Prologus lyranus ‘Danieli autem dedit Deus’ super Danielem>
Numérotation du verset
Dn. Prol.,1
prol.|
Postilla Nicolai de Lyra super Danielem prophetam et primo eiusdem prefatio.
prol.|
{4.1491} Danieli autem dedit Deus intelligentiam omnium visionem. Dn. 1. In verbo proposito tanguntur. 4. cause li. Dn. quem pre manibus habemus, scilicet causa subiectiva, effectiva, finalis et formalis. Ad cuius intellectum sciendum, quod tres istarum causarum in idem concurrunt in tota sacra scriptura et in partialibus eius libris sub alia tamen ratione. Sicut enim in prophetia naturali corpus mobile est subiectum sub ratione absoluta, et in partialibus libris sub rationibus contractis ut in li. de gene. corpus mobile ad formam. et in libro celi et mundi corpus mobile ad situm. et sic de aliis libris partialibus consequentur sic in tota sacra scriptura Deus sub ratione absoluta est subiectum unde theologia dicitur quasi sermo de Deo : et sub contractis rationibus est subiectum in partibus sacre scripture, ut in ve. testa. subiectum est, ut rex creator et gubernator, et in novo ut humani generis redemptor et glorificator : et sic procedendo magis contracte in partialibus libris utriusque testamenti. Similiter Deus est causa effectiva Sacre {4.1492} Scripture generaliter, quia tota sacra scriptura procedit per eius revelationem, in libris partialibus est causa effectiva, ut revelator notitie in quolibet libro specialiter contente. Similiter est causa finalis totius sacre scripture loquendo de ultimo fine, quia tota sacra scriptura ordinatur finaliter ad supernaturalem beatitudinem consequendam, que consistit in Deo obiective, et in partialibus libris sub contracta ratione. Igitur in li. Danielis. Deus est causa subiectiva, effectiva ; et finalis sub rationibus contractis : quod notatur in verbo preassumpto, cum dicitur : Dedit Deus. quod ex principio clausule resumitur. Deus enim ut rex supereminens est hic subiectum, quia ut patebit ex processu li. in eo declaratur supereminentia regni Dei, ad regna terrena, de quo dicitur Ps. 94.a. Deus magnus Dominus et rex magnus etc. Et Ps. 46.a. Rex magnus super omnem terram. Est etiam causa effectiva in hoc li. prout revelavit Danieli notitiam huius regni. De quo potest accipi quod scribitur Sap. 10.c. Ostendit illi reg. Dei : etc. Est etiam Deus causa finalis cuius li. in quantum facit nos participes huius regni, unde dicitur Apc. 5.c. Fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotus etc. Causa vero instrumentalis effectiva tangitur in verbo proposito, cum dicitur Dani. infra 10.b. Daniel vir desideriorum intellige verba que ego loquor ad te. Intellexit {4.1493} enim Daniel ea que scribit in hoc li. unde infra. 12. cap. dicitur. Tu autem Daniel claude sermones tuos, et signa librum etc. Causa vero formalis huius li. tangitur cum dicitur : Intelligentiam omnium visionum. Circa quod sciendum, quod duplex est forma libri scilicet forma tractatus et forma tractandi. Forma tractatus est divisio huius libri, qui dividitur secundum. 10. visiones, ut patebit prosequendo. Due vero historie que ponuntur in fine li. non sunt de eius integritate, quia nec apud Hbr. habentur : Forma vero tractandi est mundus agendi, qui in li. isto est visionum intellectio, quia visio non est prophetica nisi sit intellecta, et hoc sive sit in somno, sive in vigilia, sicut Pharao vidit spicas Ge. 41.a. et Balthasar vidit manum scribentem in pariete : Da. 5.g. Ille dormiens, iste vigilans, neuter tamen fuit propheta : quia non intellexit visionem sed Ioseph fuit propheta quia intellexit visionem Pharaonis. et Daniel similiter, quia visionem Balthasar intellexit unde dicitur Dn. 10.a. Intelligentia opus est in visione. Scilicet ad hoc quod prophetica dicatur.
prol.|
Sciendum tamen quod hec visio dicitur triplex, scilicet imaginaria sensibilis et intellectualis. Sensibilis visio est quando aliquid videtur exterius et intelligitur significatum ipsius, sicut Daniel vidit scriptum in pariete regis, mane thetel phares, et intellexit Dn. 5. Imaginaria vero visio est, quando in virtute imaginativa formantur imagines virtute divina ad aliquid occultum significandum, sicut Dn. vidit 4. bestias ascendentes de mari significantes. 4. regna, et hoc intellexit Dn. 7. Visio vero {4.1494} intellectualis est quando sine aliquibus imaginibus seu figuris menti prophete veritas revelatur, sicut Danieli cogitatio Nabuchodonosor fuit revelata, Dn. 2.d. Tu rex cogitare cepisti in stratu tuo quid esset futurum post hec, etc. Licet enim somnium Nabuchodonosor fuerit Danieli revelatum visione imaginaria, quia somnium regis vidit somnio suo ut infra dicetur, tamen cogitatio regis non potuit sic revelari, sed sola visione intellectuali. Item talibus visionibus predictis aliquando apparet aliqua persona docens, et sic frequenter legitur Gabriel angelus apparuisse ad docendum Danielem, ut infra videbitur persequendo. Item visiones prophetice aliquando fiunt in somno, aliquando in vigilia, sicut dictum fuit in primo li. Ps. diffusius de propheticis visionibus propter quod plura circa visiones huiusmodi alias a me dicta in prin. huius li. ad presens omitto, quia posita sunt in prin. li. Ps. ubi melius habent locum : cum sit primus liber prophetalis secundum latinos doctores. Et utroque modo scilicet in vigilia et somno facte sunt visiones Danieli, ut iam in parte patet ex predictis, et magis in sequentibus apparebit, et ideo merito dicitur in verbo preassumpto. Danieli autem dedit Deus intelligentiam omnium visionum. Propter quod in eo fuit impletum quod Dominus dicit Osee 12.c. Ego visionem multiplicavi scilicet in Daniele, cui dedi intelligentiam omnis visionis prophetice modo predicto, et tandem a deo data est sibi visio clara divine essentie in patria ad quam nos perducat qui cum patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in secula seculorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. Prol.), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_Prol.)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. Prol.), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_Prol.)
Notes :