis,
quoniam habet tempus
finem suum.
Numérotation du verset Dn. 8,20 

Aries quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
Numérotation du verset Dn. 8,21 

Porro hircus caprarum rex Grecorum est, et cornu grande quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
Numérotation du verset Dn. 8,22 

Quod autem fracto illo
surrexerunt quatuor pro eo, quatuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.
Numérotation du verset Dn. 8,23 

Et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex impudens facie
et intelligens
propositiones,
Numérotation du verset Dn. 8,24 

et roborabitur fortitudo eius,
sed non in viribus suis,
et supra quam credi potest universa vastabit, et properabitur et faciet.
Et interficiet robustos et populum sanctorum.
Numérotation du verset Dn. 8,25 

Secundum voluntatem
suam, et dirigetur
dolus in manu
eius, et cor suum magnificabit,
et in copia rerum omnium occidet plurimos.
Et contra principem principum
consurget,
et sine manu conteretur.
Numérotation du verset Dn. 8,26 

Et visio vespere et mane
que dicta est
vera est.
Tu ergo signa visionem,
quia post multos dies7 erit.
7 m. d.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 8,27 

Et ego Daniel langui et egrotavi per dies.
Cumque surrexissem faciebam opera regis
et
stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

Capitulum 8

Numérotation du verset Dn. 8,1 
marg.| £ .1. % {4.1589} Anno tertio regni Balthasar : Hic ponitur septima visio, et est secunda de pertinentibus ad adventum Christi secundum. Sicut in precedenti visione habitus est processus generalis ultime tribulationis, sic in ista explicatur conflictus precedens ultimam tribulationem. Causa materialis huius visionis est pugna regni Grecorum et Medorum sub similitudine arietis et hirci, et pugna Antiochi Epiphanis inde orti sub similitudine cornu modici. Finis huius visionis est exponere principium precedentis visionis, quia sequentes visiones sunt quasi expositiones ipsius, unde in precedenti visione dictum est circa finem illius, quod Daniel fuit edoctus de illa visione ab uno angelorum assistentium : verumtamen illud de quo fuit edoctus non expressit totum In capitulo precedenti, et ideo expressit magis in sequentibus capitulis. Finis enim est ostendere magnitudinem tribulationis tempore Antichristi et suorum membrorum ipsum precedentium, et robur sanctorum contra eos et terminum laborum. Causa autem efficiens est instinctus Spiritus Sancti factus Danieli propter affectum devotionis et conatum attentionis. Causa formalis in divisione consistit. Notandum ad evidentiam sequentis littere, quod in sacra scriptura aliquando est duplex sensus litteralis, quia ea que sunt facta in veteri testamento sunt figure eorum que fiunt in novo, dicente Apostolo j. Corinth. x.c. Omnia in figura contingebant illis : et ideo quando in veteri testamento predicitur aliquid esse impletum in aliqua persona veteris testamenti, verius tamen et perfectius in aliqua novi testamenti, tunc est ibi duplex sensus litteralis, unus minus principalis, et alius principalior, de illo scilicet in quo perfectius impletur verbum predictum, verbi gratia 2 Paralip. 8. cap. dicitur : Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Quod est verbum Domini loquentis de Salomone, qui fuit filius Dei per adoptionem in principio regni sui, propter quod amabilis Domino dictus est, ut patet 2Rg. 12 et sic verbum illud impletum est ad litteram in Salomone, perfectius autem impletum est in Christo, qui est filius Dei {4.1590} per naturam, cuius figura fuit Salomon : et ideo illa autoritas ad litteram intelligitur de Salomone et de Christo : de Salomone minus principaliter, et de Christo principalius, propter quod Apostolus ad Hbr. j. allegat predictam autoritatem tamquam de Christo