Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset Am. 7,1 

Hec ostendit mihi Dominus Deus
et ecce fictor locuste
in principio germinantium serotini imbris, et ecce
serotinus
post tonsorem regis.
Numérotation du verset Am. 7,2 

Et factum est, cum consummasset comedere herbam terre,
et dixi : Domine1 Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob
1 Domine] Deomin cacog. Rusch
quia parvulus est?
Numérotation du verset Am. 7,3 

Misertus est Dominus super hoc :
non erit,
dixit Dominus Deus2.
2 Deus] om. Weber
Numérotation du verset Am. 7,4 

Hec ostendit mihi Dominus Deus
et ecce vocabat iudicium
ad ignem Dominus Deus
et devoravit abyssum multam
et comedit simul partem.
Numérotation du verset Am. 7,5 

Et dixi :
Domine Deus quiesce obsecro
quis suscitabit Iacob quia parvulus est?
Numérotation du verset Am. 7,6 

Misertus est Dominus super hoc : sed et istud non erit,
dixit Dominus Deus.
Numérotation du verset Am. 7,7 

Hec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum
et in manu eius trulla cementarii.
Numérotation du verset Am. 7,8 

Et dixit Dominus ad me : quid tu vides, Amos? Et dixi : trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam
trullam in medio populi mei Israel non adiiciam ultra superinducere
eum.
Numérotation du verset Am. 7,9 

Et demolientur
excelsa idoli
et sanctificationes Israel desolabuntur
et consurgam super domum
Ieroboam
in gladio.
Numérotation du verset Am. 7,10 

Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israel
non poterit terra sustinere sermones eius universos3
3 sermones – eius universos] inv. Weber
Numérotation du verset Am. 7,11 

hec enim dicit Amos :
in gladio morietur Ieroboam et Israel captivus migrabit
de terra sua.
Numérotation du verset Am. 7,12 

Et dixit Amasias ad Amos :
qui vides, gradere, fuge in terram Iuda
et comede ibi panem
et ibi prophetabis.
Numérotation du verset Am. 7,13 

Et in Bethel
non adiicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est
et domus regni est.
Numérotation du verset Am. 7,14 

Et respondit Amos et dixit ad Amasiam : non sum
propheta
et non sum filius prophete
sed armentarius ego sum
vellicans sycomoros
Numérotation du verset Am. 7,15 

Et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus : vade et4 propheta ad populum meum Israel
4 et] om. Weber
Numérotation du verset Am. 7,16 

et nunc audi verbum Domini :
tu dicis non prophetabis super Israel
et non stillabis super domum idoli
Numérotation du verset Am. 7,17 

propter hoc
hec dicit Dominus uxor tua in civitate
fornicabitur
et filii tui et filie tue in gladio
cadent et humus tua
funiculo metietur
et tu
in terra
polluta
morieris et Israel captivus migrabit de terra sua

Capitulum 7

Numérotation du verset Am. 7,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 90rb



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Am. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=42&chapitre=42_7)

Notes :