string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr52.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 

Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,2 

Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 10,3 

et misit Demetrius ad Ionathan epistolam verbis pacificis ut magnificaret eum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,4 

dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos
Numérotation du verset 1Mcc. 10,5 

recordabitur enim omnium que fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius
Numérotation du verset 1Mcc. 10,6 

et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,7 

Et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistolas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant
Numérotation du verset 1Mcc. 10,8 

et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,9 

et traditi sunt Ionathe obsides et reddidit eos parentibus suis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,10 

et habitavit Ionathas in Hierusalem et cepit edificare et innovare civitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,11 

et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,12 

et fugerunt alienigene qui erant in munitionibus quas edificaverat Bacchides
Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 

et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,14 

tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et precepta Dei erat enim hec eis ad refugium.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,15 

Et audivit Alexander rex promissa que promisit Demetrius Ionathe et narraverunt ei prelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,16 

Et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,17 

et scripsit epistolam et misit ei secundum hec verba dicens
Numérotation du verset 1Mcc. 10,18 

rex Alexander fratri Ionathe salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,19 

audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster
Numérotation du verset 1Mcc. 10,20 

et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tue et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut que nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos
Numérotation du verset 1Mcc. 10,21 

et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni Scenophegie et congregavit exercitum et fecit arma copiosa
Numérotation du verset 1Mcc. 10,22 

et audivit Demetrius verba ista et contristatus est
et ait :
Numérotation du verset 1Mcc. 10,23 

quid hoc fecimus quod preoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudeorum ad munimen sui
Numérotation du verset 1Mcc. 10,24 

scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio
Numérotation du verset 1Mcc. 10,25 

et scripsit in hec verba rex Demetrius genti Iudeorum : salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,26 

quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,27 

et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his que fecistis nobiscum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,28 

et remittemus vobis prestationes multas et dabimus vobis donationes
Numérotation du verset 1Mcc. 10,29 

et nunc absolvo vos et omnes Iudeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,30 

et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis mee relinquo vobis ex hodierno die1 et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus que addite sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus
1 die] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 10,31 

et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decime et tributa ipsius sint
Numérotation du verset 1Mcc. 10,32 

remitto etiam potestatem arcis que est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,33 

et omnem animam Iudeorum que captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,34 

et omnes dies sollemnes et sabbata et neomenie et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudeis qui sunt in regno meo
Numérotation du verset 1Mcc. 10,35 

et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa
Numérotation du verset 1Mcc. 10,36 

et ut asscribantur ex Iudeis in exercitu regis ad triginta millia virorum et dabuntur illis copie ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni
Numérotation du verset 1Mcc. 10,37 

et ex his constituentur supra negotia regni que aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut precepit rex in terra Iuda
Numérotation du verset 1Mcc. 10,38 

et tres civitates que addite sunt Iudee ex regione Samarie cum Iudea reputentur ut sint sub uno et non obediant alie potestati nisi summi sacerdotis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,39 

Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,40 

et ego singulis annis dabo quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis que me contingunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,41 

et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,42 

et super hec quinque millia siclorum argenti que accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et hec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur
Numérotation du verset 1Mcc. 10,43 

et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa que sunt eis in regno meo libera habeant
Numérotation du verset 1Mcc. 10,44 

et ad edificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis
Numérotation du verset 1Mcc. 10,45 

et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudea
Numérotation du verset 1Mcc. 10,46 

ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitie magne quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde
Numérotation du verset 1Mcc. 10,47 

et complacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,48 

et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium
Numérotation du verset 1Mcc. 10,49 

et commiserunt prelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos
Numérotation du verset 1Mcc. 10,50 

et invaluit prelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die
Numérotation du verset 1Mcc. 10,51 

et misit Alexander ad Ptolomeum regem Egypti legatos secundum hec verba dicens
Numérotation du verset 1Mcc. 10,52 

quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
Numérotation du verset 1Mcc. 10,53 

et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius
Numérotation du verset 1Mcc. 10,54 

et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,55 

et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,56 

et nunc faciam tibi que scripsisti sed occurre Ptolomaide ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti
Numérotation du verset 1Mcc. 10,57 

et exiit Ptolomeus de Egypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaide anno centesimo sexagesimo secundo
Numérotation du verset 1Mcc. 10,58 

et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaide sicut reges in magna gloria
Numérotation du verset 1Mcc. 10,59 

et scripsit rex Alexander Ionathe ut veniret obviam sibi
Numérotation du verset 1Mcc. 10,60 

et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,61 

et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex
Numérotation du verset 1Mcc. 10,62 

et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et collocavit eum rex sedere secum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,63 

dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et predicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione
Numérotation du verset 1Mcc. 10,64 

et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius que predicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes
Numérotation du verset 1Mcc. 10,65 

et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,66 

et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et letitia.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,67 