dictam ad litteram. Sic est in proposito : quia sub similitudine arietis et hirci tractat Daniel de pugna regni Grecorum et Medorum, principalis tamen eius intentio est tractare de pugna Antichristi vel membrorum eius et Christianorum : et ideo est ibi duplex sensus litteralis, ut patet ex predictis. Propter quod sciendum, quod sicut in prima visione egit de quatuor regnis subvertendis per quintum, quod est Christi regnum : ita hic, et quod ibi intelligitur per statuam et lapidem, intelligitur hic per bestias et filium hominis seu iudicem. Igitur circa causam formalem considerandum quod primo ponitur visionis ostensio, secundo expositio, ibi : Factum est autem cum viderem. Circa primum tria tanguntur, quia primo tangitur decursus arietis, id est regni Medorum. Secundo concursus hirci, id est regni Grecorum, ibi : Ecce autem hircus. Tertio, incursus cornu modici, id est Antiochi in populum Iudeorum, ibi : De uno autem ex eis. Per simile autem potest exponi de Christianis et Antichristianis, ut in ariete intelligatur potestas ecclesie et sanctorum. Per hircum potestas malignorum, quia scriptum est Mt. xxv.c. Statuet oves a dextris, hircos autem a sinistris. Per cornu parvum intelligatur potestas Antichristi et suorum contemporaneorum. Revertendo autem ad sensum qui primo intelligitur, licet non principaliter, scilicet de regibus Medorum et Grecorum, considerandum quod circa quemlibet regem vel regnum tangit triplicem statum regni, scilicet initialem, medium, et finalem. Circa primum dicit Daniel : Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi. Ex quo patet, quod hec visio facta est per duos annos post precedentem : et hoc tangitur cum subdit :
marg.| £ .2. % Post id quod videram in principio : Quia precedentem visionem vidit Daniel primo anno regni Balthasar.
marg.| £ .3. % Cum essem in Susis castro : Hic tangit locum huius visionis. Dicitur autem in Susis castro, quia illa civitas erat clausa fortibus muris ad modum castri.
Numérotation du verset Dn. 8,1 
marg.| {4.1591} £ .1. % Quod est in Elam regione : Ab Elam dicitur regnum Elamitarum, et metropolis illius regionis erat Susis, quia multa regna et multe regiones erant sub rege Medorum.
marg.| £ .2. % Vidi autem in visione : Imaginaria scilicet
marg.| £ .3. % Esse me super portam Ulai : Ulai est proprium nomen cuiusdam porte predicte civitatis, et interpretatur palus, quia ante illam portam sunt paludes, a quibus illa porta est denominata.
marg.| £ .4. % Et ecce aries : Per quem signatur regnum Medorum, quod non fuit multum infestum Iudeis, ut dicunt Hebrei : propter quod signatur per animal mansuetum.
marg.| £ .5. % Stabat ante paludem : Per hoc signatur instabilitas regni eius, sicut palus non est locus firmus.
marg.| £ .6. % Habens cornua, id est duos reges magnos inter alios, scilicet Darium filium Astyagis, et Cyrum eius nepotem.
marg.| £ .7. % Et unum excelsius : Quia Cyrus fuit potentior Dario.
marg.| £ .8. % Atque succrescens : Quia fere totam Asiam sibi subiugavit.
marg.| £ .9. % Postea vidi arietem cornibus ventilantem : Quia reges Persarum et Medorum ad omnes istas partes dilataverunt regnum illud. Unde in historia Iudith j. cap. scribitur quod Cambyses filius Cyri misit Holofernem ab subiugandum sibi omnia regna occidentis.
marg.| £.10.% Et omnes bestie non poterant : Quia nulli reges quantumcumque fortes {4.1592} poterant ei resistere. Sequitur :
marg.| £.11.% Et magnificatus est : Quia illud regnum obtinuit monarchiam, et Grecia ei serviebat sub tributo, ut patet tempore Philippi patris Alexandri magni, qui reddebat tributum Dario regi Persarum et Medorum.
marg.| £.12.% Et ego intelligebam : Scilicet Daniel.
marg.| £.13.% Intelligebam : Quid significaret visio, et mutationem regnorum futuram, quia regnum Grecorum huic regno successit.
marg.| £.14.% Ecce autem hircus caprarum : Hic ponitur discursus regni Grecorum, quod regnum signatur per hircum, quia Greci fuerunt luxuriosi, sicut hircus est animal luxuriosum et fetidum, et maxime Alexander qui fuit primus rex, ut dicitur : propter quod missa sibi fuit puella veneno nutrita, ut sic per incontinentiam suam accedens ad eam intoxicaretur, sed Aristoteles per gestus et aspectus oculorum illius puelle perpendit eam sic esse nutritam, et prohibuit Alexandrum ab eius concubitu, ut scribitur libro de secretis secretorum.
marg.| £.15.% Veniebat ab occidente : Quia Macedonia ubi prius regnavit Alexander, et unde movit exercitum contra Darium regem Persarum, est in occidentali parte respectu regni Persarum et Medorum.
marg.| £.16.% Et non tangebat terram : Quia Alexander tanta festinatione venit contra Darium, quod videtur magis volasse quam ivisse secundum communem modum loquendi ad exprimendum velocitatem. Advertendum, {4.1593} quod iste Darius non fuit filius Astyagis, de quo dictum est, nec fuit ille Darius filius Hystaspis, sub quo consummatum est templum : et hoc secundum opinionem communem Latinorum et etiam Iosephi, sed fuit Darius filius Arsami, sub quo secundum communem dictum Latinorum defecit regnum Persarum per Alexandrum qui debellavit eum, secundum vero Rabbi Salomon fuit filius Assueri et Esther regine : Et hoc dictum videtur mihi rationabilius et scripturis magis consonum, ut diffusius dixi in principio libri Esther et j. Esdre 4. et adhuc dicam inferius xj. cap.
Numérotation du verset Dn. 8,1 
marg.| £ .1. % Porro hircus, id est regnum Grecorum habebat cornu insigne inter oculos. Istud cornu significat Alexandrum primum regem, et dicitur insigne, quia fuit nobilissimus princeps in armis, ut patuit cap. precedenti : sed dicitur istud cornu situm inter oculos, quia dirigebatur per Philosophos et potissime per Aristotelem Philosophorum principem.
marg.| £ .2. % Et venit usque ad arietem : Quia Alexander invasit Darium.
marg.| £ .3. % Quem videram stantem : Quia Darius adventum Alexandri pro nihilo reputabat : et ideo ei non occurrit, sed stans in loco suo misit aliquos de principibus suis precipiens eis, ut adducerent sibi Alexandrum ligatum et flagellatum.
marg.| £ .4. % Et cucurrit ad eum : Quia Alexander primo occurrit principibus Darii predictis, et devicit eos iuxta fluvium Granicum.
marg.| £ .5. % Cumque appropinquasset : Quia devictis principibus Darii venit contra ipsum Darium.
marg.| £ .6. % Efferatus est in eum, id est ferino more eum invasit.
marg.| £ .7. % Et percussit arietem : Scilicet Darium regem Persarum.
marg.| £ .8. % Et comminuit duo cornua eius, id est robur regni Medorum et Persarum. Sequitur :
marg.| £ .9. % Cumque eum misisset, id est gloriam illius regni deiecit.
marg.| £.10.% Et nemo quibat liberare arietem : Quia nullus amicorum suorum vel coniunctorum poterat sibi ferre auxilium contra Alexandrum.
marg.| £.11.% Hircus autem caprarum : Quia magnitudo Alexandri et eius fama {4.1594} crevit supra modum subiugata sibi tota Asia et Africa pro magna parte.
marg.| £.12.% Cumque crevisset : Qui immediate post illas victorias mortuus est Alexander anno 12 regni sui, etatis autem sue 32. anno in Babylone, nec potuit redire in terram nativitatis sue, ut diffusius dicitur in Scholastica historia.
marg.| £.13.% Et orta sunt, id est quatuor regna in quibus divisum est imperium Alexandri.
marg.| £.14.% Per quatuor ventos celi, id est per quatuor principales partes mundi unde oriuntur venti, quia Ptolemeus Lagi filius regnavit in Egypto. Philippus frater Alexandri in Macedonia. Seleucus in Syria et Babylone. Antigonus in Asia, secundum quod dicit hic glossa.