In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,68 

Et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,69 

et constituit Demetrius Apollonium qui preerat Celesyrie et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
Numérotation du verset 1Mcc. 10,70 

dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus
Numérotation du verset 1Mcc. 10,71 

Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et comparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,72 

Interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,73 

Et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi
Numérotation du verset 1Mcc. 10,74 

ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem millia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,75 

Et applicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et oppugnavit eam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,76 

et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,77 

et audivit Apollonius et admovit tria millia equitum et exercitum multum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,78 

et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et prelium commiserunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,79 

et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte
Numérotation du verset 1Mcc. 10,80 

et cognovit Ionathas quoniam sunt insidie post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam
Numérotation du verset 1Mcc. 10,81 

populus autem stabat sicut precepit Ionathas et laboraverunt equi eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 10,82 

et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 10,83 

et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
Numérotation du verset 1Mcc. 10,84 

et succendit Ionathas Azotum et civitates que erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,85 

Et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo millia virorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,86 

Et movit inde Ionathas castra et applicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,87 

Et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,88 

Et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,89 

et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron2 et omnes fines eius in possessionem
2 Accaron Weber ] Accharon Rusch

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 
marg.| {4.2413} Et anno : Hic consequenter describitur ducatus Ionathe tempore Alexandri filii Antiochi Eupatoris, cum quo Ionathas habuit pacem, et ideo describitur primo confederatio Ionathe cum Alexandro, secundo, congressus Alexandri cum Demetrio, ibi : Et congregavit. Tertio congressus Ionathe contra Apollonium pro Alexandro rege, ibi : In anno centesimo. Circa primum Demetrius prevenit Iudeos suis epistolis ficte, quibus tamen Ionathas bene utitur. Secundo Alexander scribit pacifice, cui creditur, ibi : Et audivit Alexander. Tertio, Demetrius scribit mendose et non auditur, ibi : Et audivit Demetrius. Circa primum dicitur.
marg.| £ .1. % Et anno centesimo : scilicet regni Grecorum.
marg.| £ .2. % {4.2414} Qui cognominatus : scilicet Alexander sicut avus suus Antiochus Epiphanes.
marg.| £ .3. % Epistolam verbis pacificis : Ficte, et hoc Alexandri timore. ideo subditur.
marg.| £ .4. % Recordabitur : et sic iuvabit contra nos Alexandrum, Ionathas tamen illis epistolis usus est ad bonum sue gentis, quia per eas incussit timorem alienigenis, et recuperavit obsides de Iudeis quos acceperat Bachides, ut dictum est capite precedenti. et patet littera usque ibi :
marg.| £ .5. % Et habitavit Ionathas in Hierusalem : Et subditur causa cum dicitur :
marg.| £ .6. % Et cepit edificare et innovare civitatem, etc. Ad Dei cultum electam.
marg.| £ .7. % Et fugerunt alienigene qui erant, etc. Extra Hierusalem.
marg.| £ .8. % Tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, id est de filiis Israel, qui erant apostate a lege Dei.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 
marg.| {4.2415} £ .1. % Et audivit Alexander rex promissa que promisit, etc. Hic consequenter rex Alexander scribit Ionathe veraciter. Et patet littera usque ibi :