marg.| £.15.% De uno autem : Hic describitur incursus Antiochi Epiphanis orti ex predictis contra Iudeos, cum dicitur : De uno autem ex eis, id est de Seleuco rege Syrie.
marg.| £.16.% Egressum est cornu, id est Antiochus Epiphanes, qui descendit de Seleuco, tamen plures fuerunt intermedii : et dicitur istud cornu modicum, quia prius fuit Rome obses, ut dicitur j. Macha. j.
marg.| £.17.% Et factum est grande : Scilicet quia Antiochus ignorante senatu exiit de Roma, ut occuparet regnum Syrie, ut dicitur j. Macha. j. Et privavit filium fratris sui primogeniti, scilicet Seleuci Philometoris regno sibi debito.
marg.| £.18.% Contra meridiem : Quia Ptolemeum regem Egypti fugavit de campo et Egyptum obtinuit, ut habetur j. Macha. j. Egyptus autem est in situ meridionali respectu Syrie.
marg.| £.19.% Et contra orientem : Quia in Perside que est in oriente respectu Syrie multos devicit, et sub tributo tenuit, ut ibidem dicitur in 2 cap.
marg.| £.20.% Et contra fortitudinem, id est contra Hierusalem ubi Deus qui est fortitudo colebatur.
marg.| £.21.% Et magnificatum, id est contra filios Israel qui angelorum antiquitus custodia vallabantur.
Numérotation du verset Dn. 8,1 
marg.| {4.1595} £ .1. % Et deiecit de fortitudine : Quia plures eorum idololatrie subiecit.
marg.| £ .2. % Et de stellis : Quia multos stabiles in cultu Dei occidit, ut patet 2 Machabe 6. et vij.
marg.| £ .3. % Et usque ad principem, id est usque ad Deum qui colebatur in Hierusalem, quia ad tempus abstulit cultum eius, et dicitur sic ei prevaluisse per quamdam similitudinem. Vel aliter, per principem fortitudinis intelligitur summus sacerdos, quia tunc regebat civitatem et templum, contra quem prevaluit Antiochus.
marg.| £ .4. % Et ab eo tulit : Quod dicebatur agnus qui immolabatur vespere et mane : quia figurabat immolationem corporis Christi, quod quotidie immolatur in altari.
marg.| £ .5. % Et deiecit locum : Quia Antiochus prophanavit templum ponendo ibi abominandum idolum, ut dicitur 1Mcc. 1. verumtamen quia ista non fecit Antiochus propria virtute, sed Deo permittente propter peccata populi punienda, ideo subditur :
marg.| £ .6. % Robur autem datum, id est Antiocho.
marg.| £ .7. % Contra iuge sacrificium : Populi Israel et maxime sacerdotum, qui ut dicitur 2 Macha. 4. iam non erant dediti circa altare, sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinabant participes fieri palestre, et sic dicitur ibidem, quod fecerunt prostibula iuvenum iuxta templum.
marg.| £ .8. % Et prosternetur veritas in terra, id est verus Dei cultus.
marg.| £ .9. % Et pro sperabitur, et faciet : Scilicet Antiochus secundum voluntatem suam.
marg.| £.10.% Et audivi unum de sanctis, id est Angelis.
marg.| £.11.% Loquentem, etc. aliter nescio : Hoc dicitur, quia Daniel non habebat intellectum huius visionis ad plenum, ut infra patebit.
marg.| £.12.% Usquequo visio, id est lex que illuminat intellectum et que per divinam revelationem habita est.
marg.| £.13.% Et iuge sacrificium, id est quotidianum.
marg.| £.14.% Et peccatum desolationis, id est desolatio templi facta propter peccata populi, per positionem idoli in templo.
marg.| £.15.% Et sanctuarium, id est templum, cuius una pars dicebatur sanctum, {4.1596} altera sanctum sanctorum.
marg.| £.16.% Et fortitudo : Sanctorum scilicet
marg.| £.17.% Conculcabitur : Et refertur hoc verbum ad omnia predicta excepto peccato desolationis, de quo non queritur quamdiu conculcabitur, sed quamdiu durabit : et hoc est verbum truncatum, quia loquitur ad modum dolentis hominis, qui aliquid in loquendo omittit. Et notandum, quod ista questio facta est ab uno Angelo querenti ab alio Angelo, ut patet in littera. Ex quo patet quod Angeli superiores illuminant Angelos inferiores.
marg.| £.18.% Et dixit ei : Scilicet Angelus superior inferiori.
marg.| £.19.% Usque ad vesperam et mane dies, id est per successionem dici et noctis erit tantum temporis, quod sequitur :
marg.| £.20.% Duo milia trecenti, id est sex anni quasi dicat per tantum tempus conculcabuntur predicta.
marg.| £.21.% Et mundabitur sanctuarium : Scilicet completo tempore predicto a pollutione facta ibi per Antiochum, quod factum legitur a Iuda Machabeo et fratribus eius j. Macha. 4. Considerandum tamen, quod tantum tempus fuit ab ingressu Antiochi in Hierusalem usque ad emundationem templi : Idolum tamen fuit positum in templo per tres annos post ingressum Antiochi in Hierusalem : quia idolum non stetit in templo nisi per tres annos, ut videbitur infra 12 ca.
marg.| £.22.% Factum est autem : Hic ponitur predicte visionis expositio. Et dividitur in duas partes. Quia primo ponitur visionis expositio. Secundo infertur quedam conclusio ibi : Et ego Daniel. Prima adhuc dividitur in tres. Quia primo exponitur mysterium arietis, secundo hirci, ibi : Porro hircus. tertio cornu modici, ibi : Et post regnum eorum. Prima adhuc dividitur in duas partes. Quia primo notatur desiderium sciendi in Daniele, et modus revelandi in Gabriele : quia hoc fecit per mandatum Angeli superioris, scilicet Michaelis. Secundo, ponitur expositio Gabrielis, ibi : Aries quem vidisti. Dicit igitur : Factam est autem, cum viderem ego Daniel visionem. scilicet imaginariam.
marg.| £.23.% Et quererem intelligentiam : Cum magno desiderio, quia licet eam intelligeret in parte, ut predictum est, non tamen in toto.
Numérotation du verset Dn. 8,1 
marg.| {4.1597} £ .1. % Ecce stetit : Quia non erat vir, sed Angelus in specie viri, scilicet Michaelis qui erat princeps synagoge, ut patebit infra x.c. et ideo erat sollicitus, ut mysterium Danieli revelaretur.
marg.| £ .2. % Et audivi vocem, id est Michaelis in specie viri apparentis.
marg.| £ .3. % Inter Ulai, id est apparentis in tali loco.
marg.| £ .4. % Et clamavit : Scilicet loquendo Angelo inferiori.
marg.| £ .5. % Gabriel fac intelligere : Danielem. Ex quo patet, quod in ministeriis Angelorum ordo est.
marg.| £ .6. % Et venit : Scilicet Gabriel.
marg.| £ .7. % Et stetit iuxta : Ad loquendum mecum.
marg.| £ .8. % Cumque venisset, pavens : Hoc factum est, ut Daniel existens inter Angelos, cognosceret fragilitatem humanam.
marg.| £ .9. % Et ait ad me : Scilicet corruptibilis : eadem ratione qua prius scilicet ut cognoscat suam fragilitatem.
marg.| £.10.% Quoniam in tempore : Ex quo patet, quod licet visio aliquo modo sit impleta in Antiocho, tamen perfectius complebitur in Antichristo in fine mundi : et ideo de ipso est principalis sensus litteralis, ut predictum est.
marg.| £.11.% Cumque loqueretur ad me : Bis ad terram cecidit loquente angelo, ut magis cognosceret fragilitatem suam.
marg.| £.12.% Et tetigit me : Confortando.
marg.| £.13.% Et statuit me in gradu meo : Erigendo me, quia prius iacebam sicut quadrupes ad terram.
marg.| £.14.% Dixitque mihi : Ego ostendam tibi, id est tempore illius maledicti hominis qui propter abundantiam malitie dicitur maledictio in abstracto. Et hic est Antichristus proprie, et Antiochus Epiphanes aliquo modo inquantum fuit figura Antichristi persequendo cultum Dei, ut visum est.