marg.| £ .2. % Rex Alexander fratri Ionathe salutem : Fraternitatis nomine apparet veritas amicitie.
marg.| £ .3. % Et misit ei purpuram, id est vestem purpuream.
marg.| £ .4. % Et coronam auream : quibus licitum erat uti illis et non aliis qui erant speciales regis amici. Et sic patet, quod salutavit eum non solum verbis fictis sicut Demetrius, sed etiam donis honorabilibus et preciosis.
marg.| £ .5. % Ut que nostra : in prosperis et adversis, et quod primum est veracium amicorum.
marg.| £ .6. % Et induit se Ionathas, id est vestem pontificalem.
marg.| £ .7. % In die solenni Scenophegie, id est dedicationis templi primi, quod fecit Salomon : nam illa dedicatio fuit septimo mense, qui correspondet Septembri. Dedicatio vero templi secundi fuit mense, Adar. j. Esdr 6. qui est 12 apud Hbr. et correspondet Februario, licet aliquando concurrat saltem pro magna parte cum Martio.
marg.| £ .8. % Et fecit arma copiosa : tempore quo erat in pace propter contentionem Demetrii et Alexandri adinvicem.
marg.| £ .9. % Et audivit Demetrius : Hic consequenter ponitur epistola secunda Demetrii ad Iudeos adulatoria et ficta. propter quod non fuit ei adhibita {4.2416} fides. et patet usque ibi :
marg.| £.10.% Quoniam servastis ad : Ficte loquitur : quia non legitur Ionathas cum eo fecisse aliquod pactum, sed tantum epistola sua usus fuisse ad bonum, ut predictum est.
marg.| £.11.% Et remittemus vobis prestationes multas, id est multa que consuevistis nobis reddere.
marg.| £.12.% Et dabimus vobis : ita quod non solum remittemus vobis debita, sed etiam dabimus vobis ampla dona.
marg.| £.13.% Et pretia salis, id est pecuniam quam debebatis regibus pro sale fiendo. Est enim terra Iudee pro magna parte super mare, et in aliquibus locis faciebant effluere aquas maris per alveos super terram salem que convertebantur in sal ad calorem solis. Et illa loca dicebantur saline, de quibus fit mentio infra. ca. xj.
marg.| £.14.% Et coronas remitto : quas nobis debebatis.
marg.| £.15.% Et tertias seminis, etc., id est frugum.
marg.| £.16.% Et dimidiam partem fructus ligni, etc., id est arborum.
marg.| £.17.% Quod est portionis mee, relinquo vobis ex etc. De consuetudine mihi debite.
marg.| £.18.% Et Hierusalem sit sancta et libera etc. Ab omni tributo et exactione.
marg.| £.19.% Et decime et tributa : Que solent nobis reddi.
marg.| £.20.% Ipsius sint : Ad bonum civitatis.
marg.| £.21.% Remitto : Sequitur : Qui custodiant eam, scilicet pro rege, ut dicit {4.2417} Iosephus. unde et ca. sequenti dicit, quod Ionathas congregavit gentem ad expugnandum arcem illam. Ex quo patet quod non erat sibi tradita.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 
marg.| £ .1. % Et omnem animam, id est personam.
marg.| £ .2. % Ut omnes a tributis solvantur : ita quod non solum sint liberi a tributo debito pro personis suis sed etiam pro animalibus brutis.
marg.| £ .3. % Et omnes dies solennes : qui celebrantur semel in anno, ut Pascha et Pentecoste, et huiusmodi.
marg.| £ .4. % Et Sabbatha : qualibet hebdomada.
marg.| £ .5. % Et Neomenie : in quolibet mense.
marg.| £ .6. % Et dies decreti : ad solennizandum, sicut dies victorie de interfectione Holofernis et sui exercitus, ut habetur Iudith ult. et de interfectione Aman. Esther 9.
marg.| £ .7. % Sint omnes immunitatis et remissionis : ab omni exactione et vexatione.
marg.| £ .8. % Omnibus Iudeis qui sunt in regno meo : quia multi valde remanserunt in civitatibus Babylonie, Persidis et Medie, qui cum Zorobabel in Iudeam non redierunt detenti amore uxorum quas acceperant ibi, et prolis quam genuerant, et bonorum temporalium que ibi acquisierant.
marg.| £ .9. % Et nemo habebit potestatem : scilicet in diebus predictis.
marg.| {4.2418} £.10.% Et ut adscribantur ex Iudeis in exercitu regis ad triginta milia virorum : que erant valde honorifica, et ad tutelam aliorum Iudeorum per regnum Syrie dispersorum.
marg.| £.11.% Et ambulent in legibus suis, id est ita libere custodiant legitima sua per totum regnum meum, sicut in Iudea.
marg.| £.12.% Ptolemaida, id est Achon.
marg.| £.13.% Et confines eius, id est ville sibi adiuncte.
marg.| £.14.% Quas dedi donum, id est gratis.