marg.| £.15.% Quoniam habet finem : In quo scilicet ista complebuntur.
marg.| £.16.% Aries quem vidisti : Positis quibusdam preambulis ad expositionem visionis, hic Gabriel incipit visionem exponere inquantum tangit regem Medorum et Persarum. Et patet littera ex predictis. Ulterius exponit eam inquantum tangit regnum Grecorum, dicens :
marg.| £.17.% Porro hircus caprarum : Et patet usque ibi :
marg.| {4.1598} £.18.% Rex primus : Scilicet Alexander, ut predictum est, quia ante tempus Alexandri reges Grecie erant quasi nullius momenti. Et ideo dicitur primus inter notabiles.
marg.| £.19.% Quod autem fracto illo, id est mortuo ante finem naturalem vite sue : quia per venenum mortuus est adhuc iuvenis existens, scilicet xxx 3. annorum, ut pater ex predictis, et hoc significatur per fractionem.
marg.| £.20.% Surrexerunt quatuor : Scilicet cornua : Hoc significat, quod quatuor reges de gente eius consurgent simul regnantes, et imperium tenentes Alexandri secundum diversas partes.
marg.| £.21.% Sed non in fortitudine : Quia nullum istorum regnorum potuit equiparari regno Alexandri in fortitudine, licet plus duraverit : quia regnum Alexandri valde parum duravit, ut supra dictum est.
marg.| £.22.% Et post regnum : Hic consequenter ponit expositionem cornu modici, id est Antiochi et Antichristi, cuius figura fuit Antiochus, et hoc est quod dicitur : Et post regnum eorum. scilicet regnum precedentium.
marg.| £.23.% Cum creverint etc. consurget rex impudens, id est Antiochus qui permissus est regnare ad puniendum iniquitates filiorum Israel que creverant nimis illis temporibus, ut visum est. Dicitur autem Antiochus impudens facie, quia nullam turpitudinem verebatur facere etiam in loco sancto, ubi statuit idolum : qui locus erat etiam repletus immundiciis scortantium cum meretricibus, ut dicitur 2 Macha 6. et hoc factum est per Antiochum.
marg.| £.24.% Et intelligens propositiones : Quia Antiochus callidus erat et preveniens alios calliditate sua. Vel aliter : Intelligens propositiones, id est intelligere faciens quasi dicat Daniel, quia per ea que faciet intelligetur ista visio que modo est occulta.
marg.| £.25.% Et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis : quasi dicat licet sic crescat fortitudo Antiochi ad faciendum ista, non tamen hoc erit ex viribus suis, sed propter peccata populi sic dimittetur a Deo agere, quia sicut frequenter dictum est, Deus aliquando utitur malis ad puniendum bonos.
marg.| £.26.% Et supra quam credi potest universa : Quia non erat credibile hominibus quod ille qui erat Rome obses, deberet sic prosperari et tam ardua facere.
Numérotation du verset Dn. 8,1 
marg.| {4.1599} £ .1. % Et interficiet robustos : scilicet septem fratres qui cum matre fuerunt robustissimi ad tenendum legem Dei, ut patet 2 Machab. vij. Et quia non solum illi sunt interfecti ab Antiocho, sed etiam multi alii, qui noluerunt derelinquere legem Dei : ideo sequitur :
marg.| £ .2. % Et populum sanctorum secundum : interficiet scilicet
marg.| £ .3. % Et dirigetur dolus in manu eius, id est ad finem intentum ab eo perducetur per opera eius.
marg.| £ .4. % Et cor suum magnificabit : quia Antiochus intantum erat elatus per superbiam, quasi crederet habere terram ad navigandum, et mare ad ambulandum, ut dicitur 2 Machabeo. v.
marg.| £ .5. % Et in copia rerum omnium occidet plurimos : quia talem occisionem sanctorum fecit per temporalem potentiam a Deo sibi permissam.
marg.| £ .6. % Et contra principem principum consurget : quia contra Deum surrexit auferendo cultum eius quantum ad tempus.
marg.| £ .7. % Et sine manu conteretur : quia Antiochus rediens de Perside percussus a deo morbo intestino mortuus est, prout habetur 2 Machab. ix. Quoniam autem sicut dictum est, Antiochus fuit figura Antichristi, ideo littera ista que exposita est de Antiocho, iterum melius exponitur et perfectius de Antichristo, ab illo loco ubi incipit scriptura loqui de Antiocho cum dicitur : Et post regnum eorum. scilicet Grecorum : quia regnum Antichristi pertinet quodammodo ad regnum Romanum de quo orietur, ut predictum est, quod quidem regnum Romanum est : post regnum Grecorum : de quo fit mentio in parte immediate precedenti, ut patet. Cum creverint iniquitates, quia secundum testimonium Salvatoris Mt. xxi 3.b. imminente tempore Antichristi abundabit iniquitas et refrigescet caritas multorum. Consurget rex impudens facie, quis Antichristus ad omne malum erit inverecundus. Et intelligens propositiones, quia Antichristus erit callidissimus ingenio naturali et auxilio diaboli familiaris sibi, quia habebit demonem principem. Roborabitur fortitudo eius, quia excedet omnem terrenam potentiam tempore suo. Sed non in viribus suis, quia non erit hoc virtute humana, sed diabolica, in cuius virtute faciet illa mirabilia, deo tamen permittente. Et supra quam credi potest universa vastabit, etc. quia potestas Antichristi sic subito apparebit, quod omnibus admirabilis erit. Et interficiet robustos, etc., id est illos qui invenientur firmi in lege Dei nolentes ei obedire. Et dirigetur dolus, etc., id est ad finem intentum ab eo perducetur, licet ad tempus breve. Et cor suum magnificabit, quia extolletur super omne illud quod dicitur Deus aut quod colitur, ut dicit Apostolus 2 Thes. 2b. Et in copia omnium rerum occidet plurimos, quia per fortitudinem militie et thesauros divitiarum naturalium et artificialium multos interficiet. Et contra principem principum consurget, i. contra Deum cultum eius auferens, et sibi usurpans : quia in templo Dei sedebit ostendens se tamquam sit Deus, ut dicitur 2 ad Thes. 2b. Et sine manu conteretur, quia Dominus Iesus {4.1600} Christus eum interficiet spiritu oris sui, ut ibidem dicitur. Sequitur :
marg.| £ .8. % Et visio vespere et mane, etc., id est per successionem temporis apparebit veritas visionis ipsius inquantum pertinet ad Antiochum, et inquantum pertinet ad Antichristum. Vel aliter exponitur, ut per mane intelligetur tempus Antiochi, quod fuit primum respectu temporis Antichristi, ut sit sensus : Visio predicta, secundum quod refertur ad mane, i. ad tempus Antiochi : Et vespere, i. ad tempus Antichristi, vera est, quia in utroque sensu habet veritatem, ut visum est. Sequitur :
marg.| £ .9. % Tu ergo : Daniel.
marg.| £.10.% Signa visionem, id est memorie commenda eam scribendo, ut postea possit sciri a posteris.
marg.| £.11.% Quia post multos dies erit, id est complebitur.
marg.| £.12.% Et ego Daniel langui et egrotavi per dies : Hic ponitur quedam conclusio respectu precedentium, cum dicitur : Et ego Daniel langui. concussus timore visionis, et admiratione. Sequitur :
marg.| £.13.% Cumque surrexissem faciebam opera regis, id est negocia regni, quia super ipsa erat positus Daniel, ut visum est supra.
marg.| £.14.% Et stupebam ad visionem : propter horrorem malorum futurorum.