marg.| £.15.% Sanctis qui sunt in Hierusalem, id est sacerdotibus et Levitis divino cultui deputatis.
marg.| £.16.% Ex hoc dabunt in opera domus : scilicet Domini, pro eius reparatione, et sacrificiorum oblatione. Consequenter tangitur de immunitate templi, cum dicitur : Et quicumque confugerint in templum quod est Ierosolymis, etc.
marg.| £.17.% Obnoxii regi in omni negotio dimittantur, id est obligati pene propter aliquam noxam.
marg.| £.18.% Et ad edificanda, etc. Sumptus dabuntur de ratione regis, id est de suis redditibus propriis.
marg.| £.19.% Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis : reputantes eos falsos, et merito propter malitiam suam precedentem.
marg.| £.20.% Et complacuit eis in Alexandrum : servare cum eo fedus amicitie.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 
marg.| {4.2419} £ .1. % Et congregavit rex Alexander exercitum magnum : Hic consequenter describitur congressus Alexandri cum Demetrio : et patet littera usque ibi:
marg.| £ .2. % Et misit Alexander : ubi ex Alexandri victoria contrahitur amicitia. et secundo subditur Ionathe gloria, ibi : Et scripsit rex Alexander. Prima pars patet paucis exceptis que discurrentur.
marg.| £ .3. % Et sedi in sede patrum meorum : in Antiochia, que erat metropolis illius regni.
marg.| £ .4. % Et dabo dona tibi : regie maiestati condigna.
marg.| £ .5. % Et ipsi dignitatem : quia vocabitur et erit regina.
marg.| £ .6. % Et scripsit rex Alexander Ionathe : Hic consequenter describitur Ionathe gloria, cum dicitur : Et scripsit rex Alexander Ionathe. sicut amicus amico.
marg.| £ .7. % Et abiit cum gloria Ptolemaidam, id est cum apparatu magno.
marg.| {4.2420} £ .8. % Et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis, etc. scilicet Alexandro et Ptolemeo.
marg.| £ .9. % Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel : Nam a lege apostataverunt, et alios ad apostasiam quantum poterant invitabant.
marg.| £.10.% Et collocavit eum rex sedere secum, dixitque principibus suis : in iudicio in convivio.
marg.| £.11.% Exite cum eo in medium civitatis : ad eius honorem, et adversariorum suorum confusionem.
marg.| £.12.% Et predicate, id est per preconem publicate.
marg.| £.13.% Ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio : Et patet littera.
marg.| £.14.% In anno centesimo sexagesimoquinto, etc. Hic consequenter describitur conflictus Ionathe pro Alexandro. Ubi primo ponitur Apollonii comminatio. Secundo Ionathe animatio, ibi : Ut audivit {4.2421} autem Ionathas. Tertio, Alexandri congratulatio, ibi : Et factum est. Circa primum dicitur : In anno centesimo sexagesimoquinto. regni Grecorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 
marg.| £ .1. % Venit Demetrius filius Demetrii a Creta : ubi occiso patre suo ab Alexandro, ad parentes matris sue iverat pro refugio.
marg.| £ .2. % In terram patrum suorum : per Cretensium, inter quos creverat, auxilium.
marg.| £ .3. % Et reversus est Antiochiam : metropolim civitatem ut ibi congregaret exercitum ad pugnandum contra Alexandrum.
marg.| £ .4. % Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem : in una parte regni que vocabatur Celessyria et erat regio maritima.
marg.| £ .5. % Et accessit ad Iamniam : que similiter est prope mare in Iudea. Et ideo videtur illuc venisse per navigium.
marg.| £ .6. % Et misit ad Ionathan summum sacerdotem : invitando eum ad pugnam.
marg.| £ .7. % Tu solus resistis nobis : quasi dicat Credis tu diu resistere ? quasi di. Non.
marg.| £ .8. % Ego autem factus sum in derisum : eo quod non habeo te statim ad nutum meum.
marg.| £ .9. % Propterea quia tu potestatem adversum : quasi dicat hoc non pervenit ex tua probitate, sed ex montium asperitate ad quos tu refugis, quia sunt inaccessibiles equitatibus nostris, ideo sequitur.
marg.| £.10.% Descende ad nos in campum, id est ad terram planam.
marg.| £.11.% Interroga, et disce quis sum ego : quasi dicat, si hoc scires, te mihi subiiceres.
marg.| {4.2422} £.12.% Quia non potest stare pes vester ante faciem nostram : in prelio, sed convertitur ad fugam.
marg.| £.13.% Et nunc quomodo poteris sustinere : impediens iter equitum et peditum meorum.