marg.| £.15.% Et non erat qui interpretaretur : Quia licet visio esset ei interpretata in generali, non tamen omnino in speciali quantum ad nomina regum et determinatarum personarum. Ex quo patet, quod Spiritus Sanctus non semper revelat prophetis sensum plenarium visionis. Sed solum quantum expediens est pro loco et tempore et personis, pro quibus fit revelatio. Et propter hoc prophete non ita clare scripserunt mysteria Christi de futuro, sicut Evangeliste scribentes historiam de preterito. Videretur forte alicui, quod hec visio non posset litteraliter exponi de Antichristo. Primo, quia tribulatio que hic describitur, dicitur durare per sex annos, ut dictum est : quod non potest dici ad litteram de persecutione Antichristi, que durabit tantum ad tres annos et dimidium, ut dicetur infra x. cap. et 12 Secundo, quia hic dicitur quod in hac tribulatione que hic describitur, debet auferri iuge sacrificium. Iuge autem sacrificium nunc est sacrificium altaris, quod non cessabit usque ad iudicium finale, secundum quod dicitur Mt. ult.d. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Ad primum dicendum quod persecutio Antichristi aliquando accipitur stricte pro tempore in quo Antichristus persequitur fideles in persona propria : et sic non durabit, nisi per tres annos et dimidium. Aliquando large accipitur, inquantum cum hoc accipitur aliquid de tempore precedenti in quo per ministros Antichristi fiet quedam dispositio ad ipsum per deceptiones et malas persuasiones : et sic accipitur hic duratio illius persecutionis. Ad secundum dicendum quod sacramentum altaris tempore Antichristi cessabit quantum ad solennitatem, quia tunc Misse non celebrabuntur publice, sed tantum occulte propter rabiem illius persecutionis, et sic intelligitur hic cessatio iugis sacrificii.
prol.| Liber Danielem
Numérotation du verset Dn. 8,moraliter 
marg.| {4.1589} £ .1. % Anno tertio regni Balthasar visio apparuit mihi : Sequitur :
Numérotation du verset Dn. 8,moraliter 
marg.| {4.1591} † Et levavi oculos meos : Per arietem qui dux est ovium, significatur bonus prelatus, qui dux est fidelium.
marg.| £ .6. % Habens duo cornua : Que sunt scientia et bona vita.
marg.| £ .7. % Et unum excelsius altero atque succrescens : Scilicet bona vita, que melior est scientia.
marg.| £ .9. % Postea vidi arietem cornibus, id est bonum prelatum per scientiam suam et vitam extirpantem vicia per omnes sue diecesis partes.
marg.| £.10.% Et omnes bestie, id est homines bestialiter viventes.
marg.| † Non poterant resistere ei : Impediendo suam debitam correctionem.
marg.| † Neque liberari de manu : Evadendo debitam penam donis vel precibus.
marg.| {4.1592} £.11.% Et magnificatus est : Talis prelatus coram Deo et angelis eius.
marg.| £.12.% Et ego intelligebam : Quia talia sunt consideranda ad imitandum. Sed quia contra tales bonos prelatos aliquando diabolus excitat satellites suos, sicut contra sanctum Thomam excitavit Anglie regem, ideo sequitur :
marg.| £.14.% Ecce autem hircus caprarum : Qui est animal fetidum, ideo significat principem tyrannum infamie fetore abominandum.
marg.| £.15.% Veniebant ab occidente super faciem, id est ex defectu lucis gratie. Sequitur :
marg.| £.17.% Et non tangebat, id est amatores terrenorum, quibus non nocet tyrannus, sed magis favet.
Numérotation du verset Dn. 8,moraliter 
marg.| {4.1593} £ .1. % Porro hircus, id est potestatem valde notabilem et magnam ex malis adherentibus sibi.
marg.| £ .2. % Et venit usque, id est prelatum bonum.
marg.| £ .4. % Et cucurrit ad eum in impetu : Sicut fuit de rege Anglie et sancto Thoma, et in multis aliis regnis facta sunt similia.
marg.| £ .8. % Et comminuit duo cornua eius : Scilicet scientiam et vitam, {4.1594} non quantum ad rei existentiam, sed quantum ad efficaciam in diecesi propria, quam fuit compulsus exire, et non potuit ibi proficere.
marg.| £.10.% Et nemo quibat : Per regem enim Francie et Papam constituti fuerunt dies pacis plurimi, sed inutiliter, et finaliter in favorem Regis sanctus Thomas fuit crudeliter occisus, sed a Deo gloriose susceptus.
prol.| Liber Danielem



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_8)

Notes :