marg.| £.14.% Neque locus fugiendi : tibi et tuis, quia statim caperemini ab equitatibus meis.
marg.| £.15.% Ut audivit autem Ionathas : Hic consequenter ponitur ipsius Ionathe provocatio : et patet usque ibi:
marg.| £.16.% Et exclusit eum a civitate, id est populus Ioppe Ionathan exclusit ab ingressu civitatis Ioppensis. Et subditur causa, cum dicitur.
marg.| £.17.% Quia custodia Apollonii, id est homines armati ex parte ipsius ibidem positi.
marg.| £.18.% Et oppugnavit eam : scilicet Ionathas Ioppen. Cetera patent usque ibi:
marg.| £.19.% Et abiit Azotum tamquam, id est plane procedendo.
marg.| £.20.% Et statim exiit : de castris.
marg.| £.21.% In campum : Quasi paratus ad prelium. Et subditur causa.
marg.| £.22.% Eo quod haberet multitudinem : Et prelium commiserunt, non tamen statim, sed postea, et subditur causa.
marg.| £.23.% Et reliquit Apollonius in castris mille equites, id est post recessum suum de castris.
marg.| £.24.% Occulte : Ut Ionathas et eius exercitus ignoranter includerentur inter adversarios.
marg.| £.25.% Et circumierunt castra eius, et iecerunt iacula, etc. ad evadendum insidias.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,1 
marg.| {4.2423} £ .1. % Populus autem stabat sicut preceperat Ionathas : Dicit enim Iosephus, quod exercitus erat ordinatus in quadro facta testudine de scutis ad excipiendum sagittas adversariorum, donec eorum pharetre essent evacuata, ut sagittarii equites essent fatigati et eorum equi : quo facto fuit quod sequitur.
marg.| £ .2. % Et eiecit Simon exercitum suum : faciens contra adversarios fatigatos impetum.
marg.| £ .3. % Et intraverunt in Bethagon, id est domum Dagon sive templum. Erat autem Dagon idolum habens caput quasi piscis, ut dicunt Hebrei, {4.2424} ideo sic nominabatur a Dag, quod in Hebreo significat piscem in Latino.
marg.| £ .4. % Et exierunt de civitate obviam illi in magna : resistere non audentes Ionathe.
marg.| £ .5. % Et factum est, ut audivit Alexander : Hic consequenter ponitur Alexandri regis congratulatio. Nam congressus Ionathe fuerat pro eo, ut patet ex predictis.
marg.| £ .6. % Et misit ei fibulam auream, etc. Erant enim quatuor insignia regalia, scilicet purpura, corona, fibula aurea, et sceptrum. Duo prima miserat ante ipsi Ionathe, ut dictum est circa principium huius cap. et nunc misit sibi tertium. quartum vero sibi soli servabat, quod est proprium regie maiestatis.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,moraliter 
marg.| {4.2413} £ .1. % Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander : Per guerram inter Alexandrum et Demetrium Gentiles ex qua Ionathas et alii fideles melius habuerunt, significatur quod Dominus aliquando {4.2414} inter malos suscitat brigam, ut boni maiorem habeant quietem. Et sic dicit Augustin. quod guerra demonum est pax hominum. Et Dominus per Isaiam. xix.a. Concurrere faciam Egyptios adversus Egyptios.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,moraliter 
marg.| {4.2421} £ .4. % Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem qui preerat Celessyrie, et congregavit : Per istum Apollonium, qui provocavit Ionathan ad descendendum de montibus et pugnandum cum eo in campo plano, potest intelligi diabolus, qui suggerit aliquando homini devoto descendere de monte contemplationis ad campum actionis, estimans eum ibi facilius superare, sed sicut {4.2422} Apollonius fuit deceptus, nam in campo per Ionathan fuit confusibiliter debellatus. Sic diabolus aliquando decipitur circa virum bonum, qui non solum prevalet diabolo in monte contemplationis, sed etiam in campo actionis : quia quando descendit de contemplatione ad regendum vel docendum populum ex caritate, facit maiorem fructum, et sic magis confundit diabolum, et reportat maius premium apud Deum, et hoc notatur cum subditur infra.
Numérotation du verset 1Mcc. 10,moraliter 
marg.| {4.2423} £ .5. % Et factum est, ut audivit Alexander : Deus enim dici potest Alexander {4.2424} magnus, qui sicut dicit beatus Iacobus : dat omnibus affluenter, et non improperat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Mcc. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=52&chapitre=52_10)

Notes :